장음표시 사용
431쪽
his verbis : fruamvis non longe sit ab unoquoque nostrum : in ipso enim vivimus , movemur, o 'mus. Porro tres sunt modi generales, quibus Deus est in rebus omnibus , scilicet per essentiam seu substantiam, per potentiam seu operationem , & per praesentiam seu cogit itionem. Deus est in onmibus per essentiam, in quantum ejus substantia intime per omnia diffusa est , secundum illud Ieremiae c. 13. Calum
terram ego impleo. Est in omnibus per potentiam , in quantum in rebus omnibus operatur producendo ; conservando , concurrendo , se cundum illud primae ad Corinthios capi: Da omnia operarur in omnibus. Est in omnibus per praesentiam , in quantum ubique videt quaecunque ibi peraguntur , secundum illud ad HebraeoS c. 4. Non es ulla creatura invisibilis in conssectu ejus S omnia autem nuda is aperta sint oculis eius.
Objicies: Sexto capite libri de mundo , diiscitur . Deum esse tantum in coelo. i
Distinguo. Speciali ori quodammodo , eo quod utatur caelis tanquam instrumentis quibusdam generalibus ad omnes effectus sublunare S producendo, concedo : simpliciter, nego. Nam initio capitis Philosophus laudat an-ziquos , qui docebant h*c omnia esse Deo plena.
432쪽
Deus est ultra coelas. PRobatur primo ex xi. capite Historiae Iob; ubi Deus dicitur excelsior coelo , profundior Inferno , longior terra , latior mari, &ex l. 3. Regum c. 8. ubi introducitur Salomon sic Deum alloquens in dedicatione sui Templi r Si enim caelum o coeli coelorum te capere non possunt , quanto magis domus hac quam ad caur rProbatur secundo , authoritate Trismegisti , a quo Deus describitur , sphaera intelligibilis , cujus centrum ubique , circumferentia nusquam. Probatur tertio ratione. Nisi Deus esset ultra coelos , esset mutabilis , quia posset a quirere majorem diffusionem virtualem suae substantiae ; cum posset producere novo S mundos ultra coelos , in quibus inciperet esse, Fata sum consequens : Ergo & antecedens.
Nec juvat respondere quod in illa hypothesi mutaretur tantum extrinsecἡ ; ut cum producit aliquam creaturam de novo.
Nam quod acquirit majorem diffusionem virtualem suae substantiae, mutatur etiam intrinsecE. Verum quidem est quod quando
Deus nunc producit aliquam creturam , mutatur tantum extrinsech , quia prius erat ubi producit illam creaturam i Ar non est similis ratio nostrae hypothesos , quia in nostra hypothesi Deus inciperet eue ubi prius
433쪽
non erat 3 proin4eque verὸ mutaretur localitera Confirmatur. Si Deus non esset ultra coe
los , posset esse distatas a seipso ; nihil enim
obstat quominus producat mundum aliquem distantem a nostro ; in qua hypothesi esset in ambobus mundis , nec tamen esset in medio. ὶ Absurdum consequens : Ergo & ante
Probatur ultimo. Efficacissima paritate. Non minus Deus per suam immensitatem est ultra loca realia , quam per suam aeternitatem fuerit ante tempora realia: Atqui per suam aeternitatem fuit ante tempora realia , t alioquin incoepisset esse Ergo a pari, per suam immensitatem est ultra loca realia. Objicies. Deus est tantum in locis r Atqui ultra coelos nulla sunt loca : Ergo Deus non est ultra coelos, Nego majorem. Nam primus locus non est in loco , alioquin non esset primus locus a At Deus , est Primus locus Ierum omnium a quod enim primum est in unoquoque genere, est mensura caeterorum : immensita S autem divina primaria est extensio localis ε, sicut aeternitas divina, est primaria duratio, proindeque Deus per suam immensitatem, mensura est omnium extensionum localium 3 sicut per suam aeternitatem, mensura est omnium da- rationum: proindeque immensitas divina primarius est omnium rerum locus e unde Deus es in omnibus rebus sicut continens res , inquit san2us Thomas I. parte quaest. 8. arr. I. ad secundum et, continere autem est proprium loci,
434쪽
os In Aristotelis Metaphsicam ,
qua de re fusius secunda parte Physicae, disputatione de Loco.
Quapropter si quis de Deo ita quaereret : Dic ubi tunc esset, eum prater eum nihil esset. Respondendum esset, Tunc ubi nunc , in se, quoniam sibi sufficit ipse, Ante omnia enim Deus erat solus ipse sibi, is mundus , ct locus ;nis , inquit Tertullianus libro adversus Praxeam capite quinto.
Iam vero posito quoὀ Deus sit ultra coelos; quaeritur utrum sit In spatiis imaginariis: quod ut intelligas, Nota plerosque Philosophos admittere, quoddam spatium immensum verSus unamquamque partem inane, & ut aiunt in negativum, ab aeterno extitisse , in cujus aliqua parte conditus sit hic mundus , & in cujus aliis partibus transmundauis Deus condere possit plures, & plures mundos in infinitum. Procul dubio si non dentur illa spatia negativa transmundana , Deus non est in illis ι quare
videndum est utrum dentur. TERTI A CONCLuSIO.Spatia imaginaria reυera sunt imaginuria.
Robatur primo ex ipsa appellatione: Cum It enim sapientis sit imponete nomina rebuS s. probabile est antiquus Philosophos hoc nomen ejusmodi spatiis transmundanis imposui sie, quod putarint ea revera esse imaginariadi ficticia.
435쪽
Probatur secundo. Si darentur ejusmodi spatia, eisent negativa, &non essent. Contradictorium consequens et Ergo & antecedens. Essent negativa ex hypothesi : non essent vero , quia quod contradictori ἡ opponitur negativo , politivum est : Atqui spatia imaginaria contradictorie opponerentur alicui negativo .' Nam ex adversariis spatia illa
sunt non- repugnantia ad capienda corpora: At non- repugnantia Opponitur contradictorie repugnantiae ei repugnantia autem , licet
nomine positivo exprimatur , est tamen formaliter mera negatio ; clim fit constitutivum impossibilitatis , quae secundum omnes, negatio est. Probatur ultimo. Si admittenda essent spatia imaginaria ultra coelos , maxime quia ultra coelos est non- repugnantia quaedam locationis & continentiae : Atqui haec ratio nulla est , nam duplex tantum cogitari potest non- repugnantia locationis ultra coelos, scilicet non- repugnantia locationis passivae; & non- repugnantia locationis ad tuae. Prima est in creaturis possibilibus , quae ex se non habent repugnantiam ut producantur & collocentur ultra coelos. Secunda est in ipsa immensitate divina, quae aptitudinem habet ut plures&plures in infinitum creaturas contineat: Ergo propter illam non- repugnantiam continentiae ultra caelos non debent admitti spatia imaginaria.
Petunt adversarii. Nisi essent spatia imaginaria ultra coelos , ubinam esset Deus ultra coelos
436쪽
Re torqueo quaestionem ; & peto ab ipsis ubinam sint eorum spatia imaginaria ultra coelos Nimirum primus locus non est in loco , alias non esset primus locus contra hypothesim ; Deus autem sicut est primum ens , ita est primum agens , & primum continens , in
quo sunt omnia locata. Deus enim est in creaturis ut contineus, non ut contentus , inquit
sanctus Augustinus lib. primi Confessionum
cap. 3. quia continet omnia non tantum loca
liter , sed & causaliter in quantum est in
omnibus praesente potentia, non absente natura , inquit idem S. Doctor. Objicies. Sanctus Augustinus l. 1 r. de Civitate Dei c. s. vaniloquium appellat si quis neget Deum ab infinitis extra mundum spatiis absentem esse. Respondeo sanctum Doctorem ibi argumentari ad hominem , disputat enim adver-Sus veteres quosdam Philosophos qui mun- dum ab aeterno fuisse contendebant, eo quod absurdum esset Deum per infinita temporum spatia otiosum fuisse ; quod ex eo refellit quod si infinita ante mundum conditum tempora. concipiunt , ' pari jure illis concipienda sint infinita spatia extra mundum Iin quibus infinitos mundos creare potuerit 3 In quibus si absurdum non est Deum nihil produxisse , patet nec absurdum videri debere , quod illis infinitis temporum spatiis nihil produxerit. Quod vero non ex propria mente spatia & tempora imaginaria admiseriῖ , patet ex verbis quibus illud caput con
cludit. Uruod si linquit dicunt inanes este
437쪽
hominum cogitationes, quibus infinita imaginaniatur loca, cum locus nullus sit prater mundum: r stondetur eis , inaniter etiam cogitare homines praterita tempora vocationis Dei , cum nullum
t/mpus sit ante mundum e, quod etiam ipse sequenti capite ex professo probat. PUNCTUM SEXTUM. De AEternitate Dei. T Ternitas optime definitur a Boetio l. s. III Consolationis Philosophicae, Prosa sexta , Interminabilis vita tota simul O perseola possessio. Dicitur possessio perfecis , in quo duratio Dei differt a duratione creaturaeiCreatura enim perfecte suam durationem non possidet, sed tantum precario,cum singuliS momentis possit ea spo liari. Dicitur possessio vita interminabilis; hoc est principio & fine carentis. Dicitur denique possessio tota simul,,qui, aeternitas Dei , nullas habet actu partes, sed est instar puncti cujusdam immutabilis, cui omnia tem- pota successive respondent.
H Ee assertio est de fide , habetur passim
in Scripturis , nec negar potest ab ullo qui Deum admittat : Hin Boetius loco citato sic habet, Deum igitur aterni m esse cuncto rum ratione degentium commune j icium e
438쪽
Probatur I. Ens immutabile aeternum est; quod enim non est aeternum subjacet creationi , vel generati oni, vel anni hi lationi, vel corruptioni, quae sunt omnium mutationum
maximae: Atqui Deus im mutabilis est:Ergo
Probatur 1. Quod nec incipere , nee desi- nece potest, aeternum est : Atqui Deus nec incipere , nec desinere potest. Non potest incipere , quia quidquid incipit, ab alio producitur , cum nihil sibi dare possit existentiam , ut dictum est tractatu de Causis r AtDrus est Ens a se, ut probavimus. Non etiam potest desinere , nam quidquid desinit , vel desinit vi & ab extrinseco ; vel sponte & a seipso, ut praesentibus miseriis finem imponat : At Deus non potest desinere vi & ab extrinseco, cum sit Ens independens ; nec sponte S a seipso , cum sit beatissimus :ὶ Ergo aeternus est.
Iisdem argumentis refelles tempora imaginaria , quibus explausimus loca imaginaria. Unde sicut immensitas divina trimarius
est omnium rerum. locus , secundum partes virtuales , quas juxta modum nostrum concipiendi in ea distinguere possumus , sicut in
anima rationali: Ita aeternitas divina est omnium durationum mensura secundum partes quasdam virtuales , quas in ea per conceptum nostrum designamus. Unde sicut divina immensitas , tota quidem est hie , sed non totaliter, cum sit etiam alibi: ita aeternitas di vina tota quidem est nunc , sed non totaliter, 'cum indivisibiliter omnibus temporibuS cox
439쪽
respondeat. Nam ut ait sanctus Τhomas r. parte q est. IO. art. 2. ad 4. Verba dimersiorum temporum attribuuntur Deo , in quantum ejus aternitas omnia tempora includit , non
quod use varietur per praρns . prateritum , θfutinum: Et ut scribit sanctus Augustinus Tractata 39. in Ioannem , in eo quod sem
piternum est , sine initio is si e fine , cujus bel
lemporu verbum ponatur , sive prateriti, siυσprabentis , siυe futuri, non mendaciter ponit ur. Hinc Deus Apocalypseos cap. primo dicitur,
qui est, ct qui erat , ct qui venturus es : Unde sicut Deus ultra coelum est , non spatiis locorum linquit sanctus Augustinus libro de natura boni contra Manichaeos , cap. 3.ὶ se infinitudine sua immensi patis; ita erat Deus ante creaturam , quamvis nult tempore sine illa r non eam spatio perctureu dea: manente perpetuitate praecedens ; neque Deus, condidit rebus antiquior videri debet temporis quantitate , sed simplicis potius proprietate natura, inquit Boetius loco citato.
virum produci potuerit aliqua ereatura ab aterno. CErtum est quasdam creaturas aeternas esse a parte post; tales enim sunt Angeli,& animae rationales 3 ut doeebimus suo loco, Quaeritur utrum Deus ab aeterno potuerit producere creaturam aliquam sibi coaevam. Hanc quaestionem examinabimus ,, primo de
440쪽
11 In Aristotelis Metaph filiam,
creatura in genere ; deinde de creatura successiva speciatim. PRIMA CONCLuSIO. Nulla ereatura potuit esse ab aterno. PRobatur primo ex sancto Athanasio si- bro 3. contra Arianos , sancto Damaseeno lib. primi orthodoxae fidei cap.8. & pluribus aliis Patribus , qui disputando contra Arianos probant,Verbum divinum esse Deum,& non creaturam , etiam omnium possibilium excellentissimam , ut contendebant Ariani, eo quod Verbum divinum esset ab aeterno : Ergo signum est quod sancti illi Patres non putarint ullam creaturam esse potuisse ab aeterno. Respondent primo adversarii , argumentum Patrum fuisse tantum de facto , eis quod constet ex Scripturis nullam creaturam de facto fuisse ab aeterno. . Refelluntur primo , quia Patres petiissene principium t nam constat ex Scripturis Verbum esse ab aeterno ; & Ariani contendebant Verbum esse creaturam. Secundo , quia nul- tibi in Scripturis fit mentio explicita de tempore productionis Angelorum ; nec proinde clare constat ex Scripturis , illos non fuisse
Respondent x. Patres intelligendos esse de , aeternitate independente. Sed manifestissima fuisset petitio principii: Nam Ariani contendebant Verbum divinum esse dependens s proin indeque ejus durat ionem esse dependentem. . .