Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

probatur 2. Nullum attributum involvens in suo conceptu formali infinitudinem categorematicam potest communicari creaturae,

ut probavimus in Appendice superiori : Atqui

aeternitas a parte ante est attributum involvens in suo conceptu formali infinitudinem categorematicam : Ergo repugnat creaturae: . Probatur 3. Si Deus creasset aliquam creaturam ab aeterno, illa creatura non esset crea tura ; quia creatura est Ens essentialiter dependens , & proinde egens perpetua Dei conservatione: Atqui illa creatura non egeret perpetua Dei conservatione di nam necessario deberet durare per totam aeternitatem , necresset anni hilari ante aeternitatem elapsam, alitiqui fui sset ab aeterno , & non fuisset fuisset ex hypothesi' non fuisset vero , quia fiuite tantum durasset. Probatur ultimo , ex variis 'absurdis quae ex sententia adversariorum sequuntur. Primo , si creata fuisset mulier ab aeterno in pro citusta ad pariendum , aeternum sic mansisset absque eo quod foetum emittere potuisset. Secundo, ignis ab aeterno applicatus pulveri

pyrio , non potuisset eum ante elapsam aeternitatem comburere. Tertio, homo ab aeterno creatus, nec mandutare potuisset, nec retapirare 3 nec tamen potuisset mori, ex quibus& similibus ridiculis consequentiis patet quam absurdum sit antecedens, ex quo demducuntur.

Objicies r. Productio Filii divini fuit ab

aeterno : Ergo a pari, potuit esse & creaturae prodrustio. .

442쪽

14 In Aristotelis Metaphseam,

Nego paritatem; disparitas est quod sin fini ludo necessario competat Deo , repugnet

vero creaturae.

Objietes secundo. Potuit prodaci creataraaterna a parte post: Ergo & a parte ante. Nego paritatem ; quia aeternitas creaturae a parte post, est tantum syncategorematice infinita ue aeternitas autem a parte antε fuisset infinita categorematice.

Objicies tertio, Angelus erat possibilis ab aeterno, quia possibilitas nunquam incepit: Ergo potuit produci ab aeterno a Deo , qui

erat omnipotens ab aeterno.

Distinguo antecedens. Angelus erat possibilis ab aeterno , pro tempore, concedo : erat possibilis ab aeterno, pro aeterno , nego. Sic una solis circulatio erat possibilis ab aeterno, cum numquam inceperit possibilitas, ut op -δime nota ne adversarii ; nec admitterent rR-men unicam circulationem solis potuisse esse ab aeterno, - Objicies quarto. Egectus potest esse- eoae - His suae causae , ut lux soli: Atqui creatura est essectus Dei: Ergo potuit esse coaeva Deo, proindeque ab aeterno.

Distinguo majorem. Effectus potest esse

coaevus suae causae temporaneae , concedo: ae

ternae , nego: Sicut enim ex eo quod effectus possit esse aequalis suae causae finitae & dependenti , male inferretur effectum posse esse aequalem causae simpliciter infinitae & independenti : ita a pari, ex eo quod effectus potast esse coaevus suae causae temporaneae, mal Einferunt adversarii effectum posse esse coae-

443쪽

De Deo. At s

uam suae causae aet rnae.

Objiciunt ultimo varias hypotheses impota sibiles , v. g. Deus inquiunti non est minus potens, qdam sol aeternus, si fuisset: Atqui si

fuisset sol aeternus, produxisset lumen ab aeter no : Ergo potuit & Deus. Item Deus non est minus potens quam si esset agens necessarium : Atqui si esset agens necessarium, produxisset mundum sibi coaevum : Erpo id potuit. Sed jam docuimus Appendice superiori, ex hypothesibus impossibilibus non licere cona. cludere assirmative ; posito enim uno absurdo multa sequuntur.

SECuNDA CONCLusIO. Etsi 2Eternitas non reprauaret meatura , repugnaret tamen rebus seecessimis.

PRobatur primo a priori. Res successivae constant partibus in perpetuo fluxu positis , quarum una est prior , altera posterior: Atqui quod est ejusmodi , non potest esse ab

aeterno : Ergo res successivae non pomini esse ab aeterno. Probatur minor. Quod aeternum' est , aeternum durare debet in eodem penitus statu ; alioqui esset ab aeterno secundum all- quem statum, & non esset. Esset ex hyp thesi ; non esset vero quia secundum illum statum, aeternum non durasset : Atqui quod constat partibus in perpetuo fluxu positis, quarum non est prior , altera posterior , aeternum durare non potest secundum eundem statum ; cum perpetuo mutet statums

444쪽

ηiς In Aristotelis πιι taphscam,

ut patet: Ergo non potest esse ab aeterno. Probatur secundo. Repugnat dari numerum infinitum, & si per impossibile daretur, repugnaret it Ium augeri; alias superaretur , & sic non esset infinitus : Atqui si res iaceessivae essent ab aeterno , v. g. si generationes hominum & circulationes solis essent ab aeterno, ut volui t Aristoteles, jam infinita earum multitudo fuisset , jam pridem existeret infinitus

numerus animarum rationalium , qui tamen quotidie augeretur : Ergo res successivae non potuerunt esse ab aeterno.

probatur tertio. Si possibile fuisset Ens

successivum ab aeterno , maxime motus item

pus enim non est possibile sine motu , cum sit duratio motus. J Atqui motus non Hirpossibi lis ab aeterno i Ergo nullum Ens successivum fuit possibile ab aeterno. Probatur minor. Triplex est tantum motus , scilicet augmentatio alteratio, & latio, ut docebi mus cum Philosopho secunda parte Physicae: Atqui nullus horum possibilis est ab aeterno. Non augmentatio , alioqui corpus quod auctum fuisset ab aeterno, jam esset infinitae molis. Non etiam alteratio , alioqui qualitas jam esset infinitὸ intensa.ΡNon denique la- 'tio ; nam ponamus duos homines ab aeterno esse motos localiter , ita ut unus tamen duplo velocius ierit altero ; hoc posito interutrumque hominem jam esset infinita distantia. Absurdum consequens , alias daretur spatium infinitum clausum finibus, quod sci- dicet intersperetur inter illos viatores : Ergis α antecedens. Probatur sequela majoris.

445쪽

Tanta es et distantia inter illos viatores, quantum praecurrisset spatium lentior, cum alter supponatur duplo velocior ; Atqui lentior jam percurrisset spatium infinitum , etsi unico passu singulis diebus esset progressus :Ergo jam inter utrumque esset dilhantia infi

nita.

Objicies primo aut horitatem Aristotelis ad

mittentis mundum esse ab aeterno , cum eadem

circulationum coelestium & generationem sublunarium serie , ac nunc est. Respondeo mirum non esse , si Aristoteles ex absurdo & impossibili principio absurdum& impossibilem deduxerit conclusionem : Putabat enim Deum causam est e summe necessariam , quo nihil absurdius , etiam seclusa fide , cogitari potest ; ex hoc enim sequeretur Deum facere quidquid potest , nec plus posse quam actu faciat ; hic est enim genius causae necessariae : & proinde sequeretur potentiam divinam hic & nunc limitari ad essectus , qui jam sunt ε, limitata autem potentia ositendit essentiam limitatam. Hinc etiam Aristoteles non sustinuit illam propositionem ut demonstrabilem , cum lib. I. Topic. cap. 9.eam afferat in exemplum quaestionis proble

maticae.

Objicies secundo. Deus potuit prius & prius

in infinitum producere tempus reale et Ergo potuit ab aeterno. Nego consequentiam sicut enim ex eo

quod tempus possit plus & plus durare in infinitum , non sequitur qucia possit unquam esse aeternum a parte post, nisi syncategore-

446쪽

18 In Aristotelis Metaphasicam,

matice: Ita a pari, ex eo quod tempus potuerit esse prius & prius in infinitum, non sequitur quod potuerit unquam aeternum esse a parte antE, nisi etiam syncategorematice.

PUNCTUM ULTIMUM.

De Invsbilitate, dico mprehensibilitate, o Messabilitate Der.

in id sit cognitio Dei intuitiva & com

prehensiva , repetes ex e. ultimo disputationis de Beatitudine. Ex eadem di sputatio ne colliges Deum posse videri divinitus , cum beatitudo nostra supernaturalis consistat par tialiter in visione Dei. DeuS tamen vocatur in scripturis invisibilis, quia videri non potest naturaliter ι Hinc ait ipse Exodi cap. 33. Non videbit me homo vivet : Et ratio est , -ia cum modus essendi objecti superat modum essendi potentiae gnoscitivae , objectum naturaliter non potest cognosci a tali potentia ut in se est ι &hae de causa res immateriales non possunt cognosci a materialibus r Atqui modus essendi Dei superat modum essendi intellectus nostri ; cum Deus sit Ens summe in actu, intellectus noster Ens in potentia r Deus sit immaterialis non tantum physich, eo quod careat materia & forma , sed etiam meta physice . cum non sit in potentia adesse rIntellectus autem nother sit materialis meta- physice, cum omnis creatura si in potentia ad esse, quo scilicet aliquando caruit, & nanc

447쪽

spoliari potest : Ergo Deus videri non pote linaturaliter ab ullo intellectu creato , sed tantum obedientialiter , beneficio qualitatis cujusdam elevativae & corroborativae, quae vocatur a Theologis lumen gloriae , propter illud Psalmi 3 1. In lumine tuo videbimus lu

men.

Deum incomprehensibilem esse clarum est, quia cum omnis intellectus creatus finitus sit, adaequare non potest intelligibilitatem Dei ut potὸ infinitam , unde dicitur Ieremiae e. 32. Incomprehensibilis cogitatu. Deum esse ineffabilem , est Deum nullo nomine perfecte exprimi posse . At Deus persecte a nobis exprimi non potest. Hinc Proverbiorum c. 3o. dicitur : Ruod nomen est ejus: aut quod nomen filii eius , si nostri. Et ratio est, quia ex Aristotele l. 1. de Interpretatione, Voces & nomina sunt signa conceptuum: AtDeum non possumus concipere perfecte prout in se est, saltem naturaliter ; sed iratum balbutiendo, ut possumus,excelsa Dei resonamus, inquit S Thomas , prima parte quaest. 4.arr. . ad primum,ex sancto Gregorio. Utrum autem Beati possint perfecte nominare Deum, vel etiam Deus seipsum, videant Theologi.

ARTICULUS SECUNDUS.

De Potentiis Dei.

DEus tres habet potentias , scilicet intellectum , voluntatem & omnipotentiam. Prum , quia agens intel Iectuale tres habet

448쪽

D AVistotelis Metaphalicam,

potentias : unam dirigentem , puta intellectum , aliam applicantem & imperantem, Puta voluntatem I tertiam exequentem, quae quia in Deo finita est, vocatur omnipotentia

Icilicet immanenter agentes,puta intellectumihi' h transeuiate ieran- executricem, quaetbh A PYψδηβ0V , vocatur omnipo- sotia: Ergo , &e. V Deum esse intellectualem constat primox Scripturis. Ecclesiastici cap. I e. Multa Sa

s sine intermissione. Hebraeorum cap. . Nom pem uua creatum inmisibilis in cons itu emiae om is autem nuda oe aperta sunt oculis e

est tib ς IV 'ς se .um quia intellectualita,

est terfectio simpliciter simplex de purissima, proindeque Deo tribuenda ι tum quia omnis substantia spiritalis , est intellectualis. Intellectualitas enim fundatur in immaterialitate Lubitantiae : Atqui Deus est substantia spiritatis & summe i inmaterialis , physice scilicet

Ergo est silestantia sun Eet iam voluntatem essὸ , eamque li- , pIobatur primo ex Scripturis. Psal-II 3. Omni quacumque voluit, fecit Euhe

449쪽

quaest. 83.art. . potentias appetiti vas oportet esse proportionatas potentiis apprehensivis, Atqui potentia appetitiva proportionata intellectui, est voluntas, eaque libera: Ergo

cum Deus intellectivus sit, est quoque volui-vus & liber.

Deum omnipotentem esse probatur tum ex Lucae c. primo , ubi sic scribitur : Non erit imp6sibila apud Deum omne verbum e tum ratione , quia potentia sequitur conditi onem essentiae ; essentia autem Dei est simpliciter infinita : Ergo & potentia. Sed lis e th utrum omnipotentia Dei distinguatur ab ejus voluntate, non quidem realiter , sed virtualiter ρ, eo modo quo Voluntas

Dei distinguitur ab ejus intellectu. Negant plerique T mistae , contra quos sit

Omnipotentia virtualiter distinguitura voluntate. PRobatur primo. Potentia agens ad extra, virtualiter saltem distinguitur a potentia agente ad intra : Atqui voluntas divina ut sc , est potentia agens ad intra ; omnipotentia vero ut sic , est potentia agens ad extra zErgo distinguuntur virtualiter. Probatur secundα Voluntas in creatura distinguitur a potentia executrice, etiam reali ter secundum Thom istast Ergo in Deo distinguuntur virtualiter;quae enim aequivalent realiter distinctis , distinguuntur virtualiter. Probatur tertio. Si omnipotentia non di-

450쪽

1 et In Aristotelis Metaphsicam,

stingueretur virtualiter a Vohintate Dei: creatio , conservatio, & caeterae actiones omni potentiae essent ab aeterno , cum omnes actiones voluntatis divinae sint ab aeterno,

Propter immutabilitatem Dei ; secundum illud A vicennae : A voluntate antiqua non pro cedit actio nova. ὶ Falsum consequens ; alioquin omnes creaturae essent ab aeterno, imis

possibilis est enim causatio sine effecta :ὶ Ergo dc antecedens.

Objicies primo. scribitur in Psalmo 32.

Ipse dixit is facta sunt ι Us mandavit o

creata sunt: Atqui dicere est actus intellectus, mandare actus voluntatis, sicque non opus est omnipotentia virtualiter distincta. - Distinguo majorem. Dixit & mandavit, &tunc omnia facta & creata sunt per potentiam executricem, quae voluntati divinae ad nutum obedit, concedo i per ipsum dicere αmandare praecisὰ , nego. Objicies secundo. Voluntas divina dicituressicacissima, ergo omnia essicit. Distinguo antecedens.Voluntas divina, dicitur essicacissima , mediate , & beneficio Olaa-nipotentiae , quam ad nutum applicat, concedo timmediate & per se , nego. Ideo ergo,oluntas Dei dicitur effeacissima prae qualibet voluntate creata , quia scilicet voluntas creata potest ab externo effectu impediti vel ab aliqua creatura , vel saltem a Deo : A voluntati divinae nemo potest resistere, ut in

nuitur Genestos c. ultimo,' Potentia divina, licet sit unica realiter , triplex tamen secundum modum uolti iam conci

SEARCH

MENU NAVIGATION