Commentarius in Aristotelis metaphysicam. Autore magistro Petro Barbay, celeberrimo quondam in Academia Parisiensi philosophiae professore

발행: 1692년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

De Deo, piendi vulgo distinguitur in scholis , scilicet

ordinaria, extraordinaria, & absoluta. Potentia Dei ordinaria ea est , qua Deus in creaturis & cum creaturis operatur juxta communem naturae cursum, propter finem generalem. Potentia Dei extraordinaria ea est, qua Deus aliquid operatur supra communem natura: concursum, propter finem aliquem specialem,

ut cum patrat miracula.

Miraculum dicitur quas admiratione plenum, quod scilicet habet eausam simpliciter ct omnibus

occultam J hac autem est Deus, ex Sancto Thoma I. p.quaest. Ios .ari .Haec inquam est Deus, qui fecit mirabilia magna solus. Psal. 3 s. V. 4. Describitur a S. Thoma I. p. quaest. IIq.art. q. Id quod sit prater ordinem totius natura creatae 3 sive positive ut ressuscitatio mortui , sive negative ut statio solis. Mysterium est res abscondita , per fidem Theologicam credenda , qualia sunt mysteria Trinitatis , Incarnationis , & Eucharistiae. Potentia Dei absoluta est ea, qua Deus nunquam utitur; uti tamen posset seclusis suis decretis e quo sensu quaeritur in Scholis , v. g. utrum per absolutam Dei potentiam possibilis

fuerit creatura ab aeterno , nec ne.

ARTICULUS TERTIUS.

De virtutibus Dei. HAbitus omnes qui sunt in nobis,vel sunt laudabiles, qui dicuntur virtutes: vel non.

452쪽

Certum est eos habitus, qui non sunt in nobis virtutes , non esse in Deo formaliter, cum

non sint perfectiones simpliciter simplices.

Virtutes vel sunt intellectuales, quae resident in mente; vel Morales, quae in volun

tate.

Virtutes nostrae eonsiderari possunt dupliciter. Primo secundum gradum genericum rv. g. scientia quatenus est evidentissima decertissima cognitio. Secundo secundum gradum veluti differentialem specificum , V. g. scientia quatenus est accidens, qualitas, finita , discursiva, &c. Constat Deum non habere formaliter viris tutes eam imperfectionibus quas habent in

nobis a gradu differentiali specifico , alias

Deus non esset ens persectissimum. Dico primo Deum habere formaliter virtutes omnes intellectuales secundum gradum generi cum spectatas. Hinc Psal. I 6. scribitur, quod Sapiexma ejus non es numerus , Et Deus Iacobi c. primo vocatur, Pater luminum. Ratio est quia virtutes intellectuales secundum gradum genericum spectatae, meliores sunt ipsae quam non ipsae ; Itaque Primo , Deus habet intelligentiam', quia cognoscit principia omnia. Secundo , habet Sapientiam , quia cognotacit creaturas omnes in principiis altissimis, puta in iis attributis, quae sunt creaturarum principia, verbi gratia. Creaturas possibiles in suis idaeis vel 1ia omnipotentia , creaturas vero in certa temporis differentia futuras in suis decretis. Tertio a

453쪽

Tertio , habet scientiam, quia non tantum res altissimas cognoscit , sed etiam quasi-bet vilissimas , ut potὸ earum causa dianoetica a

Quarto, habet prudentiam , quia rectissimam habet cognitionem agibilium , quae dicitur lex aterna Unde Ieremiae c. 3 a. dicitur magnus consilio. . . Quinto denique , habet artem , quia est agens intellectuale rerum omnium productivum , Undὸ Sapientia increata Sapientiae c. .

vocatur omnium artifex.

Notanda praesertim divisio scientiae divinae respectu creaturarum, in scientiam simplicisi hielligentiae seu nece Tariam ι scientiam visionis seu liberam idc ut quibusdam placet

scientiam conditionalium, seu mediam. seientia simplicis intelligentiae est ea , qua Deus res omnes cognoscit in statu merae possibilitatis; Ita ut vi illius non cognoscat utrum aliqua creatura sit futura, nec-ue. Dicitur ne-eellaria , quia eam tam necessario habet Deus, quam necessario habet comprehensionem suae omni potentiae. Scientia visionis est ea, qua Deus cognoscit creaturas in certa temporis differentia existentes. Dicitur libem , quia nisi Deus libeth decrevisset creaturas producere, nullam haberet earum scientiam visionis. Scientia conditionata est ea , qua Deus cognoscit res sub conditione futuras , V. g. Quid nunc agerem si forem Romae. Utrum

haec distinguatur ab aliis , acriter disputant Theologi.

454쪽

1s In Aristotelis Metaphsicam ,

Dico secundo, Deum habere formaliter virtutes omnes morales , quae secundum suum gradum genericum nullam connotant imperfectionem ; quales sunt milericordia, justitia, liberalitas, veracitas, &c. quia meliores sunt ipsae quam nou ipsaeiCaeteras autem non habere sormaliter , sed eminenter , hinc non habet fortitudinem & temperantiam formaliteucum dicant ordinem ad appetitum sensitivum intrinsecum.

ARTICULUS ULTIMUS.

De Actibus divinis.

ACtus divini alii sunt ad extra, quales sunt

creatio, conservatio , concursus, de qui μbus dictum est Tractatu de Causis alii ad intra, quales sunt actus intellectus & voluntatis. Ex actionibus intellectus sola apprehensio est in Deo formaliter, quia reliquae arguunt imperfectionem quamdam ; apprehensio autem Dei propter summam certitudinem & evidentiam vocatur judicium, cum revera sit judicium viri ual . Ex actionibus voluntatis hae solae sunt formaliter in Deo , quae non involvunt imperfectionem , ut amor , odium , gaudium ex

pro passio ui bus , i & forsan ira, i & omnes

quae versantur circa finem & media. Si quando autem poenitentia, tristitia & similes Deci tribuantur, ei tribuuntur tantum essectivE, non affective. Hinc Sanctus Augustinus libri primi Confessionum, cap. . aoenuste , non

455쪽

doles e irasceris , o tranquillus es. Sed inter omnes actus internos Dei respectu creaturarum, notari praesertim debent Decretum & Providentia, de quibus proinde distinctis Paragraphis breviter agemus.

PARAGRAPHUS PRIOR.

. De Decretis Divinis.

DΕcretum diuinum nihil est aliud , quam

ipsa actio divinae voluntatis entitative summe necessaria, prout connotat libere creaturas quas Deus statuit futuras vel non futuras 3 unde decretum divinum seu actus liber Dei nihil addit amori necessario , quo Deus

seipsum amat, praeter conuolacionem qua dam ad creaturaS.

Decretum divinum dividitur primo vulgo in absolutum & conditionarum. Decretum absolutum est illud quo Deus decrevit absolute & essicaciter concurrere a Ialicujus effectus productionem, puta ad ortum crastinum solis. - Decretum condit tonatum est illud quo Deus decrevisset concurrere ad aliquem e F ctum ex hypothesi alicujus conditionis nunquam forsan ponendae, quare fuisset decretum concurrendi ad conversionem Tyriorum & Sydonio rum , si Christus apud ipsos ea miracula parrasset, quae patrarit apud Iudaeos.

Decretu'a divinum dividitur secundo in generale & articulare. Dς sexum gener te est statutum aliquid fa-

456쪽

. 418 In Ar Otelis Metaphasicam,

ciendi in communi, puta beandi omnes qui ingratia decedunt. Decretum particulare est propositum faciendi aliquid in individuo , v. g. eligendi Mariam in matrem Christi.

Multi Theologi quinque distinguunt in

Deo instantia seu signa rationis. Primum est, quo Deus cognovit creaturas omnes in statu

merae possibilitatis, per sientiam simplicis i relligentia. Secundum est, quo Deus est omnibus creaturis possibilibus a Iiquas se legit producendas in mundo , diverso i um ordinum , &generum : & cum singulis statuit concurrere conformiter earum naturae I per decretum abso-tatum generale. Tertium est, quo Deus vidit

quid singulae creaturae speciatim essent aetiirae , si in his aut illis circunstantiis producerentur vel reperirentur : per scientiam mediam. Quartum est , quo Deus statuit absolute hane& 1llam creaturam sigillatim in his determinate circunstantiis potius producere quam in aliis quiuislibet, & cum singulis concurrere ad has determinatἡ actioneS : per decretum ab . solutum particulare. Quintum denique est, quo Deus ab aeterno vidit in suo decreto absoluto

omnes creaturas, earumque actiones omnes

in certa temporis differentia determinate fu- puras : per scientiam visionis.

457쪽

De Deo. Αχ'PARAGRAPHUS POSTERIOR.

De Proυidentia Dei.

PRovidentia Divina describitur a Boetio lib. 4. Consolationis Philosophicae, prosa sexta, Illa ipsa divina ratio in summum omnium principe consituta , qua cuncta dissonit. Vulgo

definitur actus , quo Deus cognoscit media creaturis necessaria ad suos fines obtinendos, Cum proposito ea conferendi. Unde duas involvit actiones ; scilicet cognitionem ex par- re intellectus ,& propositum seu decretum ex parte voluntatiS. - Providentia alia est naturalis seu generalis, qua Deus disponit media naturalia creaturis necessaria ad suos fines naturales obtinendos; alia supernaturalis, seu particularis, qua Deus decernit media supernaturalia ad finem supernaturalem obtinendum. Agere' de posterioripertinet ad Theologos in Tracia tu de Praede-ihi natione : de priori vero etiam ad Philosophos hic. Dari Providentiam divinam negarunt quidem , qui omnia attribuebant Calai. contraiquos sit . . . CONs LUSI O. Deus omnibus plane rebus providet.

PRobatur primo ex Scripturis. Sapientiae cap. 8. ubi de Sapientia divina sic scribitur e Attingit a fine usque ad finem fortiter, ct di s

458쪽

it aesertim Lucae cap. Ιχ. ubi Christus non ex iacitat fus E ad confidendum divinae providentiae, his verbis: Consi/erate lilia quomodo crescunt ; non laborant neque nent. Dico vobis , Nec

Salomon in omni gloria sua mestiebatur sicut unum ex su. Si autem faenum quod hodie est in agro, is cras in clibanum mittitur , Deus sicisis quanto magis vos pustila fidei r Et υos nolite quarere quid man celis , aut quid bib iis , is nolite in sublime tolli, hac enim omnia gentes mundi quarunt, Pater cutem vester scis quoniam his indigatis. Similia habemur ali b ipassim. .. Probatur secundo a Boetio. l. 4. Consolatio'nis Philosophicae prosa sexta, de Deo sic scribente; que cum ex aliά providentia deculἀ resse-xerit, quid unicuique conventu rinoscites, o quod

convenire novit, accommodat.

Probatur tertio, aut horitate S. Augustini lib. quinti Civitate cap.1r. ubi de Deo sic scribit. : aeui non sium catum is terram , neesium Angelum is hominem producit ; sed nec exigui is contemptibilis animalis visera , nec vis pennulam, nec herba nec urboris folium, sins Darum partium convenientia, o quadam veluti pace derelinquit. . . Probatur quarto ab aut re libri de Mundo qui cap. 6. eleganter sic gescribit Deum a simi li. Quod in nave est rubernator, quod in curru auriga , quod in choro cor pham, in Republica Rex, exercitui duae: hoc Deus est in mundo, sea μ

Probatur quinto ratione. Quo agens i laxellectuala est universalius eo magis se exten

459쪽

De Deo.

dii eius proviqentia. v. g. Providentia ducis magis se extendit quam providentia centurionis, & providentia Regis magis quam providentia ducis. Atqui Deus est agens universalissimum : Ergo ejus pro identia universalissime se extendere debet, & proinde ad

omnia.

Confirmatur. Providentia artificis debet se extenflere ad omnia sua arte facta: Atqui Sapientia divina est omnium artifex , ex Sapientiae e. septimo : Ergo ejus providentia debet se extendere ad omnia. Objietes primo. Primae t Corint. e. 9. habetur quod non est Deo cura de bobus: Ergo

Deus omnibus non providet. Respondet S. Thomas I. p. quaest.22. art. Σ. ad s. his verbis. creatura vationalis

habet per liberum urbitrium dominium sui Actiis, speciali quodam modo subditur diυina proυιdentia , ut scilicet ei imputetur aliquid ad eulpam vel ad meritum , reddatur ei aliqκid ut poena meι prsimium: ct quantism ad hoc ,

ram Dei Apostolus a bobus removet, non tamen ita quod individua irrationalium creaturarum ad Dei providentiam non pertineant , ut

Rabbi Moyses existimavit. Unde sic distinguo

antecedens, Deo non est de bobus cura specialis , quoad praemium scilicet aut suppi eium , concedo : eura generalis, quoad media naturalia quibus egent boves ad suas funactiones suo sue fines , nego .Hinc optime Xenophon l. primo mirabilium : Tum intellectussim ut multa distantia cognoscit , is Deus non omnibui trovidebis r

460쪽

31 In Aristotelis Metaphysicam,

Objicies secundo. Si omnia essent subjecta divinae providentiae , nihil esset fortuitum: Falsum consequens : Ergo & antecedens. Distinguo majorem. Nihil esset fortuitam respectu Dei, concedo : Respectu causarum secundarum , nego. Lege quae docuimus de Causis per accidens. Objicies tertio. Omnis provisor excludit defectum & malum quantum potest ab his

quorum curam gerit : Atqui multa mala in rebus creatis concurrunt et Ergo Deus omab. bus non providet. Respondet sanctus Thomas I. pari. quaest.22. articulo 2. ad 2. hiS verbis. Dicendum quod alitor de eo est qui habet curam alic

jus particularis , is de provisore universali ;quia proυisor particul ris excludit defectum ab eo quod ejus cura subditur quantum potes , sed provisor umversalis permittit atiis

quem defectum in aliquo particulari acetadere , ne impediatur bonum totius : unde corruptiones ct defectus in rebus naturalibus dicuntur esse contra naturam particularem sed tamen sunt de intentione natura universalis , in quantum defectus unius cedit in bonum alterius , vel etiam totius uni- mersi; Nam corruptio unius Ut generatio alterius , per quam species conservatur. Cum igitur Deus sit universalis provisor totius En ris , ad ipsius providentiam pertinet , ut per mittat quosdam defeeius esse in aliquibus particularibus rebus , ne impediatur bonum unimersi perfectum : Si enim omnia mala impedirentur , multa bona deessent universo ;

SEARCH

MENU NAVIGATION