Fr. Vincentii Fassinii ... De Alexandro Magno ingresso Hierosolyma antequam se ad Hammonis oraculum transferret exercitatio in qua Flavii Iosephi narratio defenditur. Accedit altera de eiusdem regis imperii divisione ad caput 1. libri 1. Machabaeorum

발행: 1780년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

41쪽

a 4 DE ALEXANDRO M.

num, Hadrianum Relandum , Iosephum Sealigerum , Iacobum Uiserium , Dionysium Pe-tavium , Natalem Alexandrum , Ioannem Nicolatum, Humfreddum, Prideauxium,aliosque permultos ; quos etsi accuratissime Iosephi hac de re dicta haud expendisse contendas , fatearis ta- mea necessse est nec illa suis indigna calculis, nec vero incredibilia iudicasse; hoc ipso scilicet quod eadem suis in scriptis unius Iosephi

plerumque fide , ac testificatione contenti retulerunt . Plus nempe apud eos valuit unius perdocti, & antiqui Auctoris de rebus suisseribentis testimonium, quam silentium eXt

rorum.

XIV. Flavianam tamen narrationem Iudaicis Fabulis, Rabbinorumque figmentis omnino similem ess e censuit Antonius Uan-Dale in dissertatione 'per Aristea sa) cui Ioannes Hudsonus adiungit b) Thomam WaD stata in Responsone ad Lloydii Epistolam ad Scherlochium de facto Iadduae . Post hos maiori anima duersionum copia idem factum oppugnavit Moy lius in Epistolis ad Humis dum Prideauxium sq; ac demum nuperrime ,

42쪽

eum Vandalii, tum Moylii recusis argumentis , Anonymus Gallus in Dissertatione , in

qua Veterum rerum Alexandri Scriptorum criticum examen instituit sa). Nec defuere alii, quibus recenti memoria aut suspecta, aut falsa prorsus visa est eadem Historia, imprimisque Voltaerius, qui saepe oh id Iosephum proptem ea laceravit. Sed hi quum aut Vandalium ac

Moylium ferme exscripserint, aut nulla pec tiaria sententiae suae momenta in medium ab tulerint, non est certe cur heic de eorumdem nomine ac numero soliciti esse debeamus. Quare eorum numeratione praeter milia, ad ea potius

refellenda, quae Iosepho opponuntnr, praestabit accedere; nam id, quum a nemine hactenus , quem viderim , praestitum suerit, operae pretium me esse facturum putavi si sectilem. XV. Id vero ut ordine aliquo exequamur, exceptionem primo refutabimus, quae ex sacrorum profanorumque scriptorum silentio ducitur, tum perpetuum veluti ad exscripta Flavii Iosephi verba commentarium adhibebimus , ostendemusque nihil eius in narratione reperiri, quod eam aut prorsus esse incredibilem commonstret, aut aperte falsam persuadeat.

43쪽

26 DE ALERANDRO M.

intorquere polle iudicent laudati Critici ex silentio depromitur cum sacrorum tum profano rum scriptorum; aiunt scilicet fidem omnem superare eorum neminem tantae rei meminisse, non Scriptorem Machabaicum, non Diodorum Siculum , non Plutarchum, non Arrianum, non

Iustinum , non Curtium, non denique alios. Atqui, ut de silentio primum dicam utriusque Machabacorum libri Auctorum , praeter rem atque iniuria prorsus hi Critici contendunt ab iis Alexandri accellum Hierosolyma commemorari debuisse, qui sibi tantum proposuerant nobilissima Λ1atiathiae, filiorumque iacinora , atque immanitatem Aegyptiorum, Syrorumque regum adversus Iudaeos fusa oratione

describere. Hinc his in libris, quae Iudaica gens priinum Syriae Regibus serviens, deinde excultb iugo sui iuris facta , quadraginta quinque circiter annorum lapsu & gessit, & sustinuit duo Auctores complexi sunt, initio ducto a postremis annis regni Seleuci Philopatoris, qui Templum per Heliodorum pollui tu Lsit, usque ad postremos Antiochi Sidetis, sub quo per insidias Simon Machabaeus est interfectus. Ut autem ad haec enarranda viam sibi quodam modo pararet primi lilachabaici Scriptor, e re sua, imo necessarium duxit ab Alexandro Magno exordiri, ex cuius imperii par

44쪽

titione ii Reges prodierant, qui Iudaeos tantopero afflixerant, maxime dum collabentem Remia publicam sustinere adversus Antiochi impios conatus, atque finitimarum gentium impetus niterentur . Fecit vero id paucis adeo ac generalibus verbis, ut nil pressiori stilo scribi potue. rit, nihilque sorte iam sit in graecis, Caeteris que Auctoribus quod probari possit, si omnia sint abiicienda , quae in Machabaica Synopsi

non leguntur.

VI. Iam ut ad profanos Auctores me conseram, autequam de singulis dicere incipiam, pauca liceat praemittere de peculiaribus Hebraeorum vivendi institutis, deque inde orta Veterum in illorum rebus inscitia: hoc enim pate laeto, minus silentium mirabimur Historicorum qui Io.sepho obiiciuntur. Sane Iudaica gens ex instituto suo ita fuit a reliquis gentibus discreta ,

maxime ante Alexandri expeditionem, ut Herodotus ne eius quidem nomen habuisse compertum videatur. Nullo illa se commercio, nulla assinitate cum iis consociari iugiter enixa est, qui viverent alieno more, & diversis ritibus ac religione uterentur. Piaculum etiam censebant extra Palaestinam vivere. Hinc teste Maimonide, scitum illorum vulgare suit: qui peregre extra Terram Sanctam degit, velut syderum planetarumque cultorem habendum . Neque D a . sane

45쪽

18 DE ALEXANDRO M.

sane crat quod eos excusaret, nisi fames sterilitasque, aut id genus alia ad solum vertendum coegi dent. Atque inde est, quod nullibi legatur Iudaeos exstilio insontes animadvertitie, ne, dum sceleribus debitam poenam irrogarent, religionem proderent suam. Id saepe ethnici experti ab iis exposlulaverunt. Querebatur Lysimachus so) Mosem in mandatis delitie Iudaeis ut nullum orga hominem benevoli essent, neque optima iis, sed pessima consilia darent. Quod , etsi a vero abhorret, Vulgatam tamen de Iudaeis hominum reliquorum opinionem ostendit. Querchatur & Apollonius Molonis b):A Iudaeis non admitti, quicumque diυersis de Deo opinionibus essent impliciti, nec consuetudi- ωem iniri cum iis , qui aliam viυendi rationem essent amplexi . Trogus quoque sc): Caverunt ne cum peregrinis communicareut, quod, ex causesa facium, paulatim iu disciplinam, religionemque convertit. Quam expostulationem tantum abest , ut sibi probrosam putarent Iudaei , ut sibi eam potius laudi ducerent ; atque id praeceptum de Repubblica ab extraneorum conta

gio prohibenda, Platonem a Mose sumpsisse Io

46쪽

sephus glorietur a). Quis ergo sibi persuadeat

gentium aliarum o reS & contemptores Iudaeos tam facile iis fastorum suorum penus re 1eralle , quos vix allocutione etiam sua, & commercio dignarentur uis credat Graecos caeterosque aut Iudaicas res incorrupte manda re monumentis litterarum, aut summo eas cognoscendi desiderio assici potuisse λ Hinc illa de

Iudaeis sive portenta, sive mendacia promanarunt a Iosepho confutata maxime in libris adversus Apionem Grammaticum Alexandrinum perscriptis, tum inde iactata saepius sive odio gentis, sive verae disciplinae ignoratione. Sed& idem Iosephus caussas alias aperit, ob quas ethnici obscuram admodum, incertamque de Iudaeis, horumque moribus, legibus, institutisfactisque notitiam habuere. Inquirens enim cur Iudaea sero valde ad Graecorum Cognitionem pervenerit, aiebat b): Muod ad nos attinet, terram habitamus, quae neque mari vicina est, neque negotiationibus gaudemus, neque earum

caussa nobis consuetudo cum aliis gentibus es , 'd sint Urbes quidem nostrae procul a mari sitae r ipsi autem vos regionem bonam incolentes,

hanc cum labore exercemus; maxime vero o-

47쪽

'diae , ut qui pie atem ad illas exactam opus totius vitae maxime necessarium feι erimus. Cum igitur ad ea, quae icta silvi, accedat etiam viivendi ratio propria, nihil erat priscis temporibus , quod faceret nobis commercium Graec rum ,scux Aeg)ptiis mercimonia, ex rebus quae importarentur aut exportarelitur ad alias gentes , 9 Phoenicibus oram maritimam accolentibus , caupovandi , 9 negotiandi sIulium ex em re pecuniae. Sed neque ad latrocinia sunt a iquidam, aut amplius habere desiderantes, bellum exercendo conversi suu patres voseri, licet regio multis 'emvorum virorum oriadibus abundaret. Iuo factum est ut Phoenices negotiationis ergo ad Graecos navigantes statim agniati fuerius, ct per illos Aetntii, dein omnes

a quibus ad Graecos onera perferebant , immensa maria transeuutes. Medi vero postea , a que Perse Ubs innotuerunt postquam Asiae imperarunt, Persaeque praecipue cum usque ad alteram coutinentem expeditiones fecissent; Thraces autem propter vicinitatem ct Scytbae ab iis qui in Pontum navigant cogniti sunt a

atque in uesυerssm omnes od mare vel or em tale , vel hesperium babito es, in eorum κο-

titiam facilius venerum, qnibus in aximo fuit aliquid historiae scribere. Eadem hinc fere Ethnici si ve rerum Iudaicarum ignoratione , sive

48쪽

gentis odio laboravere, etiam quum post ΑIexandrie xpeditionem magnusIudaeos inter & Gra cos usus intercessit, ut qui non illius solum essent imperio subditi, sed in eius etiam exercitu stipendia facerent; ac praeterea dum statim post Alexandri obitum Ptolemeus Lagi occupatis Hierosolymis magnum Iudaeorum numerum in Aegyptum traduxit, & ius Alexandrinae civitatis iisdem tribuit. Hoc scilicet vel non multa illa testantur fabulis commentisque permixta, quae de Iudaeis Graeci, qui postea floruere , suis Historiis inseruerunt. XVIl. Quo certe numero non est eXimenisdus Diodorus Siculus, etsi eumdem primum

apud Graeeos nugari desisse scripserit sa) Pli

nius . Quantopere is Mosaicam , universamque demum Iudaeorum deformarit Historiam, Samuel Bochartus, Isaacus Vossius, & doctissimus olim Abrincanorum Episcopus Petrus Daniel lauetius praesertim palam fecere . Atque, ne a re , de qua agimus, longius discedamus

ille idem Gallus Anonymus , qui Iosephum exagitat, hoc iudicium tulit de Libro XVII., in quo Diodorus res Alexandri persequitur ub) se His en est sche; les r exlous , quotque rares, V en fons las molns triviales. Diodoren' di

49쪽

31 . DE ALEX ANDRO l.

50쪽

fabuletiae faJ Ces de fauis n' empectent solat que certe partie des res ire ne serve utilement agolisinwir plusteums faus de la Vis de A exandre Oe. lam qui neque diligens fuit scriptor,

neque a sahulis abhorruit, maxime quum de Iudaeis ageretur, neque denique Alexandri itinera exacte notavit, eum huius regis Uierosolyma ingressus non meminilla mirari non

debemus.

XVIII. Neque profecto magis nos Urget Plutarchi item ulantium, postquam ipse quagatione ad vitam Alexandri perscribendam se contulerit, ita declaravit; Alexandri Regis viatam, ct C. Caesaris, a quo est Pompeius o pressiss, hoc Commentario descripturi , ob nitane- rosas eorum res queas, nihil praefatimur aliud,

quam ab lectoribus postulabimus , s non omnia neque sigillatim factum quoddam .celebre ada--ussim persequamur , sed perstringamus pler sue , ne mihi ob repant. Neque enim historias, sed vitas consecrabimus: neque semper clarissimae

quaeque res virtutes vel vitia repraesentant,

sed exiguum siubinde factum dictumque , ct iο-

eus aliquis citius speciem edat morum, quam funesissima praena, maximae acies ct Ursium expugnationes . Ut ergo Pictores ex facie ct vuLE tu,

ta Vide Vesselineium Not. in Diodorum T. I l. pag. γδ.

SEARCH

MENU NAVIGATION