Medicina mentis, sive Artis inveniendi praecepta generalia E.W.D.T.

발행: 1695년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

2M MEDICINAE MENTIS

res sumuntur a conversantibus. Quod autem supra addidi, ad notiones convenientiae aut disconvenientiae sibi bene imprimendas magnopere quoque necessarium esse, ut quis consuetudinem habeat cum hominibus in vario dignitatis gradu constitutis , id haud abs re adjunxi. Videmus enim aulicos, Omnesque morum civilitate insignes cum rudioribus non nisi cum difficultate versari, & hos vicissim multo aegrius cum illis, cum tamen secquenter & pacis & belli tempore utilissimum pariter ac necessarium inter eos inte cedat commercium. Quisquis itaque ad quaevis negotia dextre suscipienda se aeque aptum reddere voluerit, id faciblime effectum dabit, si multam cum variis summae, imae, &mediae dignitatis hominibus confabulandi seu conversandi occasionem habuerit. Quod insuper dixi, has quoque notiones seequenti cum variis nationibus familiaritatis usu po se acquiri, id adeo per experientiam clarum est, ut notabile admodum inter hunc, qui multarum mores regionum

vidit & urbes, & inter illum, qui vix sustinuit patriae limites transgredi, iit discrimen. Imo etiam, si tibi aliquid negotii fuerit cum quodam externis quidem moribus ab ineunte aetate admodum exculto, nuspiam tamen patriam egrella ψ, miraberis, quam ridicula ejus laepe sint de externis nationibus judicia, & quam multa in oblatis certis congrestibus eidem desint, quamvis in certis aliis negotiis se perquam convenienter gerere sciverit: cujus rei causa etiam clara est. Nam cogimur inter peregrinandum omnia haec tria supra recentita ad has notiones bene imprimendas requisita conjungere , dum nempe quasi in continua versamur occasione variae conversationi litandi, cum iis, qui sunt in diverso diagnitatis gradu, negotium habendi, atque ita varios populos lustrandi: non itaque mirum est, si effectus, qui inde resultat, prae illo sit multo visibilior 3 adeo ut viderim, qui, licet alia omnia, quae in peregrinatione praecipue sunt discenda, penitus neglexerint, magnopere tamen mutari redierint ab

272쪽

i eo qualitatum statu, in quo erant, quando e patria discede- - rent. Ne quis autem inutile putet, haec omnia, de quibus ri modo fui locutus, sibi comparasse: Observet velim, me equil dem concedere, internas qualitates externis temper est praeserendas, & ideo illa potius seelanda, quae has formant, i jed eo tamen melius utique esse, si utraeque adfuerint. Asde, cum pene Omnes, & praesertim politioribus exculti m j ribus, alios ex externa tantum apparentia judicent, me sae- pe experientia vidisse, id ipsium aliis, qui externis ejusmodii qualitatibus non erant dotati, impedimento fuisse, quin ad- mitterentur ad negotia, in quibus tamen ob interna, quael possidebant, tam praeclara bona & sibi & 'aliis valde prodes-j se potuissent. E contrario alios, quibus nihil, quod exi trinsiecus deliderare posssis, deerat, quique interim internis ad singulares humano generi usiis praestandos necessariis qua- ' alitatibus plane carebant, admissos vidi. Cum igitur talem,s ut dixi, mundo in eligendis ad res gerendas subjectis habilibus animum esse sciamus, necesse erit homini ad perfe-i ctionem omnimodam hoc est, ad id, ut aequali animi libertate seu facilitate quaevis peragere possit) anhelanti ea , non omittere, quae si non praecipua, summae tamen eo ipso sunt utilitatis, eo quod efficiant, ut ab aliis, qui potestatem habent quamplurima essiciendi, libenter recipiatur, atqu ita his quasi literis commendatitiis bonae ejus qualitates, quae

magis reales sunt, multorum saepe cum utilitate aliis innotescere possint.

Secundo, quod ad veri&falsi notiones attinet, hae inprimis per solum intellectum addiscuntur, & autor aliis fuerim , ut aliquem habeant, qui sibi bene acquisivit genuinam

methodum indagandi quicquid est occulti, quique ipsis hic

subveniat, imprimendo imaginationi a teneris, quod dicunt, unguiculis, quae inservire possint ad hanc methodum suo tempore facilius capiendam, & semper, quae nis xia luc esse queunt, quandocunque Occasio seri, vel corri-

II h gendo,

273쪽

242 . MEDICINAE MENTI sgendo, vel removendo, prout his similia in hac tertili S etione exhibeo) usque quo imaginatio silc sensim ad leges

intellectus, quantum fuerit possibile, reducatur. Hic enim ultimus & maximus est perfectionis gradus, ad quem pediringere datum , adeo ut, lichi vixeris in statu non tam qui to, nihilominus tamen in veritate per te iplum acquirend1 insignes semper progressus tacere iacila valeas. Quia vero de his per totum hunc tractatum multa ex posui, supervacaneum esse existimo plura hoc loco de Oeadem repetere : interim reseram hic ea tantum, de quibus alibi tacui, & quae huic inprimis loco destinavi explicanda, ut adeo, quae moue, nimis generaliter fuere inlinu ta, quodammodo evadant sipecialiora. ut itaque quispiam brevi magnos circa has notiones iaciat progressus, planEpersuasus sunt & ratione & experientia, id in ius paucis cons

ster

Primo, si quis fuerit docendus ea, quae non nisi crebro disci exercitio possunt, erit quidem operae pretium, ut ea a discente lapius repetantur: ted id inprimis lioc in negotio est palmarium, ut dispiciatur etiam, non quam saepe, sed quam bene repetat. Quod ut fiat, necessarium erit, ut repetitio illa non instituatur a discente, nisi praesciue & o servante magistro, qui circa hanc id maxilis curet, quo di- stipulus exercitium peragat sumnia, qua potest, accuratione&diligentia: simul ac vero senserit, diicentem a debita illa accuratione aliquantulum remittere, satius erit omnino ab opere cessare, & ad alia se consene, quam inutili, imo nocituro labore tam docentem, quam discentem fatigare. Patet hujus regulae veritas. Nam ii quis ex. gr. Orna tos & artificiosos literarum ductus necdum edoctus, arrepto calamo non nisi inertem & indecoram exaret scripturar ,

se frustra multum scribendo fatigabit, nec ideo concinni rem formabit stripturam, quin imo poterit fieri, veluti sa pe vidi, ut deteriorem scribere incipiat scripturam: est ergo

274쪽

. PARS SECUNDA. , .

go in propatulo, frequentena repetitionem, nisi simul cum alacritate & secundum prae scriptum haec fiat, non sussicere. Ubi vero quis, quandocunque aliquid scribit, id, quantum potest fieri, dexterrime essicere, hoc est, literas secundui receptas peritorum scribamna regulas modo, quo potest, exactissimo formare alacriter studuerit, dubio procul magis magisque in scribendi ratione proficiet. Pariter, qui 1 multum saltando exercet, non propterea laltandi artem persectius discet, quin potius, abiente magistro exercitation perperam instituta, ineptos sibi contrahet liabitus, qui po-itia dissiculter corriguntur. Quantae autem utilitatis lit haec regula, quantoque & temporis & laboris compendio, m derante docto magistro, sic perficiamur, nullus credet, nia

si qui differentiam hac in re satis vilibilem ipsa praxi perce

perit. Vidi equidem, qui scribendi artem dexterrime caulens alium quempiam, qui minus pulchro utebatur char clere, hac ratione informabat, ut, praesente se, literas juxta praescriptum suum juberet formare , simulac vero videbat, diicentem non amplius tanta, ac initio, alacritate scriber , absque mona praecipiebat, ut calamum deponeret, quem duabus aut tribus horis elapsis quas ad alia interea tractam da destinabat resumere scribendique exercitium iisdem legibus continuare, se praecipue praetente, monente, scripturamque sedulo Observante, &c. mandabat; & hoc singulis diebus quater repetebat, quo factum est, ut breviori, quam

credi unquam possit, temporis spatio discipulus tam nitidescribendi habitum sibi acquisiverit, ut, qui paulo ante ejus

scripturam viderant, hoc ignorantes artificium, rei admirabilitate commoti, propriis oculis, discipulo coram scribente, fidem habere vix sustinerent. Secundo necesse erit, ut discenti non quidem tali utilia, interim tamen non statim a principio optima illorum, quae detecta fuere circa scientias, tradamus, quanquam interim, illa optima non esse omnium, quae habentur, studio

275쪽

244 MEDICINE MENTIS

dissimulemus. Primum autem simplicissima doeenda sim &, his impressis, meliora , atque ita gradatim eo ordine , quo semper singularia in scientiis augmenta de novo fuere

inventa

Manifestabo rationem ac utilitatem hujus regulae e emplis. Consultissimum certe erit, si animus est aliquem docere Mathesin, primo et praxes ordinarias ostendero, quas judicaverimus reliquis utiliores, circa omnes Math seos disciplinas, quareis bene per solam experientiam comismando, nec ullas adhibendo demonstrationes, non alia ter ac ii demonstrationes meliores illis, quae dicuntur a posteriori, haberi non postent. Postquam similia multum ipsum delectarunt, ejusque memoriae bene sunt impres, ritunc ipsi Euctides poterit exponi, quo praecipuorum omnium,

quae ipsi ostensa merunt, demonstrationes a priori addiscat , post Archimedes et ut sic gradatim reipsa percipiat, haec esse meliora ; quod sane scire non potuisset, si haec ultima ipsi mox a principio fuissent ostensa, ipseque tibi ea pro melioribus obtrudenti non nisi coeca, quod dicitur, fide credidi siet, nec proinde ea tanti, quanti jam, aestimasset, cum jam

non opus habeat credere, ea meliora esse, quae revera talia

esse actu jam percipit. Tandem si ex facto feliciter progressit in iis, ad quae unquam humano intellectu posse perveniri antea non credidisset ille, desiderium in eo fuerit e citatum ad similia proprio Marte invenienda, poterit tuncipii Algebra, seu recentiorum ars analytica, ostendi, quod est ingeniolissimum & optimum hac in scientia inventum , cujus ope per seipsum facillime poterit invenire non solum

. omnia, quae in Veteribus Mathematicis maximopere admia

rarus est, sed etiam ea, quae multo longiori, quam dici potest, intervallo omnia antiquorum inventa post se reli quunt. Hac ratione progrediendo optimh perficietur discipulus. Quisquis vero contrario processerit ordine , &statim quae optima sunt, hoc est, ipsam Analysin primum

in alicui

276쪽

PARA SECUNDA. 2 Salicui infirmaverit, nae ille reipsa observabit, eam artem non tanti ab eo aestimatum iri, ac rev era meretur ζ cujus ratio clara est, quia, quanti quaedam lint aestimanda, nor cognoscimus, nili ex comparatione cum aliis, quibus eadem non aeque facile obtinentur. Hanc autem comparadionCm discipulus nequit initituere, cui nec meliora nec pejora no ta sunt. Si vero ista non aestimaverit, ea etiam multumis cogitatione ruminare absque dubio stipersedebit, clim id tantum soleamus circa ea agere, quae maximi facimus. Ilinc porro fiet, ut ea non multum tibi imprimat, & per coni quens ad lingularia suo tempore ex iis nova derivanda parum perficiatur. Eadem ratione alicui perperam mox a principio ostendero optimam demonstrandi viam; sed melius fuerit ab ea incipere, qua Euctides, Archimedes Sc rei

qui veterum sunt usi; his bene impressis subnectere deinde

methodum Coasieris, aut aliorum, ope centri gravitatis demonstrantium; & li tunc adhuc discipulus meliorem revera dari posse dubitaverit, aut plane negaverit, ultimo me thodum universalem, qua murarius, Barro , aliique sua explicarunt inventa. Pari modo non male in physicis primo declarabuntur antiquorum, quae etiamnum Vigent, Vul gareS opiniones; tum Democriti, Lucretii, & sinultum, qui in quibusdam propius veritatem attigere ; tandem Neoter, corum, Κιrchera, Verulam ι, Gagendi, Ga Di, Cartesse, ali rumque, quorum praeclara ingenia nostro hoc seculo lingularia inprimis augmenta huic scientiae addidere: vel, si magis placet, primo Physicorum opiniones, qui principia magis imaginabilia; tum illorum, qui abstiactat ac tandem, qui sola realia ad sua explicanda adhibuerunt, prout iupra in primo impedimento eosdem ad tres classes redegiὴ verbo: gradatim eo, quo videbitur Phylica crevisse, ordin . Quanta haec cum delectitione simul & utilitate fiant, Ii di scipulus omnibus prisis traditis, eo quod optima esse arbitratur, bene sibi impressis, deinde reipsa meliora gradatim

Hli 3 semper

277쪽

6 MEDICIN E MENTIs semper dari convincatur, experientia luculenter testabitur. Nam quae minus bona sunt, semper imaginationi magis placent, quia, quae non tam simplicia sunt, & non tam obvi intellectui, magis admiranda habentur dec. Atque ita, lus bene impressis, si doceantur meliora, licet ideo simpliciorra, attamen cum delectatione addiscentur, partim quia rervera liaec meliora esse experimur, partim quia tam simpsi cia prioribus praulare miramur, cum tamen imaginatio semper contrarium suaserit, atque sic fiet, ut, si tandemin optimaaddiscamus, licet ideo simplicissima, imellectui perquam obvia, nullamque prorsus admirationem excitantia. hoc est, breviter, talia, quae nullo modo imaginationi placent, haec nihilominus ac eo non obstante plurimi faciamus, quia ea revera optima esse ipsa conscientia convincimur, &propterea acquisitam excolere scientiam pro viribus studea mus. Unde clarum est, saepe eos, qui optima primo loco declarando credunt se aliis quam optime prodesse, iis in ipso maxime nocere. Est autem valde notandum, Tertio, non omnia discipulo per magistrum ostende da esse, sed tantum in aliqua scientia aliquo usque progrediendum , talia videlicet solum exhibendo, quibus cognitis reliqua discipulo, si bonos hac de re libros evolvendi lab rem in se suscipere velit, statim patent. Hoc peracto optiami discipulo autores indicandi, & quo ordine legendi, quaeve in iis lectu minus necessaria, ac proinde in lectio praetereunda sint, ostendendum erit, definito semper pem is ipsi destinato, quo cognitionem sibi exhibitam ex aut re per se ipsum sibi acquirere studeat, & quid fuerit assecutus, magistro reserat.

Si ex. gr. alicui Euclides sit explicandus, hic nonnisi definitiones, axiomata &postulata exponerem , tum sex aut octo propositiones, vel, si tardioris fuerit ingenii, aliquanto plures. Hic autem penitus subsisterem, quia eadetria ubique methodus est, & qui priora assequitur, modo ordinem,

- - .

278쪽

nem, ut decet, servet,. reliqua gradatim eadem sibi acquirere potest facilitate ipsique injungerem, ut omnes sequem

tes propositiones earumque demonstrationes proprio Marte addiscere, & postea mihi eas, quo cognoscerem, an carum tibi notitiam certo acquisiverit, ipse demonstrare conar tur. Qui Euclidem, Archimedem, Apollinium de conicis S ctionibus a multis breviter & dilucidh explicatum hac rati ne addidicerit, reditarentiam observabit inter suum, quem

ex siua studendi ratione collegit, fructum, & inter alterius, cui hi libri toti usque ad finem fuerunt explicati: scilicet

omnium, quae in iis traduntur, praeceptorum multo, quam ille alter, facilius, siquidem necesse sit, recordabitur, ea

constantius retinebit, & sentiet, se habitum sibi acquisivisse ejusmodi plurima, modo boni in promptu sint libri, per se

ipsum multo minori, quam alter ille adhibebit, labore a discendi. Quae tria hujus regulae rationem & praestantiarria satis reddunt perspicuam ; ut taceam, aliquem sie proce dendo sibi paraturum esse habitum attentionis, quo rite a quisito nillil est utilius ad indagandam propria sponte veritatem. Haec quibusdam communicata amicis non dis cuerunt: quoniam non selum sic clain ostenditur, qua topere ab aliis, etiam iis, qui autumant, se rem quam optia

me dirigere, in his peccetur 3 sed quia etiam haec evitandi simul docetur modus: has, inquam, ob causas approba haec ipsa amici non dubitarunt. At enimvero licet haec mutua adhuc sipecialiora, quam quae ab initio exposui, ad discendas has notiones veri & falsi sint: sed quia tamen ipsis haec adhuc nimis generalia visa sunt, & ego etiam alias permulta in hoc tractatu passim exhibui, quae sane, si aestim tioni meae potius quam lectorum utilitati studerem, dubio procul omitissem ; ipsis hie specialiora adhuc petentibus hac re licet siciam, id mihi existimationi haudquaquam esse cestiirum) morem quoque geram , horum praecipua -- plectendo quatuor politionibus, quarum . Prima:

279쪽

χ 3 MEDICINAE MEN Tiserim: oportet ut quaedam a primis statim annis incipiantur, semperque continuemur, si velimus praecavere, ne pueri quamplurima sibi contrairant, quae deinceps des, culter corriguntur. Est autem illorum Primum, ut nunquam patiamur eos esse otiosos, sed ut illi statim ab incunabulis. aliquid habeant, quod manibus tractent, quo desectentur, quo ludant: sic enim imaginatio assuescet semper in aliquibus occupari. . Scio equidem, si bene haec & semper, prout desidero, continuentur, sum rum esse, ut pueri tunc talis evasuri sint naturae, ut semper aliquid agere cupiant, omnia attingant, omnibus se immisceant colloquiis, omnia intueantur &c. ac hac ratione damna plurima, non quidem ex ulla intentione, sed quia debita prudentia nondum adest, afferant. Haecque genuina

est causa, quare istiusmodi liberi vulgo petulantes audiant, Ccontrario autem alii, qui sedentarii ac otiosi sunt, & ideo nulla committunt damna, bene morigeri & probi dicantur,& hi potius hanc ob causam prae illis a parentibus amentur, studiisque ac aliis rebus praestantioribus discendis destinem tur: id quod tamen pessi in factum puto; quandoquidem experientia postmodum contrarium reipsa ostendit, duivi, Videmus, quod pueri, quos petulantes seu nequitia plenos appellant, si studiis prudenter, ut par est, applicentur, per quam egregia successu temporis evadant ingenia, & contri , qui bene morati seu probi dicuntur, non adeo excellant. Hinc multos parentes admiratos fuisse vidi, quid culpae sit, quod liberi sui, qui, uti ipsis videbantur, se tam probe ger re inceperant, postea tam parum in studiis proficiant, use gentibus licet rem nullo non labore praeceptoribus. Sed non est, quod hic tantopere mirentur, si ad causam saltem resipexerint. Hi enim pueri, qui nunquam diu in aliquo

subsistunt loco, omnia suis contrectant manibus, curio omnia extema perlustrant &c. verbo, qui petulantes seu ne-

qiuua reserti inam necesse est, ut ideo etiam multa damna,

. licet

280쪽

PARS SECUNDA. 2 9

licet innocentes, adserant dicuntur, imaginatione utuntur multo quam alii pueri, vividiore, ac proinde ad studia multo sunt aptiores; contra sedentarii, otioli, immobiles, tacentes &c. nulla quidem, ut patet, damna committunt; sed fand nec etiam ad bona ulla exequenda valde sint idonei niti malis probitatem cum eorum parentibus appellare, multum in eodem commorari loco, in silentio, & absque in tu sedere M. adeoque hi toto etiam reliquo vitae tempore nec in studiis, nec ulla alia in re, crede nulli, actiones, qua multum prostat, sunt edituri. Et haec idcirco prolixius hoc loco insinuavi, quia lard ubique hac in re maximopere a erratur, idque cum magno Reipublicae literariae damno uecum plus quam semel viderim, petulantium, ut sic dicam, ingenia, quia parentibus hoc ipsis multum negotii facessebant prae reliquis, qui nullum creabant taedium, abjectissimis rebus, ut ipsos coercerent, destinata fuisse ; quae sene, si ad studia ingenio suo convenientia accessissent sub quorundam directione, qui eorum excessiis prudenti ratione corrigerescivissent, in p stantissimos atque ad quaevis negotia max, me habiles viros absque dubio evasissent. Notandum itaque ad subito corrigendos istiusmodi excessus: statim a primcipio puerulis hisce partim sedulo & saepe inculcandum esse, non, veluti saepe perperam fit ut quieti, immobiles, muti &c. sint, id quod eorum naturae adversiaretur, eisque perquam noxium foret , sed licitum ipsis esse, quamlibet delectationem, omneque id, quod animo lubitum fuerit, peragere, Verum ea tamen lege, Ut caveant, ne cuiquam n

xii lint: partimessiciendum, ut statim quamplurima possint perficere, desiderio suo respondentia, &quae, dum ipsos

delectant, suo insuper tempore utilissima lint futura : pem inde ut nec ego alia , quam quae fuerint ejusmodi, in s

quentibus proferre constitui. Secundum est, ut non multum cum aliis puerulis comversentur, sed cum adultis, cum praeditis judicio, cum iis,

Ii qui

SEARCH

MENU NAVIGATION