Medicina mentis, sive Artis inveniendi praecepta generalia E.W.D.T.

발행: 1695년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

recipiuntur, & etiam ad ejus conservationem necessaria sunt, ut cibus & potus , sed a quibus tamen per multas honras, imo totos dies abstinere, aut, si nimium fuerit assumptum, jejunio mederi pollumus i vel provenit ab externis,

quatenuS ea externe corpus nostrum circumstant, ut aer imalubris, frigidus, nimis calidus, aliis corporibus nimis rinpletus, aut agitatus M. Sed isthaec nos non semper impindiunt, aut etiam possitnt corrigi. Cum itaque haec onmium praecipua, quae possunt concipi, externa sint, omnia autem illa impedimenta vel non semper adsint, vel si adfiant, rinmedia tamen contra ea habeamus , patet aliquem statum, in quo quasi aeque apti ad omnia simus, certe dari & inn stra quoque potestate esse nos eo quandoque redigere. Si itaque alicujus rei cognitionem ad eam executioni optime dandam habuerimus, non poterit nobis deesse libertas illa omnia ad arbitrium facile exequendi. Suppono autem n praecepta veritatis acquirendae jam didicisse. Cum ergo eo in statu, quo aeque apti ad omnia sumus, constituti simus, aut saltem potestatem quandoque habeamus, in eundemianos redigendi, ut modo ostendi, nillil sic impediet, quin

tunc possimus magna facilitate veritatem Uno acquirere. Secundo videamus, bona methodus quid valeat. Vix

autem credi potest, quantum hic ejusdem ope, licet ita gandae veritati simus minus idonei, possit effici. Dum enim liaec quali norma est, secundiim quam progredimur, non inconstanter hinc inde vagando, sed certo, quid faciendum, quidve omittendum sit, addiscendo , hanc exacte, quantum possibile est, sequentes, si non statim, breviori tamen, quam multi sibi persuaserint, tempore potentiam nobis acquir

m tema, quae nobis adversantur, adeo coercendi, ut

magna postmodum facilitate pergere possimus. Quod i cilius adhuc exequemur, praecipue si semper orsi fueri ius ab iis, in quibus imaginatio, sed juxta intellectus operatim

nes ad regulam ordinata, sola sufficit: quo in negotio, li

252쪽

aliquantulum pergamus, videbimus omnes alias externas

prelliones ita pedetentim superari, ut brevi sensuri s. mus, nos eo in statu esse positos, quo liceat magna facilitat progredi. Sic, si quis ex. gr. in problemate quodam mathematico solvendo per solum intellectum dissiculter possit procedere, brevi, modo Analyseos adhibeat calculum, hac ratione essiciet, ut in seipso facilem sentiat progressiim . Sic quoque, si quis in meditando parum succestus experitur,

ut primum luas cogitationes Occeperit in charta cons ignare, illico in statum veritati cum facilitate acquirendae magis id neum sese rediget. Adde, bonam methodum reipsa quinque ostendere normam omnia, quae nobis in arte inveniendi sunt contraria, impedimenta corrigendi, prout id ipsium in hac tertia sectione haud obscure effectum do. Oninia igitur, quae in quolibet tali impedimento recensentur, remedia ad hoc idem, id est, ad hoc quartum impedimentum tollendum potissimum faciunt, ut adeo majori facilitate veritatis indagandae methodum in praxin deducere liceat. Tertio, si ipsam etiam hac in re experientiam, dirigente intellectu, consulamus, haud sane peccaverimus. Hic I. Pauci, quia id nondiun experti, credent, tantam diversitatein, quanta revera hic est, Observari: auctor ergo fuerim, ut aliquis in utroque stam, hoc est, tam praesentibus, quae modo recensui, impedimentis, quam absentibus, veritatis investigandae methodo sese applicet. Sua sponte hinc non solum, quam incredibilis hic detur differentia, as discet, sed etiam certam quandam, si hoc saepe reiteret, in se animadvertet perceptionem, quam quoties imposterum iterum apud se observabit, toties interne admonebitur, se jam absque dubio eo in statu versari, in quo ad veritatem , inquirendam perquam aptus est. Non est autem res parVimomenti, hoc sibi ita per experientiam acquisivisse. At memorare subit hic ea, quae meipsum praxis hac de re docuit. Expertus itaque sum felicem in studiis progressimia, E e 3 I. Quin

253쪽

ua MEDICINT. MENTIIL Quoties modico pastus eram. 2. Quoties satis temporis a cibo sumpto effluxerat. 3. Horis nocturnis, quia tune mmnia fect externa in silentio & quiete sunt. 4. Quoties horis matutinis ante solis ortum , ubi aer nondum calor adeo agitatur, studiis incubui. F. Hyemali tempore, quod ideo destinavi ratiociniis meis in ordinem redigendis, aes5Vum vero tempus faciendis praecipue experientiis. 6. ties Scriptores, qui suas cogitationes bene concatenabant, ita, ut aliud ex alio facili: videretur fluere, legeram ; quo ipso multas milii jam videbar addiscere veritates, similemque simul in me ad varia inveniendi dispositionem experiebar. 7. Quoties mihi fuit Occasio conversandi cum viris, qui similia sectabantur studia, cogitationesque meas, simul atque illis explicatae erant, literis consignandi. g. Quoties sentiebam me ad studia ineptum, ab iis etiam abstinui , quae

rens interim cum aliis conversandi occasionem: ubi vero sic per aliquantum temporis indulseram innoxiis potius sensuum obicillamentis, quam meditationibus, revertendo ad studia primo equidem die, quia permultae adhuc rerum praeteritarum imagines, haut omnimode ad eadem aptus fui, proptereaque tunc seriis studiis non incubui, nisi quod reviderem, quae de simillibus antehac annotaveram, atque hac ratione icientiae acquirendae ardore tum denuo quasi in me resuscitato, postero sic demum die & sequentibus optumos feci progressus. 9. Quoties matutinis horis eum in , modum, qui hic sequitur, fui usus. E somno nempe perasos mand excitatus in eadem corporis positura, in qua, cum expergiscerer, stus eram, aliquaotisper quietus pe mansi , quo ipso facilli multorum somniorum, quae dormiens antea habueram, recordabar cumque inter alia continuo cursu in illis praecipue cogitationibus , quas memin ram me habuisse, antequam expergiscerer, perseverarem,sunanaa facilitate in iisdem progrediebar. IO. Simul ac pe senti, solitam in corpore naeo membrorum agilitatem ali

quam

254쪽

PARS SECUNDA. 223

quantum deficere, certamque eis ponderositatem inesso, quia id ex majori, quam requirebatur ad corporis conse vationem, materiae copia fieri suspicabar, ni perfluitates hasce, Iices alias Iatis valerem, sudore mox excernendas Il, tui: quo rite peracto, haud obscure animadverti, me non solum plus virium acquisivisse, sed etiam interea cogitando multo majores in veritatis acquisitione progressus fecista. II. Quoties arrepto calamo meditationem scribendo juv rem, maximum studiorum successum sui expertus. IL Sed

omnium maxime mihi prosuit, quod ob multa, quae hactenus liabebam, impedimenta non semper ex voto id quod in eorum solatim , quibus accidit, simile adjicio progredi

potuerim. Cum enim haec, ut a studiis abstinerem, liaudquaquam valuissent efficere, quo inligni illa delectation , quam ex iis tractandis liauriebam, saepius afficerer, cogebariis necessario inter medios quandoque multorum tumultuantium strepitis vacare , quo exercitio irequenter iterato non solum habitum interdum admodum curiosa, non Obstantibus externis impedimentis, inveniendi milii compar vi, sed etiam postea, ubi quietior mihi concedebatur si tus, eo facilius citiusve ab omnibus externis & impertinei tibus cogitationibus me liberare, sit quidem huic rei vel inter strepitum jam assuetus eram) brevique magnos hac ratione sacere progresses potui, non secus ac ii, qui historias ejusmodi, qux post singulares, quos continent, casus laetum& felicem sortiuntur exitum, legendi cupiditate magna feruntur, si in multorum praesentia consueverint ejusmodi

Iustorias legere, hoc sibi brevi acquirent, ut adstanti iastrepitus, quamlibet valde effusi sint, ipsorum cogitationes non magis, ac si soli essent, aut horum nihil fieret, possint

turbar

2. Postquam igitur quis intern1 quadam, quam sentit, dispositione certior fuit factus, se jam in eo esse statu, in quo sibi liceat studia magna facilitate tractare, tunc praeci

255쪽

ra MEDICru S M, inrispuE erit attendendum ad hanc dispositionem, quando vesmajor vel minor fit, aut qua ratione ea elaca stiperins dicta varietur, ut adeo ex iis optimam seligere queat. Equidem, quia omnia modo recensita in nostra plerumque sunt pote state, imo pleraque quotidie fest possunt exerceri, obserea vi, quo plura talia sic conjunguntur, eo majorem nobis m ditandi facilitatem acquiri. Sic ex. gr. post multam cum aliis conversationem habui circa finem autumni prim et, valerudinis rationem, tunc revidi ea, quae circa hyemala pensum alias eram meditatus, & dum singularem talia comtinuandi in me excitatam animadverti propensionem, simgulis diebus parciori prandio usus a coena planE abstinebam,&ejus loco aut cum ainico similium studiorum perito con - ' fabulabar, aut libros talia continentes legebam. Derid multo mane, cum adhuc Omnia essent quieta, experrectus, ea, in quibus sentiebam imaginationem jam esse occupatam, meditando primum persequebar ; sed ea tamen, si forte ab his, quorum tum temporis tractationem susceperam, dive sa erant, sentim reducebam ad praesentes meas lucubratic nes, dumque in his magnam experiebar progrediendi fac litatem , seu multas novas advertebam cogitationes, id sti tim interea agebam, ut scribendo juxta genuinam acquire

dae omnis veritatis methodum meditationes continuaremutatque ita tota hyeme perrexi. Quempiam hic miraturum esse, etiamsi dixero, me tunc singularem deprehendisse s cilitatem, vix mihi persuaserim, quia, quae antea particul tim recensui, & quorum unumquodque seorsim meditati ni promovendae conducit, omnia fere hac ratione conjunguntur. Nec magis quis mirabitur, si dicam, quod hoc pacto per aliquot tempora continuando omnia mihi multo expeditius licuerit exequi; adeo ut milii tanta saepe facilit te, tantaque copia optimae fuerint suggestae cogitationes, ut calamus ad omnia tam subito consignanda sufficienti celeriatate destitueretur. Nec facilem saltem atque aptum ad v

256쪽

PARS SECUNDA. 22

ritatem indagandam me videbam, sed in eo quoque statu

politum, quo tanta voluptate, quantam in Vita unquam i rim expertus, fruebatur animus, ita ut, qui oblectationem ejusmodi gustaverit, hanc procul dubio omnium natur,lium dulcis limam ac suavissimam, qua homo in hac vita via rationali frui possit, esse occupationem fateri cogatur. Im, at hac occalione curiosam hic proferre experientiam, quam crebro tali in statu observavi: videbar nimirum mihi tunc nocturno tempore magnam scintillarum lucidistimarum pem quam varie ubique se agitantium congeriem cernere, ad quas ut obtutum defixi, quo earum motum obserVarem, ubtro disparuerunt illae; inter meditandum vero quasi neglectae nou tantum tam diu ferme, quam diu ipse meditandi labor, durarunt, sed insuper intensiorem quoque lucem ediderunt. Postmodum, cum haec aliquoties sic noctu e pertus essem, etiam mihi interdiu, postquam ad certum facilitatis in meditando gradum pervenissem, contigit, ut in albo pariete, aut alba charta a latere posita ejusmodi scintillas nure inter se volitantes magna copia oblemaror tunde, me quidem judice, apparet, quam concitatus tunc sit spirituum animalium motus. Vemm ut praesenti pr polito faciam satis, notandum Venit 3. Si j .internam illam ad studia feliciter tractanda dispositionem ab aliis nostris internis perceptionibus bene distinguere sciverisiis, quod erat primum, atque deinde, juxta secundum, nos eo usque , ut eam revera in nobis diaspositionem exoriri persentiscamus, actu pr paraverimUS, tum demum tempus tam pretiosum non nugis terendum nec, ut frustra praeterlabatur, permittendum, sed, quantum fieri potest, opera danda est, ut inprimis Veritati juxta genuinam methodum acquirendae totum consecretur. Non

enim adeo diu illae dispositiones durant. Tu ergo, si sapis, iisdem, dum habes, utere, quantum Vales, non certe t poenitebit. Qui haec non attendunt, sed multum studiis obps magnam,

257쪽

dissetis esse a

mentem quam tum requiritur, babere a

endarum seriaratum nimis

126 MEDICINAE MENTIS

magnam, quam in iis experiuntur, delectationem quovis indisserenter tempore se applicant, & ideo aliorum conve satione parum seuuntur, hi ad Omnes alias actiones humanas stupidi quasi, vel saltem minus ad illas apti, quam qui plane studiis non incubuerunt, evadunt. Unde eruditi ta-Ies politioribus aliis hominibus, & inprimis Aulicis, utpote qui morum elegantia prae caeteris abundant, ac ideo secun dum externas inprimis apparentias alios omnes judicar consueverunt, saepe risui esse solent, quinimo hanc genuinam non injuria dixeris causam, quod passim studia tam ma-ld audiant. II is vero, qui studiis convenienti tempor , constantique semper & bona methodo vacant, contrarium prorsus hic accidit. Quo enim tempore certam in se non invenerint dispositionem, tunc nil sere minus, quam studiata, cogitant. Sed aptae id potius impendunt conversationi, quo ipso te perquam idoneos reddunt ad quasvis actiones hum nas ue adeo ut viderim, eos aliis saepe fuisse admirationi, propterea, quia videbantur suas actiones tanta dirigere de teritate, quas tamen alias parum exercuerant , &hi potius hic monendi sunt, quia experientia addidicere, quam n tabilis in utrovis statu detur differentia, quantoque cum ta dio, si certa interna absit dis politio, omnia peragantur, ne ideo tunc penitus intermittant studia, neve expectent, d

nec talis dispositio ultro oriatur; sed, siquidem haec desu rit, arte, quam docui, ipsi essiciant, ut semper, & certo apud se

excitetur.

Cum igitur jam nunc a nobis quasi dependeat, quaevisita ordinare, ut optima fruamur dispositione ad studia b na facile continuanda, & in iis felices progressus faciamus, aliud denuo exsurgit impedimentum: nimis nimirum e

Operosum, mentem ad tam longas, quales interdum Occuserunt, veritatum catenas absolvendas, attentam retiner .

Rerum enim diversitas infinita, & s,pe valde est composita, unde veritatum quandoque via adeo longa est, ut perlo gum

258쪽

PARS SECUNDA. 227gum saepe iter sit emetiendum, antequam ad ultimum, quod Primo, νε, δὶ desideratur, pervenimus: lainc fit, licet certo sciamus nos experimtia praestantissima detectulos esse, ut nimia tamen rei dissices tate deterriti saepe prorsus ab incepto opere desillamus. Quo itaque impedimentum tam noxium, quantum fieri potest, tollatur, operae pretium est, ut genuinam ejus originem investigem . Circa prioris impedimenti originem clare fuit osten- μα ουον, sum, intellectum aequali facilitate semper pergere, nisi salia I

tem res externae impedirent eum, operationeS suas exercere, utut longum iter ita emetiendum venerit , quia tota

difficultas est a rebus externis ue quibus remotis effecta e suis t. -- Lcausis aequali necessitate ac facilitate sequuntur : adeoqu quod quaedam nobis sint dissicilia, id totum ab imaginatione provenit. D cultas Vero, quae hic occurrit, vel revera talis est, ubi veritatis iter admodum longum est, vel si cundum apparentiam saltem; quod posterius e sequenti causa originem traxisse videmr. Quia nempe ab ineunt aetate ad nulla alia, quam quae suerunt facile imaginabilia, nos convertimus i quae vero non sunt talia, aut saltein tolia non esse primo intuitu apparent, statim aversati sumus; hinc tanta in nobis adhuc dum est aversatio ab omnibus, quae talia videntur. Sic permulta dantur, quorum notitia perfacit E acquiri posset, prout sunt quaevis opera mechanica , quia vero horum quaedam ob multarum partium compolutionem primo adspectu dissicilia imaginatu videntur, ideo ad illa parum respicimus. Unde multi horologia in ina stipio multos per annos circumferunt, qui tamen ignorant, qua ratione moveantur. Factum porro est propter tantam rerum varietatem & delectationem , quam haurimus ex e rum cognitione, ut etiam plurima, quae apparebant dissiculta, fuerimus imaginati sed quia ea saepe imaginando magis nobis familiaria reddidimus, ideo hoc ipso imaginati nem nostram quadantenus magis extendimus, ut, ubi talia Ff i Occuse

259쪽

HI MEDICINAE MENTIS Occurrunt, haec exercitatis facilia videantur, quae aliis dissicilia: sed quando talia imposterum occurrunt, quae illam C. tensionem superare videntur, quandam denuo aversionem in nobis excitent. Sic videmus illos, qui prolixas calculationes 1 epe exercuerunt, tam in computo communi, quam analyti, minores non multum timere, quas tamen antehac

dissicillimas judicassent, nec facila tentare sustinuissenti Siquid vero eos jusseris ad calculum revocare , quod multo

majorem imaginationis extensionem requirit, quam za iamnia, quae anth imaginari assueverant, deponunt hic statim animum, & E contrario, alios talia tam expedith posse exequi, mirantur, eo quod autumant, hos extraordinaria aliqua via imaginationem suam polle extendere. Tandemia, licet inprimis curioli naturae scrutatores imaginationem liclange extenderint, pro majori sua externorum ob delectationem, quam adferunt, speculatione: quia tamen eo ipso etiam entia ab imaginatione mirum in modum multiplicantur, dum haec nimirum multa, quae ejusdem prorsus natu simi, veluti diversa nobis repraetentat; prout circa originem primi impedimenti aperui) ideo qui ad haec multum respiciunt, a similium speculatione plane abstinent, utpote

dicerem,

qui cognitionem tanta rerum Varietate, quae Vi- res nostras videtur lon- ΕΓ ge excedere, refertamia Lputant. Id quod itidem exemplis illustrabo. Sit in Ag. 17 ΚGE Hyperbola, cujus axis A F.&asymptoti A H, AI, angulo recto ad A conjuncti. Si igitur cuipiam in mathematicis haud multum versato HDisiligod by Coos e

260쪽

' PARS 3 ECUNDA. H9 dicerem, dari curvam, cujus haec natura sit, ut rectangulum quodcunque A D C B semper aequetur quadrato A M G L; &rursum dari curvam, cujus natura talis, ut rectangulum , quod ex dupla AG una cum GF in GF sit semper aequat quadrato perpendicularis F E ; hic certe, cum hae naturae inter se videantur esse admodum diversae, crederet dictas cti VaS etiam diversas esse, clari tamen eadem hyperbola Κ G Ehanc utramque habeat proprietatem. Quod autem sic ab

aliquo rerum matiaematicarum non valde perito committi

tur, id in hac scientia peritissimis quotidi h accidit, ut scilicet easdem prorsus superiorum generum curvas pro di Ver-α o sistimis habeant. Ita dantur curvae ABC & DEF in quarum una ad B tarmam quasi cordis repraetentat, altera vero ad E quasi

acuminata existit, quae ideo natura admodum diverse videntur, cum x tamen unam eandemque constit

ant curvam Hurae si per literas ACE B repraetentatam. Haec & lia milia non mirabitur, cui aliquomodo perspectum,ductum regularem perquam varie innexum & re- , Ε taxum in se redeuntem, in charta aliqua sere non posse exprimi, cui

non respondeat curva aliqua ge metrica. Accidit autem ob tot di-

ers c versissimas in curva proprietates,ut 'R ' in magna hic curvarum diversitas fingatur,ubi tamen non tali unica existit, e cujus unicae proinde definiatione infinita talia diversa facile sic

concIuduntur, prout ea nempe ad alias ac alias rectas semper refertur.

SEARCH

MENU NAVIGATION