Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

cronsequentia vero probatur: Poenam si ponit in sibiecto culpam, cum idcirco pGena inducatur, quia su biectum est illa dignum ratione culpae : Ergo si priuatio iustitiae orbginalis sit poena peccati originalis, non potest esse ipsa culpa oririnalis Di maliter, seu

ratio ibi malis constitutiva illius. Respondeo priuationem iustitiae originalis, quantum ad primarium eius effectum, qui st 1ii bi)cere mentem Deo ut ultimo fini, non esse poenam peccati originalis, sed potius rationem serinalem constitutivam illius ; quam tuin vero ad effectus secundarios, qni sunt sit biectio corporis ad animam ,& appetitus inferioris ad superborem , esie illius poenam ; ex priuatione enim horum effemium iustitiae originalis, oriun ur in homine concupiste tia , tomes peccati, necessitas moriendi, &aliae huius vitae poenalitates , quae sunt poenae peccati originalis, & eskctiis illius . Obiicies tertio : Peccatum nostrum originale debet esse eiussiem rationis, eiusdemque speciei, cum peccato Adami idem enim saltem specie peccatum quod ill e comm sit, in nos transiundit: Sed peccatum Adami non

in priuatione , sed in postiuo consi stebat;

fuit enim peccatum commissionis contra praeceptum negari utim non edendi de ligno vetito, peccatum Vero commissionis , ut infra di-

cmuis, in postlim consistit: Ergo peccatum nostrum oria inale, non in priuatione iustitiae originalis, sed in aliquo postilio consistit.

Respondeo distinguendo maiorem : pecca tum nostrum origina te debe sse eiusdem speciei cum reccato Adami , liabituali, c sit e

422쪽

os Trazatus V. V do: actuali, nego. Similiter distinguo mLnorem : peccatum Ad am i consistebat in aliquo positivo : peccatum actuale , concedo minorem ; habituale nego minorem & consequentiam . Igitur in Adamo duplex suit peccatum, unum actuale, a quo Adamus dictus est peccans, & nos, prout eramus in illo tanquam membra in capite , dicimur in illo peccasse. Aliud vero habituale, quod fuit terna nus talis actus , denominauitque Adamiuri peccatorem . Primum quidem fuit positiuum, scut coetera peccata actualia commi siton is; secundum vero non fuit pro sormali, nisi priuatio gratiar vel originalisi institiae, ut constabit ex dicendis capite sequenti, ubi ostendemus peccatum habituale in priuatione gratiae sanctificantis consistere . Cum ergo peccatum originale in nos transfusium , non sit ac uale, sed habituale , neque ab eo dicamur peccantes, sed peccatores, aequiparari & assimilari debet potius peccato habituali Adami, consistenti in priuatione, quam peccato eius ac ua

li, importanti de sormali aliquid positivum.

corollaria praeeedeutis doctrinae .

X dictis collio itur primb,essentiam pec a ta cati originalis non consistere forma liter in concupiscentia seu fomite inclinante ad peccatum , ut docent Lutherus & Caluinus: Nam per baptismum tollitur in nobis quidquid habet veram & propriam rationem peccati, ut definitur in Tridentino sess. s. can.

423쪽

man. 8. 2Ubil damnationis est in bis qui funire nati in chriso Iesu : At concupiscentia iro tollitur per baptismum, sed ad agone in ren tas relinquitur, ut ibidem Sancta Synodus d cet Ergo essentia peccati originalis nequit formaliter in concupiscentia consistere. Vnde quando Apostolus ad Roman. 7. illam appellat peccatum, hoc debet intelli et i in sensi causali, non formali, quia nimirum ex peccato est, & ad peccatum inclinat, ut loco citato idem Concilium docet, post Augustinum lib. a. de nuptijs cap. Σ3. ubi tali concupiscentiam vocari peccatum, quia peccato facta est, sicut vocatur l ingua locutio quam facit lingua, & manus scriptura quam facit manus, &sicut vocatur frigus pigrum , non quod a pi

gris fiat, sed quod pigros faciat.

Colligitur secundo erroneam esse senten

tiam Pighi; & Catharini, qui nihil intrinse

cum in paruulis agnoscunt in quoessentia peccati originalis consistat, unde' illud constituunt in peccato actuali Adami, prout extrinsece denominat paruulos peccatores , in deque colligunt peccatum originale , non multiplex , sed unicum numero in omnibus paruulis esse. Nam Tridentinum sess. s. can. 3. docet peccatum originale per propagationem ab Adamo transfundi in posteros, omni bus inessis , esseque omnibus proprium . Et

cap. 3 ait quod homines dum concia .pi'ntur, propriam inius itiam contrahunt: Sed

peccatum quod fuit in Adamo , nihil horum habet, neque enim inest eius posteris, aut eos assicit in rinsece, sed filum extrins ce & m

424쪽

ηοῖ - Nanatu, V ra iter; neque est uniuscuiusque proprium Peccatum, sed unum commune omnibus ς ne 'que est aliquid traductum per generationem tanquam per causam: Ergo iuxta Tridenti, num aliquid distinctum a peccato Adami debet admitti in quo essentia peccati originalis consistat dConfrematiir: Idem Concilium ibidem comparat peccatum & iniusti iam quam ex Adamo per generationem accipimus, cum iustitia & sanctitate , quam a Christo Domino per baptismi regenerationem recipimus: Sed narc est nobis intrinseca, inest enim unicuique iustificato sita propria sancti as , distincta asinctitate ipsius Christi: Ergo simi liter munoquoqtie ex his qui ex Adamo propagantur, debet esse si a propria iniustitia,& peccatum intrinsecum, distinctiim a peccato ipsius Adami . Neque obest illud Apostoli ad R

man. s. Per inobediemiam unius peccatores

eonsituti sint inulti, hoc enim debet intelligi in sensu causali, non formali, ut constat ex verbis seqtientibus : Da per unius obedientiam iusti constituuntur multi. Nam per Obedientiam Christi non constituimur iusti formaliter, sed tantum effectiue , quatenus Christi obedientia est catiis meritoria nostrae iustim

cationis

Colligitur tertio, contra Durandum. Rosia sensem , &alios, essentiam peccati originalis in reatu poenae non consistere, nam obligatio ad poenam, vel condignitas ponar, est aliquid consequens culpam, non vero ipsa culpa; sicut condignitas meriti non est ipsa bonitas moralis actiis boni & honesti sed aliquid eam com

425쪽

sequens. Vnde quando Augustinus lib. i. de

tiam peccati originalis constituere videtur, non accipit reatum sormaliter, pro obligatione ad poenam, sed radicaliter & fundamentaliter , pro radice scilicet & fundamento

talis obl igationis, quod est priuatio militiae originalis . Addo quod in Scriptura lacra,

interdum reatus nomine, culpa intelligitur, ut patet ex illo Exodi 32. Percussit Deus topulum pro re tu , tuli , id est pro culpa ad rationis vituli. Colligitur quarto, peccatum originale non consistere formaliter in habi hi inclinan M anumam in bonum commutabile ut in ultimum finem , ut docent aliqui ex nostris Thomistis.

Probatur primo ex D. Thoma, qui nihil aliud in peccato originali agnoscit, niti pro materiali concu iscentiam, & pro formali priuationem originalis iustitiae, ait enim hic

qu. 8 I. art. Peccatum originale materialiter

es concupiscentia , formaliter mero defectus originalis iv - : Ergo censet peccatum Orbginale non consistere formaliter in habitu in clinante animam in bonum commutabile. V de qu. s. de malo art. a. dicit quod in pecca-το Originati non est eonuersio , μή fota aversio, vel aliquid auersion i respondenr, f ilicet desi-rutio animae a iustitia originali , ct ideo peccessoriginali non debetur poena sensuri, sed sestim

poena damui , scilicet earentia visionis dimnae. Quibus verbis hanc rationem contra praedictam sententiam insinuat: Si peccatum Originale consisteret in conuersione habituali ad creaturam ut ad ultimum finem , deberetur S par-

426쪽

Io Tractat s V paruulis pinna sensus pro cui pa originali 3 conssequens. est falsum , ut 6. sequenti oster demus: Ergo & antecedens. Probatur sequela, poena sensus debetur peccatό ratione conuer-ὶionis ad creaturam, ut passim docet D. Thomas, & constabit ex infra dicendis: Ergo si in paruulis detur ratione peccati originalis potitiua conuersio ad creaturam ut ad ultimum tinem, erit illis debita poena sensus , ratione eiusdem peccati. Probatur secundo : Peccatum Adami non existit modo: Ergo nequit causare habitum ad bonum commutabile inclinantem . Nec valet ώ dicas, quod licet non existat in se for-m liter, existit tamen virtu*l iter in semine corrupto , quod est instrui rientum ad producendum huiusmodi habitum. Nam ex pecca

to Adami nihil physicum potest produci in s

mine, per quod in ratione instrumenti ad producendum illum habitum constituatur : Vel enim illud esset qualitas morbida, Permanenter ipsi inhaerens , vel qualitas fluida & cito trantiens, seu motio intentionalis, semen subordinans peccato Adami ut causis principali Sed neutrum dici potest, ut constat ex dictis f. praecedenti : Ergo semen non potest comicurrere ut instrumentKm physicum ad prodii ctionem illius habitus ad bonum commutabiale inclinantiS. Dices ex hac ratione sequi quod etiam iuxta nostram sententiam, constituentem peccatum originale in priuatione iustitiae originalis, semen non possit per modum instrumenti physici ad eius productionem concu reret , cu ius oppositum f. praecedenti docuimus. Sed

427쪽

negatur sequela, nam iuxta sententiam constia tuentem peccatum originale in priuatione . iustitiae originalis, non requiritur ad eius est scientiam superadditio alicuius virtutis posti- uae in semine, sicut necessaria est iu Yta opinionem constituentem illud in habit i inclinante ad bonum commutabile, sed sufficit vis quaedam priuatilia, seu deseetiis vigoris ad communicandum iustitiam originalem , quo pollebat in stata innocentiae, ut ibidem de-

clarauimus.

Probatur tertio: Eodem modo philosophari debemus de peccato habituali originali, ac de peccato habituali personali , cum eadem sit ratio utriusque , & plura non requirantur pro constituendo originali pecuato, ex Peccato personali Adami resu itante , quam pro constituendo habituali peccato personali, quod causatur ex peccato actuali aliorum hominum peccantium: Atqui peccatum habi- tuale personale non consistit in habitu inclinante voluntatem in bonum commutabile ut in ultimum finem , sed in priuatione gratiae sanctificantis , ut voluntaria voluntate propria eius qui peccat, ut capite sequenti osten-Memus i Ergo pariter peccatum habituale originale non consistit formaliter in tali habitu, sed in priuatione iustitiae originalis , Ut VO luntaria volu' a te capitis . Argumenta in contrarium, capite sequenti proponentur & 'soluentur .

Colligitur quinto , animam esse subiectum immediatum peccati originalis: Nam idem est subiectiim priuationis & formae qua pri' uat, V. g. cincitas est in oculo , in quo subfle

428쪽

AI: Tranatui V elatur potentia vilicia: Sed anima est imme. diatum se biectum formae qua priuat peccatum originale , . nempe iustitiae originalis, quae cum non distingiteretur a gratia sanctis,ca n te ut ostendimus cum egimus de statu innocentiae residebat immediate in esie: tia animae, sicut & ipsa gratia sanctificans e Ergo est immediatum subiectum peccati oribginalis. Dices, Anima non est capax culpae , nisi

mediante voluntate: Ergo culpa originalis, non recipitur immediate in essentia animata Consequemia patet, Antecedens probatur , . Peccatum essentialiter est voluntarium : At omne voluntarium inest animae ratione V . imitatis: Ergo anima non est capax culpae, nisi mediante Voluntate. Respondeo negando Antecedens, loquendoce culpa habituali , & ad probationem eius

dico , peccatum habituale esse voluntarium per modum termini, non per modum actus: . licet autem voluntarium etiam per modum termini, debeat animae competere media voluntate per modum causae essicientis , non tamen necessarium est , quod eidem competat 'media voluntate per modum subiecti; unde culila originalis potest in anima tanquam in subiecto recipi immediate .

429쪽

et rutilἰ eum Orbisali' decedentes , earebum quidem visione beata , sed nullam poenam sensus patieuttir ' imo nec γllam ex pana damni tristitiam: non

- dine naturali.

P Rima pars est certa de fide, ut constat ex

illo Ioan. 3. Visi quis renatus fuerit ex or qua O Spiritui Sanilo, non peties introire iuveguum Dei. Secunda Vero, quae est contra Gregori uin Ariminensem, Driedonem , & Florentium Conritim Minoritam , probatur primo ex Innocentio III. c. Maiores x de baptismo O eius Orcis, vi,' ait quod poena originalis peccati escarentia disonis Dei, actualis vero pana peccavsi est gehennae perpetuae eruciatus . Prior alistem pars videtur omnino intelligenda de corentia visionis Dei, cum exclusione cruciatus gehennae, alias eaedem poenae correspon derent peccato originali quae actuali: Ergo

Probatur secundo ex SS. Patribus: Naziangentis enim oratione in Sanctum lati erum, loquens de paruulis in originali dec dentibus , expresse dicit, quod illi nee colesi gloria, nee supplicis ὰ iusto iudice assicivntur . Ambrosius lib. de Abraham cap. vltimo as rit illos habituros poenae immunitatem, sed norauegni coelestis honorem. Nysienus in oratione de infantibus qui immatura morte abripiuntur,

430쪽

i Trispatus V. ait illos neque in doloribur neque in maestitia 'tur r esse. Demum Augustinus lib. s. contra Itilia n. cap. 8. alias II. suis dwbitauerits inquit amutor nνn bapti atos , in damn tione omnium leui ma futuros: quolir, in μαπια eris, quamuis desinire non possim , sera ramen audeo dicere quod eis dit nulli essent, quam ut ibi essent , toti s expediret Quibus

verbis in primis docet eos in damnatione omnium leuissima esse futuros , quod non enset verum, si aliquam poenam fensus sit si in rent; mitior enim procul dubio tolerabilior erit eorum damnatio, si ab omini poena sensus immunes sint, & solam poenam damni patiantur. Deinde innuit hanc de proditore Iuda sententiam, mettur erat illi si natus noα

fuisset, non posse paruulis illis accommodari; quod salsum esset, si illi pinna ignis torquerentur: nam licet non esse secundum se non sire appetibile, utpote pura boni priuatio , bene tamen inquant im est ablativum cruciatus repoenae, ut docet D. Thomas in supplem. qu.

Addo quod idem Augiistinus lib. a. de lu

bero arbitr cap. 23 agens de ijsdem partiu-lis ait: Metuendum non est , ne eum vita eme potuerit media inter recte factum O peccgrum, etiam sententia Iudieii media esse non possiς --

er praemii m atque supplicium. At si paruuli Paterentur poenam damni & sensus, illorum sententia non esset media inter praemium Sesus dici tui, ut de se patet: Ergo ex mente Augiistini parituli in peccato originali decedentes, sola poena damni puniuntur. Nec valet si dicas, sententia paruulorum

SEARCH

MENU NAVIGATION