장음표시 사용
361쪽
LIBER XXVI. 3 7 promissis uberrimis inhiantes sub execrationibus diris in verba iuravere Procopii: hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis armis defensabunt biventa est enim occasi ' acs alliciendos eos perquam oportuna: quod Constantii filiam parvulam,cuius recordatio colebatur, sinu ipsoFircumferens, necessitudinem praetendebat & Iuliani. Adeptiasque est aliud tempori congruum: quod Faustina matre puellae casu pr sente quodam,acceperat habitus insignia principalis. Adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, & electi quidam liditate praecipites ad capessendum Illyricum missi sunt, nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos estigiatos in vultum novi Principis, aliaque ad illecebras aptantes: quos correptos Equitius pereas regiones militum rector, extinxit genere diverso poenarum. Pariaque deinde mettiens, obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae tentantur Arctoae, unum per ripensem Dacbam,alterunt per Succos notissimum,tertium perMacedonas, quem appellant Acontisma. Hacque cautela vana persuasionera di Illyrici destitutus, uibrpator indebitae potestatis magna perdidit instrunaenia bellorum. Dum haec ita aguntur,atrocitate nuntii Valens perculsus, iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis dum denter incedebat & trepidG: ac repentino pavore vias providendi turbante,cousque desponderat animum, ut augustos amictus abiicere tanquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irruptura. His iam propinquantibus, ipse Procopius a Nicea regressus,quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumq; plebe promiscua, quam dierum fere sex spatio congregarat,Alygdum acceleravit: qui locus San-sario adluitur fluminta. Vbi cum legiones iam pugnaturae
362쪽
3 8 AMMIANI MARCELLIN congrederemur, inter reciprocantes missilia, quasi procurs tione hostem lacessens, lus prorupit in medium. Et secundioris ductu fortunae,ex contraria acie velut agnitum quenda Vitalianum, quem si norat ambigitur, Latine salute data blande produxit: eumque porrecta dextra suaviatus, omnibus hincinde attonuis,En Psit,cana Romano in exercituum
μα,.religionibi firmis iuramenta constrictata. Otacet sorti mi
viri pro ignotu tot Horum conserrexisse mucroneτ:uis Pannonius dogener, labefactans cuncta proterens,imperio quod ne votis quidem concipere ausio es quam potiatur, ingemistere nos vesias nostr5 vulneribtu. potiussequimini culmini ιmmiprosepiam, non ut rapiat aliena ,sed in integrum missatis avitae restituatur, arma imsissima commoventem. Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque uimmissis, descivere libentes ad eum: & pro terrifico fremutti,quem barbari dicunt barritum,nuncupatum Imperatorem stipatumque de more consentientes in unum reduxerunt ad castra, leuati more militiae Iovem,invictum Procopium fore Huic perduellium prosperitati laetior accessitis. Rumitalca enim tribunus in societatem Procopianorum adscitus,&suD 2 cepta cura palatii,digesto mature consilio,permixtoque cum militibus, mari ad Drepanum antea nunc Helenopolim venit, indeque Niceam spe celerius occupavit. Ad quam ob
sidendam cum huiusmodi pugnarum Peritis Vadomario
missis eraduce R rege Alemannorum, V alens Nicomediam pergi . Exindeque profectus, oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat: cuius e muris probra in eum iaciebantur, &iniuriose compellabatur ut Sanaiarius. Est autem fabaia ex ordeo vel humento in liquorem conversus pampertinus in Illyrico potus. Festus denique inopia commeatu- ὀOum,&obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat:cum inter haec clausi apud Niceam,patefactis subito portiS egressi, munitorum magna parte prostrata,ductore fidentissimo
363쪽
LI B E R xxv I. 36'tissimo Rumitalca properabant ardentes, circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum: M patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostems per Sunonensem lacum,& fluminis Galli sinuosos amfraci propere discedendo frustra sequentem lusisset. Et hoc casu Bithynia quoq, in Procopii ditionem redacta est. Unde cum' Ancyram Valens citis itineribns revertisset, comperistetque Lupicinum ad Orientem cum catervis adventare non comIo temnendis De promeroru erectior, Arintheum lectissimum ducem occursurum nostibus misit. vii ubi Dadastanam tetugit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperechium sibi cmpositum repente vidit cum copiis, antehac recte gasDtrensis apparitorem, id est ventris ministrum & gutturis: cui D ut amico Urocopius auxilia ductanda commisit. Et dedignatus hominem uaperare certamine despicabilem, autoritatis&celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit suum vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis comprensus suorum manibus. Quae dum hoc modo procedunt, zo Venustus quidam largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam minus, ut raurum susceptum stipendii nomine militibus per Orientem diffusis viritim tribueret, hac tristitia cognita, alienu pervidens tempus, CyZicum cum his qui susteperat se citius contulit. Ubi forte Serenianus reperis 2s domesticorum tunc comes, minias ad thesauros tuendoS, u bem inexuperabili moenium ambitu monumentis quoq3 Veteribus cognitam , fretus tumultuario praesidio custodiebat: ad quam expugnandam Procopius, ut possecta Bithynia sibi etiam Hellespontum iungeret, validam destinaverat manum. 30ίMorabantur autem effectum sagittis & glandibus caeterisq; iaculis obsidentiu siepe globi confixi, & propugnatorum solertia claustriun per catena ferream valde robustam ori pomtus insertam, quae ne rostratae irruerent naves hostiles, erat XS 3 altri
364쪽
atrinsecus colligata. Hanc post varios militum labores & d cum, fatigatorum acerrimis praeliis, Aliso quidam tribunus abscidit,exercitiis bellorum prudens, hoc modo: coniunctis tribus navigiis, testitudinem hac specie superstruxit. Densatis cohaerenter supra capita scutis, primi transtris instabant armati,alii post hos semet curvantes humilius, icrtiis grad tim inclinatis submisse, ita ut novissimi suffraginibus insidem tes formam aedificii fornicati monstrarent. QMd machinae genus contra murales pugnas ideo figuratumc syecie, ut missilium ictus atq; saxorum per decursus cadentes labiles instar imbrium evanescant. Itaque coniectu telorum Aliso Paulisper defensus, ingenti corporis robore,supposito stipito
candem catenam fortius bipenni confindens ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum: hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta. a causa extincto postea proter- II ii Uiae totius autore, quum in fictionis participes seviretur, hic idem tribunus contemplatione facinoris clari vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetiit vastatoria manu co fossus. Hoc marte Cyzico reserata,Procopius ad eam pro pere festinavit:veniaque universis qui repugnavere donatis, Serenianum solum iniectis vinculis iussit duci Niceam,serv dum artissime. Statimque Hormisdar maturo iuveni, Hormicdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, & civ
lia more veterum & bella recturo. Qui agens pro moribus lenius, a militibus quos per devia Phrygiae miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit,ut ascensa navinusqua ad casus pateret ancipites, sequentemqSac pene captam uxorem sagittarum nube diffusa defensam averteret secum, matronam opulentam & nobilem, cuius verecundia Sedestinatio gloriosa abruptis postea discriminibus maritum 33eXemit. Ea victoria ultra nomines Procopius sese efferens, Mignorans,quod quivis beatus versa rota fortunae ante Vespermn potest ςste miserrimus, Arbetionis domum, cui antea. tanquam
365쪽
tanquam eadem sibi sentientis parcebat ut propriae, iussit e inaniri ob illos casus inaestimabiles plenam: ideo indignatus
quod venire ad eum accitus aliquoties distulit, causatusi continoda senectutis & mobri. Et licet hac ex causa praesum ptor momentum pertinaesceret grave, tamen quum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunet rum astensione iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere tardio asperioris imperii quo tunc tenebβntur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae, legendosque eruendi peritos auri, ut sibi profuturos praeliis, quae magna expectaba t& crebra, segnius commoratus in modum acuti mucronis obtusus est. V t quondam PescenniusNiger ad subveniendum spei rerum extremae a populo Romano saepe accitus,dum diu
cunctatur in Syrias irruere, superatus in sinu Issico qui est inis Cilicia, ubi Darium Alexand fudit 9 fugatusque, in subuIbano quodam Antiochiae gregarii manu militis interiit. Haec adulta hyeme Ualentiniano Valente COSS. agebantur. Translato vero in Gratianum adhuc privatum M Dagalaiphum amplissimo magistratu, aperto iam vere suscitatis viri zo bus, Valens iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis Pes. sinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidula . praeli diis Ocyus communito, ne quid inopinum per eos cinergeret tractus, praeter radices Olympi montis eXccisi, tramitesque fragosos ire tendebat ad LP ciam, oscitantem Gomoarium adgresturus. Cui pertinaci conspiratione multorum hac maxima consideratione resistebatur, quod hostis eius, ut ante relatum est, Constantii filiam parvulam cum matre Faustina , & in agminibus,& quum propinquae acies starent, lectica circumferens s SQ cum, ut pro imperiali germine, cui se quoque iunctum addebat , pugnarent audentius, iras militum accendebat . Sicut aliquando d: micaturi Macedones cum Illyriis, regem adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metane traheretur captivus, advcrsus fortius oppressurunt-
366쪽
Coutrahas calliditatis argutias sagaci opitulatione nutanti
negotio consuluit Imperator : M Arbetionem ex-consule, agentem iam dudum in otio,ad se venire hortatus est,ut Comstantiani ducis verecundia truces animi lenirentur: neque secus evenit. Nam cum omnibus provectior natu & dignitate sublimior caniciem reverendam ostenderet, multis ad permdiam inclinatis, publicum grassatorem Procopium, milites vero sequutos eius errorem, filios & laborum participes pristinorum appellans orabat, ut se acsi parentem magis sequerentur felicissimis ductibus cognitum, quam profligato in IPrem gererent nebuloni, destituendo iam de casuro. inibus cognitis Gomoarius,cum elusis hostibus unde venerat rcdiretionet innoxius,ad castra Imperatoris oportunitate intervali proximi captivi colore transivit, velut accursu multitudinis vita subito circumseptus. Qua successus alacritate Valens castra promovit ad Phrygiam :& prope Nacoliam collatis manibus,partium dux in ancipiti Agilo rem excursu prodidit. repentino: eumque secuti complures, iam pila quatientes gladios,ad Imperatorem transeunt cum vexillis scuta perversa gestantes,quod defectionis signum est apertissimum. Hoc aQpraeter spem omnium viso Procopius salutis intercluso sust gio, Versus in pedes circumiectorum nemorum secreta kmontium petebat: Florentio sequente & Barchalba tribuno,
quem per saevissima bella iam inde a Constantii temporibus
notum,necessitas in crimen traxerat, non Voluntas. Maiore zyitam noctis parte consumpta, cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undiq, facultate eVade di exempta,consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum fortuna evostulabat luctuosa & gravi: Umersusque multiformibus curis subito a comitibus suis ar- 3 retius vinctus, relato iam die ductus ad castra, Imperatori offertur reticens atm defixus:statimq; abscissa cervice discor-
diuum civilium ρiscelites turbines sepelivit &. bella, ad Veteris
367쪽
LIBER xxv xteris Perpennae exemplum: qui post Sertorium inter et illas obtruncatum dominatione paulisper potitus, ef utcctis sub quibus latebat extractus,oblatusque Pompeio, eius iussu est interfectus. Parique indignationis impetu Florentius & Bar-s chalba, qui eum duXerunt, confestim non pensata ratione
sunt interfecti. Nam si Principem legit:mum prodidistor, vel ipsa iustitia iure caesos pronuntiaret: si rebellem & oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas ei memorabilis facti oportuerat deferri mercedes. Excessit autem vita Pro Io copius anno quadragesimo, amplius mensibus decem, cor- . , pore non indecoro, nec mediocris staturae, subcurvus, hu- . mumque intuendo semper incedens, perque morum tristium
latebras illius similis Crassi, quem in vita semel risiste Lucillius affirmat & Tullius: & quod est mirandum, quoad vixe-II rat incruentus. Iisdem fere diebus protector Marcellus eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum & interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum medio noctis horrore incautum adortus occidit : cuius mors saluti plurimis fuit. Nam si victoriar superfumo isset, incultis moribus homo & nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum & genitalis patriae vicinitatem acceptus, occultas voluntates Principis m-trospiciens ad crudelitatem propensioris, multas innocentuum edidisset strages. Quo interfecto idem Marcet us occupata cclericursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas & desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessi it gemina ratione fallente : quod & Gothorum tria millia regibus iam lenitis ad auxilium erant mula Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem quae ad so-
ιο cietatem suam parva naercede traduci posse existimabat , equodque gesta in Illyrico etiam tum latebant. Inter quae tam trepida speculationibus fidis Equitius doctus convertam e molem belli totius in Asiam, digrestus per Succos Phidippo-
368쪽
lim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem reserare magna vi conabatur, urbem admodum Oportunam, Mimpedituram eius adventus, si ponε relicta adiumenta Valenti laturus nondum enim apud Nacoliam gesta compererat ) festinare ad Haemimonium cogeretur. Verum paulo 'postea cognita levi praesumptione Marcelli,milites missi sunt audaces &prompti, qui eum raptum,ut deditum noXae mancipium,in custodiam compegerunt. Vnde postridie productus,lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus interiit, hoc favorabilis solum,quod abstulit Serenianum Io e medio,crudelem ut Phalarim, illi & illi fidum ad doctrinatarum diritatem, quam causis inanibus praetexebat. Extirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acriusquam errata flagitaverant vel delicta: maximeq; in Philippopoleos defensores,qui urbem seque ipsos non nisi capite viso Procopii,quod ad Gallias portabatur,aeserrime decliderunt. Ad gratiam tamen precantium coerciti sunt aliqui lenius: inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum eXustarum ardore
adeptus ambitu praefecturam, M Agilone intercedente genero sipplicio insulari muletatus, breve post tempus evasit. Euphrasius vero itemque Phronemius missi ad occiduas partes, arbitrio obiecti sunt Valentiniani: M absoluto Euphrasio Plaronemius Cherrhonesum deportatur, inclementius in eodem punitus negotio,ea re quod divo Iuliano fuit acceptus:
cuius memorandis virtutibus ambo fratres principes ontre- 23
etabant,nec similes eius nec suppares. His accedebant alia graviora,& multo magis quam in praeliis formidanda. Ca nifex enim M unci & cruentae quaestiones sine discrimine ullo aetatum & dignitatum per fortunas omnes & ordines gracfabantur, & pacis obtentu vitium detestandum agitabatur, Io infaustam victoriam execrantibus universis , internecivo bello quovis graviorem. Nam inter arma & lituos conditionis aequatio leviora facit pericula :& Martiae virtutis pote-
369쪽
stas aut id qnod ausum occupat, aut inopinata mors si accidei it, nullum ignominiae continet sensum , finem ciue secum vivendis mul&dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur & leges,& Catonianae vel Cassianae lententiae fuco perliti resident iudices, agitur aute quod agitur ad voluntatem praetumidae potestatis,& ex eius libidiane vitae incidentium necisque momenta pensantur,ibi capit lis vertitur pernicies & abrupta. Nam ut quisqὁ ea tempestate ob quamlibet valuerat causam, regiae prope accedens,& ali na rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem arcecsens, ut familiaris suscipiebatur & fidus, diladus casibus alienis.Imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens, & funereas delationes adsciscens, per suppliciorum diversitates effrenatius exultavit: sententiae illius Tullianae ignarus, docentis, infelices este eos qui omnia sibi licere e istimarunt. Haec implacabilitas causae ciuidem piistimae . sed
victoriam foedantis, innocentes tortorious posuit multos, vel sub eculeo caput incurvos aut letu carnificis torvi substravit: quibus si pateretur natura, vel denas animas profundere praestabat in pugna,quam lateribus fodicatis omni culpa
immunes fortunis gementibus universis, quasi laesar maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morteis. Exin quum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones & exilia, & quae leviora quibusdam
videntur,quanquam sint aspera, viri pertulere summates : Mut ditaretur alius, genere nobilis & forte meritis loc letior, actus patrimonio praeceps, trususque in exilium conuimebatur angore, aut stipe precaria victitabat: nec modus ullus emitialibus malis impositus , quamdiu Principem & proximosophi satietas coepit &caedis. Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus M interitum, diem duodecimum Kalend. Augustas, Coss. Valentiniano primum cum fratre, horrendi tremores per omnem orbis ambitum grana-
370쪽
ti sunt subito, quales nec fabulae nec veridicae nobis antiqui rates exponuntia. Paulo enim post lucis exortum densitato. praevia fulgurum acrius vibratorum tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundo- yrum species natantium multiformes limo cernerentur haerentes : valliumque vastitates & montium tunc, ut opinari dab tur, suspicerent radios solis , quos primigenia rerum sub immensis gurgitibus amandavit . Multis igitur navibus velut arida humo connexis ,& licenter per exiguas undarum reli- Ioquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent & similia, marini fluctus, velut gravati repulsam,versi Vice consurgunt, peique vada ferventia insulis & continentis terrae porrectis spatiis violenter illisi, innumera quaedam in civitatibus, & ubi reperta sunt aedificia, complanarunt .: proinde ut evelementorum furente discordia involuta facies mundi miraculorum species ostendebat. Relapsa enim aequorum magnitudo quum minime speraretur, millia multa necavit homunum & submersit: recurrentiumque aestuum incitata Vertigi- ne quaedam naves,postquam humentis substantiae consenuit et o tumor,pessium latae visae sunt, exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona. Ingentes allae naves cXtria aerapidis fiatibus, culminibus insidere tectorum, ut Alexandriae contigitta: & ad secundum lapidem fere procul a littore. contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Methonen Oppi - dum nos transeundo prospexunus diuturna carie fatiscen.