De necessaria secessione nostra ab Ecclesia romana, et impossibili cum eâ syncretismo, disputationes. Auctore Francisco Turrettino, ... Accessit ejusdem Disputationum miscellanearum decas

발행: 1687년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

pu T. illusorie tribuuntur Ecclesiae Romanae,uel nihil minus concludunt L quam quod intenditur. 3. Quia in Ecclesia Romana sunt charaiacteres contrarii plures, ex quibus constat non modo eam elle fallibilem , sed re ipsa errasse. Denique .non minor labor in investiganda veritate istarum notarum respectu Ecclesiae Romanae requiritur. Uno verbo via authoritatis, quae hic obtenditur, supponit ne cellacio examen aliquod praecedens , primo ut sciamus an detur talis quaedam authoritas infallibilis in Ecclesii visibilis loquens, de quo merit controvertitur,ac constanter negatur a Reformatis. Secundo

ubinam sit illa aut horitas. in qua Eccletia,& in qua persona aut sede

q. An habeat certas de evidentes notas de ch Macteres,quibus cognos catura ex quibus colligitur in Ecclesiam recte retorqueri, quaecunque in Scripturam intorquentur ad ejus authoritatem elevandam.

XXV. Secundo directe respondemus , gratis supponi viam Examinis postulare discussionem picnam de accuratam omnium quaestionum,quae vel circa libros Canonicos, vel circa loci alicujus versionem vel sensum moveri possis ut, quod linguarum peritiam dei agnum eruditionis apparatum exigeret Recte quippe observandum est, Scripturam posse esse fidei regulam duobus modis , vel ad producendam fidem in eo gradu perrectionis de plenitudinis cujus homo capax elle potest in hac vita; Vel tantum in gradu simplicis sulficientiae ad salutem. Priori respectu certum est requiri multum studii de laboris in expendendis omnibus iis, quae in Scriptura continentur, in excutiendis terminis Sc stylo, in conferendis versionibus cum fontibus, in attendenda serie orationis , materia de

rua agitur, scopo o luentis maliis circumstantiis iis illatim pentandis, quae omlaia in simplicem popellum& rusticos aut foeminas non cadunt. Sed posteriori,ubi agitur de gradu fidei quoad simplicem sufficientiam ad salutem, quae oritur ex Doctrinis estentialibus, non opus est tali, tanta discuisione, quia tales doctrinae satis clare proponuntur in Scriptura , non in uno co, sed in pluribus

de satis per se ipsas a fidelibus gratia elficaci praeditis ut divinae agnos.cuntur de veluti sentiuntur ut nec varietas lectionum, nec versionum diversitas aut impersectio , obstare queant, quominus ab iis apprehendi possint; licet nec quaestionem de libris Canonicis e cui Ierint, nec linguas originales didicerint. XXVI. Quod non ideo dicimus, quas censeamus fideles sine ullo examine possie cognosscere Scripturae divinitatem , vel genuinum loci alicujus sensum rate enim fides esset coecais implicita, quod tu Ezelesia Ro damnamus, quae vult sibi credi ανεξεἄτωe, qui ine infallibilem iactat Sed distinguendum est dupla Examen. Aliud dis sonu lenaria omnium dii ficultatum, quae vel circa n ta Scripturae vel circa loci alicujus sensum occurrere pollunt:

Aliud discussis partialis, seu alieniionis manlicationis mentis

ad Diqitiae by Ooste

342쪽

ad veritatem credendam Pesus doctiorum esse tantum agnoscimus, ejusque viamin longam .dissicilem esse non distitemur, que margnum laborem e studium postulat, amplam eruditionis mensu- Tam requirit. Sed posterius ad simpliciores etiam pertinere contendimus, qui in eo cum fructu vertari possunt, si mod cum recta ratione, Spiritus Sancti lumine dirigantur, quo oculi mentis illustrati mystesia sensuiri rationi alias imperviari inaccelsa credunt Wamplectuntur. Hoc est examen judiuium,ad quod Apostoli saepe hortantur fideles, quum volunt ut explorent Spititus, ut judicent ipsi duillis quae dicebant, quod Beroentes in praxim deducebant, dum conserebant verba Pauli cum Scriptura, cujus interventu fides Eva gelii in nobis firmatur per appulsum veritatis , tanquam lucis per naturalis , quae a mente gratia efficaci imbuta recipitur, eodem modo, quo lux corporea ab oculo bene disposito recipitur per impressionem eorporis lucidi. XXV M. Atque hinc nonobscure percipitur, quomodo gradum certitudini, sum cientem habere possit ad veram persuasionem animo ingenerandam nimirum ut lux externa per seipsam sine ullo alio medio videndam se nobis certo praebet; Ut objecta seninum pex ipsa sensus nostros afficium, ut antea dictum , ut nulla alia opus sit causa ad id, in persuadeamur nos vere videre lucem , vere gustare cibos in alias id genus operationes sensitivas edere Ita Veritas eat testis, quae per objecta sensuum solet in Scriptura designari, senses nostros spirituales ita assicit immediate per propriam lucem vel

sit avitatem, ut non sinat se ignorari sed certitudinem in ea in generet sulficientem ad -λουροφοεια - tire non quidem evidentia , scientificae demonstruionis , sed sensaris experientia, quae sutricit ad eximendos dubitationum scrupulos,in tranquillandam conscientia n,&spem salutis ingenerandam, quatenus talia objccta plenerlatisfacere possunt legitimisi naturalibus animae delideriis ad persectitin felicitatem obtinendam, ita se animis nostris insinuando, ut tanquam divina& vera recipiantur ab omnibus tam infirmis implicibus , quam doctis& provecti ibus. Unde sensus iste cos scie tiae susticit ad discernendum verum a malo, doctrinas erroneas

exitiales rejiciendas utpote quae cum veritatibus essentialibus defundamentalibus Religionis , quibus singuli fideles imbuti sunt, subsistere nequeant verbi gratia , Principium adorationis unius Dei', quod primum est Religionis fundamentum, susticit in simplicioribus ad rejiciendum Cultum Creaturarum . etsi quaestionem quae cim hoc caput cum Ecclesia Romana n9bis intercedit, nunquam vide rint. Principium unici Sacrificii Christi, susticit ad rejiciendas satisfactiones humanas, Purgatorium in Indulgentias Papales Princia pium veritatis humana Naturae Christi, nobis in omnibus similis e cepto Peccato, sui ficit ad reiiciendam praesentiam realem, Transu

stantisti eam.

343쪽

DISPUTATIO HEOLOGICA Disrur.

BONORUM OPERUMNE CESSITATE.

Restondente DANIELE BARBALDO Retensi

Iosa Quaestio e Ronorum operum Necessitate mi nus necessaria videatur, in tanta praesertim Euan si si--.gelii luce , quod uihil aliud magis lollicite quam Sanctificationis honorum operum studium commendare solet Necessariam tamen eam reddit. Tum Epicureorum MLibersinorum , quorum seculum hodiernum nimis ferax est , licentia, qui gratiam Dei in uέλγώαν convertentes, putant se impune peccare polic, ut gratia abundet. Tum Antinomorum insania, qui negant Legis in fideles, po quam semel fuit abrogata illum esse jus Tum denique Omi iorum intemperies , qui Operum necessitatem ulterius quam parist protendentes, eam ad Iustificationis de salutis meritum perperam referunt Nobisque gravem propterea,sed salsissimamin injustissimam dicam scribunt, qua ii eoium necessitatem absolute negaremus , doctrinaque nostra sub praetextu gratiae pietatem extingueret, dc habe nas quibunibet peccatis laxaret. II. Ut ergo sciamus quid hac in parte Nobis tenendum sit, Ob D a servandum est ante omnia, peccatum jam olim hic rutiles, de peccari . earum setiamnum hodie bifariam , in Excessu in Defectu , duosque --σhic scopulos aequἱ periculosos occurrere Epicureisinum S. Pharisais mum Alter est eorum, qui nullam Operum necessitatem agnoscunt: Αlter vero eorum qui nimiam urgent: In iμm impegerunt olim Epicurei e Simoniani i Simone Mago dicti, qui bonorum operum necessitatem prorsus negabant, docentes,fidelenion debere attendere ad Legem Divinam , nec curare quae ibi praecepta vel vetita fuerint, sed libere posse agere quae vellent eu sic morum turpitudinem, de quidlibet agendi effraenem licentiam invehebant ut observat Aug. in hares binia haer.I de Theia lib.i haere. de Sitnone. Quem err

344쪽

Dis T. rem ab Orco revocarunt novissimis temporibus, licet alium in fin e IV. Libertini, Anii mi, qui bona opera non necessaria , sed

statuebant, tropositionem de necessitate bonorum operum ignominiose exagitabant, ut resert Sleid. His lib. s. In alium verb copulum incurrerunt post Pharisaeos jam Apostolorum tempore seu-dapostoli, qui exitialem mixturam sacere conantes , Mosis cum Cnristo, Legis cum Evangelio QOperum cum Fide in negotio Iustificationis,Legis iccircumcisionis inprimis observationem urge-vant, adeoque necessaria pertendebant elle bona opera ad salutem

promerendam, ut Ieser Lucas ctorum s. i. Quorum vestissa nodierno die premunt Pontificsi, qui ut opera meritoria faciunt ita necessitatem eorum ad salutem promerendana,in ex merito conservandam urgentin exigunt. Ita Diabolus, quod in aliis pluribus docti ilia Capitibus facere solet, duplici via primarium hoc Salutis Caput corrumpere conatus est, conjungendo dividenda,in dividendo conjungenda Nam in Iustificationis negotio Fidoni opera i conjungere fatagit,quae Deus separtvit , de in Sanctificatione Operiua Fide divellere molitur, quae Deus conjunxit. III. Inter duo haec Extrema medium tenent orthodox , qui ne cesssitatein quidem bonorum erum urgent adversus Antilaomos Libertinos , sed meritiam constanter negant adversus Pontificios; Contendant necessaria elle ad salutem obtinendam , quia sine sanctitate nemo visurus est Deum, Heb. n. l . sed nolunt agnoscerae necessaria esse ad eam acquirendam, quia salvamur gratia 6 non ex operibus Eph. h. s. Fatentur, per multiplicem habere Um,4 relationem ad vitam , ut medii ad finem, via ad metam , pugna ad vi toriam , victoria ad coronam,in laboris debiti ad mercedem gratuitam. Sed non possitnt admutere cum Adversariis, habere relati Rem meriti, causalitatis; quia statuunt cum Bernardo esse iam regni, non causam regnandi. Fatendum tamen etiam inter ipsos. Evangelicos dari aliquod sententiarum divortium circa bonoru Operum necessitatem ad salutem in scilicet bona vera dici possini ad salutem necessaria. Cum eiam silperiori secula Pontificii in Germania viderent doctrinam de Iustificatione per solam fidem non posse simulis semel everti, insidiose urgere coeperunt hanc propoliti nem, Bona opera adsalutem esse necesseria, in sermula Interimistica quam sub pecie Conciliationisvi Pacis. Ecclesiasticae obtrudere satagebant Protestantibus , sed reipsa ad puriorem Religionem co rumpendam, ut faciunt hodierni Syncretistae, 94 quidem praeclaro,

sub hoc praetextu, ne Epicureismus introduceretur in Ecclesiam; revera autem ut Iustificationis doctrina paulatim convelleretur; Quam ratidem cum multi non statim animadverterent, propositionem admiserunt, desinter eos etiam Melancthon, qui tamen phrasim illam poste rejecis, tanquam murus commodam, imo despericulo Diqitiae by Orale

345쪽

sam, ut patet ex Actis Colloquii Normatiensis habiti anno Iss' Dispuet. Mota postea fuit eadem lis inter Theologos itembergenses de PV. nenses , diuque diversimode in utramque partem agitata, illis propositionem admittendam esse statuentibus, illis vero reiicientilaus, donec tandem in libro Concordiae composita est, Et in hoc conventium, Nomam obedientiam seu bona opera inrerna ct exιerna credentibus onversis ad Deum esse necessaria. Inter Reisrmatos sunt qui simplieiter dici noluntri sine aliqua cautione, bona opera esse ad salutem necessaria, ne quis phtatim illam sensu Pontificio interpretetur; quasi scilicet bona opera dicerentur necessati ad salutem elE-eiendam aut procurandam, ut Parem in Bellarminum lib. . de Iustificatione c. i. Et Ioannes Davenanitin de Iustificatione cap. l. filii

ver simpliciter propositionem retineri posse censent, nec in ea ullam dari materiam scandali, modb recte explicetur multum verbpericuli de offendiculi esse, siquis id neget aut dicere re Brmidet; ad quos etiam facile accedimus. Qualiscunque verb sit iste dissei sus , in verbis potius thrasi litum esse quam in teipsa , facile est colligere Ἀξud utrosque enim hoc est in consessis , Opera ita esse, nobis necessaria , ut nemo sine ipsis salvari pos4t, licet nihil conserant ad salutem vel emciendam vel acquirendam, quod jam demonstrandum nobis est. U. Ut ver clarius Sententiae orthodoxae veritas teneatur. Stasin

Praemittendae sunt distinctiones nonnullae Necessitatis, quae hic se Ovaniori. duid sunt attendendae. lia quippe est Necessitas praesentiae,secundam quam bona opera ita dicuntur necessaria, ut sine illis salus obtineri nequeat Alia ver Necessita e cientia, secundum quam non tantum esse debent in fideli servando, sed & operariac efficere salutem; Alia est Necessita medii per quam bona opera statuuntur eis media necessaria ad possidendam salutemuralia ver Necessita meriti, per quam vis etiam meritoria illis tribuitur ad eam acquirendam;

Alia Necessitas eonnexionis de dependentiae, qua bona Opera dicuntur antecedere necessatio desconnecti ac post se trahere vitam de salutem inlia ver Necessita causalitatu, iuxta quam opera habent rationem causae ad salutem , quae eam vel promereantur vel producant. Statuimus contra Libertinos bona opera necessaria esse priori

sensi, sed negamus posteliori contra Pontificios, Et de priori nunc distincte agendum bicipimus. V. Cum vetb Necessisa vulgb duplex statuatur, pro natura rerum quae praestandae sunt, Alia quae dicitur praemii, quae voluntate O praecipientis nititur , quomodo necessiaria fuit Observatio Caere D. .

moniarum sub Veteri Testamento,& necessarius est usus Baptismi in stare M. Novo Testamento. ; Alia ver medii, quae non pendet tantum a voluntate Legislatoris , sed quae undatur etiam in rerum ipsarum natura ac mutua uater se invicem relatione de connexione, quomodo

346쪽

Dispur. fides dicitur esse necessaria ad salutem , non tantum quia ita Deus, IV praecipit, sed etiam quia tam archa est inter fidem, salutem o nexio, ut salutem sine fide obtinete sit impossibile. Bona per utroque modo fidelibus omnibus ad lalutem necessaria esse pertendimus Tum necessitate praecepti, quia a Deo mandata sunt, de ab homine debentur Tum necessitate medii quia in divulso cum si lute nexu cohaerent. Et ut de necessitate pracepti dicamus primum, Scriptura passim illam adstruit, dum Bonorum operum praximi Sanctificationis studium fidelibus praecipit, hae es voluntas Dei, in--επή .3. qui Paulin I ad Theis c sancti catis me a. u. Misique ius Mau. .io. suum possideat in soditrare inhonore, Sic Christus Matt.f. io Luceae γο-.3M . Lux vesra coram hominibus , clo. s. 3 . Mandatum novum do Obis, ut mos iniicem diligatis in I. Io. . M. Hoc est mandatum quod nobis dedit, ut credamus in nomen Filii sui in stigamus inCAcem. Nec ali respiciunt tot Prophetarum Q ostolorum potentissimae ad pietatem dc sanctitatem ortationes , quam ut doceant non suo arbitratu vivendi licentiam cuique a Deo concedi, sed bonorum operum exercitiuinit justissimum, summe salutare pra scribi. Quo pertinet etiam vox D ιιι, fluae fidelibus tribuitur, quum

m, o bitores possent dici, nisi quia obediendi necessitas ipsis ex Dei prae- e. 7.io. scripto imposita est. D bitum VI Pori Deνlium hie duplex distinguendum est. Aliud Legau,

, eis Aliud Eva licum Legais rursus duplex sui perfetia obedienιia in

Lege requisitae ad vitae acquisitionem, quo sensu Paulus vocat Legem Chirographum Col.χ. I . quia in ea obedientia Dco debita, Mir pter quam obstricti sumus ipsi , sancitur Ita debitor erat Adamus, ε quotquot manen sub naedere operum Galat. s. 3. qui vult ea eumcidi debitor es totius Legis serianda Vel Poena ratione scilicet in aledictionis , ouam serre debent Legis transgressbres; hinc Peceatores, qui rei sunt coram Deo , vocantur . ιλλα mali. I 3. 4. peccata debita dicuntur in ratione Dominica Mati. 6. Non'ubdaea debeamus Deo, nihil enim minus debemus; quae ratio est cucpeccata mortis vere sint meritori , quia sunt plane indebit sed ratione poenae consequentis , quia ad illam tenetur peccator ex Ordine justitiae , nec potest elabi, quin debitum illud serius ocius e solverit. Ab utroque hoc debito liberati sunt fideles per Christum, qui Legem implendo pro ipsis, quoad obedientiam , Qquoad

poenam , a reatu mortis illis impendente eos liberavit, crus ad vis ram ipsis acquisivit, Rom.8. i.3. Galat. . Is Sed praeter hoc debitum legale, datur Debitum Evangelicuo, a quo fideles nunquam possunt liberati Debitum scilicet nova obedientia , cui obstringuntur 70e Fiat omnes renati ex Lege Christi Rom. 8 m. VI Vetti non ea tant m de cauia urgenda sunt bona eras Diqitiae by Orale

347쪽

opera, quia Necessitatem habent praecepti, cum habeant etiam DispuT, multiplicem Nerespiatem Medii, Quinculum, quo illis homo ob I. V. stringitur, ad ebuit arctum, ut tibi vis temper ad ea obligetur, nec ii ullo statu vel naturae, vel peccati, vel gratiae, ab eo exsolvi possit: Et sane si nullum aliud jus Deo in hominem competeret, quam Crea-ιoris, Conservatoris , Quis non agnosceret justissimum de summe necellarium esse oblequium re cultum , quem Domino suo reddere tenetur; ut quemadmodum omnia habet a Deo , ita omnia ad ipsum reserat Et, si dependet ab ipso in genere Eniis necessari, indispensabiliter quoad productionem, conservationem vitae , depe de re etiam debeat ab ipso in genere Moras quoad obedientiam δε vitae sanctitatemn Verum sortius multo adstringitur hoc vi aculum; l Redemptionis ιν in spectemus ot enim per ipsam longe plura majora beneficia est consequutus Fidelis cita longe arctius Liber toti suo obstringitur, nisi in te terrimum iugratitudinis vitium incur

rere velit.

VIII. Unde multiplex exagit operum necessitas: Tum re ης η Dei

*ectu Dei ad ejus glotiam illustrandam Mati. s. i6. Tum resipectu G. QProximi ad ejus aedificationem procurandam L Pet. 3. I. Phil. 2. II. Tit. 1. . Tum respectu Fidelis ipsius, ad salutem suam procurandam Phil. 1. 13. Iocationem Ilectionem suam confirmandam, χ.Pet.. I. Io. Ad haec enim tria ossicia totam vitam Christianam refert Paulus Titari in ut vivamus σωρο- , Ataqως , dii Gβωe, sobrie δέ ii. Lm

temperante respectu Nostri juste respectu Proxio , dc pie respectu Dei. Verum ut Necessitatis istius ratio distinctius percipia-

Sur, expendenda sunt variae χέ.min relationes, sub quibus Fidelis spectari potest. Qubcunque enim se convertat, innumera deprehendit ad Sanctitatem incentivaci Sive respiciat ad Foedus gratia, in quod receptus est Sive ad Deum , cui in Baetitiae nomen dedit; Sive ad Evangeliam, quod illi credendum proponitur . Sive ad Fi uem , quam profitetur, Sive ad Graiiam, qua jam fruitur. Sive ad Gloriam , quam adhuc sperat Nihil est quod ad bonorum operum

necessitatem multis modis non inducat.

IX. Primbraediti gratia eam evincit clarissime motum enim a larvilis duas illud partes necella tib continere, Promissisnem a parte Dei, ωρψμι- Officii Vulationem a parte hominis. Quippe ut in eo Deus polli cetur se sere Deum nostrum , Vult etiam vicissim ut simus ejus populus si spondet favorem & protectionem omnimodam ita omniis modum cultum, obsequium postulat Ut se nihil nobis denegaturum, quod faciat ad salutem nostram, etiam juramento adhibito sancte declarat, sic exigit pariter ut nihil ipsi recusemus, sed totos nos ad ejus gloriam impendamus, in praeceptis ejus ambulando Ero illis in Deum ipsi erunt mihi in populum Levit. 26. Ia Ierem 3 3 -4, 1ε γε Fateor quidem laruam esse Dei benignitatem, ut non tantum exigat oti,

348쪽

Disphir. haec a nobis officia tanquam debita sed etiam promittat tanquam IV beneficia Quod est privilegium novi Foederis , in quo Deus non

tantum asit quod suarum est partium, sed etiam nostrarum , desitxpostulatridem , ut eam etiam nobis indat Phil. i. 29. Ita exigit tim rem uti reverentiam, ut illam etiam cordibus nostris ingeneret, ut nunquam recedamus ab ipso Ierem.31. o. Verum hoc non obstat,

quominus ad executionem officii debiti obstringatu Fidelis civibiam arcteis indit solubili ista inter se conjuncta sunt vinculo , ut nihil promittatur a parte Dei, nisi homo conditionem propositam impleat a parte sui; nec quisquam ni si sals sibi polliceri unquam poterit gratiam Dei, qui fidem dc poenitentiam quam exigit, in se non deprehenderit. Licet ergo in Verbo de Sacramentis , Foederis promissionem Deus nobis exhibeat, & vetissime ac sincerissime demonstret quid sibi gratum sit, 'uid penes se constitutum sit, nimirum dare gratiam Credentibus .resipiscentibus , Cum tamen promissio haec semper sit conditioliata , Utcunque indiscriminatim

proponaturin osteratur hominibus, non alios tamen respicere censenda est ex Dei consilio inuam eos qui conditionem, sub qua Pr ponitur, re ipsa habuerint , quibus ipse eam dare constituit , qui iolus dare potest, nimir Electosis Fideles. Unde sequitur Foedus gratia nullum locum habere posse erga hominem , nisi Deo vocanti pareat, ossicium quod ab ipso Deus postulat in bonorum operum

praxi, poenitentiae exercitio implere satagat. nis Per Porrbit Obedientia, quae in Foedere gratiae exigitiir, Deum Trinisa - Trinunum respicit, Patrem , Filium, de Spiritum Sanctum rata hoc etiam respectu,Fidelis tenetur bonis operibus incumberes Nam ut singulae Trinitatis Perlbnae peculiarem an induunt in oeconomia Salutis , Prima Paιris , qui nos eligit ab aeterno , de in familiam suam adsciscit. Secunda Redemptoris , qui nos redimit in tempore, in Populum peculiarem dc membra Corporis sui mystici cooptat. Tertia Paraculi, qui nos sanctificat, in Templa consecrat, Gratiam a Patre nobis destinatam , a Filio acquisitam , applicando:

Ita ad tres Personas Cultus noster terminari debet, ut Patrem veneremur c colamus ut Filii .let. i. is. 16. Ephes. s. I. Mala 4 4. Ut vestigia Redemptoris sequamur i. Pet. 2. Et nos Vere prae

stemus populum is δελι κω -- - εργων Tit 2 i . Ut Paracletum in nobis habitantem sedulescolamus, nec unquam contristemur h. 4. 3o vel Templum ejus ullis sordibus infici patiamur 1.Cor.6.i6. Uno verbo ut vivamus digne Filiis Dei, Fratribus Sc Membris Christi, aemplis Spiritias Sancti Alias ciuomodo Deum Patre inclamare poterimus, si nolumus filialem obedientiam illi praestare Mala. i. Vel Christi discipulos nos profiteri, si mandata ejus non observemus, de vitam Christi non degimus Io. l . s. I JO. 2.3. ROm.

3 sa Vel Spiritus S. Saetatia dici, si ut Spiritu vivimus, ita secun

349쪽

dum Spithum non ambulamus Gal. s. 1 Q Hoc verbi raesertim exigit Dis pur. Communio, quae nobis intercedit cum Christo Capite nostro , quae IV. veritatem suam obtinere nequit, nisi per conformitatem nostri cum ipso, ad quam propterea praedestinati sumus Rom. 8 3o. Ut non nomine tantum re professione, sed vitain moribus sumus Christiani, ambulando sicut ipse ambulavit 1 Ioh. a. 6. ut Christus ipse in nobis vivat GaI. a. o. Triplicisque Muneris, ad quod nos Unctione sua caelesti consecravit, similitudinem Meflecta in nobis producat,

Propheta instituendo , qui nomen de virtutes ejus praedicentci. Per. 2.9 Sacerdotes, qui corpora sua in victimam viventemis sanctam illi osterant Rom. 1. i. Et Reges, qui imperium exerceant in mundum proprias cupiditates APO. I. I. IO. XI. Tertio hoccipium ex Evangeli , quod nobis soponitur, Eriimosi, indole luculentius confirmatur. Cum enim doctrina sit non Theor rica tantum, quae inani speculatione mentem pascat, sed Praedica,

quae voluntatem corrigit,i ad prax boni impellit, quaeque ideo Verita secundam pieιatem aes serium pietatis dicitur i. Tim. 'd GI6. Quis non videt neminem polle seri tibi amplecti, qui non

teneatur digne piis ambulai ut cum Fide Charitatem , cum C gnitione Cultum in cui Sapientia quae doctos nos reddit , Religionem quae bonos e pios , indivuli nexu coniungamus, ut polenteS simus h ω--ψ, nec tantum sciamus credenda, sed de

impleamus facienda. Si hae sciit , Beati sis , si hac facilis Ioan. 13. 7. Rub pertinent aurea Lactani, verba lib. I. cap., qui scientiae salutatis, quam Evangelium nobis exhibet , summam sic describit, Ut neqιι Religio ulla sitne sapienita suscipienda sis, nee ulla sine reti 1ione probanda sapientia. Et lib. . . . non poten nec religio Umpientia separari , nec plenita a religione secerni , quia idem Deus est, quiae intelligi debe quod eri sapientia, ct honorari quod en retirgionis Quippe ut Deu in Christo,quod est obiectum Evangelii est primina Verum summum Bonum rata debet per fidem apprehendi .cognosci ut primum Verum per Charitatem collis diligi ut summum Bonum risique ea de causa Evangelium toties nomine Legis indigitatur, quoties Lex de Rom. 3.14. L. Dirituis lita Ro. 8 4 Lex regia libertatis Iac.i as Lex Christis.Cor. . :s. ai dicitur mon tantum per μιμ- alludendo ad mentem Iu I. c. r.

daeorum, quia Evangelium vere tersecte praestat nobis , quod cres. an perperam iis,quaerebant in Lege Iudaei , puta justificationem

ἐκ salutem ,ut non insolitum est Spiritu Sancto, nomina rerum quibus efficaciam , pretiumque magnun homines attribuunt talis

ab illis tribuere quae vere esticaces sunt 3 pretiosae r Sed etiam proprie , quia Evangelium suam etiam habet Legem , suaviorem quidem illam Lese rigida, inexorabili Mosic Sed Legem tamen , quae ad obsequium hominem obligat, Iugum Chidiae 3 est,

350쪽

D14 pii T. sed iugum tamen, quod suscipere tenemur Mati I. 29. Hinc Paulus V. Gal. Σαo.' LegemLegi moriumjum,oer Legem Christi, Legi Molis. . Di xy per Evangelium , Legi,& Rom. 8. a. ex Spiriιὰ vitia icitur GH. . 2ο nos liberare a Lege peccas ct moriis , quia Evangelium , quod est ministerium Spiritus. Verbum vitae, nos liberat a Lege Mosis criae peccatum irritando is augendo mortem peccatoribus i tentat. tiamvis ergo a Lege liberati sinus per Christum , nec amplius simus sub Leg sed sub gratia: Non ideo leges vivere debemus, sed subesse Legi Christi; Ut liberi, inquit Petrus I. 2. II. . Petri I sed uiserC Dei , quia liberati a peccato servi facti sumuis justitiae Rom. 6.18. ut servitus non sublata penitus, sed mutata tantum suerit, servitus peccati in servitutem gratiae,ec jugum ferreum Diaboli in jugum suave Christi. Fini natura DL Quarto Fidei natura eandem operum necessitatem Oost se trahit Num enim Spiritus Sanctus telietur eam indistblubili cum Charitate coniuncta in esse Unculo, d non posse veramesIe nil per charitatem lit eriργωL Gal. . . imb Iacobus eam mortuam esse sine Operibus exere is alleratri Quo tandem pacto

de fide gloriari quis poterit, u illa bonis operibus non sit stipata Aroor est quae fructibus carere non debet, e fons manalis citi rivos ex se non potest non fundere Fateor quidem fidem copera in negosio usifluationis ita sibi ex dii metro opponi , ut sint plane δευςαω unde toties urgetur ab Apostolo fidei, Operum antithelis Sed hoc non impedit, quominus in Persena usi ι ait inter se conveniant,& ad promovendam despei ficiendam ejus san-etificationem suavissime conspirent Ut temere falso fidelem sepiae dicet, qui sola fidei professione contentus de operibus haud quaquam est sollicitus , quod faciebant Libellini Iacobi tempore, qui perperam intellectis verbis Pauli , qui solam fidem ut gebat ad histificationem, Sanctimoniae, bonorum operum studium negligebant; qtiod non fecissent , si observalient eandem fidem, quae eit instrumentum Iustificationis , elle et lain principium de radiacem Sanctificationis, qua corda purgati debent Act. s. 9. XIII. menique e tenditiat omnia Dei beneficia, sive praete- si ' rites, quae nobis am collata sunt, sive futura, quae sunt adhuc conferenda , sive gratia qua fruimur , live gloria quam speramus. Qiiorsum enim nobis vel conseruntur , vel promittuntur , nisi ut Sanctificationis opus in nobis promoveant, mini totidem motiva etficacissilina obedientiae nostrae erga Deum in sane ut geminam per nostra post in induere, tum respectu praeteriti, tumr est,eaufuturi 1, priori fiant sigilla & pignora gratiae antecedentis Ephes. 4. 3o. . Tim. a. 9. Posteriori sunt arrbabone d primitia gloriae consequentis Ephes. I. 4. Rom. S. 3. Sunt fruct- Electionis, quae praecessit ab aeterno Ephes. i. . quibus a posterioli innotescit Disiliae by Ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION