De necessaria secessione nostra ab Ecclesia romana, et impossibili cum eâ syncretismo, disputationes. Auctore Francisco Turrettino, ... Accessit ejusdem Disputationum miscellanearum decas

발행: 1687년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

DISPUTATIO THEOLOGICA

BAPTISMO NUBIS

ET MARIS.

NTE, varia iracula, quae Deus olim in gratiam populi Israelitici edidit, nullum videtur illustrius, nullum certe utimita νερον uir insigni illa Columna Nubis, qua illum texit,vi mirabiliper mare Abrum transitu. Ideo Spiritus Sanctus non semel id utrumque respicit, non modb ut in rei admirabilitate, providentiam Dei paternam erga populum suspiceremus, sed etiam ut mysteria ibidem latentia attente scrutaremur. Quod cum Paulus eximie Jc divine more suo exequatur in celebri, quem ventilanduin suscipimus, loco fructu non carituram Neram nostram sumus arbitrati, ut paulo penitius in ejus genuinum sensum inquiramus. II. Extat ille primae ad Cor. io. I. a. ubi Paulus agens de variis beneficiis populo Dei olim collatis, quae Sacramentis nostris an

runt si nube, di per matre transiverunt , Et omnes in Mosem barratiarii sunt, in nubes, est in mari Ubi duo expendenda veniunt. I. Miraculum ipsum historice de in litera. 1. 3 sterium sub hist ria, liter latens. Prius innuitur ab Apostolo versu primo quando ait , Parres fuisse sub nube, est ransivissester mare , Posterius describitur secundo, quin addit, Bapii io fuisse in Mesem , in nube ct in mari.

III. Scopus postoli est dehortari Corinthios ab idololatria, scortatione in similibus peccatis v justa Dei judicia in is ipsos

402쪽

DISPur. ipses certissime accelsitura erant , exemplo petito ab Israelitis in V ΙΙ deserto , qui talibus peccatis implicit , gravissimas poenas effugere non potuerunt, quod persequitur . . 8. 9. Io. Ne verbexinciperent Corinthii, aliam elle rationem Christianorum, qui majoribus beneficiis donati sunt, qui gaudent inprimis Baptismi de

Israelitarum , oui illis destituebantur; S. Coenae Sacramentis, quam Israelitarum , qui Paulus ostendit non disparem esse hac in parte utrorumque ditionem, quia ejusdem foederis nobiscum participes , suum etiam Baptismum in Nube dc Mari,in suam Eucharistiam in Manna in Petra, obtinuerunt. Unde colligit, Deum non parciturum Christianis peccantibus, licet eximia beneficia a Deo acceperint, quemadmodum non pepercit Iudas idololatris, scortatoribus , licet sub eodem findete limitibus privilegiis donati tuerint. Nolo vos ignorare statres , c. IV. Ut ergo ad primum iraculum, Columnam scilicet nubis,mM.t, accedamus , Historia ejus refertura. Mose Exod is Dum ait, pota quam Israelita profecti sunt e Succoth,ut iter suum persequerentur, Dominum praeessisse eos ad ostendendam viam per diem, in columna nubis, ct per nos Iem in columna ignis, ut dux esse itineris utroque tempore, nunquam defuisse columnam nubis per diem, ct columnam ignis per noctem coram populo. Sic capite I . nota Historicus sacer, Angelum, qui praecedeoat castra Israe litarum abiisse post eos, cum eo pariter columnam nubis, stetiste inter castra Israelis, .Egyptiorum , cistis quidem futile nubem tenebrosam ciliis verb. lucidam. Nolumus multis inquirere, vel in materiam , vel in figuram, vel in motum istius Nubis. Nam quoad maιeriam, certum estruisse corpus quoddam aereum in similitudine nubis , sed quod miraculose 5 extra ordinem a Deo tarmatum erat ad usum peculiarem populi quippe materia nubium talis non est,quae possit tandiu dur re in vices illas constantes habere. Figura colligitur ex eo,'ubddicitur suille in sipeciem columna, sed ita in altum evecti erat, ut a

toto populo facile conspici posset,in noctu quidem debuit assurgere in figuram pyramidalem igneam, interdiu ver paul,latius expandi ad modum nubis, alias non potuisset populum ab aestu Solis tueri,

eumque obumbrare. Morin etiam non fuit ordinarius, sed planese traordinarius ad impulium Angeli,qui,quoties movenda erant castra, movebat nubem ut viam populo praemonstraret, quoties verbi astrametanda erant, nubem immotam firmabat quomodo ver ram

constans fuisset motusin quies istius nubis sine peculiati Angeli impulsu, cum nubes alia in figuram subinde mutent,in ventis huc illuc propellantur λV. Si quaeratur porr , An columna nubis Agnis una, eademque tuerit, an diversiae 3 Sunt qui duplicem statuunt, unam nubis, ignis alteram, ut Procopim με m. a. τυ λω νεφελη , - γ νύκ&

403쪽

υ-ύλω .υμι ναμ έρ- -Xειςοι. Satius tamen est cum unam .eandem nubisi ignis columnam statuere, cujus VII. duplex patri esset, duplex usus, quae pro diversis vicibus nunc nubis,

quae interdiu magis esset conspicua, umbraculi loco esse poterat, nunc verbignis qui noctu colluceret, quo exercitus totus collustraretur, speciem referret. Qii respiciunt illa Salviani de Provid. l. r. 19. Victrix ingrediιur eremum sine bellogens Hebraeorum, agit iter sine tipere, viaira sine via, pravi Deo sequens mobilem columnam, nubilam die, igneam nocte AonPua colorum diversitate pro empore fumenιem , βιlice,ut He lumen lutea obscuritate ininguere , caliginem noctis amine splendore claritatis irradiaret Moses non

obscure hoc innuere videtur Exo. I4.1o quando ait,columnam unam Exta I x .eandemque calismis instat habuisse ex altera parte,qua AEgyptios respiciebat , ex altera veth qua Hebraeos spectabat,lucet claram prinbuisse,ac mox Deum e columna nubis atque ignis, utpote quae una

eademque uerit, prostectasse a VI. Quorsum autem Deus columnam illam in populo erexerit. rationes variae reddi possunt, quae totidem usus ejus designant. I.Ut ellet Prasentia divina Ombolum, hoc enim signo testabatur Deus se ad elle populo suo , de quem semel ex hostium manibus erisuerat, nolle desereres, licet verbiotuisset invi libili sua providentia illum comitari, voluit tamen symbolum externum adhibere, ut ruditati populi sese accommodaret, qui cum rebus spiritualibus4 in villhi- .libus minus esset assuetus , opus habuit signo aliquo externo , ne se omni Numine destitutum putaret , sed ut fide Dei ductoris trotectoris aleretur. Nubem autem non sine causa selegit ad id ipsum tum quia conveniens erat modus iste revelationis humanae imbecillia tali, tum temporis illius dispensationi. Nam cum Deus sit lux ina cessa, ignis consumens, nemo splendorem gloriae ejus serre posset, nisi radii isti quadantenus temperarentur , adeoque per mirara

συγ-Gxβam se nobis accommodaret, ignem illum devorantem nubis umbraculo mitigaret. Accedit etiam temporum illorum ratio, cum enim obscurior esset adhuc revelatio prae Novi Testamenti

luce, ideo in nube caligine exhiberi voluit, quae doceret tempus fuisse infantiae dc obscuritatis , prae splendore Evangelii, in quo nota amplius Deus in caligineae nube obicura se nobis videndum praebet, sed retecta facie in speculo Evangelii clare contemplandum sistit MCor 3 I8. VII. II. Diretitionis nedium , ut populum suum diligeret in itinere suscepto, tum viam commonHrandes, per vastas illas de invias

solitudines, ubi nulla viarum apparebant vestigia, quem in finem viatores etiamnum hodie uti coguntur instrumentis quibusdam, quasi pix idibus nauticis ad indicandas mundi plagas, d dirigendas pro-1ectiones. Tum tenebras notiis discutiendo, quae iter alioqui cogni- tum Diuitia i Cooste

404쪽

DispuT. tum remorari potuissent, unde Ps. 78. I . Deduxerat eos nube inrer-VIa tu, o cista nocte lucente igne ait Protectionu organum , dum ad-HM. 73.r . versus hostium instillus, quia intercedens columna ista separabat

Israclitas ab AEgrptiis, nec pariebatur istos ad illos accedere , tum, adversus Solis aestum, qui in locis illis calidioribus solet esse intensis.

simus, unde P cios. 39. Expandit nubem an prosetiionem eorum. I v.

Vindilia divina adversus Soptio argumentum Nam quae nubes lucida erat a parte Israelitarum, tenebrosa erat Egyptiis, quae caliginem ipsis inducebat, non modb ut eos disterminaret ab Israelitis, sed etiam ut horrorem itineris in transitu maris tollendo , facIlius Israelitas insequerentur is undis maris obruerentur. Quum ergo Paulus dicit, Paιres fuissesub nube, non abscurum est voluisse notare

Dei erga ipsos beneficium. Sane sub caelo omnes sumus, iubibus tegimur,4 si nihil aliud voluisset Apostolus , hoc tanquam peculiarem Dei gratiam praedicare non potuisset Sed nubem illam intelligit singularem, quae praesentiae, dicestionis, protectionis fuit symbolum, ut corda fidelium eveheret ad extraordinarii istius miraculi

contemplationem.

VIII. Sed non minoris est momenti alterum quod additur, Transiitia scilicet per mare, cujus historia narratur Exod. q. cum enim AEgyptii persequerentur Israielitas, Deo indurante cor Phar onis , ut in eius exitio potentiam suam de justitiam demonstraret Rom. s. I . Israelitae constricti undiquaque essent, a tergo, Pharaonis exercitu , a fronte,maris gurgitibus , a latere ver montibus inaccessis, in omnis salutis via praerepta videretur, Moses ulla Dei mare virga sua scindit, viam aperit Israelitis, qui per medium sicco pede transeuntes , quis hinc inde instar murorum in aggerem congestis, in littus oppositum salvi Sc incolumes evadunt; AEgyptii ver coeco impetu eos persequentes, aquis absorpti miser omnes Pereunt, quod versibus optime expressit Sedulius: Pervia Ussi priuerunt caerula ponti

Ingeminum revoluta latvi, nudataque tellus

Cognatis iboliatur aquis , ac turba pedesdruIntrat in absentu Pelagi mare , peraue profundum

Sicca peregrinia metuerunt marmora plama , Muta υι natura viam occ.

Quod opus tam admirabile visum est, de tanti momenti ad institutionem fidelium Scriptoribus sacris, ut saepissime ejus mentionem facere vi e respicere voluerint, ut Ps. 78. Il . 3. s. 4 6. Is Isa. 3. 2. I6.4 alibi non semel. IX. Non nos latet equidem, Atheos aibertinos cavillis suis fidem isti miraculo quocunque modo conari detrahere minc quidam ex schola Porphylii ut miraculum elevarent, confinxerunt M sem Diqitiae by Corale

405쪽

sem peritissimum naturae observasse aestum Errthraei maris, de reflu Drs pu T. ente illo suos traduxisse, Pharaonem autem & AEgyptios id igno VII. rantes, cum ipsum sequi conarentur, fluctu maris obrutos peta illi. ;Alii ventum vehementem potuisse sine miraculo scisibram hanc face ,

te; Alii denique , magiae Mosem insimulant , qui praestigiis, menda cibus prodigiis populo imposuerit , ut viderentur sibi transire sicco

pede mare rubrum , quod non secerint tamen, vel manna pasci, aquis ex rupe potari, cum tamen nihil reipsa tale contigerit. Ve-xum vanitas talium figmentorum facile dignosci potest: Nam quoad prius, quid abardius quam tribuere aestui maris, vel vento naturaliscissionem istam , qua aquae hinc inde instar muri constiterint, ut in medio via pateret 8 fateor quidem aestum in recessi facere, ut littus maris aliquando aquis de stliuatur, Qventum posse ad quaedam momenta cursum alicujus fluvii sisteres, ut visum non ita pridem in Rhodano nostro. Verum ubi unquam visus est scindere ipsum mare latitudine quatuor circiter laucarum, prout hic scissum dicitur, ut media parte siccum apparuerit, hinc ver, inde aquae consisterent, non ad momenta, sed ad plures horas Deinde si Moses talem aestum observasset an verisimile est EDptios, qui ad mare habitabant, hoc ignoralles, e praesentissimo periculo se exponere voluisses Ad alae rum vero de impostura Mosis, mendacium est mendacissimum, quod circumstantiae omnes arguunt mam si impostor fuit Moses , qui Israelitas decipere voluerit, id factum procul dubio, quia speravit se id Israelitis persuasurum de quo tandem pacto potuit hoc in an inum inducere suum , cum ad eos scriberet, qui vel auriti vel oculati testes retum gestarum fuerunt, cum de iis scriberet, non quae ante multa saecula est erant , sed hoc ipso tempore, non clam de in angulo , vel noctuin coram paucis testibus ; qui facile corrumpi potuissent , sed palami sub oculis sexcentorum millium hominum, qui poterant ejusimendacia arguere An potuit sperare nullum repertum iri in populo, qui de istis dubitaret, vel qui ab Eoptiis rerum gestarum veritateria non requireret Rursus quomodo fascinare potui coculos tantae multitudinis , ut crederent se transire sicco pede mare rubrum , quod non secerint tamen, vel manna sustentari, quod

non gustaverint, vel aquis potari, qua non viderint Denique si impostorem egit Moses, Cur hoc illi nunquam exprobrant Israelitae3rui saepius murmurantes adversus ipsum, non reticuillent omnino

quid tale de ipso credidissent λα Noa inutile autem est quaevere , An recta Israclitae tranaserint pet mare rubrum ex littore gypti usque in littus rabi- cum illi oppositum ran verbita semicirculari in medio mare ma ex AEgypti littore prosecti in idem littus reversi suetines Certum quiae in ista esse sententia plures ex Iudaeis , qui lunt populum ideo tagitum mare ingressum, ut iudicaIentu AEgy-

406쪽

Dispur. iiii, adeoque aliqu usque progressam per modum semicirculi re-vII diisse ad idem littus quae videtur firmati, tum ex eo qub Ista litae viderunt cadavera AEgyptiorum in littore, scilicet AEgypti di . s. c., quod erat propinquius, non Arabico , tum ex eo qubd Num. 33. 8 dicuntur iter fecille per desertum Ethan , quod situm est ad littus maris occidentale desertum spectans , ubi ante ingressum jam erant raccidit etiam maris latitudo , quae cum ut exta Ptolemaeum quindecim circiter milliarium Germanicorum, non fit verisimile populum tam numerosum per integrum triduum iter fecisse per mare, vel unius noctis spatio hoc emetiri potuisse. Longe tamen et ius est, Hebraeos ab uno littore ad aliud oppositum profectos totam illam maris latitudinem , quae eb loci quatuor circiter leucarum erat, pertransiilles; hoc enim non modb facit ad magnitudinem miraculi extollendam , sed verbis Scripturae apprime ConVenit, quae transiliis expresse meminit passim , δῆλὸis G κει. r. s. dc Heb. II. 19. Per sdem transierun mare rubrum. Sic Neri hem. 9. ii Mare divisisti ante eos , ransiverunt per medium maris in sicco, persecutores autem eorum projecisti in profundum , quasi mpidem in aqua validia, quod dici non posset, si suisset tantum circuitus Iosephin hoc connrmat lib. 1. Antiquit dum ait, Hebraeos

in adversum littus transivisse. Nec obstat ub viderint AEgyptios in littore , quia poterunt Egyptii lubmergi in vicinia

littoris rabici , non AEgyptiaci , nimirum furenter persequcntes Israelitas , potuerunt pervenire ad littoris adversi , ub illi jam emerserant, viciniam , ibsque divina accedente operatione per subitam tempestatem aquis recurrentibus, Iliaelitis videntibus submergi , ut sequenti statim die cadavera mortuorum fluitantia efferrentur ad illud littus , in quo Israelitae substiterant , non tantum ad majorem ipsorum exultationem , sed etiam ut hostibus devictis spolia detraherent , iisque se ditare, armare possent adsequentia bella. Quod additur de deserto Ethan non magis stri

git, quia desertum tui vastissimum in tota illa regio usque ad

montem Sina tam intra quam extra extremitates maris rubri hoc

nomine intelligitur , ut non mirum sit, si antein post transitum in eodem deserto fuerint. Denique quoad maris latitudinem , licet in medio possit esse quindecim leucarum , cum tamen longe stil-ctius sit in extremitate, seu parte superiori, ubi transiterunt Israelitae, ut observant Geographi, latitudo ejus non potuit extendi ultra quatuor leucas , ut Hebraei in suo transiit impendere potuerint quinque vel sex horas , id est a media nocte ad auroram. Intexim certum, tot hominum manimalium myriades non transiuisse pure naturaliter , sed, miraculose, Deo iter istud insolitum ma

turante, accelerante.

XI. Quia et Paulus H.br. ii adi Transitum istum fidei

Israelitarum Disitia i Corale

407쪽

Israelitarum tribuit, per fidem, inquit, transierunt mare rubrum , DispuT. videndum quid hic de contulerit. Certum equidem hoc opus VII.

suisse proprie omnipotentiae Dei, cui ut nihil est impossibilet impervium, quia faci qmcquid lubet in cali in terra , sal iis 3. non modo cum mediis & juxta consuetum naturae ordinem, sedisne mediis,in supra media, e contra natura ipsius leges ordinariis. Ita facile potuit de mare ipse scindere, is iam populo suo aperire. Nec si Moses virea sua utitur ad hoc exequendum, propterea laus illius operis pii debetur , fuit enim tantum instrumentum morale, ad cujus praesentiam Deus ipse operabatur : Quia tamen fides conditio fuit nece ilaria a parte populi ad beneficii istius consecutionem, hinc fit ut fidei fi miraculum tribuatur, non propi iein in se, ratione virtutis ejus, sed relate ad objectum quod am is plectebatur, ut promissionem Dei e omnipotentiam ejus, quomodo Paulus tribuit fidei ibidem expugnationem murorum Iericu imorum, extinctionem ignis c. Malibi justificatio nostra de salus fidei adscribitu non meritoli vel dispositive , sed organice tantum objective. Et sane ut Christus miracula nolebat praestare propter incredulitatem hominum Mail. 3. 18. Ita nec Deus

voluisset hoc opus exequi in gratiam Israelitarum , nisi per fidem illud sibi pellualissent me obstat qubd multi increduli me intin populo , Dominus enim paucorum fidei hoc concedit, ut sicco pede tota multitudo per mare transiret, ut fides Rahabae cognati nem liberavit in fides Noachi familiam servavit. XII. ceteris fidei hoc optime acceptum sertur , quia sola fides potuit Israelitis persuadere hoc miraculum , cum rationi de sensui contraria omnia viderentur. Quis enim si naturam conluluil-set, potuillet in animum suum inducere, elementum hoc fluidum ita firmati polle , ut ad modum muri hinc inde consisteret, e transitum facilem in medio sinu suo ier aridam concederet hoc sane sola fides , quae omnipotenti Dei Verbo nititur .supra rationem assiargit, credere potuit. Quod luculentum est fidei virtutis argumentum, cui omnia sint possibilia Marc. 9. 23. Illa viam in locis Mare. 3YI. inviis invenit, omnia illi cedunt, abyssus montes , valles Illa Ionae aperit ventrem ceti, Paulo Petro portas carceris, Danieli claudit ora leonum. Illa Solem sistit, ignem reprimi , panem ex nubibus, aquas ex petra elicit. Unde maximum fidelioritur solatium, in quocunque enim discrimine versetur, licet ad incitas videatur redactus, ut nulla salutis, liberationis pateat via, fides desperare

eum vetat, imbia spe contra spem credere jubet, Rom. 4. 18 sub spe divina contra spem humanam, sub spe gratiae contra spem nat

rae, quum in memoriam illi revocat eum , qui in mari viam invenit,

de qui per abyilbs horribiles populum ut deduxit, felicem ex gravisssimis quibusque angustiis exitum facile largiri posse,quis pertinentilla Isa io. XIII. 43is

408쪽

Di spur III. Rursas praeter Omnipotentiae divinae testimonium iis VII. currit etiam hic duplex memorabile Providentiae ejus optimae de justissimae argumentum. lim. in eo Fbd in isto opere justitiam, misericordiam exerere voluerit,astam quidem erga populum suum,aujus saluti in transitu isto prospexit, Illam ver,in AEgyptios, quos hac ipsa ratione perdere voluit mam ubi alii transitum , alii sepulchrum inveniunt, eadem media quae illis salutem, istis exitium afferunt, transeunt Israclitae, absorbentur AEgyptii. Sic aquae diluvii, quae sustinent, extollunt Arcam dc Noachum servant , perdunt

Minundant superba Regum palatia , mimpios misere su cant. Ita afflictiones , quae lalutares sunt iis , impiis sunt exitiales Mors quae fideli transitus est ad vitam , infideli est ultima linea & gurges , quo absorbetur me ulla spe saltilis. Secund hinc etiam patet,impiorum poenam justissimo Dei judicio saepe responde-

Mn. Ii.r . re peccatis, de quod ait Sapiens c. H. 7. per cru quι feccat, per eadem eruciari; AEgyptii barbari nefanda alculos Israelitarum aquis fluvii mergentes, sub aquis maris merguntur. Ita Adonibezec , qui amputaverat summitates manuum & pedum O. Regibus,

isdici.ε. lana ipse patitur Iudic. i. . sicut feci, ita mihi reἡdidit Deis. inquit, Eb pertinet ub Deus tussionem sanguinis fusione sangui-G-.,.ε. nis vult plecti Gen. . . qui sanguinem fuderit, sanguis e fun-Maimis i. detur , christus Mati. 16. a. qui gladium acceperit, gladio μ- φρ ribis, Isa. o. 1. Va ibi qui radaris, annon praedam patierM 'cum

consummaveris devastationem devastaberis. XLV. Quaeri ver hic potest, Cur Deus, qui poterat eos longe breviori via in Canaan per terram Philistaeorum deducere in qua nec montes superandi, nec mare transeundum erat, voluerideos per viam deserti circumduceres, longe asperiorem laboriosi rem, in qua haerendum illis fuit per quadraginta annos. v. hoc non

sine gravibus causis a sapientia Deinc dispensatum fuisse, i. ne se licet in ipso peregrinationis initio , hostibus ferocibus bellicolis, quales etant Philistaei, expositi, periculoso impliciti bello de re- μ 3 7 λ ditis AEgyptum cogitarent, quod Moses notat Exod. 13. IT. I8.

Non eos duxi per iam terra Philistaeorum qua vicina es , nam Deus dixikneforte poenitea eum , sividera pratium , est revertaru in Est pnim b. 2. Noluit eos statim ab initio ducere maerram promissam , quia voluit eos probare in deserto per plures annos, atque ita dare symbolum dispensationis, qua utitur erga fide- lasci ex quo enim redempti sunt a Christo , non vult statim eos recipere in caelum , sed per desertum mundi eos circumducit, de

peregrinationem Canaanem caelestem versus vult instituere , ut fides eorum& constantia exploretur. 3. Voluit hac ratione expectare donec Cananaeorum mensura impleretur. 4. Denique sic,

tui locum lati illustri miraculo, quo pertinaciam Indurationem

409쪽

Nun I ET MARI s. 39 Pharaonisin AEgyptiorum gloriose erat ulturus,ac populum mirabili Dispux .

ω expectata ratione liberaturus. VII. XV His ita praestructis ad historicam miraculorum istorum cognitionem. Iam mysterium sub illo cortice latens scrutandum est penitius. Haec enim omnia ali respexisse , si non doceret Apostoliis, satis tamen ipsa rei natura demonstraret. Cum enim haec fuerint benefici Foederis gratuiti, quibus Deus se illorum Deum testabatur , eoque tanquam peculium de λαον μουσεον sibi consecrabat dubium non est Deum , qui non tam corpora quam animas, nec in terrenamin temporalem liberationem, quam aeternam& caelestem salutem respicit, altius mentes ipsorum evehere voluisse, ut haec omnia non tantum essent liberationis corporeas organa dc

media , sed potissimum pignora de symbola gratiae & redemptionis spiritualis in Christo, & beneficiorum spiritualium postea exhibendorum t)pi. Et sane ut liberatio populi typus fisit Redemptionis nostrae,inara Diaboli, AEgyptus Mundi , Agnus Paschalis Christi, Canaan Caeli is iter per desertum peregrinationis nostrae in terra. Ita dubium non est, quin, columna nubis, transitus per mare aliquid miςκωπε habuerint, ut praeter seriis historicam in illis Um σκω Τικη, dc σφρογιωκα seu esse sacramentale, mysticum sit necessario attendendum. Scio quidem ad hoc probandum a variis laudari verba Apostoli R. 6. istius capitis , quum ait, Tiaiah Τυποι ηι ὁ ἐγενmειῶν,ina vi nobis fuerunt,4 siau in eundem sensum, Ται6 3 α 5 τωποι μέμνον εαύνοις , Haec omnia emtingebant ipsis in exemplum. Verum, si accurate verba ejus mseriem orati ni attendimus, minus recte mam Lia κά ia deincibus . .

ii non ad nubem , mare, escam , isquam reteruntur Sed ad

judicia supplicia ante commemorata relpiciunt, quae is ipsis, qui beneficiorum illorum participes extiterant in deserto , divinitus suetant inflicta inuo Apostolus diserte docet, quum verbis proximis subiungit P. 6. De τομ dx θυμηῖν κακων, ne u concusscentes malorum. Si enim quaeratura quinam isti sint typi, aut quo 'sine nobis ob oculos proponti, respondet, ut ne rerum malarum concupiscenies smuc, quod ad symbolica ista neutiquam pertinet quod confirmat ii quum ait, talia scripta esse ad. nostri admoniιionem , ut scilicet edoceremur de ossicio nostro. Itaque τυποe hic non sumitur, ut alibi , ad designandum συμβολον εριν

exemplo monimento , quod rei alicujus utilis documento esse possit , quomodo usurpatur Philipp. 3. 7. I. Thess . . Tit. 2.T. . verum hic non est exemplum imitationis, sed commonitionis, vel .i .cautionis, ut Gellius lib. 6. cap. 4 αυδεῖγμα usurpatii PQ h. i. mitiane in exemplum adhibiιa, unde Latinis exemplum aepe pro sup-Hicio sumitur, quod aliis doeumem sit, exemplum in aliquem x a saluere Diqilige by Orale

410쪽

Dispur. Ratuere, est eum pii reci Sensus ergo Pauli est Talia iudietav II. inflicta suille Israelitis, quae exemplora documento nobis esse debeant, ne pariter peccantes pariter plectamur. XVI. Sed Paulus clavem mr sterii istius nobis tradit in verbis, ouae prae manibus habemus I nec enim potuisset dicere bapti εισι fuisse Patres in Mosem, in nube, ct mari, nisi columna nubisin tran- situs per mare habuissent aliquid symbolicum , quod respondet et Sacramento nostro baptismi, beneficia spuitualia isto obsignata adumbraret quod Isai. GA jam docuerat, quum loquens de pet tectioneis benedictione per Christum Eccleuae exhibenda ait Creabit Deus super omnem locum montu Saon nubem per diem, sylendorem ignis per noctem in proiectio eri super omnemgloriam &c. Ut vero rem totam possimus distinctius percipere,in cur Apostolus, baptismi nomen columnae &irantitui maris det Observandum Paulo in more positum ene, Christianis Iudaica, & Iudaeis Christiana S cramenta attribueres Si habebant illi Circumcisionem, Ita mos, H 0 Nossumis eircumcisio Philip 3 3. id est circumcisi, Circumcisi eis cumcisione non ma facta, circumcisione scilice Chrsi, cui in bap- ok ripis sumin consepuIii Col. a. ii. 11. Si habebant illi Pascha suum, Nos nostrum liabemus I. Cor. s. 7. Pascha nostrum pro nobι -- molatum es. Ita vicissim noltra Sacramenta illis tribuit; Si habemus

ulum mysticum, in quo pane spirituali tot spirituali pascimur

potamur; habebant Gili πόμα πνιυμ κω escam ct ρο- tumstiri ualem id est manna caelitus demissum , inquam e petra profluentem. Si habemus Baptismum habebant cilli, nam in nubeo mari baptitisti sunt. Ideo autem Paulus commutationem istam instituit, non ut communionem specificam lignorum inte Nosi Veteres inducat, quasi eadem nobis cum illis, Millis nobiscum signa de sacramenta data fuerint discrimen enim inter ea nemo non videt; sed duplici de causa potissimum, tum ad denotandar correspondentiami similitudinem signorum inter e , quia fuerunt symboladla signa similia ejusdem gratiae, tum ad designandam communionem eorundem beneficiorum spiritualium quia enim habemus veritatem Circumcisionisi Paschatis in mysterio, ideo dicimur habere Circumcisionem, Pascha, quia illi habuerunt veritatem Baptismi nostilis Eucharistia , ideo dicuntur baptizati, cibari nobis

cum.

XVII. Hoc ver,ut certius teneamus, refellenda est Bestarmini sententia, qui lib. I. de Sacra c. 9. xli. a. c. 4. I7 vult ista omnia non tam Sacramenta, auam Sacramentorum figura fuisse , Nec potest negati, ex priscis non deesse , qui ejusmodi aliquid insinuare via deantur Sic Caprian. Ep. 6. mare illud Sacramrnium baptisemifuisse declarat Paulin Ch Host Tom.1 ora Ff η δαμ- μει, του μέλλω

cIam.

SEARCH

MENU NAVIGATION