장음표시 사용
111쪽
u . . pentes tollent. Et in Esaia, Non nocebunt amplius
bestiae in uniuerso monte sancto meo. Haec, inquam,& similia, ubique in scriptura occurrunt: at homo non
facile nudis verbis credit, ideo Deus huiusmodi signa suae potentiae in Iona & aliis ostendit,ut certo sciamus Deum & omnia posse & optime suis assectum esse. Nostri igitur gratia, ad confirmandum scilicet fidem
nostram, Deus tam mirabilem omnipotentiae suae te
stificationem exhibuit, ut in illum credamus & considamus, siue in morte versemur, seu inter bestias, inimicos, aut alia pericula: Vbique enim seruare potesΙ Deus. Unde nihil tutius, si in illum fidere. Audiamus
igitur & sequentia. Et fuit I Onas in uentre ceti tribus die-- bus tribus noctibus. Ecce aliud miraculum, quod &ipsum nouum est, nec unqua alias visium. Vere enim magnum opus est, hominem in mari, in ventre piscis sine cibo vivere, idq; toto triduo. Magnum, inquam,
opus, sed & magnae rei figura suit, nempe Passionis &Resurrectionis Christi. Nec est quod quisquam hoc incredibile aut impossibile fuisse putet, nempe hominem tribus diebus in ventre ceti potuisse seruari. Si Dan. 3- enim fidelis es, multo etiam maiora credere cogeris, quomodo scilicet tres pueri missi in caminum aestuantis incendii, in tantum illaesi fuerunt,ut nec vestimen- Exo. 16' ta eorum vel odorem ignis sentirent. Item, quomODών. o. do recesserit mare, & ad instar murorum hinc inde ri pidum steterit, ut praeberet viam populo transeunti. Item, quomodo aucta fame, leonum rabies praedam
suam timens aspexerit,nec tetigerit,& innumera alia.
Quod si infidelis es, lege Ovidii Metamorph. ibi aut dies hunc in laurum, hunc in auem conuersium, &c. Ιmo ipsum Iouem nunc mutatum in cycnum, nunc in aurum, nunc in taurum, &c. Et si turpibus credis, tur non credas & honestis p Verum gentiles relinquamus. Nos Christiani simus & scire debemus, Deum omnia pose quaecunque voluit & vult ; Nec e- Luc. r. iam impossibile erit apud eum omne verbum. Cum
112쪽
igitur de mirabili hoc opere dubitare non possumus, restat, ut ipso recte utamur: tunc autem recte ipse utimur, si hinc dicamus Deo confidere in aduersis,& nu- quam de ipsus potentia & bonitate desperemus. Si enim Deus Ionam tam potenter conseruauit, tamque misericorditer respexit in summa tentatione, qui tamen grauiter Deum offenderat, cur nos de Deo desperemus Certi estote fiatres, quod multo melior est D eus, v. nos credimus, plus item sortitudinis habet si nos indigemus, cur igitur desperaremus λ Confideterigitur ad eum curramus, hoc tamen omnibus modis curantes, ut puram fidem nostram in ipsum censerue-
care, quamprimum ad poenitentiam conuertamur.
Non fallet Deus, non derelinquet clamantes & sperates in se. Fidelis enim est, seipsum negare non potest. uod si quis Deum in necessitate inuenire non quiuerit, reuera sua ipsius culpa erit,mnon recte & ex toto corde eum quaerit,&c. Mysterili huius historiae in sequentibus ostendam, circa Passionem scilicet.
VI Euangelium hoc attendit, cum sua Epistola aliisque scripturae verbis, quae circa ipsum lenuntur, simulque obseruat, si laeta sint omnia, cum tamen in medio adhuc Quadragesimae simus, quae per totum trimilis esse cosueuit. QSi, inqua, haec attendit, non dubitabit, quin Dominica haec speciale quiddam habeat, quod ad consolationem & gaudiu nobis deseruiat: Et ita in veritate est: Laetum nuntiu nobis affert dominica haec :Et quidem summe necessarium est. Nemo tam sorti corpore, tam velox & promptus pedibus, qui diu am-F i bulans,
113쪽
bulans, non lassescat ac deficiat, nisi Isubinde habeat .
quo se resecillet. Et quomodo possit homo siuapte nae tura infirmus, longam illam viam & duram versius celestem Hierusalem conficere,ut non deficeret, si nulla omnino consolationem sentiret Imo, qui feri pose ut peccator in sua poenitentia, dolore, netu, angustia non desperaret, si nihil unqua consolatorium audiret poportet igitur semper tristitiam & amaritudine poenitetiae & praesentis peregrinationis, temperare mela. .a. te diuinae consolationis. Sic enim & Deus ipse facite
Thob. 3. Dominus inquit scriptura mortiscat, & vivificat.
deducit ad inseros & reducit. Et iterum, Post tempestatem tranquillum facit, & post lachrymas & fletum gaudium infundit. Huius exemplum supra habuimus Ual. 74 an Iona. Propinauerat illi Deus plenum calicem, hoc est, multis malis ipsum obruerat, nisi autem simul co- solationem suam immiscuisset: quomodo , obsecro,
Ionas persistere potuisset Sed quid secit Deus λ CuIonas. in medio, imo siimmo, adhuc malorum esset, hanc ei Deus consolationem misit, quod nec totum mare ipsum sufiocare, nec tam immanis piscis ipsum occidere' potuerunt, quin in eisdem vivus & illaesus tres dies permansit & tres noctes. Hinc autem mani-kste sentire poterat Deum adhuc cum ipso esse, atq; adeo, & fidem suam confirmare & spem salutis concipere potuit. Hoc suit mel, quo Deus tristitiam Ionae temperauit, donec veniret tempus praefinitum , quo totaliter liberatus vitae & luci huius mundi restitueretur. In hunc modum etiam nobiscum agit Deus. Sumus enim in exilio, & quamdiu in hoc tempore vivimus, peregrinamur a Domino, nauigamus semper in mari tempestuose, stamus quotidie in pugna, Versamur in deserto, sentimus quotidie insurgentes tempestates tentationum , ac sqpe etia cum Iona sentimus, aquas super capita nostra excedere, videmus mortem,
quasi prae oculis, atque haec pericula tam diu durant,
emamdiu sumus'in Quadragesima, hoc est, in pere-
114쪽
grinatione nostra. Nec ullat spes eth nos securitatem persectam habituros, donec veniat laetum Pascha, hoc . . rest, donec tempus stiturae vitae se aperuerit. Ne cui autem tempus hoc nimis longum videatur, quandoquidem plena redemptio nostra longe adhuc abest, dat nobis Deus etiam hic con lationes, replet gaudio corda nostra, dat gratiam, consolatur verbo, promittiesutura bona, &c. Omnia in eum finem, ne in via de sciamus. En fratres, hoe significat laeta illa Dominica in medio tristis Quadragesimae, nempe, quod Deus suos non tantum in 1 uturo beatificare, sed etia in prae senti, non sine siri consolatione relinquere vult. Huc pertinet quod Christus etiam in medio deserti, popu- Ioan. lum suis donis exhilarat, quantu uis longe essent a domibus propriis. Hinc item est,quod Paulus in Epistola hodierna tam insigniter loquitur, de dignitate &conditione filiorum Dei, multo gloriosius autem desuperna patria. Fratres, inquit, scriptum est, &c. Haec fuit hodierna Epi stola. Atq; hic videmus simul Ioa. c.& coniunctim , quid & nunc acceperimus, & quid in
futuro expectemus; Nunc suscepit nos Deus in filios, : secit nos liberos per Christum a peccato, morte,lege,& maledictione. Illic autem recipiet nos in domum suam,& in aeternam haereditate nos ponet. Hoc nobis nuntiat Dominica haec. Hoc tam laetum nuntium audimus etiam in media QSadragesima, hoc est,peregrinatione nostra. Ouid igitur positimus conqueri aut grauari de labore viae λ Nunqua tentatio & labor tam magna siunt,quin si attendamus,etia consolationes Dei no minores & pauciores habeamus. Si igitur Deus lata etiam nunc facit, quid tuc faciet in suturo 3 Si stillae diuinarum con lationii, ta essicaces sunt, qualis erit torres ille voluptatis,quo Deus nos in regno suo potabit Ud. 3 rSi tristis intadrasesima no caret luo latio, quid fiet de tempore Pascnali, in futura scilicet resurrectione. Non igitur tetdio essiciamur fratres,in inchoata poenitentia, non nos poeniteat viae, quam iam confeci mus ,
115쪽
quin patiamiar quicquid Deus nos pati vult. sequamur ιο an. x 4 Christum etiam ad deserta, etiam ad crucem nos ducentem. Ipse via est, non nos seducet: Ipse veritas est, non nos fallet: Ipsa vita est, non perire nos sinet: Det Deus Opt. Max. ita nos in poenitentia & peregrina
tione nostra incedere, ut & hic diuini consolationis& in futuro aeternae beatitudinis participes esse possimus. Amen.
ς Citis, quod in Iona nostro nuper primum caput a o soluimus, in quo satis quidem audiuimus, quid&lacerat & passus sit. At nihil adhuc verboru eius audiuimus, nisi tantummodo duo illa,quorum altero S peccatum suum confitebatur, & fidem sitam testabatur:altero sententiam mortis in seipsum serebat. Sed dicis , nihIlne aliud dixit aut docuit Ionas λ Si Propheta est, ' ubi auditur eius praedicatio λ Quid aliud expectatur a Propheta, quam verbum Dei & sermo diuinus 3 Expecta frater, iam iam audies & praedicationem Ionae :quanquam vel duo illa verba pro multis concionibus nobis esse debent. Breuia quidem sunt, sed vere insignia, possitnt cito proferri, sed non sine masno laboreprqstari. Videmus et experimur in nobis, quam inuitos nos praebemus ad consessionem peccatorum , quando igitur nos offerremus ad mortem Insignia igitur ve ba simi, & utinam vel 1n omni vita etiam tot lectioni bus & concionibus hoc discere postemus. Sed age,si libet, imo quia ordo historice hoc exigit, etia alia ipsius
verba audiamus . Non deerunt nobis conciones in hoc Propheta, nos tantum videamus, ut attenti simus, α f. quae audimus, opere impleamus. Sequitur. Et oravit Ionas ad Dominum Dcum suum de uentre piscis. In hac ora
tione ipsius Ionae simul videbimus, & quid ipse in tribulatione illa sua senserit in corde & quid fecerit,coῆitarit,speraueritque, quorum utrunque notatu dignis-- simum
116쪽
smum est. Τentationes quidem experiri rarum non est, at magna ars est, scire, quid in tentatione agendu sit. Multi quidem experiuntur, quae Ionas expertus
est: at pauci faciut quod ipse secit: unde & nec liberatur, sicut ipse, sed plane in miseria desperabundi relinquuntur. Quid igitur secit Ionas Orauit, inquit, ad
Dominum, &c. Verbum hoc cum magno pondere &emphas positum est. Ionas, inquit, non plorando &eiulando seipsum confecit, multd minus maledixit aut blasphemavit,quin nec desperado de salute sua tacuit.
Sed quid λ Clamauit inquit, Nec hoc simpliciter, sed
ad Dominum Deum: Et quanquam ipsium videbat ira tum sibi, non dubitabat tamen adhuc Deum suum esse. Denique etiam in ventre ceti positus & conclusius, non desperauit, sed ex vel re piscis orauit. Vides qua tum pondus habeant haec verba. Atque hic prima statim lacte habemus id quod optimum & certissimu est
in tetatione. hiulare siquidem et plorare nihil prosunt, non liberant hominem , no auserunt tentationem, sed augent miseriam, irasci Se blasphemare multo minus prodest, imb auget iram Dei. Tacere autem & desperare, rem omnem praecipitant: orare autem multum va alet, maxime si fiat, ut in Iona videbimus. Orationem igitur Ionas arripui t, & cum proliceretur in mare, &cum arriperetur a ceto, in eaque perseuerauit, qua diu in tribulatione sua suit. Quid enim aliud laceret Nec enim seipsum iuuare poterat, nec ab aliqua creatura auxilium sp e rare, congrue igitur ad Deum currit. Hic enim locum habet,quod Iosaphat dixit: Cum ignora- a. Pa. a. mus quid agere debeamus, hoc solum nobis reliquum est, ut oculos ad te Deum nostru leuemus. Hic igitur primo videmus, quod Ionas etiam in tantis periculis,& tam aperta contra se ira Dei, non desperauit de eius misericordia, alioqui non oras et. Et alius quidem, etias prius orasset, in eo casti potius orare desiisset, secum cogitans, orationem iam nihil amplius profuturam, qua do mors in ianuis esset: At Ionas tunc vel maxime
117쪽
orare incipit, cum videntur omnia desperata. Hoc aut iudicat fidem ipsius inuictam etiam tunc fuisse, nec in aliquo eum de Dei clementia dubitasse ; Vbi autem si des in corde inuicta manet , & ex fide homo seruenter clamat. ibi bene agitur cum homine,etiamsi in maximis periculis sit. Impossibile inquam est) ut talis homo pereat. Hoc igitur discamus a Iona. Hoc enim vel maxime nobis deest,qubis stilicet adueniente tentatione, statim pusillanimes emcimur, dubitamus de Deo, trepidamus, desperamus. Haec est enim natura filiorum Adam , imo hoc est ingenium omnium nostrum, nempe, quod in prosperis tam sumus petulantes, tam procaces, tam fastuosi, tam seroces & lascivi, ut nihil supra. Ibi vero frustra sit ni omnes minς, nihil
valent terrores, nec quicqua terremur ad tot, tamq; horrenda diuinae irae exempla: Omnia risus &iocus nobis videntur. At rursiis, quoties mutatis vicibus rerum, a Deo poena immittitur, tam sumus meticulosi& trepidi, tam abiecti & angusti animi, ut nulla con- . solatione, nullis bonis, &c. recreari & consolari ponsimus omnium obliti, quae unquam de Deo audiuimus, nec admittentes, etiamsi diuinae potentiae, boni- Rom. o talis & promissionum admoneamur. Vbi autem nulla fides in corde est, illic nec sequitur oratio. Quomodo enim inuocabunt, in quem no crediderunt λ Hinc est, v in tentatione non oramus, sed vel ploramus, vel blasphemamus, vel omnino desiperamus. Sedundenam prouenit,t tam inuiti etiam in necessitate Deum adimus Hoc non aliunde prouenit, st ex peccato &mala conscientia, quae ita nos deprimunt, ut oculos ad. Deum leuare non audeamus. Vbi enim peccatum est& mala conscientia, ibi certo est ira Dei: ubi autem quis nihil aliud in Deo videt, nisi iram,iustitiam, vindictam, ibi certo potius ab eo o ad eum sugit. Mala igitur conscietia in causa est,'ad Deum ire trepidamus.
Ad quid autem prodest sugere,ubi non licet effugere Videmus hoc in Iona si miserum si fugere, ubi nul- lam
118쪽
dum est equgium. Q uod si etiam tertium accesserit, quod scilicet homo fugere cupiens, & tamen estugere non valens, etiam non audeat Deum inuocare. Quid . miserius illo homine est Atqui omnibus impiis hoc solet accidere, quod sugiunt quidem a Deo , ted non estugiunt, & tamen nec ipsum orare audent. Exemplo sint Adam, Cain, Iudas & damnati in inferno, imbnon minima pars, hoc est aeternae damnationis. Sic enim omnino agetur cum damnatis, quod & iram Dei cupient sugere, sed nunquam essugere, nec pro impetranda gratia, sibi ata ad Deum voce clamare poterint. . iAd hunc modum & Ionas in principio fugerat, & etia ideprehensus & essugere non valens, tacebat ad tempus, nec Deum inuocabat ; Nunc autem malis edoctus, imo gratia Dei illuminatus, orat, & clamat. Vere enim ex gratia Dei habet, qui hoc potest. Hoc igitur exemplum Ionae diligenter expendamus. Primo igitur vide, mire sit Ionas ille, nempe peccator, similis nobis , & tamen ad Deum in tentatione currIt &clamat. Si enim ad Deum accedere noluerimus, donec ullius peccati nobis conscii sumus, nunquam ad Deum orabimus. Deinde, etsi aperte Iideret iram Dei & contra se potissime, imo contra se saeuientem, tamen currit ad Deum, quantumuis Deus Leuire &irasci videretur. Postremo, quamuis iam omnia circa ipsum desperata videbantur, iam enim ad silmmu tentatio peruenerat, iam in aqua praeceps ruebat, iam irrex& prosunda maris petebat, ia piscis aperto ore ipsum apprehendebat,& tamen ad Deum orabat.Vides quatam fidem habuerit Ionas Nihil aliud circii inquaq; videbat, nisi signa irae diuinae, & tamen qtiasii nihil horum videns & sentiens,perrupebat ad gratiam diuina, qua sciebat cor Patris summi plenum esse. En Ita no- . . ebis quoq; agendum est. Eliasi sumus peccatores, etiam si videmus iram Dei, etiamsi res ad summam desipera tionem venerit, tamen ad Deum clamemus, ac per ita, poenam,& inclementiam, tanquam per meras sipinas,
119쪽
imo per medios xladios & cuspides perrumpamus ad Dei gratiam & misericordiam, nec quicqua nos hinc Luc. a 3. absterrere patiamur,quemadmodum & latro ille dexter ad inuocandum Cnristum properauit, nihil praepeditus vel magnitudine peccatorum suorum,vel prς-
senti plaga Dei, quam sentiebat, vel etiam breuitate temporis, quod sibi adhuc superat: Ideo & gratiam inuenit. Qui enim talem habet fidem, tale cor, imo qui tam bene & magnifice de Dei bonitate sentire scit,inapossibile est, ut relinquatur. Scriptum enim est, Iobes a. Omnis qui inuocauerit nomen Domini, saluus erit. a. a 3. Et, Qtii credit in illum, non confundetur. Hoc videbimus in Iona. In omnibus igitur tentationibus, hoc semper primum nobis esse debet, ut omnibus aliis omissis, quantotius ad Deum curramus & clamemus , nostram necessitatem querula illi voce exponentes . In hoc, inauam,omnis res sita est, ut clamemus; nam
in Deo nulla mora est. Maior est enim eius misericordia, si ut eos repellat, qui ad eum clamant, & in eum sperant. Et quadiu homo hoc agit & agere potest,bene cum ipso agitur, qualiscunque tandem sit, &qua-tacunque tentatione prematur: Imo nec in inferno ulla esset damnatio, si damnatis vllus locus relictus emset inuocandi Deum . Haec itaque in genere dicta sint
de oratione Ionae. Nunc audiamus etiam, quibus verbis orauerit Deum. Sic autem dicit :Clamatii de tribu latione mea ad Dominum.
Hoc primum verbum est quasi summa totius orationis. Vult enim Ionas ostendere, quod non frustra orauerit. Atque haec est prima eius concio. Hoc omnibus hominibus notum & inculcatum esse voluit, nempe,quod Deus sit exauditor clamantium ad se. Uil. 33 Hoc idem & Dauid ostendere voluit, cum dixit: Benedicam Dominum in omni tempore, Sc. Et addit causam. Iste, inquit, pauper clamauit ad Dominum,
S exaudiuit eum,&c. Vere autem consolatoria concio est,tam laeta de auxilio & exauditione Dei audire.
120쪽
Caeterum hoc loco etiam ipsa verba sic posita sunt, ut quodlibet sitium pondus & emphasim habeat. Primo enim non simpliciter dicit loraui ad Dominum sed, Clamavi, quod vehementius quiddam sonat. Ostendere igitur voluit se si vehementissime & ex totis as- fectibus orasse, id quod etiam facile creditu est: Tentatio enim docet seruenter orare. Extra tentationem
enim,& necessitatem, admodum tepide,& negligenter & frigide oramus, ut pleriique etiam vix nos ipsos audiamus. Atqui oratio dici non meretur, nisi astectus a mentis ascendat ad Deum. momodo autem ascedere poterit, si frigide oremus p Prima igitur conditio orationis est, ut sit seruens, & ex corde procedat. Oportet, inquam, Ut clamemus, non quidem voce, sed corde & assectu, imo fide . Clamaui inquit Ionas) ve- risimile est, Ionam etiam voce clamasse in ipso illo ca'
su suo, in mare & ventrem ceti: verum indubie magis fuit clamor cordis & fidei, et oris. Clamauit igitur animo semper et diu fuit in ventre piscis. Is animi clamor est, quem maxime Deus vult, & quo spiritus Domini Issu clamat in cordibus nostris. Abba pater.
In hunc modum clamabat Moyses coram Deo, etiam Gal. 4.s nulla eius vox aut verbum audiretur. Vnde Dominus ei dixit Quid clamas ad me Sic & Dauid cla- Εx. x
mabat, cum dicit: Clamavi in toto corde meo, &c. Ps. ia .
Beatus qui sic in tribulationibus & semper clamare nouit, impossibile enim est eius nodi clamore non exaudiri. Obseruandum autem, quod Ionas non simpliciter dicit se clamasse, sed ad Dominum. Nam alias& impii clamant in aduersis, sed non ad Dominum, . et ut supra audiuimus in nautis illis, quorum quilibet Deum suum inuocabat. Ionas autem clamabat ad Dominum, non sicut ratio, imo impietas humana sibi fingit Deum, sed ad eum, qui vere est, & erat, & permanebit Dominus. Is enim solus est, qui adiuuare & faluare poteti. Videte, inquit, quod ego sum solus: Ego Deut. aetoccidam, & ego vivere faciam: percutiam, & ego sa-