장음표시 사용
141쪽
Sic hic dixit pisci, ut Ionam redderet, & reddidit.
Dixit autem non motione labiorum , quae non habet, nec voce elementari, sed illo verbo, per quod & ce tum &ipsum mare secit. Illius verbi virtute preλ, sis venter beluae, Prophetam reddidit, quo & ubi ipsem verbum voluit. Hic igitur nouum videmus miraculum, imo non unum,sed multa. No potuit piscis amplius retinere Ionam, nec vectes terrae ipsum impedi-xe , nec mare ipsum obtegere , quin iterum ad lucem prodiret. Et quod maius esst, ita nuc omnia circa ipsum inuersa sunt, ut quae prius presentem illi intentabant mortem, nunc certatina vitae illius serviant. Hic piscis qui prius erat mortis instrumentum, nunc organum vitae esse iubetur. Per hunc enim ipsum nunc ad vitam reducitur, per quem paulo ante captus & absorptus . , . . ad mortem rapiebatur. Ipsium quoq; mare, quod prius
ipsius mortem & perditionem quaesisse visum est, nunc eidem locum euadendi praestat, liberamque, & inno-
X iam euadendi facultatem cocedit. Haec autem omnia propter nos scripta sunt, ut consolationem inde capiamus, & discamus Deo ex animo sidere. Hic enim pri-Psra . mo videmus, quam potes sit Deus,& quam nihil ei limpossibile sit, sed quodcunque vult, facit in caelo, in terra, & in omnibus abyssis, & quod in manu sita & morteia i & Vita habet, potestque utrunque ex aequo dare & adiuuare. Quod si Deus Ionam eripere potuit e prosundo maris, certe nulla tentatio tam magna erit,unde nopossit eripere: Si pisci imperare potuit, poterit & aliis
Esa. y s. imperare. Si ad Ionam usque pertingere potuit manus omnipotes Dei, poterit & ad te pertingere . Non enim abbreviata est manus D ei, vide tantum ne peccatis tuis te a Deo separes. Deinde videmus hic,quam bonus sit Threni. Dominus sperantibus in se, animae quaerenti illum. Itemque, quam diligenter pro suis curet, inuigilet,..i prospiciat. Denique, & quam ob causam ipsos interdu. tribulationibus obiiciat, nempe, non ut perdat, sed Vt .
erudiat, purget, humiliet, & in ossicio retineat. Nemo
142쪽
non putasset Ionam Deo exosum esse, at mic Videmus,
quod nihil minus quam ex ira Dei priora mala super ipsum venerunt, imo ex mera gratia. Merito igitur Ionas dicere potuit. Castigans castirauit me Dominus, o morti non tradidit me. Sic & Hieremias dixit, Ca- stigasti me Domine, & eruditus stim . Vnde & Thobias, Magnus es Domine in aeternum, quia tu flagellas S saluas: deducis ad inseros, & reducis . Praeterea hic videmus, quid possit fides in terationibus, & qua nivere Christus dixerit: Si potes credere,omnia possibilia sunt credenti. Et iterum, Si credideris,uidebis gloriam Dei. Et iterum, Qui credit in me, opera,quae ego facio, & ipse faciet, & maiora his faciet,quia ego ad Patrem vado. Postremo videmus quam felices sint, qui ad Deum conuertuntur. Quid infelicius Iona quamdiu a Domino fugiebat Econtra quid nunc eo selicius. Sic quamdiu in peccatis sumus, & Deus &creaturae nobis aduersantur: Quamprimum autem nos ad Deum conuerterimus, & Deus & creaturae nobiscum sunt. Vnde in Iob dicitur de tali homine Cum lapidibus terrae erit pactum tibi, & bestiae terrae pacificae erunt tibi: Et in Ezechiele, Faciam, inquit, cum eis pactum, & cestare faciam bestias ab eis, &c. Et, Percutiam eis foedus cum bestia agri &Volucre cael 1, Scum reptili terrae, imo cum caelo &terra. Nam ego exaudiam caelos, & ipsi exaudient terram, &c. Haec itaque circa hunc locum obseraremus , imo studeamus & nos, nostro triduo, hoc est, tempore vitae praesentis poenitere,confiteri, orare, &c. Sit nobis praesens tribulatio calcat ad omnem pietat certo inueniemus & habebimus Deum non aliter, quam ipsum hic expertus est Ionas. Ha- i- ctenus igitur de secundo Ca- ' pite. Sequitur: i
143쪽
T factus es sermo Domini ad Ionam secundo, ere. Hic tandere uertitur ad Niniuitas, propter quos vel maxime coepta
erat liqc historia. Intercesse rat mirabilis ille casus circa Ionam, unde & Deus primo omnium agere habuit cu Propheta inobediente, nunc ipitur etiam opus suum incipiet cum Niniuitis. Caeterum etiam hic primo loco videmus Dei bonitatem, in eo, uod non contentus liberasse Ionam,insuper etia pri-inae dignitati prophetali restituit. Simile quiddam &de Petro legimus, qui & ipse post triste illud triduum mortis Christi imo peccati & poenitentiae, restitutus est ad pristinum officium. Hoc igitur est, quod dudum
promisit Deus: Omitim, inquit, iniquitatum eius norecordabor. Et iterum, Reuertere & suscipiam te, etiam post adulterium in coniugem, quod non facit mudus, &c. QSem autem non traheret haec Dei bonitas iuste potuisset Ionae spiritum Propheticum denegare,iuste posset relapsos in totum relinquere, &c. At nihil minus facit,ut hic v1demus.Nemo igitur se praeterita peccata impedire sinat, quo minus strenue ad
Deum clamet. Potes enim omnia recuperare,qUae perdidisti. Iterum autem dicitur: Verbum Domini factum est ad Ionam, & de nouo illi praecepisse super Niniuitis. Supra quidem a Deo iussiis fuerat,verum intercesserat tentatio illa, de qua satis diu audiuimus quantu- uis autem nunc Ionas liberatus erat, nesciebat tamennum Deus ipsium ulterius ad Propheticu ossicium resumpturus esset. Vnde non ausus fuit seipsum ingerere,iimebat enim ne male hoc sibi succederet,quemadmodum
144쪽
modum& olim Israelitis,qui Domino iubente, nole- Ninn. I 4bant ad terram promissionis pergere. Postea autem cum sententiam Dei audissent, iniussi,imo dehortante Moyse, pergere volebant verum male eis cessit, navicti ab hostibus suerunt. Hoc, inquam, timebat Ionas , ideo nouam a Domino iussionem expectabat. Iam enim a sola voluntate Dei pendebat, nolebat amplius vanitatem suam sequi, sed votum suum de obedientia Deo praestanda reddere. Per hoc autem nos'docuit, ne quicquam sine verbo Dei incipiamus: max me, ne sine diuina iussione aut ordinaria vocatione , Prophetae ossicium usurpemus, aut unquam praedic re tentemus, nisi certi simus nos verbum Dei habere.. Vbi enim horum alterum deest, quod scilicet aut non Vocati docemus, vel alias non certi sumus doctrinam nostram verbum Dei esse, semper periculo & damno erimus auditoribus. Vnde in Hieremia utrunq; expressit. Currebant,inquit,&non mittebam eos: Pro- Hie. a L. phetabant, & non loquebar eis. Ideo Petrus utrunque horum excludi vult, cum dicit: Si quis loquitur quasi a. Pet. 4sermones Dei: si quis ministrat,&c. Surge, dein Ni- niueu ciuitatem magnam. Non iniuria hic quaeri posset, cur Dominus,qui non sellim Nini uitarum,sed omniti Gentium Deus est, magis de Niniuitis, quam de carieris Gentibus curauit. Poterat enim fieri, ut aliae quoque gentes conuerterentur ad poenitentiam, si praedicatores illis misisset Deus, quemadmodum Christus ipse testatur: Si,inquit, in Tyro & Sidoneoctet suissent Mat. et r.
Virtutes, &c. olim poenitentiam egissent. Verum paucis respondeo. Ideo neglectos esse Tyrum & Sidonem& alias gentes, nam etsi poenitentiam secis ent, praeuidebat tamen Deus, quod non vera fuisset illa poenitentia, quia tantummodo ad euadendam poenani temporalem assumpta, non propter timorem Dei&detestationem peccati, desideriumque gratiae. Hanc autem poenitentiam Deus non admodum curat. Et quanqua . . - etiam Niniuitae videantur tantummodo pro metu te-
145쪽
a . poralis excidii pqnituisse Nam securitate recepta ,statim pristina vitia repetierunt, unde & postea etiam peThob. 14 rierunt iustae cotra eos Dei prolata sententia, quemadoiodum Thobias pr dixit ad ipsos tamen potius, et ad alias quasque getes Prophetam misit. Primo,quia Ni-ariue eo tempore propter Monarchia caput erat omniugentium,per ipsam Deus ostendere voluit futuram o - mnium gentium non sucatam, sed veram p nitetiam. Gecundo, quia Deus intendebat Israelem tradere in manus Assyriorum, prymonstrare voluit, Assyrios co .paratione Israelis, tuitiores esse, ne scilicet videretur. Deus supplantare iudicium, tradendo in manus illoruIsraelem,qui se profitebatur peculiarem populum Dei esse. Iniustum igitur visiim fuisset, si Asyriis in sua terra permanentibus, I si ael Dei populus de terra sua trage ferretur, & in ciuitatibus Assyriorum perpetua captiuitate detineretur. Hoc praecauere voluit Deus, ideo, 3 t . Ionam ad Niniuitas misit, ut agendo poenitentiam metu temporalium amittendorum,ostenderent Israelem dignum exterminio,vt qui neque propter temporalia, nec propter aeterna poenitentiam ageret. Sic enim
Deus sua iudicia exercet in impios,ut etiam ipsi cogantur fateri, se iuste punitos. Interim autem timendum A l . fratres, ne tale aliquod iudicium etiam super nos latu. sit, ut qui indigni sumus diutius in terra Saetorum co- . morari, & nomine Christi abuti. Mature igitur poenitentiam agamus: nam reuera idem nobis imminere vi detur, quod Israelitis, tempore Ionae. Verdm de his - in sequentibus. Sequitur: Et surrexit Ionas, o abiit ira Niniuen,Cre. Hic videmus Ionam alium factum suisse. Hic enim non amplius fugit, nec ossicium iniunctium detrectat,sed nec se excusat vel uno verbo,quin potius . simpliciter obedit. Hoc didicerat in mari, ut mallet ia, millies ab hominibus irrideri vel occidi, ' diuinos il-Heb. I o. los terrores adhuc semel pati. Vere enim horrendum a. ar. esse didicerat, incidere in manus Dei viventis. Sic igitur vexatio dat intellectum.sNon tamen sic accipiep- - γ dum,
146쪽
dii, quod sola flagella cor hominis immutare possint, quae nec manum satis cohibere possunt, nili adsit Spi- , ritus Dei, ideo de impiis dicitur: Percussisti eos, & Hier. r. non doluerunt. iniemadmodum in Pharaone videmus, qui tot plagis percustis, induratus tamen perse- Derauit. Ionas igitur flagellis quidem eruditus suit, solo autem Spiritu sancto cor eius est immutatum, ut tam prompte obediret. Et nos igitur imitemur Ionam, imo tequamur tractum spiritus, qui subinde nos incitat ad bonum : Nec expectemus, donec flagellis nos urgeat Deus, quavis iamdudum flagella illa tule- ,
. rimus,quod tamen pauci sentiunt. Imitemur,inqua. Ionam. Necesse est enim: ut aut voluntatem Dei faciamus, aut voluntatem eius circa nos patiamur. i
NsTAT iam sere tempus, quo Operaepretium erit, a Iona ad Christum hoc est, a litera hi- storiae ad allegoriam , a figura , ad veritatem transeundum no tbis erit,quando quidem ex ip- , sus Christi verbis certum est, Mat.xa. triduum illud Ionae in ventre iceti, figuram fuisse tridui moris itis & septilturae Christi. Atqui Ecclesia hoc ipso iam idie incipit, filios suos paulatim ad Passionem Christi idirigere. Iam enim vexillum Christi expandit, iam icrucem erexit, omnique deuotione se ad eam vertit. lAd haec vi binus etia, in Evangelio Passionem Christi haud procul abesse,quandoquidem hostes ipsius ita
eum Vrgent, damnant verbis, lapidant factis. Postremo etiam Paulus tota hodierna Epistola nihil aliud agit, quam quod de Passione Christi loquitur, ut omnibus modis conueniens es et iam statim ostendere, quomodo in Iona Passio, Mors & Resurrectio Chii - .
147쪽
ssi adumbrata suerit. Uerum obstat, quod nihil adhue de concione poenitentiali ipsius Ionae audiuimus. Ne-. cesse est autem, ut poenitentia nostra Passionem Christi praecedat,comitetur, & sequatur. Nemo enim Pas . , sone Christi fructuose audire potest,nisi in corde poenitenti, cotrito,& humiliato aditet, seipsum, hoc est, sua peccata & danationem, in Christo agnoscat, pectus suum percutiat, ac se ipsium in Christo deploret. Ideo dilata passione Domini, hac septimana audiemus,quid Ionas de poenitentia docuerit. Ad hoc enim laboro,ut si possibile esset, omnes homines e passione Christi co- solationem & fructum referrent,quemadmodum & ea passio pro omnibus hominibus saeta est. Interim aute, ne etiam nunc Ecclesia frustra nos passionis Dom1nicae commonefaciat, attendamus epistolam hodiernam, in . qua Paulus admodum insigniter de ipsa passione con-HA.'. cionatur. Christus, inquit, assistens Pontifex futuroru bonorum, &c. Haec suit hodierna Epistola, breuibus verbis summam eorum complectens, quae circa passionem Domini cogitanda sent. QSod si totis his quatuordecim diebus tantum disceremus,ut de passione Christi ita cogitare, loqui, credere possemus, quemadmodum Paulus hic facit, profecto non sine fructu abituri essemus. Paulus siquidem admodii insigniter de passione Christi loquitur, ac magnificis titulis eam exprimit. Dicit eam ese redemptionem nostram, emundationem nostram,sacrificium verum & unicum,quod Sciram Dei placauit, & caelum nobis aperuit. Postremo ostendit cam esse thesaurum illum , unde omnia bona nobis profluxerunt, gratiae scilicet & gloriae. Bonae Deus, quam sublimiter sensuri,quam chare ostimatu ri, quam frequenter accursuri, quamque diligenter
fratias acturi essemus, si passionem Christi ita cu Pauo aspicere sciremus i Atqui ita omnino fieri oportet. Eramus venditi sub peccatum, nec in omnibus facultatibus nostris erat, quo redimi poteramus: At Chri-1μ. 1 a. stus nos sui finguinis pretio redemit. Gratis, inquit,
148쪽
venundati estis,&sne argento redimemini. Deinde, Uris .eramus immundi omnes, atque tam arcte nobis immunditia accreuerat, quod nos ipsos non poteramus emundare: At Christus suo sanguine nos lauit. Praete Noe. r. rea eramus nedu e caelo exclusi , sed etiam a Deo proiecti, nec ullus patebat reditus, sed nec ullo sacrificio placari potuit Deus: Christus autem pro nobis hostias actus est. Postremo, eramus pauperes, omnibus bonis Dei spoliati , tam gratiar scilicet quam gloriar. Nec ullus meritis nostris ea poteramus recuperare: Christus: autem sua passione iterum ea nobis meruit. Haec consideremus fratres,in hunc modii passionem Christi . . intueamur, & fieri non poterit,quingratiam reportemus , &c. Hactenus de hodierna Dominica. Nunc Ionam prosequamur.
AVdiuimus si pra, quod Ionas noster post liberationem suam iterato mandatum accepit, ut adiret Ni intuen, & ibi praedicaret. Audiuimus &obedientiam eius, iam tandem enim facere cogebatur, quod prius sponte sacere nolebat. Poterat omnia illa mala, de quibus hactenus diximus, effugere,si primo obedisset: Verum filii Adam non agnoscunt Deum, nisi in pla- lgis. Clim occideret, inquit,eos, quaerebant eum, &c. Ud. 7
Sed audiamus sequentia: Erat autem Niniue ciuitas magna, itinere dierum trium. Magnitudo ciuitati Niniue
ideo describitur, ut maius mirabiliusq; appa-at,quod Ionas in ea effecerit. Erat, inquit, ciuitas magna. In Hebraeo additur, Deo, vel Dei. Erat ciuitas magna Deo vel Dei. Vbi non iniuria quaeritur, cur Niniue dicatur ciuitas Dei, cum ibidem nec cultus Dei, nec te- 'plum, nec Prophetae essent. Verum hoc primo facta 'est ad ignominiam ciuitatis Hierusalem, quasi dice- ret: Putabant Iudaei nullam ciuitatem orbis posse di
149쪽
. res ipse declarabit, Niniuen quantumuis gentilem ei-
uitate, iustius ciuitatem Dei nominari potuisse, quam Mat. r o Hierusalem. Sic nimirum fiunt nouissimi primi, & pri mi nouissimi, & quae olim erat ciuitas sancta, nunc δε- Esaia i. cta est ciuitas meretrix: Et econtra,quae putabatur omnium pessima, nunc inuenitur ciuitas Dei esse. Hinc igitur videmus quod qui impie vivunt, nomen Dei a - , mittunt: E contra autem qui ab impietate se avertunt, Ud. ca. nomen Dei acquirunt. Iuxta illud: Vocabitur tibi nomen nouum , quod os Domini locutum est. Hoc igitur nobis dictum esse sciamus, qui iamdudum nomena . Pet. a. Dei habuimus. Nam vocati simus populus Dei, filii
Dei, templum Dei, Ecclesia Dei, & tamen nihil minus re ipsa suimus. Videamus igitur,ne & ipsium etiam
nomen amittamus. Non patitur Deus, ut suo nomine
abutamur, &c. Deinde Niniue etiam ideo hic dicitur ciuitas Dei, quod Deus iam ad eam speciali quodam modo prae aliis se conuerterat, mittendo illi Pro phetam & verbum silium. Itemque, quod ipsi tam fa cile verbo Dei crediderunt, & poenitentiam egerunt. QSem enim Deus ita sua gratia praeuenit , quod &Dei verbum, & Dei seruos suscipiat in vero corde, hoc acquirit, quod filius Dei dicitur, etiam si prius maxi-
mus peccator fuerit. Tam facile quis e summa ignominia, ad maximum honorem peruenire potest: Eo. sortius 'obis conadum est, ut eam dignitatem & con- Rom. F . sequi Sc retinere possimus. Quae enim maior dignitas
esse potest quam ubi quis audet gloriari in spe gloriar filiorum Dei Tertio tamen & praecipue vocatur Ninitae ciuitas Dei, propter magnitudinem, diuitias, pulchritudinem. Scriptura enim quicquid eximie, magnum est & praestans, Dei esse dicit. Sic Dauides Iustitia tua sicut montes Dei, hoc est, sicut montes al-Psal. q. tissimi. Sic in alio Psalmo, Cedri Dei vocantur, Cedri Gene. 13 aItissimi. Sic de regione Sodomae dicitur, quod er equas para lysiis Dei, hoc est, quasi hortus amoeni H mus. Nihil enim aliud vult quam ostendere,optimum , . . si tum
150쪽
situ illiiis regionis. Sic Sc Niniue hic dicitur ciuitas
Dei, hoc est, tam magna, tam pulchra, tam diues, &c. Aut si Deus in ciuitate aliqua habitare voluisset, illam prae omnibus elegis et. iniod autem in sine additur, ea habuisse tridui itineris amplitudinem, plures quidem sic intelligunt, quod in gyro vix tribus diebus circuiri potuisset. Verum secundum hunc sensum , habui stet
ad minus duodecim aut quindecim miliaria Germanica in circuitu, quod verisimile non est, ctim nec Babylon tantq magnitudinis suerit, quq tamen ab omnibus Historiographis omnes alias orbis ciuitates in magnitudine stuperasse dicitur. Rectius igitur sic intelligi-itur. Nini uen tante magnitudinis sui se, ut omnes eius plateas vix in tribus diebus quis peruagari potuis et . Omnia autem haec ideo tam diligenter descripta sitnt, Vt maiori admirationi sit tantae ciuitatis populum tam Vnanimi consilio ad poenitentiam conuersiim sui se , quod de nulla alia ciuitate, ne de Hierusalem quidem legitur. Sequitur igitur: Et coepit Ionas ingredi tauitatem itinere dies tinius. Sunt qui putent Ionam S pr cepti& superioris naufragii memorem , tanto fertiore pr dicasje, ut viam trium dierum unius diei festinatione conipleuerit. iniam quam alii simpliciter sic intelligant, quod in tertia tantum urbis parte praedicauerit, S ad reliquos co festim praedicationis sermo peruenerit, quod ipsem auget miraculum tam subitae conuersonis eorum. Sed quidnam Ionas praedicauit Audi : Adhuc quadraginta dies , O Niniue subuertettir. Breuissima concio, in qua tamen simul videmus & iustitiam Dei & misericordia. Iustitiae est, quod ait Niniue subuertetur. Na hoc commeruerat, quamuis nodum finalis esset sententia,sed tantum comminatio,cum condi- itione, nisi scilicet conuerterentur, quemadmodum &S omines aliae comminationes intelligendae sunt, ut ex
Hieremia patet. Misericordiae aute Dei est, quod ip- Πieri issos prius suturae perditionis prannonet, ac simul etiam tempus poenitentiae dat , quemadmodum S olim ante . dilu-