장음표시 사용
131쪽
enim utilius tibi erit, et curiosa de LaZaro inquirere. Hoc enim, nimirum de Lazaro, Deus nobis manifestare noluit, ideo non cupiamus ea scire. Illa autem, de Iona scilicet, Deus nobis manifestauit, ideo oportet, ut ea consideremus. Horrenda quidem sitiat, sed eo magis similia mala praeuidebimus, eoque diligentius a Iona discere studebimus, quid in his malis agedum sit. Nunc igitur ipsum Ionam audiamus. Sic ergo idem Ionas post distusam periculorum suoru enarrationem, prosequitur suam orationem. Et dixi, Abiectu sum a facie oculorum tuorum. Cum, inquit, in ta tis malis essem, nec aliquis huiusmodi malorum finis appareret: haec mecum dixi & cogitaui, nempe, quod abiectus essem a consipectu oculorum tuorum. Et hoc quidem duplici sensu intelligi potest. Primo externe& corporaliter, ita scilicet, quod secum statuerat sibi plane moriendum in mari esse, nec unquam amplius in conspectum Dei, hoc est, in terram Israel & templum Domini, ubi Deus praesens erat, peruenturus esset. Sic enim in str1ptura abiici a facie Domini, interdum nihil aliud est, et elici e terra Israel. Sic Hie-Hier. 1 s remiae dicitur, Elice eos a facie mea. Sic alibi etiam Hier. 7. tribui Iudae minatur Deus, suturum esse, ut a facie sua proiiciatur, hoc est, ex regione illa, quam patribus ipsorum dederat, & in qua templum suum ipse elegerat, ubi & verbum & cultus eius erant. Secundo etiaspiritualiter intelligitur verbum hoc, quod scilicet Ionas senserit se perpetuo etiam a D eo proiectum, seque nunquam misericordiam & gratiam amplius consecuturum. Hoc autem non dubium est, ipsum in principio cogitasse, antequam fidem pene amissam & extinctam recuperaret, ac Dominum inuocaret. Hic igitur in mentem ipsi venere, omnis generis exempla diuini suroris, quibus peccatores olim vel grauiter puniuit,vel omnino deleuit ac subuertit,cuiusmodi sunt,
Adae & Euae e paradiso expulsio, Cain fratricidet damnatio, diluuii inundatio, Sodomae & Gomorrae subuersio, &c.
132쪽
uersio, &c. Hoc enim tentatio secum affert, quod homo putat se a Deo derelictum & abiectum, atque hic terribilia quaeque ipsi in mentem veniunt, &c. Sic igitur verbum hoc aperte indicat, quod Ionas non tantum senserit externos terrores maris & ventorum, sed
etiam internos, inferni scilicet & desperationis, &σper tres illos dies continue ipsi pugna fuit cum morte S desperatione. Hoc autem nos vel maxime conse-lari debet, nimirum, quod etia sanctissimi homines, a desperatione tentati fuerunt. Huius enim vel apertissimum exemplum hic habemus in Iona. An non enim tentatio desperationis est, ubi quis putat se plane a Deo abiectum p Similium cogitationum multas habuit etiam ipse Iob, ut patet per totum ipsius libru. Sic&David, Ego, inquit, dixi in extasi mea, proiectus sum a facie oculorum tuorum. Quod si etiam Sancti talium tentationum expertes non fuerunt, nec nos
animum despondere debemus, si similes cogitationes nobis inciderint. Hoc tantum curemus, ut in eisdem tentationibus faciamus, quod Sancti quique secerunt, nempe, ut ad Deum nos conuertamus. uadiu enim nos ipses tantum & peccata nostra, & poenam, quam patimur, attendimus, non possumus aliter iudicare , quam quod abiecti sumus a Deo, ideo necesse est, ut oculos nostros a nobis ipsis & praesentibus malis ad Deum vertamus, imo a iustitia Dei ad ipsus misericordiam. Sic David, Auertisti, inquit, faciem tuam a me, & factus sium conturbatus. Statim autem subdit, Ad te Domine clamabo, & ad Deum meum deprec bor. Hoc idem & Ionam fecisse sit pra audiuimus, imo
hoc ipsium etiam nunc repetit, cum subdit: Cum augustiaretur tu me anima mea, Domini recordatus sum.
Hoc est, cum ego in angustiis mortis & desperationis essem, Domini, hoc est, tui recordatus sum, qui uniuersorum Dominus es, sciens te bonum, iustum, piu, ct in te solum sperans. Recordatus quoque sum tui, te deprecans pro auxilio tuo & liberatione mea, con
133쪽
p χ os XC v Υ I o Isdens, propter bonitatem tuam non despiceres me. Sed quid ex hac recordatione Domini consecutus est Ionas Nimirum hoc, cp stati in consoreatus fide, de
certificatus de sua liberatione, dicere potuit, etia tentatione, adhuc durante e Tu autem dne Deus meus, sublevabis de perditione vitam meam. Et iterum, V et si tamen adhuc videbo te plum sanctum tuum. Et tertio, Perueniat oratio mea ad templum sanctum tuu . Vere magna fidei firmitas, φ circundatus aquis, vallatus a bysso, coopertus pelago, cochisus vectibus terrae,adeo nihil dubitat de auxilio diuino, ut certo etiam statuat se ad templum venturum. Vere magna fides, vere mi rabilis mutatio dexterae excelsi. Paulo ante dixerat.
Abiectus sum a conspectu tuo: nunc dicit, Sublevabiso a me, Scc. Prius Dei conspectum fugiebat, ta quam iudicis & Tyrani, nunc blanditur ut patri, ac Dominum Deum situm nominat. Prius dixit, Terrae vectes me concluserunt in aeternum; nunc dicit, Versi tamen iterum videbo templum sanctum tuum. Vnde igitur Ionae in tantis periculis tanta spes Non aliunde, e s Domini recordatus est. Hinc ipsi affulsit iraquillitas, hinc coepit sentire meliores cogitationes. Hinc fidec ipsius, quae tantis amictionibus iactata pene desecerat, iterum caput erigere coepit. In summa, hinc finem habuit omnis desperatio. En fratres, in hunc modum oportet etiam nos sacer e, quoties vel mala con . t scientia, vel externae tribulationes, vel quaecunq; etiatentationes nos ad desperationem adigere volunt. Statim, inquam, oportet nos oculos vertere a diuina
iustitia & peccatis nostris, ad diuinam misericordiam. Et quidem hoc facillime facere possumus nos Christiani, qua doquidem in Christo habemus spectatu gratiae&certissimum propitiatori u . Et quid, obsecro, aliud
LM. r. seruauit peccatrice illa, iteq; latrone,quam φ oculos a Luc. a 3. diuina iustitia verterunt aci diuinam misericordiam, quae in Christo ostendebatur Ubi enim Dei recordatio in animo exoritur, protinus noua luce illulirantuTomnia,
134쪽
omnia,iterumque recuperand. ae veniat spes sese ostentat, &crescit animo audacia inuocamii Deum. Vnde certa etiam sequitur exauditio & liberatio. Hoc itaq; discamus & seruemus ex hoc versia . Nec enim aliud
mediu est in huiusmodi tentationibus, q quo usus est Ionas noster, ideo & statim subdit: ctis lodii ni uanitates, sitii tira mibericordiam funn derelinqvcint. Vanitas est quicqd homo ex se ipio est, iacit, potest, cogitat, Operatur. Vanitas item est, omne in quod, extra Deum, fiduciam ponimus. In si imma, vanitas vanitatum est, Eril. r. quicquid sub Sole est. E contra autem Deo confidere, credere, Deum inuocare, Dei praecepta perscere, veritas est. Qgii igitur in tetatione vel in seipsum, in sua scilicet sapientia, consiliis,uiribus, iustitia, vel in quacunq; creatura finaliter confidit, is vere vanitates obseruat, in arenam aedificat.& misericordiam suam frustra relinquit, hoc est, Deum , qui est misericordia
nostra, ut David ait, itemque robur nostrum & refugium, cuius etiam misericordia nostra misericordia PD. dicitur, quia nobis annuntiatui, promittitur, offertur. Infelices autem filii Adam in tentacionibus nonni si vana cogitant, interim miselicordiam suam frustra relinquunt, hoc est, certum auxilium a Deo pro missum Et tamen omnia haec frustra faciunt, nihil enim eis prodest , non consequuntur estodium lii uni An non autem magna insania est, quod certum est abiicere, incertum autem & vanum assumere Noli
sic seciunt pii , sed obseruant veritatem & miseri cordiam sitam, hoc est, Deum non relinquunt, sed
ante omnia ad ipsum currunt, ideo & conseruantur.
Per hoc igitur Ionas duo quaedam ostendit. Primum , quid causae sit, quod tot homines in tentatio ne succumbunt. Ipsorum, inquit, culpa st. secundo, quod non solidum sundamentum inquirunt, sed . Vanitates sequuntur. Tertio, quod misericordiam sitam sponte relinquunt, non ip s relinquit Deus , yon auersatur, sed expectat: ipsi autem stantem misericor-
135쪽
sericordiam & vltro se offerentem, sponte propria derelinquunt, quid mirum igitur est, si pereunt λHanc causam assignat Ionas, simulque docet, quod in tentationibus in alia quapiam re fiduciam collo care , est misericordiam, hoc est, Deum relinquere &abnegare. Obseruadum tamen, quod Ionas non de mnibus loquitur, qui vel vana cogitant, vel vanitates sectantur, ne damnare videretur cunctum genus humanum, & cuncto generi humano denegare misericordiam. Quis enim tam sanctus est, qui non aliqua do vana vel cogitet,vel vanitatibus se occupet Sed qui cu-Psal. a. stodiunt,inquit, vanitates siue medacium: Uel ut Dauid ait) qui transieriit in astectum cordis, qui vanitates non solu faciunt & sectantur, sed ita custodiunt, quasi diligant & putent se inuenisse thesaurum . Vult igitur
Ionas hoc verbo docere,ut veritatem apprehendamus& sectemur, & in ea nos aedificemus. Veritas autem Deus & Dei verbum est. Ubicunque ergo conclusus
homo, siue hominis spiritus, ubicunque fuerit coangustatus, siue inferni, siue terrae vectibus, si apud se habet verbum fidei dum orat, non potest nesciri,quinimo ipso verbo fidei, viscera Dei, cor Patris altissimi sortiter tangit,ut in obliuionem venire non possit. Hinc igitur
discamus, ut eo tepore, quo angustiatur anima nostra , S a corporis compage divellitur, non alio cogitatione vertamus, nisi ad eum, qui & in corpore & extra compus noster est Dominus. Sic enim oratio nostra perueniet ad templum sanctum eius, hoc est, ad ipsam altitudinem caeli, cuius immensitas, magna domus &lum templum eius est. Sed fatis hactenus audiuimus, quid in tribulatione faciendum sit. Audiamus nunc,quid post liberationem sectamus. Nam & hoc docet Ionas, cum subdit. Ego autem in uoce laudis immolabo tot, quodcunque noui reddam pro salute mea Domino . Sen- est, Ego quidem etsi vanitatem feci,non tamen custodio illam, sed potius votum voveo tibi, Votum corrigendi, votum obediendi & pergendi quocunque iusseris
136쪽
seris, & hanc obedientiam immolabo tibi in voce laudis, haec vota pro salute mea reddam Domino. Vanitas quippe fuit, imo peccatum & mendacium, quod ius soni tuae non statim parui, & putaui me posse euaderea facie tua, & impedire consilium tuum de puniendo Israele. Sed mendax, vana & selsa suit haec cogitatio, quia non e spiritu tuo profecta. At nunc illustrasti me Domine, ne custodiam & seruem lutiusmodi perniciosam & vanissimam cogitationem . R esipiscam igitur, o in voce laudis,hoc est, gratiarum actione ac praedicatione gloriae tuae, immolabo tibi non vitulos & arietes, sed sacrificium laudis. Scio enim quod resipiscentia &consessio gratissima tibi victima est , & reddam vota
mea quae vovi. Ea autem vota non alia suerunt, quam quod sancti vovebant se , non alium Deum habere se velle, preter unum, verum Deum. Hec vota tum redduntur cum laudamus, confitemur, predicamus nomen
Dei, ipsumq; ex fide & puro corde collimus. Iuxta illud : Sacrificium laudis honorificabit me, &c. Ex hoc dat. =igitur verbo habetis, quid post euasionem tentationis agere debeamus, nepe Deum laudare, & vere colere. Sic igitur sanctus Ionas non satis habuit,hipse liberatus fuit, sed insuper cupiebat omnes docere, quo tentationes euadere possent. Nostrii eli haec attendere,&c.
EsΤvM hoc gloriosum est &magnum, omnibusque modis dignum , ut & diligenter cosideretur, & deuote pieque celebretur: Non tamen necessariuarbitror, ut pluribus me hic occupe. Tot enim cociones & heri, & hodie de ipso factae sunt, ut magis taedium, quam deuotionem afferret, si nouam de ipso concionem post alios
137쪽
. lios instituerem. Vt interim taceam, quod cum Ion, meo mihi festi handiim est, ne scilicet Quadragesimale tempus poenitentialibus ipsius concionibus fraudetur. Qui igitur dicto audiens est, is facile ex concionibus hodie factis colliget, quid festum hoc & nobis attulerit, & quid a nobis exigat. Qui autem audire dedignatur , circa hunc frustra fieret, etiamsi omni hora
nouae conciones instituerentur. Tota tamen intentio
huius festi in eo consistit, ut sciamus diem hanc, diem esse boni & laetissimi nuntii, & talis nuntii, quod minime omnium taceri debet, nisi velimus & coram Deo ingrati, & coram hominibus infideles & inuidi, atq; adeo utrinque reprehensibiles inueniri. Haec pauca verba satis nos instruut de festo hoc. Primo enim certum est, quod mundus hodie nouum & laetissimum nuntium accepit, idque e caelo: Certum est & illud, idipsiura nuntium omnes homines concernit, ideo nullo modo abscondendum est , sed palam omnibus an- nuntiari debet, idq; tum ad gloriam Dei, tum ad proximorum consolationem & salutem. Si igitur cupis
huic se sto iusta sita facere, cogita quid & hodie factu,& tibi faciendum sit. Hodie Deus homo factus est, canit Ecclesia. Hoc est laetum illud nuntium, quod hodie e caelo attulit Gabriel, & q diligentissime virgini
Luc. I. sanctae aperuit. Quis autem satis cogitare potest,quale, quantumq; opus sit, quod Deus homo factus est 3 Quis satis eloqui aut enumerare potest, quantum in- dc bonorum nobis profluxerit λ Quis satis mirari po terit Dei sapientiam & bonitatem, qua factum est, ut hominem tam chare redemptum voluit Habet hoc fides nostra, quod Deus omnia possit, & eius omnipotentia in hunc usque diem nec minorata, nec mu- a. sq. tata sit. Habet hoc & scriptura, quod Deus omnia &r. sapienter, & fortiter, & sitauiter disponat. Atque ita in dubie est. Poterat Dcus sola sua sortitudine uti, co-tra seductorem hominis, ac ouena perditam violentere faucibus lupi it Ilus eruere. Hoc, inquam, potuit ,
138쪽
sed voluit negotium hoc suauiter exercere. Cur hoc quia non tantum ostendere voluit, quid pollet aduersiis Diabolum : sed etiam, imo maxime, si pie affectus esset erga hominem. Propter hominem, inquam, lata suauitate usus est. Nam propter Diabolum nunquam
sic conscendisset. Nullo igitur. sorti & austero medicamine in sanandis nobis uius est, sed leni, quale scilicet serre potuit complexio nostra. Propter nos enim infirmus factus est, ut sua infirmitate nostros morbos fanaret. Sic & naturam nostram assiimpsit, ut mortalitatem, quam a nobis suscepit, moriendo superaret,& naturam nostram secum ad suam immortalitatem sit bueheret. Per hoc enim, * sie in naturam nostram
humiliavit, nihil detrimenti diuinae suae naturae in tu Iit, queadmodum nec Sol virtutem sivi caloris & sple-doris vel amittit, vel mutat, etiamsi continuo humorem a terra ad se trahat: nec isnis suam naturam im mutat aut perdit, etiamsi omnia alia in se conuertat.
Nerito igitur circa hoc opus incarnationis Christi,&admiramur & gaudemus. Videmus 'periti medici, nunc quide contraria contrariis, ut calida frigidis,&c. curant: interdum similia similibus pellunt,ut veneno venenum, id quod videmus in Scorpionibus & Tyria ca. Atqui Christus medicus noster utrunque secit.
Sua enim paupertate nos ditauit, sua humitate nos subleuauit, sua infirmitate nos sanauit, sua morte nos vivificauit, Sc.νHoc est contraria contrariis curare. Deinde etiam morte sua nostram mortem ceu Venenum Veneno pepulit. Et nostra quidem mors certissime venenum est infernalis serpentis: mors aute Christi, etsi in se venenum non suit, sed pretiosissimum balsamum, veneni tamen similitudinem habuit, quia ad dextra morti nostrae similis suit, sicq; venenum veneno pepulit. Et fratres charissimi omnia haec in verbo illo includuntur, Hodie Deus homo factus est: Hodie, inquam, haec inceperunt fieri. Quid igitur miru
est, ae nos Christiani proprium diem habemus,ad bqς
139쪽
mysteria pro merito cogitanda λ Atque utinam cum tali deuotione, desiderio, fide, hqc cogitare possemus, ut cinctillima Virgo, quae primo felix hoc nuntium accepit, audiuit, & cogitauit. Revera enim seque retur & Magnificat, hoc est gaudium in cordibus, &laus Dei in ore nostro. Imis reuera & nos grauidi es ficeremur , concipientes sipiritum salutis, & parituri Esa. aue. fructum pietatis. Atque haec essent, quae secundo loco huic sello adhibenda sunt. Atque hoc vere esset filio Dei occurrere, incarnationemq; eius celebrare. Et is vere selices nos, si sic ageremus Nunquam enim
nobis defutura esset grat1a & con latio diuina. Quare , fiatres charissimi, comendatam habeamus diem hanc, cp si scimus eam nobis attulisse falutem, agamus gratias, quaeramus salutem : Si scimus, quod dies haec tristem & tempestuosiam hyeme diuinae erga nos iracundiae abstulit, laetam autem & amoenam, calidam& lucidam aestatem nobis attulit: Faciamus quod Cant. a. Christus a sponsa sua exigit, Surge, inquit, propera&veni. Surgamus ergo a peccatis, properemus, ne tempus nos permanseat: Veniamus & appropinque
mus per fidem, spem & charitatem. Vae enim nobis, si etiam in hac die, in hac aestate iacuerimus, tacuerimus, negleXerimus, &c. Haec paucis de festo hoc dicta sint. Nunc Ionam prosequamur.
AVdistis hactenus , quomodo & qua de causa Ionas
noster eo necessitatis deuenit,ut in mare abiiceretur. Item, quid gratiae & miraculorum Deus cum Ipso egerit, ipsiim tribus diebus & noctibus in profundo
maris & medio ceti, vivum re incolumem conseruando. Audivistis insuper, qd Ionas in ea sita tribulatione fecerit, & quomodo fides eius toto illo triduo pugia re coacta suerit aduersius mortem & desperationem, finaliterque victoriam reportarit. Ad haec igitur sic sequitur r
140쪽
quitur: Et dixit Dominus pisci, euomuit I onam in crida. Hic ladem reuertitur scriptura ad historiam, atque a deo deinceps istiora audiemus . Hactenus enim graue iram ostenderat Deus erga Ionam, nunc alium se ostediti, quia & Ionas alius factus erat . Cum sancto enim Psil. i sanctus est Deus, & cii peruerso peruersius. Vtrunque tamen propter nos & scriptum & factum est, tantum
Curemus, ut recte utamur. Sed verba ipsa expendamus.
Praecepit,inquit,Dominus pisci, &c. Hoc nimirili non statim ab initio factum est, sed postquam Ionas tribus diebus & tribus noctibus in ventre ceti fuerat, quamuis seriptura no exprimat, num integros dies & noctes intelligere debeamus, an per Synecdochen, partem scilicet pro toto. Neq; admodum magni hoc referret,
nisi Ionas in hoc potissimum figura Christi fuisset. Sicut enim Ionas fuerat in ventre ceti, sic Christus esse Mat. ta. debebat in corde terrae. Parum, inquam, referret, siue
Ionas integros dies & noctes, siue dimidiatos in mare suisset. Verum de triduo mortis Christi, oportet nos certos esse, alioqui multi errores incident, & videbuntur Euagelistet sibi ipsis contrarii. Verum de hoc latius circa mysteria huius historiq tractabimus. Nunc textu prosequamur. Tribus diebus & noctibus Deus Ionam permisit in sua tribulatione, verlim non ultra, alioqui
potuisset Ionas desperare. Novit Deus quantum cui- 1. C a
que insundere debeat, quid quisque serre, & quamdiu possit. Fidelis enim est, nec patitur suos tentari supra id,quod possunt. Ideo iam cessat Ionam amigere, insit per mandat pisci, ut eum restituat. Hqc autem iussio Dei ad pistem, nihil aliud fuit,quam motio piscis. Mouerat eum Deus prius ad deuorandum Ionam, mouet nunc eum ad euomendum Ionam. Quod autem habetur, Deum dixisse ad pistem, &c. more seripturae factum est, ut sciamus Deum verbo suo omnia facere &agere. Iuxta illud. Omnia per ipsum verbum sa- Ioan. r.eta sunt, & ipse dixit, & facta sunt. Dicere enim N et 48. Dei, est ipsius iacere. Dixit, Fiat lux, & sacta est. Gen. r.