Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

est, ut & nos sortibus utamur, si quid occulti facinoris

perpetratum est, fortunaeque comittamus , quae certo

auctorem lacti prodat Non, inquam, sic agendum. Nec Iositae propria temeritate hoc secit, sed iussus a Deo , qui hoc medio su rem ostendere volebat. Sic. Apostoli sortibus usi sunt in eligendo Mathia: At non ideo sorte praesciendi sunt Ecclesiae pastores. Habebant Apostoli duos prae manibus, quorum uterque ei

officio idoneus erat, & ut tales a tota congregatione electit suerant: quia tamen Apostoli,ut homines nesciebant,quis hi rum alteri praeserendus erat, ne putarentur personarum acceptatores, iudicium Deo committunt: Tu Dne,inquiunt, nosti corda omnium.&c. Postea autem, cum ex tota multitudine assumendi es.sent Diaconi, non dixerunt multitudini, Mittite sortes: sed, Eligite ex vobis viros boni testimonii, &c. Haec paucis hoc loco de sortibus dicta sufficiant. Sunt qui multa super hac re disputant, num licitum sit,uti

sortibuς,& quando. Verum haec commodius tempori alii reseruantur. In hoc certe loco sors recte cecidit,& eum tetigit, qui vere causa erat tempestatis huius, nempe Ionam . Sequitur: Et dixerunt viri ad Ionam , Indica nobis, cuius causa malum hoc sit nobis, quod es opus tuum, quae terra tua e quo vadis ς uel ex quo populo es φ . Ingenium hominum hic videmus. QSamprimum Ionas sorte deprehensus suit, iam putabant se alii securos, ideo suorum peccatorum obliti, miserum Ionam urgebant, qui prius semidesperatus, semimortuus, ac plane in inferno erat. Nam & intus cruciabat eu conscientia,supra se videbat Deum iratum ut putabat,circum se undique videbat mare Leuiens, denique videbat omnes homines, qui in naui erant, ipsi contrarios

esse. Et quid gaudii homo habere possit in hoc casti,

quilibet secum .perpendere poteli. Mirum certe est, imo magna gratia Dei, quod Ionas non totaliter desperauit. Vide igitur in quantas angustias, pericula &miserias, nos ipsos coniiciamus. Primo, cum pecca-

82쪽

ION AE PROPH. CAP. I. 17

mus. Secundo, cum peccatum in nobis retinemus, nec ipsemper consessionem eiicimus, cum tame tam

sacile gratiam & pacem consequi possimus. Si, inquit, r. Ioa. rconfesssi fuerimus peccata nostra, fidelis est & iustus,

qui nobis remittat. Nunquam venisset Ionas in ta tam angustiam animi, in tanta pericula vitae, in tantum dispendium famae, si statim consessus fuisset. Persestinam enim consessione omnia haec praeueniri pos sunt,quq tamen his, qui confiteri negligunt, certo imminet. QSare post peccatum perpetratum, nihil me litis aut tutius est, quam humilis consessio. Η c enim gloriam sitam Deo restituit, quietat conicientia,auertit iram & plagas Dei, denique peccata sic tegit, ne homini in perpetuam confusionem & ignominiam Vergant. Vnde& merito David beatos pronuntiat, qui- Pbus remissa sinit peccata & tectar iniquitates. Sed quibus mediis ad haec peruenitur λ Dum tacerem, inquit, inueterauerunt ossa mea, &c. Dixi, confitebor aduersum me, &c. Sed ad nautas reuertamur, qui Ionam misere urgebant. Oportebat quidem, ut in manifestis plagis Dei quilibet propriam conscientiam discuteret, num in se aliquid haberet, cui Deus merito irasceretur. Nec malum esset, si in huiusmodi plagis stiperio-. res dispicerent, si quid esset in subditis, quod iram Dei

prouocare potuisset. Caeterum, nautae illi seueri censores erant in alienis criminibus, nihil interim cogitantes, quantum quisque peccatorum in se ipso haberet. Atque in hoc typum gesserunt eorum , qui aliorum consessiones audientes, nulla compassione molientur, quasi ipsi sine omni peccato essent. Tales consessores habuit Iora aq, imo quod ad ipsos attinebat, plane illi desperandum suisset. Omnibus si quidem modis exigunt & urgent ab eo consessionem, interim nihil eonsolationis adhibent misero. Longe mitius Io siue sacrilegum sim in tractabat. Fili mi, inquit, da gloria Iημη r

Deo, confitere peccatum tuum. At a Iona exigiturmiidem consessio,'interim autem ne unum quide ver-

83쪽

bum audit de gratia Dei. Quis autem libenter cons teretur, ubi nihil de gratia Dei audit λ Seipsum enim

accusare, & confusioni exponere, plane res est amara, sermo durus, imis plane mors in olla, nisi admixt1one 4. Re. . gratiae Dei mitigetur. Nec aliud, consessionem tam odiosim, & quam omnes horreant, fecit, quam quod quidam tam anxie, ta inq; perplexe docuerunt δc scripserunt, quid in confessione a nobis exigatur: Interim ne verbum quidem unum facientes de gratia Dei quam in consessione accipimus. Hoc enim si tam crebro docuissent, ut primum illud, nunquam tam graue onus videretur esse confessio, imo nemo non voluntarie accurreret eo, ubi certo gratia Dei inueni tur, id qS fit in consessione, virtute verborum Christi dicentis: Ioan. a 1 Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, Sc. Hoc igitur obserua Christiane, ut m consessione non

tantum consideres, quid tibi faciendum sit, sed omniumaxime, quid illic Deus faciat & facere velit, sic enim

fiet, ut confessionem minus horreas. Sed ad Ionam. In quatuor eum examinabant nautae. Quadrupliciter enim quis poenam commereri potest. Primo, per Rom. . proprium opus . Iuxta illud, Qui talia agunt, dignisiant morte. Ideo quaerunt, Quod est opus tuum pSecundo, poenam commeretur, qui cum peccatoribus

Ibidem. participat, etiamsi ipse non peccet. Digni, inquit,

sunt morte, non tantum, qui peccant: sed etiam qui consentiunt peccantibus. Hinc Ionam interrogant, e qua terra sit. Tertio, poenam commeretur, qui ad

malum sestinat, hoc est, malum habet propositum,Hμm ηδ etiamsi peccatum nodum perpetrauit. Sic Balam maledicere volens Israeli, ab Angelo corripitur, ideo &Ionas interrogatur, Quod sit iter suum quo velit pquid intendat λ Quarto, poenam interdum quis etiam

patitur, propter commissa parentum suorum . Nam x. a Q. Deus visitat iniquitates patrum in filiis,usque in tertiam & quartam generationem. Ideo Ionas interro- Satur etiam e quo populo sit. Caeterum nec propter

populum,

84쪽

populum, nec propter terram suam puniebatur Ionas, sed propter opus suum, hoc est, inobedientia, & propter iter suum, quod scilicet fugiebat a Domino. Interim quicquid nautae illi in hac examinatione intenderint, hoc certu est, omnibus nobis consultum sore, si ad consessionem accessuri, haec prius nobiscum diceremus ; Homo quod est opus tuum quod iter tuum quae patria tua λ quis populus tuus λ Hinc enim facilius ad agnitionem peccatorum nostroru Veniremus. Sed audiamus consessionem Ionae: Hebraeus ego sum,cπ Deum ciui timeo, qui fecit mare aridam. Breuis confessio, & admodum etiam obscura. Nullius enim peccati mentionem hic fieri audimus, quin & Ionas videtur seipsum commendare de sanctitate generis sui, α de cultu Dei veri. In hunc modum & vulgus nostrum confitetur, tectis scilicet, & obscuris paucissimiSque verbis, tantum ut nemo peccata ipsorum resciscat: interim tamen videri volunt, quasi qui egregie consessi sint. At non sic secit Ionas, quantumuis verba id non exprimant. Ex sequentibus enim patet, quod peccatum suum manifeste confessus fuit, sic enim

sequitur: Τimuerunt viri valde, &c. cognouerant enim , quod a facie Domini sugeret, quia indicauerat eis: Vides quod manifeste peccatum suum confestis fuit. Quod autem addit. Hebraeus ego sum,& Deum caeli timeo, ad maiorem sui accusationem & humiliationem fecit.Τimorem autem Dei,vocat cultum Dei, sic enim & in Esaia dicitur: Timent me mandatis hominum, hoc est,colunt me, &c. Merito autem time- Esa. gy. re Deum, dicitur esse cultus Dei. Qui enim Deum Eccl. r. timet, verbo eius credit, mandata implet, &c. Vnde Psia .& timentes Deum saepe beati dicuntur. Sic igitur voluit dicere Ionas, Deos quidem alienos non colo aut honoro,ut vos & reliquae gentes, sed unicum illum &Verum Deum, cqli & terrae conditorem. Caeterunx hoc nomine, peccatum & dedecus Ionae erat grauius,

quod scilicet veri Dei cultor & e populo Dei erat, &D tame

85쪽

tamen deterior inuenitur gentibus idololatris r Grauius enim peccant, qui intra, quam qui extra Ecclesiam Dei peccant. Sic igitur fiebat quod praesentia Ionae, qui & Hebraeus & cultor Dei erat, Gentilibus

mala adferret, quum alias saepe malos legamus bonorum praesentia adiutos, quemadmodum de Achab &successoribus eius legimus, qui Lepe propter Heliam dc Helisitum, adiuti suerunt. Hic autem omnia inuersa siunt. Ionae enim praesentia, alii iuuari debebat, sed ecce propter ipsum periclitantur. Sic qui optimus esse debuerat, inuenitur deterrimus, &qui primus erat, postremus. Atque hoc erat, propter quod vel maxime confiteri horrebat. Nolebat Gentilibus videri deterior, nec unquam consessus fuisset, nisi Deus Scinterna angustia, & externo periculo, denique & manifestatione sortium, ei consessionem extorsisset. Q nantumuis autem Ionas post emissam vocem consessionis, non statim periculum corporis euasit, duplicem tamen fructum huius consessionis statim sensit. Primo enim excussa peccatorum sarchaa, ipsius cor

aliquanto leuius, & ipsius conscientia aliquando laxior facta eis. Deinde etiam ipsius fides, tametsi valde infirma, priores & spei .& amoris flammas incipit

concipere, quandoquidem Deum plane confitetur auctorem esse omnium, quod quidem haud vulgare ad salutem exordium est. Nihil horum prius senserat rquam diu enim peccata in nobis continemus, magnum onus sustinemus, nec quicquam boni de Deo nobis polliceri audemus. Videtur enim nobis esse Tyrannus,unde eum fugimus, imo optaremus eum non esse.

Inde fit, ut praeter angustiam nihil videamus aut se tiamus. Igitur hoc ante omnia hic discamus ex Iona, quae scilicet sit vera Sc compendiosi via ex omnibus difficultatibus emergendi, nimirum, Ut prae omnibus peccati habeat ratione, illud acturum libera confessione ingenue fateamur, per hoc enim illico difficultatis S angustiae periculum imminuitur. Est enim cum

. . primis

86쪽

ptimis auxilium cordi serendum, quo subleuato, to tum corpus melius habebit, seciliusque curabitur. Ita quoq; hominis primum conscientia a tuo pondere exoneranda est, qua curata, reliquae dissicultates deinde commodius deponentur: ubi enim conscientia mala est, duplo torquetur homo in iudicio & plagis Dei. Hinc igitur vide caecitatem nostram, qui in discrimi nibus & periculis tantu modo in ipsam angustiam respicimus, nihil aliud cogitantes, si quomodo ab ipsa liberari possimus. Imo tantumodo poenam timemuS, haec si deesset, nunquam de peccato soliciti effemus :Christianus autem homo, primo semper metuere &curam peccati sui habere debet, poenam vero nihil curare , imo praeoptare debet potius in poena esse sine Peccato, quam in peccato sine poena vivere. Nihil enim nobis nocere potest quaecunque aduersitas , linulla nobis dominata suerit iniquitas, Sec. Haec itaque attendam .

DOMINICA TERTIA.

JANGELIVM hoc ab exordio ad finem usque nihil aliud habet , quam insignia magnique

ponderis verba, quq tamen Omnia eo tendunt, ut sciamus eum, qui in nobis est, nempe Christum maiorem & sortiorem elle, eo qui in mundo regnat,nempe Diabolo, ut ΙOanes dicit. Vnde Sc certissime consequitur, quemadmo τdum 3c Christus ipse concludit, quod regnum Dei in nos peruenerit. Hoc aute tale tantumq; nuntiu est ad quod merito & manus & corda eleuare deberemuS,magnaq; voce ob hoc Deum laudare. Nec dub: to, quin omnes hoc faceremus, si credere possemus,quam malum & miserabile,imo quam horrendum sit, sub Dia-

87쪽

boli potestate & regno esse. Id ipsem quidem sepenumero videmus in aliis, idipsum etiam legimus in scripturis & historiis verum nihil inde movemur: quo fit, Vt cita paru gaudii nobis afferat, etiam si audimus quotidie regnum Dei iii nos veni sie,& Chistum Dominu nostrum sertiorem Diabolo esse. Ubi autem res, dum habetur, non magni re stimatur, non magna etiam cura custoditur. Hinc est quod tam inulti homines iterii e regno Christi & Dei cadunt, fiuntqtie posteriora ip- strum peiora prioribus . Nam ubi prius unum Daemonem habuerunt, pollea septem acquirunt: meliusque ipsius esset, nunquam cognoui se veritatem, ut Petrus 2 . Pet.2. ait. imo ut nunquam nati fuissent, quemadmodu Chri Idali. aue sius de Iuda proditore loquitur. Ideo & fratres charissimi, magni stimemus, quod regnum Dei Christusque potentissimus victor Diaboli ad nos venit. A Iudaeis ablatum est regnum Dei, ut in prςcedenti Feria Sexta audiuimus, nobis autem datum est . I siquide suo demerito perdiderunt regnum Dei, nobis aute citra nostra merita datum est: Illis rustitia, nobis misericordia & gratia facta est. Quamprimum illi regnum Dei perdiderunt, nihil amplius prosperum habuerunt. Nobis autem non aliunde omnia bona proueniunt, quam Luc. 17. quod regnum Dei intra nos est. Videamus tantum,

Ut illa perpetuo conseruemus. Itaque, si Diabolus adhuc nonnihil in te habet, vide, ut adiutore Christo nunc eum repellas. Si semel eiectus fuerit, vide ne denuo introeundi aditum inueniat: Si regnum Dei ad nos peruenit, studeamus ita viuere, ut regni illius incolas decet. Sub Turca aliter vivitur, atque sub Christianis principibus, sic & regnum Dei alios homines expetit, Pro . ' quam r egnum Diaboli. Rex impius inquit Salomo omnes ministros impios habet. Habeat igitur &pius rex noster, pios ministros Huc spectat spi1lola hodierna, in qua Paulus dicit: Estote imitatores Dei, &c. Haec Epiliola declaratione non indiget, nemo enim tastupidus est, qui non hic videat, qui fuerimus, & quid

nunc

88쪽

nunc simus, 'quid nos vel decet vel dedeceat. Tenebiae fuimus, nunc autem lux sumus: Itaq; decori nobis erunt, bonitas, veritas, iustitia, charitas, & persecta

imitatio Christi. Hi enim sint fructus lucis, quos Spiritus sanctus in nobis operatur: E contra , dedecebunt nos sornicatio, immunditia, turpiloquium, auaritia, scurrilitas, &c. Hi enim sunt fructus tenebrarum, quos Diabolus in iis operatur. Haec est intentio huius Epistolae. Faxit Deus, ut hoc cordi imprimamus.

AVdistis supra, quomodo, & quibus mediis Deus

olim sugitiuum Ionam, ad poenitentiam & peccati confessionem perduxerit, imo quas coegerit, nepe internis angustiis, & externis periculis, postremo externa etiam confusione . Simulque audistis, quae &qualis fuerit eius consessio, & quid fructus inde consecutus sit. Operaeprectu autem esset, ut singula haec diligenter attenderemus, ad minus enim hoc in nobis essectura essent . ut eo citius & promptius nos humiliaremus ad poenitentiam S consessionem, ne in similes angustias & terrores tepore mortis vel iudicii Dei incidamus . Hic enim apertissime videmus , quod Deus post peccatum ab homine consessionem habere vult,&quod non cessat ab ira sua, donec humiliter confiteatur homo. Interim tamen etiam videmus, eandem cofessionem maximas homini asserre com moditates. Nact statim cor eius alleviat & dilatat, omnes angustias auferendo, & insuper etiam per verbum con lationis hominem erigit, ut iterum audeat ad caelum respicere, ac bonam de Deo spem & fiduciam concipere. Haec Ο-mnia sensit & expertus est Ionas in seipso, ut supra ostendi. Vnde facile videri potest,quata sit caecitas,imo insania nostra, quod talia audimus, legimus. scimus, nepe, quod Dei iudicium tam graue et terribile imminet peccatoribus, & quod idipsum ta facile auerti posset

89쪽

s et per humilem confessionem, tamen malumus nosipsos talis periculis ire & iudicii diuini obiicere, quam humiliter confiteri. Ideo diligenter exemplum Ionae consideremus, & ex his quae illi contigerunt admoneamur Non differamus consessionem, donec venti &ma require incipiant. Audistis, & adhuc audietis, in quitas angustias Ionam perduxerit dilatio consessionis. Revera, fratres, multo melius & facilius nunc eu Deo

2.Co. c. concordare & agere possumus. Nuc enim est acceptabile tempus et dies salutis, in quo Deus et exauditione, S auxilium promisit nobis. Postquam autem venti saeuire inceperint & mare, hoc est, cam Dominus punire & iudicare inceperit, tanti erunt terrores & angustiae undique, ut facilius quis desiperare quam veniam rogare possit. Haec itaque pericula praeueniamus, ac iIona discamus. IS enim nedum, ut prsdicator, sed etia, Vt insigne exemplum poenitentis nobis propositus est. Antequam etiam ad ipsius poenit etiam perueniamus,

prius in ipse expressiim poenitentis hominis typum videmus sed audiamus sequentia: Timuerimi uiri timore magno, ' dixerunt ei, O id hoc scisti uod sit pra dixi de

nautis illis, etiam hic apparet, nempe, quod typum gerunt indoctorum & impiorum consestorum, qui cum

patres elle deberent tyrannos, se exhibent, nesciunt copati peccatoribus, tantummodo terrere sciunt, ac calamum quassatum confringere, linumque sumigans extinguere, afflictis addere amictionem, nihil autem co- solationis interim exhibet, imo eo sanctiores videri volunt, quo durius tractant peccatores. Huiusmodi hypo Gal. s. critae illud Pauli legere debebant: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales 1 n. to et is, instruite illum in spiritu leni tatis,&c. Pastor enim aliter se gerere debet erga oues, quam lupus. IS enim tantu modo laniat & comedit at pastoris est, quod infirmum est consolidare, quod vulneratum alligare , quod erroneum reducere, quod perditu requirere,&ς. 34 Sed ad nautas reuertamur. Timuerunt, inquit, timore magnos

90쪽

i IONAE PROPH. CAP. I. 3Imagno, & hoc quidem serendum est. Quilibet enim

pius terretiir, contremiscit, ubi audit magnum aliquod peccatum commissum este, Vbi videt Deum contemni,

proximumqtie in periculo salutis essh. At nautaru horum timor alio spectabat, timebant suis ipserum capitibus, videbant se ob Ionam periculo obnoxios, videbant se ab ipsa seiungi non posse: timebant igitur ne simul cum illo pereundum ipsis e flet,alioqui nec Ionae periculum, nec Dei contemptum curassent. Ideo sin)pliciter dicuntur timuisse, non Deum scilicet, sed poenam & periculum Ideo etiam Ionam duris verbis ag- igrediuntur, qui tamen potius consistandus erat,Vt que

in talis angustiis videbat. Si ipsius casium indoluissent, sic allocuti eum suissent: Ionas peccasti, noli ob hoc

desperare: Deus clemens & propitius est, cum nos ipsi tecum deprecabimur pro venia, &c. Verum nihil tale dicunt, sed tantum . Quid hoc fecisti Nouerasyeum omnia pose in terra & in mari, cur igitur tam impudenter eum iugisti λ Si Propheta es, cuius est ali 0s corripere, qui Deo non parent, cur ipse tam inobedies suisti Vere con latores onerosi erant, quales & Iob et c. Iob habuit. His enim verbis tantummodo peccatum illius aggravant,& quantum in ipsis est,ad desiperationem ipsum urgentc interim nihil curates,quod ipli idololatrae, & contemptores omnibusque peccatis pleni essent. Sic enim semper citius festuca in oculo fratris, Luc. s.

quam trabem in oculo nostro videmuῆ. Longe aliter Pro. r 8.

agunt pii homines, qui ante omnia & in primis seipses accusant. Caeterum, qua tinnuis Ionas dignus erat, qui haec audiret, & argueretur ab his,quos ipsem struere debuerat: ipsi tamen non ideo excusantur, imo in quo Ionam iudicabant, seipses condemnabant. Si e- Rom. a.

nim in illo tam malum fuit semel Deo non obediuisse, quanto peius in ipsis erat, nunquam Deo se submisisse . Veru sc est natura hominum, ut apud ipλs hi se limali & omnium pessimi videantur quos iudicium Dei pre

SEARCH

MENU NAVIGATION