Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

di PROSECUTIO

nabo, &c. Hunc igitur inclamabat Ionas, ipsum autem non iudicem aut Tyrannum nominat sed Dominum, seq; seruum eius, quantu uis Deus iratum iudicem se erga illum ostederet,imo videretur illum tot

liter abiecisse. Et hic igitur videmus quo misericordia Dei etiam in ipsa ira apprehederit. Verum de hoc supra satis dictu . Sequitur: Et exaudiuit me. Pulchra se quela, alioqui qd prodest clamare, ubi nemo exaudit, imo sid miserius λ Vnde & Deus hoc ipsium pro magna

poena conat natur. Cum clamaueritis, inquit, non exaudia: cum extenderitis manus, non respiciam,&c. Vere magna poena est, imo certa ira Dei, ubi non exaudit: Econtra autem maῖna gratia est, ubi exaudit: Econtra

autem inaana gratia est,ubi exaudit. Vnde & pro magna gratia hoc promittit Esaia ,& in Davide: Clama-Psal. '..uit, inquit,ad me, & exaudiam eum. Obseruandum Pin Hebraeo non habetur, Exaudiuit me;sed, Resipondit mihi. Hoc autem maius quiddam est: Nam alioqui noraro contigit,quod homo exauditur, no tamen statim ei respondet Deus, hoc est, non certificat eum de exau-Thob. 3. ditione. Sic Thobias & Sarra exauditi merui, non tamen statim illis respondit Deus, hoc est, non natim re ipsa ostendit ipsissexauditos, mala ipsbrum auferendo, sed post multos dies. Ionas autem primum dicit, Cla- , i. i maui & respondit milai: nam & ipsium certificauit de exauditione,& paulo post etiam re ipsa liberauit eum. Hoc igitur Ionas recenset, ad commendationem gra- tiae Dei. Magnam enim emphasim habet quod d cit Dominus exaudiuit me. Quasi diceret, uis sum ego Ps. 33. . quis ille ZEgo pecator,ille Dominus omnium, & tametam velociter exaudiuit me: vere bonus Dominus. In hunc modum & Dauid quasi admirans de gratia & bonitate Dei: Iste pauper, inquit, clarrauit ad Dominum, iste abiectissimus & contemptissimus David ad Deum summum, & tamen eum non despexit, sed exauditu e eum, imo & eripuit eum. Et addit admonitionem: Ac

Medite igitur aceum, & illuminamini, & facies vestrae

. non

122쪽

non confundentur. Et alibi, Bonum est sperare in Do Ps. mino, quam sperare in homine,&c. Ob tranc causam& Ionas hanc Dei dignationem nobis depraedicat, nimirum , ut gaudeamus & gratias agamus nos talem Deum habere, confidentiusque ad eum accedamus. Denique maiori diligentia caueamus, ne nostro vitio alius nobis reddatur & fiat.

E Euangelio hoc idem dico, quod supra etiam dixi de muliere Samaritana. Nonnihil teporis ob suam prolixitatem ianobis absumpsit. Quod si conarer circa eius expositionem immorari, iam plane impedi rer, ne Ionam hoc tepore ab soluere possem , cuiuS omnes adhuc conciones enarrandae restant, cum tamen tem

pus Dominicae passionis iam iam pro soribus sit, quare cogor diffusiorem expositionem EuanFelii omittere. Caeterlim,quod hic diminuitur, abunde supplebit Ionas noster. Nam potissimum huius Euangelii est,quod Christus caecum hunc mendicum tam misericorditer respexit, & tam potenter illuminauit. Atqui hoc ipsum est,quod Ionas noster proxima cocione nobis praedicare & commendare incepit, nempe Dei bonitatem di potentiam in subleuandis miseris: Clamavi, inquit, in tribulatione mea ad Dominum, &c. Hic auditis, quod Ionas ea ipsam intentione in his verbis habuit, quam & Ioannes habuit in hoc Euagelio, uterque comendare voluit Dei potentiam & bonitatem erga miseros, ideo recta ad Ionam conuersi, audiamus quid

ipse de bonitate D ei nobis praedicet.

123쪽

PRO SEC UTI O ION AE.

A Vdistis superiori sermone, quid Ionas secerit eo

tempore, cum & in mare praecipitaretur,& aceto deuoraretur. Oravit, inquit, ad Dominum Deum suis, tunc enim vel maxime videbat verissimum esse, quod

Ud. de Deo David dixerat: Tibi derelictuqest pauper, orphano tu eris adiutor. Hoc, inqua, Ionas antehac nunquam tam bene intellexerat. At nunc videt sibi in toto

mundo nihil stiperesse nisi Deum, ideo omnibus aliis omissis, ad orationem se couertit. Caeterum haec ipsius oratio diligenter literis mandata est, Spiritu sancto scilicet auctore,ad consolationem, exemplum,& doctrinam omnibus hominibus, quamuis potius gratiarum actio, quam oratio sit dicendar Imo nos eam accipiemus, non tantum V t orationem seu gratiarum actionem, sed etiam ut prophetiam seu propheticam concionem , in orationis modum compositam, quemad- . modum' David omnem suam prophetiam in Psalmos& orationes redegit. Multa enim tu utilia tum neceΩsaria Ionas in hac sua oratione nos docet. Nam primo, ut dictum est, commendat nobis diuinam bonitatem. Deinde suo ipsius exemplo, depingit tentati hominis,& contra desperationem pugnantis, statum et coditionem. Postremo arguit hominum stultitia, qui & prae sentem Dei bonitatem & futurum ipsius iudicium scie. tes,in sitia tamen vanitate permanent. Omnia autem

haec obseruatu dignissima sunt. In primis igitur & an te omnia diuinam nobis bonitatem & potentiam com Inendat, tum ut se gratu ostenderet, tu ut nobis spem& animum adderet, fiducialiter ad Deum accedendi, Ita autem de Dei bonitate disierit, non ut caecus de coloribus , sed de re certissima, quam in seipso expertus fuerat. Clamaui,inquit, in tribulatione mea ad Domimum, & exaudiuit me. Nec contentus semel hoc dixisse ; ide repetit,licet aliis verbis. Cuperet enim omnibus

124쪽

bus omnium cordibus hoc infixum esse, ut nemo non magnifice de Deo sentiret. Quasi diceret: Nolite paruum quid aelli mare, quod dixi me a Deo exauditum in mea tribulatione. Sicut enim non leuis aut vulgaris suit mea tribulatio, sic vere non vulgaris fuit illa exauditio, sed noua, sed mira,quam nemo sperare potuisset.

N am i De uentre inferni clamaui,Vexaudisi uocem mea.

Vult dicere, Quod sancti & pii homines ad Deum audent clamare& etiam exaudiuntur, non mirum nec nouum est: ego autem eram peccator, & tamen ausus

sui ad Deum clamare. Deinde nec hoc mirum, si quis 3. in templo Hierosolymitano positus exauditur: ego autem iacebam in maris profundo, conclusus in ventre piscis, imo sepultus in medio inferni, & tamen me exaudivit Dominus. Hanc laudem Deo meo tribuo, hanc eius bonitatem commedo, hanc & vos obuiis manibus amplecti debetis. In me enim videtis,quod nemo tam inclusus & absconditus, nemo tam abiectus & desiperatus est, quem Deus non & videat & audiat. In me, inquam, Videtis, quod Deus etiam peccatores non abiicit, cum ex toto corde ad ipsum currunt. Nolite igitur aespondere animum in tribulatione, erigite corda vestra sursum, cogitate qualem Deum habeatis, imo gratias agite, quoa tam piu habetis. Ipsum igitur fiducialiter inuocate. Quam enim eius bonitatem ego sensi, a& vos experiemini. Fidelis est Deus, no potest seipstim negare, imo in me ostendere voluit, quid vos ab ipso expectare debeatis. Vidistis,quam seuerus antea in me

fuit, cum inobedies essem: videtis nunc econtra,quam

benignus in me sit, clim ipsum inuoco. Hoc idem vobis de ipso polliceamini,&c. En fratres h qc est causa,

cur Ionas secundo repetit se a Deo exauditum. Nimi-ru, ut magis admiremur & laudemus Dei bonitatem, quemadmodiam & Dauid monet. Laudate, inquit,pue Psri Dominum, &c. Et addit causam, Excelsus enim super Omnes gentes Dominus, &c. Imo, Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat,& humilia re

spicit

125쪽

spicit in caelo &in terra: Suscitat de terra inopem,&c. H qc, qui diligenter attendit & credit, nunquam desperabit in sua tribulatione, quantacunque tandem sit -widd autem Ionas dicit , se e ventre inseri clamasse, non sic intelligendum est, quasi in inferno vere & realiter fuerit, hoc est, in loco damnatorum. Ibi enim nulla laest redemptio, unde&ex eo redire non potuisset. Nec piscis ille potuit esse infernus: quantumcunque enim magnus suit, non tamen potuisset in se recipere omnes danatos. Non enim tam pauci erunt dei nati, ut

. in uno pisce includi possint. Sed loquitur hic Ionas secundum consuetudinem scripturae, imo secudum quod ipse in se tunc sensit. Τam horribilis enim erat aspectus huius piscis, tanta in ventre eius vastitas, tam dense tenebrae, tum crebri terrores, tam nullum effugium aut exitus, denique ta certa expectatio mortis & perditionis, ut Ionae idem fuerit, ac si in ipso inferno esset. Qui enim in his malis est, vere dicere potest, se in inferno esse. Quid enim aliud est in inferno,quam tenebrq, terrores re perpetui horrores, mors, perditio, &nulla sipes redemptionis Sic Iob putabat se in inferno I ob 1 . esse. Si sustinuero, inquit, infernus, domus mea est : imo in profundissimum insernum descendent omnia mea. Sic Dauid non semel gratulatur, se liberatum ab

P Laya inferno: Domine, inquit, exaltabo te,quoniam suscepisti me, &c. Eduxisti ab inferno animam meam. Et Hal. Sy. iterum, Eruisti animam mea ex inferno inferiori. Ad hunc modum & Petrus interpretatur de Christo illud Psalmi: Quoniam non derelinques animam meam in Act. a. In serno: Per infernum enim significari & intelligi voluit dolores mortis acerbissimos, quos Christus in cruce emittens spiritum, potestatiq; diuinae se osterens, persensit. In hunc modum etiam Deus dicitur deducere ad inferos, & reducere . Sic & Ionas noster dici cie de ventri inferni clamasse, & exauditum esse, hoc est . de ventre piscis, in quo vere dolores & terrores mortis & inserni sensit. Sed audiamus etiam sequentia :

126쪽

Et proiecisti me in profundum, in cor maris. Haec est secuda pars huius orationis, in qua Ionas ea numerat, e quibus sacile coniicere positimus, quomodo cor ipsius an sectum suit, antequam ad Dominum clamaret, & u fides eius tot tetationibus exposita pene succubui siet. Atque adeo in hoc textu suo ipsius exemplo, depingit nobis tentati hominis, & contra desperatione pugnantis ingenium & coditionem. Multis autem verbis hic utitur in describendo periculo suo,ut simul videamus, quam grauiter premat tentatio & manus Dei, & quam non pollit suis ipsius viribus homo in ea telatione persistere. Sed verba ipsa expendamus. Primo, proiecisti, inquit, me in prosundum. Ecce unum periculum, sed tolerabile adhuc. Multi enim in profundum cadunt, sed iterum evadunt . Ionas autem maius quiddam addit. Non soldm,inquit, in profundum me abiecilli, sed in cor maris, hoc eli, in medium maris. Cor enim medium est in animali. Hic nunc magis periculum fuit. Tripliciter igitur Ionas hic malum suum exaggerat. Proiecisti, inquit, me in profundum, in mare, imo in

medium maris. Nec hic contentus, addit & alias exaggerationes. Flumen, inquit, circ dedit me, omnes Surgi tes tui super me transierant, pelagus operuit me. Et hic igitur sequens verbum semper maius periculum ostedit, in magno periculo est, quem flumina circundant a late tribus: in maiori tamen, cum super eius caput gurgites transeunt in maximo autem, cum aquae illae non transeunt, sed manent super caput eius, ipsiumq; operiunt. Verum nec sic cessat Ionas exaggerare periculum suu Circundederunt me, inquit, aquae usque ad animam, Masus

Massauit me,ad extrema montium perueni,terrae Declas conitu

serunt me in aeternum. Et hic igitur quodlibet verbustua pondus habet. Hoc autem vult ostendere hac multiplicatione verborum, se ita undiq; conclusium & terra, &mari, ut secundum hominum iudicium , impossibilis esset eius liberatio. Quemadmodum enim in carcere

127쪽

si ianua pessulo muniatur: sic quoq; submerso manendum est in mari, ubi a fluctibus absorptus interiit. Et

tunc quidem a terra conclusus est, hoc est,a montibus quibus undique mare septum est, ita captiuus tenetur, ut nulla sit enarrandi, aut euadendi spes relicta. Atque hinc plane coniicimus, quales cogitationes animum Ionae tunc timuerint,quod & infra ipse planius exponet . Sed quam, inquis, ob causam tot verbis periculusuum exagerauit Primo, ut in eius liberatione maior& mirabilior appareat Dei gratia & potentia, ad perpetuam ipsius Dei gloriam, & omniu amictorum co-

solationem. Deinde per hoc omnibus ostedere voluit, quam exacte Deus nostram inobedientia punire sciat. Non tam peruersos nos ostedere positimus, ut Deus nobis respondere non possit. Hoc inquit Ionas) ego in

me ipso expertus sum. Puto enim inobedientiam mea egregie punitam esse. Fugere volebam a terra, & ecce ad extrema usque montium descendere coactus sum. lAbscondere me volebam, nunc aut vere me abscondit Deus, ut nemo me facile inuenire possit: In mari securitate mihi pollicebar, ecce aut nunc experior, qualis ea securitas sit. Verbum Diai abieceram, nunc econtra ex omnibus hominibus abiectus sum. Niniuitis inuidebam consolationem verbi diuini, & ecce nunc omniucreaturarum solatio destitutus sum. Nolebam ut Israelitae ex praedicatione mea confusionem aut damnum sentiret, & ecce solus nunc utrunque sentio. Puto, i

quam, me satis inobedientiae meae poenas luisse. Ηqc igitur nobis admonitioni sint, ne similia attentemus . Nihil enim tutius est,et Deo humiliter obedire. Cum Ual. 37 electo, inquit, electus eris Domine, & cum perueriperuerteris. Maxime autem Ionas hac multiplicatione verborum ostendere voluit,quid tentatus homo se

cum cogitet aut sentiat, & quam graue sit iudiciu Dei Portare, quamque nulla hic sit sortitudo nostra. Iudicante enim Domino, neque intus, neque foris pax est. Externe videmus proiecti in extrema mala, putamus

mare

128쪽

mare & aquas caput nostru excedere putamus impossibile esse, ut euademus. Interne autem, quod omniumaximum est, videmus iram Dei, atque adeo omnes a creaturas nobis implacabiliter irasci. Hinc Ionas, nec

nautas, nec mare incusat,non dicit. Nautae me proiece .runt: sed, Tu me proiecisti nec dicit simpliciter, Gurgites super me transierunt: sed, Gurgites, & fluctus tui. Quae verba aperte indicant,quod cum externis malis, etiam iram Dei senserit.QSid autem gaudii potest esse cum eo homine, qui simul & creaturas & Deum videt sibi . aduersiari Imo quid aliud in ipse & circa ipsum esse posset, nisi crebri & perpetui terrores, angu stiae, &c. Atque hoc est, quod Moyses etiam verbo Domini contemptoribus Dei comminatus est. Dabit, inquit, tibi Dominus cor pauidum,&c. & erit vita tua sicut pendens ante ter Timebis die & nocte,&c. Et iterum: Timebis ad sonitum solii volantis, &c. Ex his vide, quae sit sortitudo nostra in iudicio Domini. Ιmo Leu.ac. ex his vides, si nulla sit praesumptio nostra. Superbiamus in rebus prosperis, ac videmur nobis, quod nec Deum nec diabolum timere velimus: At in tentatione etiam solium cadens nos terret. Quid autem vilius &abiectius selio arido, quod ne extremi quidem puluisculi flatum sustinuere potest attamen in iudicio Domini etiam gloriosissimi & superbissimi Tyranni terretur eo. Quid igitur de viribus nostris praesumere possumus λ Quod si in tentatione sic terret strepitus solii cadentis, quid mirum si Ionam vastissimi maris abyssus

terruit Imo,sid in extremo faciet ignis tartareus,atq; adeo diuina maiestas cu omnibus Sanctis & creaturis Huc pertinet quod toties in Prophetis dicitur: Quis stabit coram igne deuorante Et, Ante faciem indigna Esai. 3 3 tionis eius quis stabit Reuera,sratres, non est sortitu- Nahi; do nostra, rtitudo lapidum, nec caro nostra aenea,Vt Iob ο

persistere possimus in igne tentationis. Nemo igitur in seipse considat. Aliud nobis requirendum est,in quoi confidamus & tuti consistamus, nempe id, quo Ionas. - . G χ usus

129쪽

Psal. II

usus est, sides scilicet & oratio ad Deum. Sic David,

Dominus, inquit, firmamentum meum & restigium meum, &c. Christum nobis posuit Deus lapidem sundamentalem , cui qui innititur, non confundetur in aeternum. Etiamsi enim veniant flumina, & flauerint venti, non nocebunt homini illi. Fundatus enim est supra firmam petram.

FERIA SEXTA.

UANGELI vM hoc Vnum e pr cipuis miraculis Christi na-bet ac Spterea omnibus Chrissianis comendatissimum esse

debet. Est enim historia, qtiqvel sola suifciens est, fide nostram in Christum confirmare, etiamsi nihil aliud de ipsis

haberemus. Hic enim certum& indubitatum diuinae potentiae opus videmus: Tale inquam opus, quod nemo negare, nemo reprobare, nemo perperam interpretari potest. Hic etiam audimus ea verba, quorum similia a condito mundo nunquam audita fuerunt. Quid enim potentius ese potest, quam quod Christus etiam mortuos, etiam sepultos, etiam quatuor dies in monumento habentes.

excitare solo verbo potuit Quid magis contolato rium, quam quod idem dicit: Ego sum resurrectio iavita', ac omnibus generaliter in ipsum credentibus, promittit vitam perpetuam, citra ullum sensum mortis. Ob has igitur causas Euangelium hoc omnibus Christianis merito debet esse comendatissimum. Hoc qui non secit, vere ignorat, quantum roboris & consolationis hoc ipsum Euangelium praestet in necessitate mortis: verum de his latius disserendi non est te-pus nunc. Vnum hoc intactum & irreprehensum prς-terire non possum, nempe, et plerique circa hoc Euangelium

130쪽

gelium praetermissis omnibus, quae Christus agit & loquitur, tantummodo inutilibus se occupant, curiose quaerentes ac scire cupientes; ubi nam locorum Lara rus hoc triduum mortis sitae fuerit, quid cogitarit, quid secerit, quid senserit, quid viderit, denique quae noua ex longinqua illa regione mortuorum ad Viuos attulerit . Tales, inquam, homines inueniuntur, qui L Tarum audirent noua quaedam de altero mundo afferentem, interim nec Christum, nec Euangelium eius curantes. Hos tu ne dixeris Christianos, qui neglectis necessiriis, curiose tantum & inutilia sectantur λ qua tiis non impune hoc faciat. Iusta enim permissione Dei inueniunt alios, qui ut curiositati eoru satisfaciant, fabulas super tabulas, mendacia super mendacia asserui.

De. s. delint similes labris lactucae, sicq; iusto Dei iudicio fit, ut incerta amplectentes, quae certa sunt negi gant, di mendacio credentes, veritatem praetereant. Iustus es Domine: Sic puniri debet curiositas nostra. a . rh.r An non autem melius esset, ut scriptura manentes, ea curioqe non inquireremus, quae Deus scire nos noluit Vel, si omnino aliquid de statu mortuorum post hane itam scire cuperemus, eos nobis praeponeremus, qui Iletia in vita hac dolores mortis & in serni sustinuerunt, . s. aquales sed re Iob, David,& Ionas noster. Hi enim omanem veritatem nobis enarrarent, quae post hanc vitam mortuorum sutura est conditio, praesertim impiorum. Huius si exemplum requiras, age attendamus Ionam

nostrum. Is enim tribus diebus & tribus noctibus fui ein mari, in pisce, in morte, in inferno, ut ipsi quidem videbatur. Quaeris, quae noua nobis inde attulerit λAudi, Omnes, inquit, gurgites tui transierunt super Iona r. me, &c. En haec sunt, quae Ionas & vidit, & didicit, ct sensit, & cogitauit in regione illa mortis. Et haec ipsa etia certissime erit conditio impiorum post mortem, nepe perpetuis mortis angustiis, perpetuoq; tremore, horrore & desperatione: citra ulla spem est igit. exagitari & cruciari. Haec cogita Christiane, multo

G 3 enim

SEARCH

MENU NAVIGATION