Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ita te seduci passus es λ cum interim hi, qui hic miseris illis inclamant, plerunq; eisdem vitiis, imo maioribus& pluribus obnoxii sint: Verum liqc est conditio filio rum Adam . Interim Ionas tacet ac patitur, quicquid homines de se dicant & iudicent, imo libenter ma lora

etiam pati praeoptasset, tantum ut Deus iram suam ab ipso auerteret. Ea enim nondum cessabat. Sic enim sequitur: mare enim ibat intumesebat. Re ipsa nimirum ostendens, vel iram nondum esse placatam. Ibat, in quit, Scintumescebat, eo ipso suo tumore creatoris iram ostendens, ibat ut iussiim erat, ibat in vindictam

Domini sui, ibat persequentes fugitiuum Propheta ,

intumescebat autem per singula monieta temporum,& quasi nautis morantibus in fluctus maiores suscitabatur, ut ollenderet ultionem creatoris differre, fugitiuumq; Prophetam se amplius serre non poste. Atque hic adhuc clarius videmus, in quq mala Ionam induxit dilatio confessionis'. Sensit quidem in ipsa, qua tumuis

tarda consessione, nonnullum releuamen: nam & melius habebat cor ipsius magno illo pondere peccati, imo talento plumbi exoneratum, simulque fides Sc spes

eius serme extinctae reuiuiscere coeperant, ut oculis in coelum leuatis, auderet Deum cofiteri, Dominum caeli, terrae & maris: q uae fides & sipes etiam eum conseruaue t a desperatione in tantis malis. Quod ad animam igitur attinebat ipsius, non paulo melius habebat, quam prius. Caeterum mare nondum quiescebat, imo omnibus momentis plus saeuiebat, puniendus adhuc erat temporali poena, & quidem attroci, ad terr rem omnium eorum, qui poenitentiam & confessione peccatorum de die in diem differunt. In Iona, inqua, Deus ostendere voluit, quanti terrores & pericula eos maneant, qui poenitentiam differunt. Itemque quam incerta sit poenitentia ultimo terrore exorta: Interim autem mari adhuc saeuiente, imis plus quam antea, nauiterum alloquuntur Ionam. Quid faciemus tibi, cesse

suis mare a nobis φ Vel hic etiam videmus, quod sibi ipsis

92쪽

sis tantum timuerunt, nihil curates Ionam. Optasent Iona vel in profundo maris iacere, tantum ut ipsi eliadere postent. I mo iamdudum Ionam in mare proiecissent, nisi maius periculum timuissent, si ctiam in Dei cultorem & Prophetam impie & crudeliter agerent. Ipsum igitur consiliunt, quid facere debeant: volunt, ut iple in se iudicium Sc sententiam serat. ini id faciemus, inquiunt, tibi λ quasi dicerent: Propter te dicis ventos, fluctuq, mare concitatos: Exposuisti causam morbi, indica & simitatis remedium. Ex eo,quod contra nos consurgit mare , intelligimus iram esse susceptionis tuae. Si culpa est, quod suscepimus te, quid faciemus, ne Dominus irascatur tibi λ Hoc est, interficiemus te sed cultorem Dei. Servabimus sed Deum su-gis. Nostrum est praebere manus, quid seri iubeas: tuu est imperare, quo facto quiescat mare, quod nunc suo tumore iram Dei testatur. Ad haec Ionas respondit:

Tollite me,semittite iii mare, o cellabit mare a uobis. Hic

videmus in Iona, quanta sit fidei e puro corde proficiscentis potentia, quidque ea fides efficiat. Hic enim exemptu habemus, quod vere omnipotens sit,& quod in omibus rebus, quamlibet aduersis & dubiis, victrix fides palmam obtineat,quod ut planius fiat, ipsum Ionam hoc loco diligentius attendamus. inrattuor enim hic Ionas facit, qtiet nunquam sacere aut ferre potuis set, si non fide instructus fuisset. Primo enim pectatu& culpam omnem in se derivat, omnes alios innocentes declarans, se tum peccatorem esse confitetur, an firmatque eius tempestatis procellas sui unius gratia esse concitatas. Deinde ex eadem culpa grauem etiam conscientiam apud Deum agnoscit, planeque fatetur , se attrocem culpam in Deum & homines pariter admisisse, sicq; summum dedecus quod est etiam cora Deo confundi) in se suscipit. Hoc autem dedecus longe maximum est. Neque enim villis relinquitur angulus amplius in omnibus creaturis: sed ne apud inseros quide, in quo homo se abstodere possit. Sed cogitur,velit no

93쪽

lit, stare in propatulo,& coram omnibus creaturis co- fundi. Praeterea Ionas nihil sibi supereste videt, nisi amaram mortem, nec ullum effugium esse. Postremo etia iram Dei in ipsa morte , sentit praesertim cum in telligit sibi non ex gratia , sed ex iracundia Dei moriendum esse, illudq; moxiis genus se peccatis suis commeruisse: Hoc autem omnium grauissimum est. Nam ea mors, quam ira Dei non adducit, non tantum doloris & acerbitatis habet. Hinc sancti martyres iqtanter moriebantur, quia sciebant se propter gloria Dei, pr pter iustitiam & veritatem , item iniuste conde mari, atque adeo sciebant se Deum habere propitium, eamque mortem non ex ira, sed ex gratia Dei proficisci. Vbi autem peccatis nostris mortem meremur, ibi ira quoq; diuina comi latur, quae mortem facit intolerabilem , Ut praeter mortem nihil remaneat aut sentiatur . Haec autem quatuor, si singulatim & accurate consideremus, videmus quodlibet ex illis seorsum, etiam sanctissimis viris dissicile portatu esse impiis autem pro sus intolerabile. Quis enim ta sorti animo est, qui ira Dei obrutus, letam mentem obtineat, & cordis tranquillitatem non amittat, etiamsi ipsum non oporteat mori Quem unquam mortalium vidimus, qui no exhorruerit mortem, & vel ad solam eius memoriam trepidauerit λ trepidant Gentiles, & si iram Dei non se tiant. Videmus item etia sanctos homines trepidare, quantumuis propitium Deum se habere sciant. Praeterea no est in terris maior & grauior sarcina, quam peccatorum & conscientiae malae. Quis enim illud facile perseret, ut coram Deo & hominibus pudefiat λ in is non praeoptaret mori decies, potius quam cum hoc dedecore ad hunc modum vivere λ Haec tamen omnia simul super miserum hunc & calamitosum Ionam ceciderunt. Nec enim idem Ionas hic intuendus est, qu lis postea factus est, sed qualis nunc suit. Futurum quidem erat', ut pristinum postea recuperaret honorem ,

imo ut mirabiliter in morte & periculis seruaretur r

haec s

94쪽

haec si videre ruinc potuisset, moderatius praesentem &infamiam & mortem pertulisset. At nihil horum sciebat, imo nihil videbat, nisi extremam infamiam & ceditissimam mortem, nec quicquam de se liberando, audi

in honorem restituendo, aut spe rabat, aut cogitabat . .

Non dubium igitur, quin magnum in corde iplius certamen fuerit, hinc fide erigente, hinc desiperatione impellente: imo tale certamen, ut potuisset prq animi angustia, sanguineas etiam guttas sudasse. Hic enim pariter aduersus peccata sua, aduersus conscientiam sitia, contra mortem & iram Dei, ex aequo illi pugnandum erat. Revera ibi anima eius tenuissimo ut d1citur) filio super Orcum aeternamque damnationem pendebat , ut vere magnum suerit diuinae potentiae signum, quod a fide in tantis difficultatibus non defecerit, sed seruatus sit. Quod enim in fide perseuerauerit,argumeto est ipsius liberatio . Nam Deus nulluni impium e morte liberat. Caeterum praeter hanc fidei pugnam, etiam aliud quiddam hic videmus in Iona, nepe eXemplum veri poenitentis, qualem se ostenda terga Deum& proximum. Ionas enim videns Deu velle punire, noobsistit, non murmurat, non clamat aut eiulatur, sed

sponte se offert, sententiam mortis in seipsum sert. Tollite, inquit, me, &c. quasi diceret: Scio quod peccaui, scio quod mortem merui, Deus iustus est, ego in tu stus, quod bonum est in oculis eius faciat, ego sponto

me ostero, quia video voluntatis eius ese , ut puniar pro peccatis meis. Hic vides veram obedientiam, veramque & omnimodam resignationem propriae voluntatis in diuinam. Deinde Ionas videns & dolens, se alios in periculum mortis induxisse, ac peccatis suis este cisse , ut ipsi maximos terrores sustinuerint, cum aliud non posset, cupit illis vel morte sua satisfacere, ac suo maximo damno illos in pristinum statum restituere. Tollite, inquit, me, &c. Scio enim, quod propter me tempestas haec orta est,quasi diceret: Doleo, quod vobis causa malorum sui, cupio vos restitutos, hoc quia ' E aliter

95쪽

aliter seri non potest,nisi morte mea,age,libenter mori volo, ut vos euadatis. Dignus enim sum t solus damnum sentiam, qui omnes. vos in haec mala induxi. Haec, inquam, diligenter obseruanda hic sunt, sic eninx affectus esse debet omnis poenitens. Primo, ut etiam post consessionem paratus sit pati, quicquid Deus de-.creuerit, totumque se voluntati Dei resignet,ut is puniat, Occidat, parcat, &c. agat quicquid illi placuerit, tantum ne omnino abiicat. Sic prodigus se totum Luc. et s. patri resignabat: Fac, inquit, me sicut unum ex mercenariis tuis. Impone quid vis laboris,&c. Sic se etiaRA.'. in Dei voluntate resignabat Paulus: Domine, inquies, Nati. o. quid me vis facere λ Sic Christus orare nos iussit: Fiat Voluntas tua. Nec selum paratus & promptus esse debet poenitens ad serenda ea, quae Deus imponit, quin

insuper etiam in seipso punire debet prqterita peccata, ut ostendat sibi vere ea displicere. Sicut igitur prius ebrietati studuit, sic nunc abstinentiam arripiat: Sicut prius aliena abstulit, sic nunc propria largiatur, &c. ROm. In summa, sicut prius mebra sua exhibuit seruire iniustitiae,sic nunc ea exhibeat in seruitutem Deo. Sic se Luc. I. cit peccatrix illa in Evangelio, quae in seruitium Christi expendit quicquid prius in peccatum expenderat. Lue. et '. Sic fecit Zachaeus, Ecce, inquit, dimidium bonorum meorum do pauperibus. Sic docuit Daniel: Peccata

Dan. 4. tua eleemosynis redime, &c. Hae voluntarie assumpta castigatio quae a Ioanne nominatur fructus digni poenitentia, ab aliis autem satisfactio) ad hoc prodest,

quod & vere poenitentes nos ostedit & peccati osores,& mitigat poenam temporalem, quam Deus infligereT.Co. II decreuerat. Iuxta illud, Si nos ipsos iudicaremus, novitque iudicaremur. Hoc igitur nos docet Ionas in eo, quod tam sponte etiam post factam consessionem se offert. Deinde poenitens etiam erga proximum ita affectus esse debet ut Ionas, nimirum ut etiam post con sessionem & accepta remissione a Deo, studeat pro

ximo restituere damnum, quod ipsi intulit peccando,

siue

96쪽

ION AE PROPH. CAP. I. 3

siue ipsum in fama, vel rebus, vel corpore, M .laeserit. Sic secit Zachaeus, Si quem ait) defraudaui, red- Lue. ri do quatrupulum. Sic Paulus, quia prius Christianos x. Cor.y. persecutus fuerat, post omnium Christianorum se seruum fecit. Sic Christus docet, ut etiam relicto coram Mati. s. altari sacrificio nostro , proximum prius reconciliare studeamus. Idem dicit talem nos inuenturos Deum, Luc. g. quales nos proximo ostenderimus. Ex hoc igitur Ionae' verbo videmus, quam nos ipsos decipiamus, ubi enim utcunque consessi fuerimus,nec Deo,nec proximo quicquam nos amplius debere putamus. Deinde videmus etiam hic ex pugna, quam Ionas istinuit in fide, quam parua & nulla sit poenitentia nostra ad poenitentiam Ionae. Poterat nos Deus iissem terroribus agitare, quibus Ionam, imo ideo haec praeostendit idi Iona, ut videamus, quid ipse posset, & quid nos meriti essemus: tamen nobis parcit, & leuem admodum poenitentiam a nobis exigit. Non est igitur, quod de poenitentiam grauemur,id est unde gratias agamusiquod

non sic nos affligit Deus ut Ionam: Interim tamen certo sciamus eos,qui in impcenitentia manserint,te

rores Dei sensuros olim, idque sine fine. Itaque si s

pimus nunc tanta mala poenitendo praeuenimus. .

FERIA QUARTA 1 lan ira N Euangelio hoc Christus, praeter

morem suum, admodum seuerum se ostendit,uerum non erga quosli- bet, sed tantum contra Pharis nos , idque non temere, aut sine causa. Erant enim eius generis homines, . V

quales & supra in Iona nostro audiuimus,seueri scilicet in aliorum erratis etiam leviculis: negligentes autem in propriis , etiamsi maxima sint, nimirum citius videntes festucam in oculo fratris, si trabem in oculo proprio. Τales Luc. 6.

Ex erant,

Corale

97쪽

erant, eontra quos Christus hic loquitur. Apostoli

.h i .τ ipsis erant maXimi peccatores, quod non tam crebro . .: lauarentur ut ipsi, interim ipsi mandata Dei transgrediebantur, & alios transgredi faciebant , & tamen hic. r nullam peccati conscicntiain sentiebant. Huiust nodi homines inuenit Chri ilus inter Iudaeos , huiusmodi. d. inueniuntur et inter Christianos: Quin&Ionas huiusmodi homines inuenit in mali &inauibus . Caeterlim, quid consolationis, doctrinae aut auxiliis sperari potest ab huiusmodi hominibus, qui ta facile pro mortali peccato ducul,quicquid M. tam praepostere omnia

interpretantur, nullum verbum Dei habent, imo tam

nihil possunt discernere inter verbum Dei & verbum hominum λ Qui in tales inciderit, reuera nihilo plus,consblationis, doctrinae & auxilii apud ipsos inueniet, quam Ionas inuenit apud suos nautas, imo nihil aliud inueniet, quam ut semper peius habeat & sentiat. Nec miru , quid enim boni sperari potest, ubi caecus cmicum ducit Imo quid aliud , nisi ut simul in foveam cadant λ Eo diligentius igitur debemus audire verbum Dei, in quo solo veram con lationem, doctrinam ct auxilium inuenimus: imo eo studiosius Christo adhaerere debemus, quem Deus ideo misit, ut es et nobis consolator, doctor, & auxiliator. Ipse enim est, de El - 4a. quo dudu praedixit Esaias: Calantu quassatu no costin-Μα- ι. get,&c. Vnde & in Euagelio clamat. venite ad me omnes,qui laboratis, Sc. Secure igitur ad ipsum currerre possumus in angustiis conscientiae. Deinde, ipse etiarasa δ . est,qui no per deuia nos ducit, nihil enim incertum ut Pharis*i,sed via Dei in veritate docet, vel ipsis hostibus eius testibus. Unde & vos de caelo dicit. Huc audi-Mat. et . te. Ob hac causam in hoc Euangelio ta acriter obsistit Pharisaeis Erat enim infideles serui, dispesantes paleas pro tritrico, hoc est,uerbum humanum pro verbo Dei. Hoc aute erat ignominia irrogare verbo Dei, insuper etiam certa seductio hominum: ideo Christus obsistit. Omnibus modis, magnamque iacit differentiam intex

98쪽

praecepta Dei & traditiones hominum. Non quod mmnes hominum traditiones ex equo danet, sed quod vult Dei prscepta longe his praeferri: Alioqui ubi conseitutiones hominum non pugnant cum verbo Dei, sed nonnihil deseruiunt vel ad decorem & honestate, vel ad publicu ordine, &c. nec ad costietia obstringenda trali ritur, aut Pharisaica ac superstitiosa intelione oba seruatur, Christus eas no damnat. Vnde & Paulus legitur plura sic ordinasse, ubi aute accesserit superstitiosa intelio, quod fiducia in eis ponitur,aut praeceptis Dei antepollutur, aut propter eas temere proximus iudicatur : hic no tacet Christus, sed manifeste dicit eas esse frustraneu cultu Dei, platatione, quam no platauit Pater, hypocritim,& caecitatem,quae certo in foveam prqcipitat & docentem & obaudientem. E quibus satis apparet, quod Christus certus doctor est,qui nullum se ducit, nullisque quod in se est errare permittit. Eo securius igitur illi credimus. Postremo is ide Christus es; qui suos in aduersis nunquam relinquit, id quod videbimus in Iona. Haec igitur, Christiane homo, circa hoc Euangelium cogitat Alia quae hic dicenda ellent, stupe

rioribus annis sitis dixi, quae nunc repetere tempuS nopatitur. Habetis summam rei, quatenus stilicet Christus traditioncs hominum, vel terat, vel damnet. Hoc tan tum videamus , Ut verum medium & regiam viam liac seruemus, nec ad dexteram, nec ad sinistram de clinantes . Nunc ad Ionam .

PROSECUTI O IONAE.

QVpra pauca quqdam dixi de pugna illa, quam Ionaso in seipsis expertus est, in eo articulo, cam Dei iudicio artatus, cogeretur in seipsum sententiam mortis ferre. Non paratum enim , imo omnibus modis tunc fides eius tetabatur. Quicquid enim circa ipsum erat,

minabatur illi perditionem. atq; adeo ad de beratione eum impellebat. Videbat siquide in se peccasse,& iani E 3 coran

99쪽

coram Deo & hominibus confusum esse; Videbat sibi

moriendum esse, & τ eam mortε non ex gratia & bona volutate Dei pati deberet, ut alii Prophetae & Martyres, sed ex ira Dei propter sitia peccata. Et in his omnibus nullam videbat consolationem, nullum finem, nullum auxilium,nec ex sua ratione aliter iudicare poterat, eam sui confusionem & perpetuo duraturam. Hoc aut talis pugna est, quae etiam sanguineum sudo rem extorquere posset. Quod si Ionas videreaut spe

rare potitisset, se fore liberandum, & pristino honorire stituendum,facilius tulisset: At nihil horti videbat, nec sperabat Deum tantam potentia in se ostensuruiri S gratiam, imo nihil aliud videbat,nisi peccata,igno miniamque suam, itemque mortem S iram Dei. In hac pugna etiam sortissimus quisque succumbere posset,& tamen Ionas perstitit. Quid igitur eum conseruauit, ne desperaret Fides ipsius. Audistis supra, ut dixit: Hebraeus sum, & Deum caeli timeo. Haec verba, imo hae fauillae,satis indicant,sdem in ipsius corde ad- illuc vixisse. QSae fides λ quod Deum credidit omnia posset ideo dixit, Deum caeli se colere, &c. Et quod

credebat foedus Dei cum populo Hebreorum vel Israelitarum etia ad se pertinere: ideo dixit, Hebraeus film. Haec fides ipsum in hac pugna conseruauit, nec tam magna erant peccata ipsius, non tam horrida mors, nsitam terribilis ira Dei, ut tum hac fide periret. Hac enim fide omnia vicit, perrupit, & euasit, tam potens est fides vera in aduersis. Huc pertinet quod Christus dicit: Omnia si1nt possibilia credenti. Et Ioannes, Haec est victoria,quae vincit mundum,fides nostra. Si Ionas habuisset omnem mundi potetiam, gloriam,fauorem, sapientiam, iustitiam, &c. non potuissent eum in hac necessitate conservire: fides autem in Dei potentiam& bonitatem, eum conseruauit, eis omnes creaturae ei

contrariae essent. Hic igitur videtis, quantum in fide situm sit. Hoc attendite Christiani. Nam & nos eandem tentationem olim sentiemus, videbimus ob ocu los

100쪽

las posta peccata nostra, confusionem nostram, mortem & iudicium Dei. Contra haec omnia autem nihil proderit, nisi sortis fides in Chrissum Iesum,ut qui nostra peccata, confusionem mortem ,& iudicium in se sumpsit & vicit. Vnde & confidenter nobis acclamat: Confidite,ego vici mundum. Vide igitur ante omnia, Ioa. etsi ut fidem tibi certam & firmam colligas e verbo Dei, imo ora, ut Deus eam tibi fidem det , quam diabolus1uis tentamentis supprimere non possit. Haec adiicere volui, videbantur enim scitu necessaria. Nunc textum prosequamur. Et remigabant uiri, ut reuertentur in arida, o non Naiebant: quia mare ibat, intumescebat. Hic ianautae mitiores esse incipiunt in Ionam,quia enim videbant eum dolere, quod ipsbs in periculum induxerat, imo seipsiim sponte in mortem offerre, ut illis consulat, etiam ipsi charitatis memores sunt, ac prompto animo gratiam illi referre student. Unde non statim eum eiiciunt, sed summa ope nituntur, nihil non sa- cientes,ut eum saluum in littus exponant, tamq; iam illi compatiuntur, q prius illi irastebantur. Sic charitatis ossicia etiam alios ad similia prouocant. Atque hic habemus exemplum, quomodo cum peccatoribUs agendum sit, postquam humiliati suerint, nempe, ut ipsos consolemur, erigamus & omnem illis charitatem ostendamus. In hunc modum Paulus tractauit Corinthium suum, si seuere enim prius eum vitan dum, imo Sathanar tradendum praeceperat, tam dili- x .Co. s. genter post praecepit, ut charitatem in illum confirment. Caeteium remigabant quidem nautae, ut ad ter a. Co. r. Iam venirent, verum non poterant. Decreuerat Deus

Ionam in mare proiiciendum , id quaquam terribile . a iudicium visum fuit, ad multa tamen prosuit tam Io nae ipsi , si nautis, q etiam omnibus nobis. Per hoc enim Ionas edoctus suit,ut deinceps Deo prompte Obediret: per hoc admoniti sit ni omnes peccatores,Vt poenitentiam & consessionem non disserant usque ad tempus iudicii: per hoc nautae idololatri pei ducti sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION