장음표시 사용
151쪽
diluuium poenitentiae tepus dabat centum visinti an- . nos, Chanan Sis autem multo plures .i Nam a tempore Abrahae iam comeruerant exterminari. Niniuitae autem breue tempus patiendi habebant, quia diu expectauerat & dissimulauerat Deus,& iam mensura ipsorum plena erat. Peccata enim ad summum usque accreuerant. Quamuis autem Ionas sciret Deum ipsis
condonaturum peccata propter poenitentiam, non tamen quicquam verbis Dei ausus fuit addere, sed simpliciter proposuit,quod iustias fuerat ipponere. Adhuc quadra inta, inquit, dies,&c. Iudicium enim Dominierat, ut hoc verbo terrerentur, vel terrore huius verbiaifligerentur Niniuitae. Volebat in stiper Deus illis Spiritum suum infundere, quo & veritatem agnoscerent,& humiliarentur, confunderenturque per hoc impii ex I srael,qui Niniuitis ad unius diei pr dicationem couersis, multis & sium mis Dei Prophetis apud eos continuis no acquieuertit, quin potius eos persequuti sunt.
sed dicis, Nihilne amplius pr dicauit Ionas, si hoc aut qualis praedicator fuit, qui solo terrore homines ad poenitentiam adducere Voluit, cum certum sit, eam p nitentiam,quae ex solo terrore oritur, ad salutem no siuGficere Responsio. Scriptura hoc loco tantum paucis his verbis praedicationis eius summam complexa est. Verisimile enim est, Ionam nedum haec verba dixisse, sed copiosius etiam siubuersionis suturae rationem reddidisse, quam ob rem scilicet ipsis expedianda esset ira Dei, & quanta in urbe esset malitia. Item quomodo& quibus mediis veniam consequi posent, periculiiq; euadere. Deinde ex ipsis verbis, ut iam dictum est, patet, quod Ionas cum terrore, quem ingerebat, simul etiam gratiam Dei praedicauerit, in eo quod ostendit adhuc tempus poenitendi ipsis superesse & a Deo concedi. Hinc enim plane videre poterant Dei misericordiam, ut qui ipsorum perditionem non cuperet, sicq; spem de venia consequenda concipere. Non immerito tamen Ionas a terrore incipit pridicationem p*nitentiq.
152쪽
nitentiae. Nemo enim persecte poenitet, nisi agnito peccato: peccatum autem non a oscitur, nisi ex reuelatione diuini iudicit. Hinc est, quod Ionas a iudicio Dei incipit. Hinc item est, quod Deus le3em Euangelio praemisit. Nullum enim locum in nomine 3. Re. x' inuenit gratia, nisi prius in spiritu vehementi, in ipso conterantur montes superbiae humanae, &c. Q uis autem dubitat magnili terrorem suisse in Ninitae, cum Ionas ille omnes per plateam clamaret: Adhuc quadraginta dies, &c. Caeterum similes clamores nos quotidie audimus. Siquidem sapientia clamitat in plateis, clamat &iustitia Dei. Ioannes clamat, Transit Pro. r . mundus & concupiscentia eius. Clamat Paulus, Re- x. Ioa. r. uelatur ira Dei de caelo stipe omnem impietatem,&c. Rom. 1. Dicit Ioannes, Charissimi, nouissima hora est. Di- 1. Ioa. a.
cit Paulus, Tempus breue est . Dicit idem, Adhuc
modicum aliquantulti, & qui venturus est,ueniet,&c. r. Co. 7. Haec & huiusmodi continuo audimus. Non cessat e- Hebr. i onim Ionas inter nos deambulare,idque ex speciali Dei gratia. Vtinam autem laciamus quod fecerunt Nini- uitae. Sequitur: Et crediderunt uiri Niniuitae Domino . . Hic audis fructum praedicationis Ionae, & vere mirabilem fructum, quem nullus in Niniuitis sperasset. Primum in eo, quod primo statim die praedicationis,
cum Ionam ut ignotum potuissent contemnere, crediderunt. Deinde, quod omnes simul conuertuntur. A minore, inquit, usque ad maximum. Postremo ipnon fucatam, sed veram poenitentiam agunt: idque eo ordine, quo oportet. Hoc, inquam, admiratione
dignum fuit in Niniuitis gentilibus. Nan si Iudaei simile quid feci sient, non adeo mirum suisset, ut qui a iuuentute verbo Dei edocti erant. Atque hoc etiam est, quod Christus Iudaeis, utinam non & nobis, obiicit . Viri, inquit, Nini uitae surgent in iudicio cum generatione hac, &c. Simile quiddam & alibi, admi- I sar. ra. ratus fidem Centurionis, dixit: Amen dico vota io inueni tantam fidem in Israel, ideo dico vobis, multi
153쪽
venient ab Oriented&c. S recumbent cum Abrahac iVerum ipsa verba ponderemus praesentis textus. Et crediderunt, inquit, Domino. Hoc plus est, quam si idixi siet: Et audierunt Ionam, &c. Caeterum utroque. - Verbo damnantur Iudaei & multi etiam Christiani, vequi ne audire dignentur, tantum abest ut credant. Deinde pulchre etiam a fide inceperunt, alioqui nihil. curas et Deus ipsorum ieiunium, &c. Fides naque primum & vltimum esse debet, tam in poenitentia, quam
in aliis bonis operibus, alioqui quod ex fde non sit ,
Rom. et 4 Deo placere non potest. Hinc est, quod scriptura to- . ties Iudaeorum opera reiicit, etiam quae in speciem bona erant. Hinc etiam est, quod Paulus ipsos a vera iustitia excludit,ut quam consequi nequirent. Quia, in- Rom. Io quit,quasi ex operibus, non autem ex fide. Sed quἱdnam crediderunt Niniuitae Nimirum non iocum , sed rem seriam esse, quod Ionas praedicabat. Crede- . .: hant Deum ipsis iratum, credebant se puniendos, credebant quod Deus iustus, verax, potens esset, credebant ladem ipsim etiam bonum & misericordem esse. Hoc, inquam, crediderunt, non Israelitae, sed Nini-
uitae. Atque utinam nos tota Vita nostra ex tot concionibus auditis, tantum didici semus. Caeterum, aetam cito crediderunt, Deus ipse affecit sua gratia, ad
maiorem condemnationem Israelis, imo omnium e- .
tiam pseudochristianorum. Sed nunquid tantum crediderunt Nequaquam. Sic enim sequitur: Et praedicauerunt ieiunium , uelitii sunt saccis. Fixa in Ni- lniuitis pretiolissima fidei radice, impossibile erat non seqiii filictus verae poenitentiae & bona opera: Fides enim vera, semper est operosa. Credentes, inquit, Niniuitae statim praedicauerunt ieiunium, hoc est, re- ipsa & externa specie ostendet unt, se ex animo dolere
de peccatis, & veniam quaerere &desiderare. Ieiu- nium enim & saccus, conueniens est cibus & vestitus
154쪽
in peccatis & luxu permanent, non credant, hoc est, vivam fidem habeant. Vide igitur, quam nosipsos de
cipiamus, qui de sola&nuda fide gloriamur. Quale autem fuerit ieiunium illud Niniuitarum, & quid significet facine, iistra audiemus. Dignum quippe erat, ut qui luxi & ambitione Deum offenderant: nunc
damnatione eorum Deum placarent. Pulchre autem omnes simul poenitet,quia nemo sine peccato. Pulchreetia maiores incipiut, ut ipsoru exemplo iuniores per moueantur, imo in totum pulcherrimus ordo hic ob
seruatur. Praecipit Deus Prophetae,& Propheta pr dicat ciuitati,prius viri credunt, illis ieiuniti piaedicanti bus,omnis artas sacco induitur. Et viri quidem non fac- cum praedicant, sed ieiuniu: At vero hi,quibus poenitentia praecipitur, ad Ieiunium, etiam saccum copulant, ut inanis venter, & habitus luctuosus, vehementius Deum permoveant. Quaindiu enim in luxu vi uimus, & ambitione vestium nos ostentamus, signum est, quod non ex corde poenitemus. Nihil quide hareexterna satisfaciunt, sed tamen animum vere poeni tentem ostendunt. Niniuitet igitur, sicut interne poenitebant, sic externae poenitentiae etiam signa, imbi fructus veros prae se serebant. Quis autem non videt, quam hic nos damnet haec Niniuitarum poenitentia pQuis enim nostrum terretur ad verbum Dei λ Quis vel tantillum remittit prioris & consuetae crapulae Scpompositatis vestium &c. Sed subinde saxis duriores manemus, quotidieque verbii Dei audientes & iudicium Domini, subinde peiores efficimur, &c. Quis
igitur non videt,quid nobis expectandum, imo timen i du sit λ Faxit Deus, ut mala nostra praeueniamus, &c.
FERIA RV ARTA.EV ngelium hoc ab exordio ad finem usque, ni
hil nisi insignia verba habet, & talia,que merito piis gaudium impiis terrore incutere deberent, A οῦ ι quamuis
155쪽
Psal. 7 quamuis Christus duo haec ita temperet,ut longe pili
ra sint eorum verborum, quae consolantur, quam quae terrent. Meruerant Iudaei,ut uerius a Christo tractarentur, Verum ipse uno verbo contentus est ipsbs commonuisse. Vos, inquit, non creditis: qui non estis ex ovibus meis. Simile quid & in Evangelio Dominicae
prscedentis audiuimus: Propterea, inquit,vos non a
ditis , quia ex Deo non estis. Sunt quidem duo breuia verba, sed quae magnam seueritatem ostendunt. Altero enim eorum ipsos a gratia Dei, altero a suo patrocinio excludit. Quid autem homo his expectare posset nisi certam perditionem, qui neque ad Deum , neque ad Christum pertinet,quem neque Deus sua gratia dignatur, nec Christus eu inter suas oues connumerat λHqc sibi dicta sciant, qui etiam inter nos verbum Dei contemnunt, &c. Christus enim hic apertissime dicit, quod qui verbum Dei non audiunt,nec ex Deo,nec
ex ovibus sint Christi. Vbi tu coniice, cuius sint & ad quem pertineat,qui & a Deo & a Christo alieni sint Econtra autem pius homo cum ὀaudio audiat, & cum diligentia secum recogitet, denique sinat sibi esse incitamentum ad omnia bona, quod Christus tam magna promittit his,qui verbum, & vocem eius audiunt. Nominat enim ipsos oves suas,dicit se eos cognoscere,&cit se eis vitam aeternam daturum, dicit ipsos nunquam perituros, dicit neminem eos posse rapere de manu
sua, imo dicit ipsos in manu Patris summi positos , &snaliter nominat ipses etiam deos. Et quid maius promittere potuisset λ Quem haec promissa non trahunt, nihil trahet. Itaque yratres, haec attendamus: huc - . nemur,quqrant alii diuitias, nos Christum & verbum Dei quaeramus. Futurum est enim,ut mundi am tores clim in resurrectione euigilauerint,nihil diuitiarum inuenturi sint in manibus suis: Econtra videbunt pii, certissimam
este felicitatem sequi Christum , &c.
156쪽
O C Euangelium, si recte attendamus , verum S primum eXor dium est Dominicae passionis. Nam in hoc cocilio finaliter c5es usum & sententiatu fuit, Christum interimedum esse, & ab eo die etiam quaerebant opportunitatem ipsum capiendi. Impius Ioan. enim Cayphas eum diutius videre non poterat, nam clarissima veritatis lux adeo impium hunc pontificem CXcecauerat, Vt amplius videre non posset,quid equit,
quid iustum, quid diuinum, quid denique sibi popul
que ipsius es et commodum vel incommodum . Christus illi erat spina in oculis,ideo ita insanit in concilio, irascitur, quod tunc primum consultare volebat, & notam dudum ipsum quoquo modo intersecissent. Vos nescitis, inquit,quicqua, nec cogitatis, &c. Adeo sesti Ioan . trnabat impius ille, ut Christus ex oculis eius tolleretur, cum tamen non opus suisiet hac de re festinare. Iam enim propediem suturii erat, ut Christus & impium huc & omnes complices eius in perpetuum relicturus esset, quemadmodum & paulb post factum est. Quia igitur hoc Euangelium totius passionis exordiu est, conueniens videretur,quod vel nunc tandem a Iona ad Christum nos verteremus: Cogor tamen prius cceptam de poenitetia Ionae pr dicationem absoluere , ob causas precedenti Dominica assignatas. Dilata igitur etiam nunc passione Domini in suturam septimanam, nunc Ionam absoluamus.
Udistis stipra, qualem poenitentiam institite int. Niniuitae, cum a Iona audirent Deum ita decreuisse,
157쪽
uisse, ut post quatuordecim dies tota ciuitas, propter peccata inhabitantium, funditus subuerteretur. Crediderunt, inquit, Deo,& praedicauerunt ieiunium,&c.' Ioc est, ad primum auditum verbi Dei cessauerunt a consueto luxu & voluptate cibi & potus, itemque a superbia & pompositate vestium, quin & statim ad contraria se vertentes, ieiunium & humiliationem sui apprehenderunt, nimirum ut praecedentem Volupi . tem, quam habuerant in cibo & potu, fame & abstinentia, priorem autem siuperbiam in vestibus, humia : litate punirent ac pensarent. Et hoc quidem, etsi n5- dum perfecta esset poenitentia, no paruum tamen eXordium ad ipsam erat, Sicut enim cor vere poenite
esse non potest, ubi adhuc voluptas in cibo & potu, &, superbia in vestibus quaeritur: sic non dubium est, cor hominis immutatum esse, imo hominem displicentia habere de praeterito suo luxu & superbia, ubi incipit seipsium punire voluntaria abstinentia & humiliatione sui. Itaque quod Nini uitae hactenus secerunt, exor 1 3. dium quidem poenitentiae dici potest, at nondum perfecta est poenitentia. Quid igitur amplius requiritur ad veram poenitentiam λ Audi sequentia: Et peraena Merbum ad Regem Ninive, cre. Hic tandem videbimus persectam Niniuitarum poenitentiam, non solum quoad populum , sed etiam quoad ipsos principes & rege. Est autem opus, quod merito omnibus admirationem incutit. Simile enim in nulla historia legimus,ne sacra quidem. Prophetarum quidem totum studiu erat, talem poenitentiam instituere in Hierosolymis & po Iobel a. pulo Israel. Hinc Iohel clamat, Canite tuba in Syo, pr. aedicate ieiuniu, &c. Hoc, inquam,cupiebant Pr phetae, at frustra. Quod si etiam Israelitae talem poe nitentiam instituissent, non tam mirum fuisset, clim legem Dei haberent, α tot Prophetas, tot Pios reges, tot sacerdotes, tot insignes sanctimonia viros: At apud Niniuitas nihil fuerat, nisi merus Paganismus, mera
impietas, nihil de Deo vero audierant, nisi nunc a I
158쪽
na. Nec quisquam Prophetarum ad ipsos venerat Vnquam, nisi viam Ionas, & tamen tam propere conuertuntur. Vixdum Ionas in tertia parte urbis praedicauerat, & iam fama ad omnes peruenerat,vt poenitentiam maior pars inciperet , antequam Ionam vidissent aut audissent. Non igitur mirum,quod Christus incredulis Iudasis, imo omnibus impoenitentibus hoc exemplum obiicit. Viri, inquit, Niniuitae siurgent in iudicio Μα. ra. cum generatione hac, & condemnabunt eam. Quomodo enim & quibus modis nos excusabimus, si Christum quotidie audientes, non tantum facimus propter Euitanda aeterna mala, quantum illi ad unam praedicationem Ionae fecerunt,ad euitandum temporale exterminium Cogitemus haec fratres. No frustra Christus cum tanta grauitate hoc exemplum Niniuitarum aliis
obiicit: Nec est,quod quisquam putet solis Iudetis hoc
obiectum esse. Si enim nos in ipsorum locum vocati sitimus, ad gratiam & promissiones Dei, certo etiam super nos venit quicquid illis comminatus est Deus,si i strum peccata & ingratitudinem imitemur. Si spiria tuales Israelitae esse volumus, ut vere sumus, Oportet etiam nos, si mali sumus, expectare mala, malis Israelitis comminata. Sed de his satis. Expendamus ipsa Verba textus. Peruenit, inquit, verbum ad regem Ninive. Verbum hoc dupliciter potest intelligi ; primo, secundum morem scripturae de toto facto Niniuitarii, ut Verbum accipiatur pro facto, queadmodum & alias, cum dicitur: Quod est verbum, quod factum est, &c. a. r. a. Et secundum hoc masna laus es et istius regis, quod etiam facta & negotia populi ad se peruenire passus esset. Qui enim rex aut princeps hoc facit, is in omnibus consulere scit populo. Hinc enim videt & ubi auxiliari, &ubi prohibere debeat. Nec quicquam pe- . . ius apud nos est, si ui verbum non peruenit ad reges Scprincipes. Sunt eorum aliqui ex seipsis tam superbi, ut ignominiam suam putet causas subditorum audire.
Sunt alii qui audire quidem prompti est ent, sed adui
159쪽
tores obsistunt,quo minus negotia subditorum perueniant ad principes. Et ob eam causam saepe patitur iustus. Vae igitur omnibus regentibus, qui non imitan tur hunc regem Niniue in hoc. Aliter autem & propius ad rem , intelligitur verbum hoc, de verbo Dei, quod scilicet etiam soc peruenerit ad regem Ninive .
Hoc autem scriptura signanter commemorare voluit,
. U . quia admodum rarum est in mundo. Nam quod pauperes se humiliant, quod indocti aliis obaudiunt, quod miseri ad Deum clamant, non adeo mirum est: nam ad huiusmodi eos incitat & urget ipseru paupertas, ignorantia , miseria. od autem quis magna potestate praeditus, se ex corde humiliet, & in magno honore constitutus, se nihil & peccatorem agnoscat,& magnis diuitiis plenus Dei timorem non excludat. Denique, ut qui doctus & in oculis iis sapiens est, simplici ver-ho Dei credat, vere rarum est. Potestas enim & gloria, diuitiae & sipientia mundana, homines ita exc care solent, ut pro maxima ignominia sua ducant, seipses humiliare, orare, se peccatores confiteri,& verbo mei obsequi. Quid autem sicit hic rex Peruenit, inquit, verbum Ionae ad regem Niliive .lNon dicit, quod Ionas ad ipsum peruenerit, &. de nouo ipsi praedicauerit Sed, Uerbum, inquit, quod Ionas in ciuitate clamauerat, ad ipsum peruenit, ea communi &populari concione contentus , ita verbum ipsiam accepit , quasi ab ipso Iona, imo ex ipso ore Dei audisset.. Non enim faciebat, ut nostrorum regentium aliquisaciunt, qui etiamsi sciant verbum Dei esse quod audiunt , & videanc alios eodem verbo moueri ad pietatem , ipsi tamen primum disputare incipiunt, quis sit qui verbum annuntiauerit. Sic faciebat impius Ocho - 4. Le. r. Σias, qui audita in se Dei sententia, quasi nihil curans, quaesiuit cuius conditionis esset Propheta, qui eam sententiam pronuntiasset. Non sic facit rex Nini-ue, non qiuerit de Propheta, sed verbum Dei suscipit, & pinnitentiam agit etiam antequam Ionam vi e 1 deat.
160쪽
IGNA A PROPH. CAP. III. 6sdeat. Et quanquam scriptura dicat, verbum Dei per Ionam prius venisse ad populum, & postremo omniuad regem, cum iam tota ciuitas plena es et scenim communiter veritas tarde peruenit in aulas principu , nec quisquam ipsis miserior est, ut qui sere nunquam veram veritatem audiunt.) In hoc tamen rege laude dignum est, quod verbum Dei, etsi tarde ad ipsium perueniat, tamen locum ingrediendi aulam eius habet &muenit. Quot autem nunc inueniuntur nedum principes & reges, sed humiliores etiam status homines, qui non tantum aures, sed etiam omnes ianuas occlucunt verbo Dei & Prophetis ne quoquo modo tristitia aliqua carnale ipsorum gaudium perturbet. Oinsanos homines, qui quod manibus & pedibus quae-xendum erat,excludunt. Nescitis miseri, pexcludendo verbum Dei, etiam Deum ipsum excluditis, atque adeo propriam salutem Qui vos, inquit, spernit, me spernit. Aut putatis, quod de tam putrido verme tantum tui contemptum vindicaturus non sit Deus p Annon legistis,quod ad Saulem dimim est: Quia abiecisti verbum Domini, abiecit te Dominus, ne sis reX. Iam si contingat te elici ex eo in quo confidis, quid post facies, clim Deum ipsum iam dudum amiseris γVidetis fratres, quam necessarium esset, ut hoc exem- . plum regis Nini uitarum bene ponderaretur Verdiri non tu finis, Rex ille nostrates principes adhuc magis confundet. Quid igitur amplius secit λ Abiecit uestimeo tum suum, indutus epsicco, Orc. Hic obiicit aliquis, Hoccine tam magnum est, indui sacco, abiicere vestimentum, sedere in cinere Uere maegnum est, si eo modo fiat, quo hic rex fecit. Non enim hic externus
tantum apparatus aut gestus, attendendus aut cogitandus est, non enim hoc vult textus hic, quod reX, more in sinorum, vestimenta abiecerit, aut P in saccum
aliquem prorepserit, vel denique, quod ad socum accedens, in cinere sederit. Sed hac verborum congerie striptura ostendere voluit persectam huius regis hu- . I 2 milia-