Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

miliatione,ut qui audito Dei iudicio, nec Regiae dignitatis, nec gloriae vestium, nec voluptatis ciborum,&c. memor, imo omnium horum oblitus, se totum Deo prostrauerit, caput dimiserit, pectiis percusserit, genua curuauerit, nominem mortalem & peccatorem se recognouerit, omni gratia indignum, summam autem poenam commeritum. Hoc erat regi huic in sacco &cinere sedere, alioqui saccus & cinis nihil ad rem faciunt,nisi ex fide & animo proficiscantur. Non igitur Christianos, sed simios agunt, qui externa tantum in aliis imitantur, non attendentes ipsorum fidem & animum,&e. Rex igitur Niniue indutus est sacco, & sedit in cinere. Hic igitui attendite Reges & Principes.

Hoc enim exemplum omnes vos nunc pudefacit coram mundo, & in fine damnabit coram Deor Viri, inquit, Niniuitae surgent in iudicio, &c. Bone Deus, . - . quam dissimiles Niniuitis sumus t Quado semel vere Poenitebimus, ac vere honorabimus verbum Dei pvidemur quidem id ipsiim externe honorare, &c. at interim nemo sergit e solio suo, nemo humiliatur,n et . t. mo emendatur, imo plerique verbo Dei excusare ni- . tuntur peccata sira, &c.,Hoccine autem est verbum Dei honorare Non sic fecit reo ille, sed longe alium honorem exhibuit verbo Dei, in eo, i surrexit de s Ito, &c. Nec hoc contentus, etiam alia nos docebit adhuc maiora. Audi igitur: Et clamauit ex ore Megis GPriseipum, Ge. Pro se iam plura fecerat, at nunc curat etiam pro subditis. Nam sententia Dei per Ionam

Prolata, non tantum contra ipsem erat, sed contra totam ciuitatem. Quatuor autem per ordinem mandat. Primum, ut homines &iumenta nihil gustent aut edant. Et hoc quidem quoad iumenta, ridiculum videtur. QSid enim illa commiserunt,ut indicatur eis ieiunium bestiarum p Aut nunquid Deus fame bestiarii mouetur Nihil minus. Quid igitur sibi vult hoexegium mandatum Sunt qui per homines & iumen

ta hie intelligunt doctos & indoctos, adultos & i

162쪽

IO NAA PROPH. CAP. III. 6

santes. Alii ad literam intelligunt, regem praecepisse. ut etiam iumentis ad tempus pabulum subtraheretii ut sic homines no tantum in seipsis, sed etiam in rebus suis punirentur. Potissimum tamen per hoc osteditur, poenitentiam Nini uitarum suille seriam, grauem de efficacem. Animus enim metu costernatus & consti tia contrita & humiliata , maiora & absiurdiora facit, ut testetur se serio duci anteactae vitae poenitentia, atque adeo si ullo modo fieri posset, etiam ligna, saxa, silices, OmneS praeterea creaturas ad una lugendum & lamentandum induceret, & tamen ne sic quidem minimam partem vers poeni tentis se astequi posse putaret. Neq; enim ulla oratione satis explicari potest, quanta sit cordis peccata ex animo detestatis poenitentia, pu tat enim neminem non ita debere esse affectum, ut ipsum est. A tque hi sunt gemitus inenarrabiles, quos Operatur in nobis Spiritus sanctus. Hinc & Dauid fatetur se in morem leonis rugi isse prae gemitu cordis sui, hoc est, tantam fuisse in corde suo poenitentiam & g miluum suspirationem, quam erupentibus lachrymis& eiulatibus adeo immane declarauerit, ac si quis fiendentis leonis rugitum audiuisset. Vbi autem Deus tam seriam cordis poenitentiam conspexerit, contentus est radeo,ut illi etiam quae absurde fiunt placeat, quae alioqui ne aspiceret quidem, nisi tam certa usqueadeo humiliati cordis significatione fierent. Quamobrem &Ionas Nini uitarum poenitentiam valde signiscantet S graphice depinxit, ut eam quae suerit grauis, seria , efficax. Sic igitur intelligendum est, quod rex Ninitie etiam voluit, ut iumenta ieiunarent, saccis indurentur,& clamarent. Obseruandum autem,quod no qualem cunque abstinentiam , sed omnimodam indixit rex ille . Vnde satis colligimus, ieiunium in scripturis aliud quiddam esse, et temperatiam aut sobrietatem victus. Nam temperantia omnibus &semper praecepta est, ne si ilicet grauentur corda nostra crapula & ebrietate : Ieiunio aute, hoc est, omnimoda abstinentia tan-

163쪽

tum utebantur tempore pce nitentiae & orationis, &e. Errant igitur,qui nolunt in Ecclesia aliud ieiunium habere: quam temperantiam totius vitae. Nam & ieiunium non minus quam sobrietas, fundamentum suum in scriptura habet . Obseruandum & hoc, quod tempore necessitatis potestas indicere potest ieiunium. Male igitur & iniuste ob hoc damnatur Ecclesia, quae certis Aebus filiis suis indicit ieiunia & orationes,&c. Sequitur: Et clament ad Dominum in fortitudine, e. Hoc est tertium, quod rex Niniuitarum subditis mandat Nam secundum erat, ut homines & iumenta faccis vestirentur Non simpliciter autem vult ut orent, sed ut clament, idq; no frigide, sed in sortitudine, & non unus tatum, sed simul omnes. Clamorem, inquam, magnum& communem exigebat: fieri enim non potest, quin multorum clamor ex fide clamantium no exaudiatur. I Et reuera magnus & miserabilis clamor fuit in Niniue inter tot homines & iumenta, ubi adulti pro gratia clamarent, pueri autem & iumenta ex fame . Hoc enima ebat rex, Vt omnium maxime miserabilis clamor esset, quo citius Deus ad miserendum commoueretur. Sed nunquid satis est clamare Nequaquam . Quin quod maxime necessarium est, nondum audiuimus: Et pueriatur uir a uia sua mala ab iniquitate , quae est in

manibus eius.

Hic tandem verae poenitentiae caput attingit. Nam sine hoc nihil prosunt omnia priora. Atq; hic tandem videmus, quale suerit ieiunium ipsorum, nempe non tantum abstinentia a cibis, sed etiam a peccatis. Iteq; , qualis fuerit eorum humilitas, nempe non ficta & hyliocritica, sed vera qua scilicet ex animo costebatur seaactenus male egisse. Videmus ecotra hic oscitantiam nostra. qui in poenitetia talum externa illa attedimus, ieiuniu scilicet & oratione,&c. de emendada vita nihil curamus. Indicimus ieiunia,at nihil de emedada vita, cum hoc potissimum sit in poenitentia, quod Deus ma xime quaerit. Discamus igitur vel a Niniuitis vere

164쪽

poenitere. Si enim vere & ex animo doles de peccatis, cur ea non relinquis cur ea repetis hoc est, Quiestite agere peruerse, discite bene sacere , Sc. Item, declina a malo, & fac bonum, &c. Sequitur: Quis stat Acouertatur Deus ignoscat,streuertatur a furore irae suae, o non peribimus. Hic perinde loquitur rex, quasi incertus sit, num Deus velit elle clemens & propitius, cum tamen fides requirat certitudinem,ne de gratia Dei dubitemus . inii enim dubitat, non aestimet se aliquid accepturum a Deo. Sunt autem qui putent, regem data opera sic dubitanter loquutu, ut homines eo sortius ad poenitetiam mouerer, quasi diceret: Faciamus quq-cunque possumus , vix tamen credibile est, ut misericordiam consequamur, quanto minus si frigide & remisse egerimus. Alii volui verbum hoc regis esse quidem signum fidei, Ied eius, quae adhuc in metu est, di pugnat, quaeque gratiam Dei ante oculos habeat praefixam. Quasi diceret: Agamus quod possumus, ieiunemus, emendemur, clamemus, &c. Quis sciest conuertatur, &c. Esto, simus Pagani, & de promissione gratiae nihil a Iona audierimus: quis scit tamen , si forte etiam nobis ignostat λ Sumus enim &HOS creaturae eius, non minus quam Iudaei: Simus

nos qualestunque semus, tamen Deus idem permanet, seipsum negare non potest,&c. Fortassis etia dubitauit rex ille, num es et sententia diffinitiva, aut talitum comminatio. inais scit, inquit, &c. Nos nostra faciamus, de euentu Deus ipse viderit, nec nos volumus desperare . Vide quam pie omnia instituat & loquatur rex ille, utinam idem facerent omnes reges &principes, Sc. Hactenus igitur satis audiuimus poenitetiam Nini uitarum , quam pia & persecta suit. A fide enim incipiunt, in spe misericordiae Dei concludunt, in medio ieiunant, humiliantur, orant, a peccatis cessent, &c. Q uomodo hanc poenitentiam despiceret Deus λ Et quomodo melius agere potuissent,etiamsi a

puero in schola Christi edocti fuissent λ Atq, hinc fa-

165쪽

eile videmus, quid nobis desit. Nam plerique Ionam

clamantem nec audire dignantur, alii audiui quidem, sed non stirgunt ad poenitentiam. Alii poenitentiam apprehendunt, sed externam tantum, sine fide, sine contritione cordis. Alii poenitent,sed vitia non relinquuta Alii in sua opera confidunt, &c. Omnes hos damnat poenitentia Niniuitarum.Vera itaque poenitentia haec exigit, nimirum, ut audiamus, surgamus, credamus, ieiunemus, humiliemur, cofiteamur, emendemur, ii Comnia in spe diuinae misericordiet per Christum. Ηqc, inquam, exigit vera poenitentia. Haec exigit a nobis Quadragesima, quam tunc recte nos absoluisse putemus , si Niniuitas imitantes, quae iam dicta sunt, pra stiterimus, &c.

DOMINICA PALMARVM.

As C iam altera Dominica est, quae nos Passionis Dominicae admonet, sed aliquanto vehementius,quam prior illa. Imo,

hodie initium habemus selicis illius Septimanae, in qua ipsa Passio Christi S coepit & co

silmmata est, unde & congruuest, ut vel hodie primum & aures,& oculos,& corda studiosius aperiamus, nimirum, ut cum maiori diligentia audiamus,cum maiori deuotione intueamur, cum maiori denique laude & grati rum actione cogitemus, magnum illud nostrae redemptionis, reconciliationis, & beatificationis opus, quod

hoc tempore per mortem Christi sanctissimam tactu est. Et quidem Euangelium praecedentis sextae Feriae, ordium Passionis Christi satis quidem ostendit, sed a longe adhuc. Hodie autem propius accedunt omnia ad ipsam Passionem. Tunc quidem Concilium habe bant potentes Iudaeorum, consultantes quid in hac re

agerent,

166쪽

IONAE PROPH. CAP. III. 69

agerent, ac finaliter concludebat, Christum omnibus modis occidedum, quod ut quamprimum fieret, omne

diligetiam & laborem pro se quisque pollicebatur. At ibidem tame statim sequitur, quod Christus ab eo die

se ex oculis eorum & conspectu occultabat, quo tacto Cruentum ipsorum consilium ad tempus , etiam cor ira ipsoru voluntatem differebatur. Festinabant qui

dem illi, ut ante sestum Paschar Christus occideretur, sed frustra. Emittebant mandatum, ut si quis nosset, ubi Christus diuersaretur, eum indicaret, sed frustra. Ioa. tr. Christus ipse & tempus, & diem, & horam suae Passioni elegerat, quam Cayphas omni sua potentia dcailutia praeuenire non potuit, quemadmodum cum ea hora iam adesset,nemo eam impedire potuit, nec Petrus gladio percutiendo, nec Iudas iniquitatem suam confitendo, nec Pilatum Christum multipliciter excusando, nec denique Diabolus ipse uxorem Pilati instigando. Oportebat enim fieri, quod Christus ipse dixerat r Potestatem habeo ponendi animam mea, &c. Ioa. et O. Nemo eam a me tollet, sed ego ipse eam ponam. Sic igitur Christus etiam post concilium Iudaeorum ad tempus latuit, verum non diu. Appropinquabat se-stum Paschae, sellinabat populus ad Hierosolymam, Ioa. 11 nemo non se praeparabat ad diem festum, quaerebatur

Christus interturbas, mirabantur omnes, P non vς-niret. Et ecce cum nihil minus sperarent,veniebat cudiscipulis suis, non occulte, ut prius aliquando sece rat, sed manifeste. Imo ut ab omnibus videretur, conscensio asino , ciuitatem intrauit. Denique & corda populi ita commouit, ut omnium obliti, ipsi occurrerent , cum honore cum sustiperent, ac cum canticis acclamationibusque ad templum usque deducerent.

Atque hic est ingressus ille, de quo Euangelium hoc dicit, spectaculum scilicet, cuius simile in Evangelio . Itoto non inuenitur. Historia ab omnibus Christianiscordi inscribenda, denique opus, unde merito gaudere debent omnes filii Dei. Quaeris quo modo λ Audi.,

167쪽

In hac historia primo videtur qualis rex & quorum rex sit Christus. Humile siquidem illud tumetum, cui

insidet, pauperes discipuli,qui eum comitantur: Contemptus ille popellus , qui eum sit scipit: Pueri,qui intemplo etiam adhuc clamant. Os inna filio Dauid , maxime autem ipsius Christi humilis forma, amabilis facies, voluntarius aduentus, ac compassiuae illi lachrymae, quaes super ciuitatem Hierosolymam fudit, satis indicat, eum non esse talem regem, quales interdum mundus habet , nempe superbos, fastuosos, aua-IOS, rapaces, immisericordes, tyrannos, &c. sed qui plenus gratia, misericordia,& charitate es et, qui omnibus cuperet benefacere, neminem propter paupertatem contemnens, nec propter peccata abiiciens: qui denique suos non grauaret, non magna exigeret, sed paucis contetus, fidelem consessionem, humilem orationem, viridem ex arbore ramusculum, boc est,opus aliquod ex fide viva proueniens, vestimetum vel aliud .. di quoddam solatium pro animali suo, &c. boni consuleret, ac pro magno aestimaret, ac gratum haberet, taliaque facientes pro suis agnosceret, ipsos non deferens, sed a morte, peccatis & Diabolo erutos,ad ce- . i. .. testem Hierosolyma & temptu illud sit in mi Dei duceret. Hoc, inquam, videtur, in hac historia. Talem se

Christus hic ostendit. Et quid igitur mirii est, si Christiani nos ad hac historiam speciali quodam modo aia

sciamur, ut non contenti eam legis e & audisse, etiam ipsam reprae sientemus, ac omnibus modis ita agamus,

quasi nunc primum coram oculis nostris seret. Vere enim durissimi cordis es et homo ille , qui non accurreret., hoc spectaculum non cuperet videre, hunc regem non honoraret, & non etiam ipse cum omnibus electis cantaret: Benedictus qui venit in nomine Do- LM. t muri rex Israel: Pax in caeso: Gloria in excelsis: Salvifica & adiuua fili David, &c. Hoc itaque primo vi demus in hac historia. Deinde videmus hic,quo asseu & animo Christus ad Passionem suam acceserit.

168쪽

IONAE PROPH. CAP. III. ToNam in hae historia non tantum attendendi, quod sieintrare voluit Hierosolumam, sed quod pasturus sic intrauit. Propter hoc enim hae vice aderat, pati &mori pro homine volebat, imo morte & passione sua S mortem & Diabolum vincere. Ideo prius ab omni bus nedum videri voluit, sed etiam proclamari ut rex

Israel, eoque clamore totam ciuitatem commouere,

tomnibus palam fieret eum aduenisse, ne quis postea diceret: Ipsiim vi & dolis Iudaeorum praeuentum suisse. Impleri oportebat, quod praedictum erat . Oblutus est , non qui rhostes eius voluerunt, sed quia ipse voluit. Praeterea videmus in hac historia, quam diligenter Christus omnes figuras legis impleuerit, nequis dubitare possit, ipsum esse verum illum promis

sum Messiam. Lex erat Iudaeorum, ut in vespere Paschae agnum immoliarent, eumq; agnum quinto die ante festum e grege separent, ut omnes scirent eum suci incio Paschali deputatum . Hanc figuram Christus hodie impleuit, ipse erat verus ille agnus,qui tot iere debebat peccata mundi. In se sto autem Pascha II decretum erat, ut immolaretur, ideo quinto ante die se videndum omnibus praebet, ut omnes scirent, ipsum ex omni humano genere electum esse , qui pro peccatis mundi immolaretur. Omnia enim eo tedunt quasi dicere vellet: En filiis Israel, satis iam figuris occupati sui stis,assum esto veritas ipsa, diu S multa pr dixerunt Prophetae de Messia ventum,diu & cum naagnis suspiriis expectauerunt patres: En hic sum , Vener rex, sacerdos, mediator & sacrificium,vester sum, S esse volo, pro vobis mori paratus, nec desistam, donec plene Vos redimam, ideo nunc aduenio, &c. En hoc sibi voluit historia haec, cui Paulus apostolus , pulchram addit admonitionem . Hoc sentire in vobis, Sc. Hae suit hodierna Epistola, quae pulchre huic Euangelio additur . Duobus siquidem modis passio Christi attendenda est. Primo, ut donUm . Secundo, ut exemplum. Et in Euan zelio quidem

Christus

169쪽

Christus se manifeste nobis donat,simulque & passi

nem suam. Ne igitur quid desit, monet Paulus, ut Christum etiam imitemur, maxime in humilitate αcharitate, quod ne cui durum videatur, ostendit Christum per sui humiliationem, hoc est, per crucem αmortem peruenisse ad summam gloriam. Hoc,inqua, addit, ut etiam nobis praesentem crucem spes gloriae leuiorem faciat. En in huc modum Ecclesia hodie incipit sanctam hanc septimana, &c. Haec si attenderemus statim in initio,quid no boni consequeretur &G

PROSECUTIO IONAE.

sAtis hactenus audiuimus, quid Ionas Niniuitis praedicauerit, et quid fructus inde secutum sit, nem pe v- niuersalis omnium poenitentia, & non tantum poenitentia, sed quod maius erat,etiam emedatio vite. Prq- ceperat enim rex,Vt non tantum ieiunarent,sed etiam auerterentur ab iniquitatibus suis: & hoc non tantum

aliis praecipiebat, sed ipsemet faciebat, alioqui nihil profuisset aliis multa praecipere, si ipse, cu suis in luxu permansisset, id quod videmus, & quotidie experimur quam nihil prosit, populo poenitentia indicere, si pr

lati in peccatis perseuerent. Iam poenitentiam quidem Niniuitarum audiuimus, sed nondum fructum eius poenitentiae. Restat unum adhuc verbum in tertio capite, quod praeterire non possum. Nam idipsum verbum stendet: quid sitia poenitentia consecuti sint Niniuitae, S quae fuerit ipsorum absolutio. Ideo breuiter etiam illud verbum exponam , postea paucis etiam ostenda, quomodo Ionas ad passionem Claristi nobis deseruiat. Sicut enim ab exordio dixi, Ionas no tantum fuit Praedicator poenitentiae, sed expressa etiam foura passionis & resurrectionis Christi. Audi igitur fincm poenitentiae Niniuitarum. Et vidit Deus opera eorum, quod conuersi essent de usa sua mala. Hoc verbum ostendit,

quid Niniuitae sua poenitentia consecuti sunt. Est autem

170쪽

IONAE PROPH. CAP. III. 7 Item tale verbum,quod non tantum inceptam poeniten tri tiam leuem reddere, sed etiam durissimum quenque ad poenitentiam emollire posset & deberet. Poenitentia, inquiunt, rite peracta, bonam meretur abssiliationem: Niniuitae poenitentiam apprehederant quemadmodum oportet. Ideo etiam consequuntur quod quae- arebant. Inceperant a fide, concluserant in emendatione vitae.Inter liqc duo ieiunaverant, humiliaverant se, clamauerant.Et quomodo possibile esset,ut talis poenitentia apud Deu misericordem no impetraret omnia λ . 'l'. Quod si nos talem poenitentiam ageremus, non dubi- . tarem,quin & digne ad Sacramentum accessuri, & insupera Turca omnibusque hostibus nostris securicO- . sistere possemus. Ipsa igitur verba expendamus. Nam singula quaeque suum pondus habent. Primo vidit,inquit, Deus opera eorum. Nihil hic magni aut noui videtur innui, cum certum sit, omnia nuda & aperta esse oculis Dei, adeo ut etiam ipse arcana cordis videat,

quemadmodum ipse dicit: Ego, inquit, sum, ego vI- Hebr. 4.di. Nihil igitur nouum est, si etiam opera Niniuita- Ηιer. 4.rum vidit, verum maius quiddam hic innuitur. Non enim tunc primum vidit Deus opera Nini uitarii, cum Ea iam facerent, sed iadudum viderat priusquam illuc Prophetam miserat. Israele, inquam, Prophetas occi dente,Deus non incertus praescierat,i si longe ad gentes mitteret Prophetas, illi audirent & poenitentiam aperent. Vidit ergo, hoc es ,videre secit per hoc experimentum, quam damnabilis esset Israel in comparatione gentium, ut non selum Prophetae, sed totus etia ' orbis terrarum audiens, iustum comprobaret esse iudicium, in eo quod gentibus Deus miseretur, Israeli autem non, eo quod illi averterentur a viis sitis malis, hi autem minime. Sic igitur Deus vidit opera Nini- uitarum, hoc est, videre fecit. Deinde, non simpliciter Deus vidit opera eorum, sed ita, ut ei placerent. In scriptura enim Deus videre & audire dicitur, quod

illi placet, idque ipso iacto ostendit. Sic in Genesi ,

SEARCH

MENU NAVIGATION