Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ris praevio audes manducare. Et quis impios, horrendos & abominandos ab tisius circa hoc Sacramentum omnes enarrare potest Vae omnibus in potestate constitutis, qui huiusmodi leuitates, abusiis, abominati nes, impietates videt, & tamen tacent, non prohibet.

Legimus olim Deum ipsum permisisse, ut teplum ipsus Hierosolymis,cu omnibus, quae in ipssi erant, inditus subuerteretur ob impietates & abominationes,quq fessat in eo. Et nobis quoque certo certius haec cotingent: Non semper patietur Deus tantum sui conte-ptum. Ideo charissimi fratres, cautiuς in his agamus. Non tam proterve iram Dei In nos prouocemus, satis S plus quam satis peccatorum i a dudum habemus, no opus est addere maiora, parcamus nobisipsis, nostra enim leuitate S corpora & animas perdemus. Huc igitur pertinent verba, quibus sermonem hunc auspicatus sum, quae utinam in solis Iudaeis veri scata fuissent. o omnes, inquit, eandem escam spiritalem manducauerunt, sed non in pluribus eorum placitum fuit Deo, quod & sequens plaga ostendit: Nam prostrati, inquit, sunt in deserto. Quomodo prostrati suerunt Aliqui gladio caesi, aliqui a ierpentibus infecti, aliqui igne co- sumpti, aliqui a terra absorpti, & saepe multa millia simul vel una plaga prostrati merui. Et cur quia sue rutidololatrae fornicatores, murmuratoreS, tentatores Dei, &c. An non autem omnia haec, imo multo peiora in nobis quoq; inueniuntur λ Et ramen omneS manducamus eandem escam spiritalem. Vides igitur, quod timendum est, imo certum est, quod non in omni biis

nobis placitum est Deo. Quod si tam terribiliter λ-nat, quod Israelitae panem de caelo comedentes , tamen prostrati sunt in deserto, nec ad terram promissam peruenerunt, quanto terribilius sonat, si corpus Christi manducantes, nihilo secius tamen damnemur λ Sic igitur videtis, quod nedum eadem poena , sed etiam eadem causa in nobis inuenitur, quae olim

in Israelitis erat. Quid autem prodest, quod eandem

escam

182쪽

escam manducamus cum piis, si non placemus Deo ,

nec aliud nobis expecta dum est, quam ira & iudicium Dei λ Omnia haec inquit Paulus) in figura contingebant illis: Scripta sunt autem ad correptionem nostra. Mira autem caecitas & peruersitas in nobis sit oportet, qui haec legimus, audimus, scimus, & tamen ne dum pro tanto cibo non gratias agimus, sed insuper etiam in omnia vitia praecipites imus . Vis scire unde haec leuitas nostra stὸ Multa hic causas adducere possum.

Prima est, Naturalis illa negligentia, quam habemus in rebus piritualibus. Adeo enim insecta est natura nostra, ut solum temporalia curet & affectet, spiritualia negligat, &c. Hinc est, quod in externis prudentes & prompti sumus, in spiritualibus autem & ad spiritualia desides. Sic ituri ad conuiuium vicini, nos

decentibus vestibus ornamus , ac omnibus modis curamus, ne ipsem offendamus. At vero ad mensam Domini improuidi accurrimus , &c. Secunda causa est infelicitas & malitia temporis huius nouissimi, in qua omniis iniquitas abundat, omnis autem deuotio & charitas stiget, unde fit, ut omnia iam ad pietatem indu

centia contemnatus. Incepimus a constitutionibus humanis, iam etiam ad Dei ordinationes cotemptus noster venit. Nihilo enim reuerentius tractamus Sacramentum hoc, quam se set merum humanum iumentum. Sic nos ducit diabolus paulatim a paruis ad magna, & tamen necdum sentimus aut agnostere volumus cogitationes eius. Tertia causa nostrae leuitatis

circa Sacramentum, hoc est patientia Dei, quod contemptores non statim punit sicut ab initio .. Puniuit olim statim sitos Aaron, tantum ob id, quod ignem alienu silmpsissent in cultu Dei Sic Ananiam & Sapphyram morte subitanea olim puniuit, propter unum delictum. Sic qui olim excommunicabantur, statima diabolo vexari corporaliter incipiebant. Sic Corinthii , propter abusum Sacramenti morbo & morte puniebantur. Sic Cyprunus martyr horrenda scri- ibidem.

183쪽

Dpria. bit, quomodo indigne communicantes suo tempore, sermo. a Deo puniebantur. Nunc autem, qui cessaueriit pCelapsis. nae, cessauit & omnis timor, quasi Deus ideo leuitatε nostram vel nesciat, vel non curet, quod non semper punit, cum sitia patientia ad poenitentiam nos addu-

Rom. r. cere moliatur. Sic igitur, quia non cito contra malos

Ecd. s. profertur sententia, filii hominum absque ullo timore comittunt mala. Quid dicemus autem, si Deus iterum incipiet punire, ut olim, sicut & se secturum multis praeambulis minatur An non satius erat, noS P tientia Dei non abuti, quam iram eius sentire velle PQuarta causa leuitatis nostrae, est ambitio quorudam Pseudoapostolorum, qui ut videantur este gratiar prae

aliis praedicatores, neminem non admittunt, imo in uitant ad communionem sacram, quantumcunque criminosum, modo dicat se credere : nulla vitia arguunt, imo plane docent, nec bona opera nobis prodesse, nec

Μat. rc. mala obesse, sed tantum in fide omnia sita esse. Hi etsi Ioa. a o. sciant Christum Apostolis duas claues, hoc est, duplicem potestatem comisisse , aperiendi scilicet & claudendi, soluendi & ligandi; remittendi peccata & retinendi, solumodo tamen soluunt,aperiunt & remittui, alteram autem clauem supprimunt cum magno damno auditorum, qui ideo licentius peccant, clim vident neminem excludi aut ligari, &c. Haec, inquam, non minima causa leuitatis nostrae est. Contra hos & ab Pro. 37. his nos monet Sapiens; Meliora, inquit, sent vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Et Esaia s. Esaias, Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te de Ed. i 3 cipiunt. Et Ezechiel, Iustificant animas, quq non vivunt, dicentes: Pax, pax, cum non sit pax. Contra huiusmodi etiam Cyprianus acriter inuehitur,serm . ne quinto de lapsis: Certe fratres non ideo res omnis

salua nobis est, si nihil nisi pax & gratia nobis praedicetur, imo saepenumero melius nobis esset, si iram Dei nobis inculcarent praedicatores. Quinta causa leuitatis nostrae circa Sacramentum, est falsus intellectus, quem

184쪽

IONAE PROPH. C A P. III. 78

quem aliqui nostris temporibus disseminarunt circa Sacramenti institutionena, nempe quod dicunt ipsunt institutum esse in remissionem peccatorum. Hinc est quod clamant: Si peccata tua te premunt, accede ad mensam Domini, hic inuenis remissionem peccatorum, interim nullam mentionem faciunt poenitentiae ac resipiscenti aer Sed falsus est hic intellectus. Nullus Euangelistarum vel una litera meminit, Sacrametum hoc esse institutum in remissionem peccatorum. Sed nec Paulus hoc dicit. Hoc autem omnes unanimiter latentur, institutum esse in memoriam Christi. Certum quidem est, quod Sacramentum hoc auget gratiam, & confert gratiam, quod si post perceptam absolutionem adhuc dubitamus de remissione peccatorum , Sacramentum hoc etiam nos certificat, quia est quasi sigillum noui Testamenti. Ipsa autem remissio, alia Sacramenta habet, nempe Baptismum & poenitentiam. Baptismo enim tollitur originale, poenitentia autem tolluntur actualia. Cum itaq; homines illi Sacramento huic tribuant, quod poenitentiae est, non

mirum si homines facilius hic quaerant remissionem eccatorum, quam in poenitentia, quia hic minori la- ore opus est. At Ecclesia Christi sie docet: Si post

Baptismum peccasti, dole, geme, ora, poenitentiam fac, confitere, da eleemosynam, reconciliare Ecclesiae, satisfac ei quem laesisti, & sic tandem accede ad

mensam Domini,&c. Sexta causa leuitatis nostrae circa hoc Sacramentum, est negligentia pastorum , qui iam amplius nec voce neque baculo ututur, sed altum dormiunt, omnia dissimulantes, &c. Non sic faciebant primi illi pastores, sed voce, sed baculo pastorali,

hoc est,censuris obsistebant & arcebant indignos a sacris, id quod satis ostendunt veteres illae caeremoniae de poenitentia publica, quarum vestigia quaedam etianunc videmus in Ecclesia. Hic pastorum feruor & Zelus, homines continebat in timore & disciplina, quae nunc omnia corruerunt. Sic igitur videtis, non Vnam

tantum

185쪽

tantum causam esse nostrae leuitatis. Sunt in culpapastores, item indisereti praedicatores, sumus & nosipsi in culpa. Quomodo autem respondebunt summo iudici, qui vel sua malitia vel negligentia tantum damnum intulerunt & inserunt Ecclesiae Dei λ)Haec attendamus fratres. Cogebar hoc multis verbis ostendere, non ut quenquam a Sacramento absterrerem, sed quod cuperem, ut Sacramentum sumeremus in timore Dei, & Christiana disciplina. Sic enim possemus ingentem fructum reportare . Copiosa enim hic benedictio est, tantum ne nosipsos impediamus. S cramentum hoc in se non venenum est, sed antidotum & mera gratia, sed nostra negligentia fit, ut noceat. Quanta igitur insania est, rem pretiosissimam nobisipsis in venenum vertere Sed quid, inquis, faciendum mihi est, ut digne communicare possim pHoc in sequenti sermone , Deo volente ostendam. . Satis sit tantum nunc didicisse, quod Sacramentum hoc sum mar dignitatis & utilitatis est, & quod nedum fructum non reportant, sed etiam Deum offendunt, & sibi ipsis maximum damnum inferunt,qui indigne accedunt. Faxit Deus, Vt Vtrunque animis inscri- bamus, &c.

IN COENA DOMINI DE

i . Co. ro M N E S eandem escam spiritualem mandiae e-M H runt, oec. ut supra . Euangelium iam dictum Ioa. r3. pars quaedam est, & quidem non minima coenae Dominicae, in qua satis perspicue videri potest, qualisnam fuerit illa coena, & quanta cum grauitate illis omnia facta sint & contigerint, verba scilicet, gestus, & opera . Nihil enim illis vanum aut frustraneum suit, nullus laxus, nulla leuitas, sed omnia illic erant sancta, matura, deuota, diuina. Et talia etiam verba ,

186쪽

Verba, opera, gestus, & corda hoc Sacramentum habere vult. Vnde non immerito tot verbis hesterno vesperi in nostram negligentiam & leuitatem inuectus sui, imo in abominandum illum abusum & ignominiam, quam Sacramento & circa Sacramentum ostendimus, tam Sacerdotes quam Laici. Nec dubito, quin multos per hoc otanderim, &quod non omnibus placuerint, quae illic dixi: Suauius sonant noui illi sermones, qui dicunt: Si peccatores, secure accede ad Sacramentum, quo plura habes peccata, eo dignius accedis, Sc. Ego autem stio, quod teneor vos monere a periculo vestro: Periculum autem summum Edest, si citra poenitentiam accedatis. Nolo igitur loqui placentia, nolo consuere puluillos sub cubitis peccatorum, quo sitauius & minori gravamine conscientiae in peccatis dormiant. Iterum igitur moneo, ne tam ridicule R iocose cum Deo agamus .i Si peccauerit vir L . Rin virum, placari potest ei Deus: Si quis autem peccauerit in Deum, quis orabit pro eo λ Non igitur tantum thesaurum, tam scurriliter & contemptim tractemus t Siquide & mors & vita hic nobis proposita sunt. Mors, si indigne: vita, si digne accedamus. Habemus hodie duo exempla, quae merito nos monere debent: alterum in Evangelio iam dicto, alterum in Ceremoniis Ecclesiae. An non terribile exemplum est in Iuda, qui ex ultima coena Christi adeo nihil boni retulit, ut Diabolus etiam corporaliter in ipsum ingressiis sit. Sic enim scribit Ioannes: Et post buc- Ista cellam introiuit in eum Sathanas, qui ut prius miserum ad vitia illiciebat, sic nunc eum totum possidet, ut melius fuisset ei, si nunquam natus suillet. Ideo &statim a Christo eiectus suit, unde paulo post etiam

desperauit, ac miserabiliter periit. Hoc exemplum te moneat Christiane, ut non ita crudo, & indevoto, multo minus impio corde accedas. Alterum exe-plum, quod & ipsum docet,quata grauitate & discretione olim veteres Sacramentum hoc distribuerunt,

187쪽

sunt noenitentes, cum quibus hodie tam multa agit Ecclesia. Videbitis ipsos extra Ecclesiam stare, totum Clerum pro iplis orare, ipsesq; tandem intromitti perpartiam ianuam & angustiam, & duci in medium Ecclesiae,non tamenseatim admitti,ut inter alios stet, sed primo cogentur prolterni in facies coram omnibus orare,& aliorum super se orationes expectare, nec stargere audere,donec Episcopus eos iubeat surgere, cum

verbo : Surge, qui dormis, &c. Scio multis puerilia haec videri, imo risiti esse , at qui & verba & causam attendit, vix se continere potest a lach rymis. Est enim indicium, quid olim in Ecclesia cum publicis peccatoribus actum sit. Qui enim publice peccabant,publice etiam poenitere cogebantur: Ea autem poenitentia hoc ordine fiebat. Qui publice & criminalter peccabat, primo admonebatur semel atque iterum, ac tertio a Pnesidibus Ecclefiae, si incorrigibilis manebat, denuntiabatur, iuxta praeceptum Christi: Si te non audierit, dic Ecclesiae. Hic tam iterum a pastore & aliis publice

arguebatur. Si adhuc non emendabatur, adhibebatur virga Ecclesiae, hoc est, excommunicatio. Ex tunc inhibebatur omnibus , ne cum ipQ conuersatione haberent . Interim Ecclesia lugebat perditam ovem , &omnibus modis satagebat eam reducere: Non enim ex odio,sed ex charitate illa poena procedebat. A tq; hoc significat, quod sacerdotes ante admissionem poenitentium diu orant. Post si illuminatus resipisceret, recipiebat eum Ecclesia ad poenitentiam, & ad certum tempus imponebat ei poenitentiam, ut probaret eius animum. Per id autem tempus permittebatur ei stare ante oratorium, ut ab ingredientibus suffragia orationum petere posset: hoc significat, quod poenitentes extra Ecclesiam stant. Toto autem tempore pinnite tiar cilicio induebatur, nudis pedibus incedebat, ieiunabat. Postquam autem satis probatus erat, publice confitebatur, quandoquidem omnes scandali1auerat ac veniam precabatur. Hic iam omnes cum ipse flebat&cum

188쪽

& eum consolabantur, sicq; in Ecclesiam introducebatur, ubi generalis vel communis super ipsum fiebat o ratio Ecclesiae, quam sequebatur absolutio ab Episcopo: Ex tunc iubebatur surgere, admittebatur ad Eucharistiam . Hic iam omnia priora in obliuionem veniebant . Hic fiebat cum ipsb, sicut cum prodigo, Ad

ducite vitulum saginatum , &c. En fratres, tantam curam adhibebant veteres,ne quis indignus ad Sacramentum accederet. Hoc conseruabat homines in timore & disciplina, itemque in reuerentia Sacramenti. Et sic etiam fieri deberet cum omnibus scandalose peccantibus, nec unquam leuitas moderna reprimi poterit , nisi publica poenitentia reuocetur in Ecclesiam,ve vel pudore & confusione publica reprimantur a sceleribus,quos pietas & Dei cultus minime reprimit. Nobis interim hoc exemplum Ecclesiae eo seruiat,ut probemus nosipsos, & quilibet secum dicat. En homo ita tecum agi oporteret, elici meruilli ab Ecclesia, prohiberi a communione Sacramentorum,imo consortio omnium hominum,dignus non es,qui inter Christianos vitias, qui oculos ad caelum leues. O fratres, quam

bona esset haec probatio, & ad quam multa conducabilis i Sed satis iam de hoc, videamus nunc etiam, quo modo Sacramentum sit suscipiendum, imo audiamus,& attendamus, quod Paulus dicit: Probet autem seipsum homo , & sic de pane illo edat, &c. Haec probatio nonnihil exigit a nobis & ante susceptionem Sacramenti,& in susceptione,& post susceptionem. An te susceptionem optima praeparatio est, poenitentia , ut scilicet propter peccata nostra poeniteamus, humiliemur , doleamus , confiteamur: & ab eisdem respiscamus, auertamur,cumque prodigo surgamus, & redeamus ad Patrem,& cum publicano pectus ludanatis,cu peccatrice ploremus, cumque latrone oremus promisericordia. Deinde abiectis peccatis, iustitiae ope

ribus nos ornemus. Haec, inquam,praeparatio est,quae& necessaria est ante sumptionem Sacramenti. Ratio huius

189쪽

huius est, quia cibus hic solis amicis paratus est. Lege Euangelium , & videbis nullum hostem admissum. i unus quide se intruserat, sed magno sito malo , melius illi fuisset, quam longissime ab hac mensa abesse. Is est

Iudas, quem tamen eo tempore nemo adhuc hostem

este sciebat, nisi solus Christus. Quandiu autem in

. . credulus & inobediens es , ac praeceptis Dei data ope ra sciens & volens reluctaris, amado quae ille odit,&c. hostis Dei es. Altissimus enim odio habet peccatores: Eccle. r. Non igitur pertines ad hac mensam. Nam alioqui ti- Idat. a a bi dicetur:ai Amice, quid huc intrasti, non habens vestem nuptialem Accessurus igitur ad Sacramentum , vide in primis, ut amicus fias. Ad amicos enim& filios pertinet haereditas, non ad extraneos. Cum magnus & nominatus quisquam diues testamentum facit, asscribit nominatim haeredes: Et qui in eo test mento scripti non sunt, nihil accipiunt, nec quicquaillis prodesset, etiamsi vel vi vel dolo codicillum testamenti ad se perducerent. Cur hoc quia aperto testamento non inueni situr ibidem nominati: Sic Christus promisit gratiam & omnia bona sua, poenitentibus & credentibus. Poenitemini, inquit, & credite Euangelio, appropinquat enim regnum caelorum. Et hanc ipsam promissionem suam morte sua firmauit, Nar. r. hocque Sacramento ceu silligo munivit. Iam, si etiam Iudaeus quispiam aut Turcha sigillum hoc raperet,nihil tamen bonorum Christi acciperet, quia no est nominatus in eo testamento, imo propter infidelitatem S impietatem manifeste exclusus est . Hoc idem sentiendum est de impoenitentibus Cura igitur primum, ut fas amicus: Amicus autem Dei non potes fieri, nisi per Christum. Hunc si amicum habes, & Deum h .' bes amicum: Christi autem amicus efficeris,credendo& poenitendo de priori vita: Reuertere, inquit, & suscipiam te . In hunc modum Christi gratiam & a1 rLer. i. citiam meruerunt peccatrix illa, Zacharus, Matthqus,

Exo. 1 a. Petrus post negationem, Paulus di alii. Huc pertinet quod

190쪽

quod in lege agnus iubetur edi cum lactucis agi esti- ,

bus. Item, quod comedentes agnum iubebantur renes praecingere & calciati esse, &c. Huc pertinet, or Christus in hac ipsa coena pedes discipulorum lauit. Hoc Petrus quidem pati nolebat, sed audiuit: Si non

lavero te, non habebis partem mecum. Hic vides ne- Ioa. r 3.

cesse esse, ut lauemur, & quod illoti non possunt ha- et: here partem cum Christo. Lauit autem nos Christus

sanguine sitio, hoc est, meruit remissionem peccato- .crum, sed ea nobis non aliter impartitur, quam per fidem , idque in Baptismo primum, post in poenitentia. Quae cum ita sint fratres, studeamus prius ablui, . i antequam inter Dei filios in conspectu Dei appareamus. Studeamus Deum prius poenitentia, orationibus , lachrymis, eleemosynis reconciliare, quam ad . emensam eius accumbamus. Si hominem ossenderis , non audes ad eius mensam accedere, nisi reconciliatus . Et quod homini praestas, Deo non facis Con- . uertamur igitur ad Dominum mente tota, & poenitentiam, criminis consessione, & veris doloribus exprimentes, Dei misericordiam comprecemur. PCe-, nitenti, credenti, operanti, & roganti, Deus clementer ignoscit. Si conuersus,inquit, fiterit, omnium ini- Εd. x squitatum eius non recordabor . Verum satis hactenus de praeparatione. In susceptione autem Sacramenti, - omnium maxime requiritur, ut Christi recordemur. lAd hoc enim potissimum instituit hoc Sacramentum: .Hoc, inquit, facite in mei memoriam. Hinc est, Mat. 2ς. quod etiam in lege praeceptum erat, ut sanguinem Exo. 12., agni linirent in postibus domus, nimirum , Ut semper prae oculis eum sanguinem viderent. Hinc est, letiam Christus circa institutionem Sacramenti, frequenter passionis suae meminit. Huc pertinet, quod es Paulus ait: Quotiescunque manducabitis panem x. Co. II hunc, &c. mortem Domini annuntiabitis. Huc pertinet etiam, ' Ecclesia circa hoc Sacramentum etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION