장음표시 사용
221쪽
ex sabbato. Quod alibi quoq; innuit, ubi ait: Et venient redempti a Domino , conuertentur, & venient
in Sion, hoc est, in Christianam Ecclesiam cum laude, & laetitia sempiterna super caput eorum : gaudium Sc laetitiam obtinebunt. ι tFrequentioreγ idcirco ac seueriores stanc sunt exhortationes, quod Christianam doctrinam docendo, ad eamdeniq; partem deuentum iit, quae homini carnalia amanti, veteri Adamo, corruptae ac peruersae nostrae naturae omnium dissicillime persiuaderi potest. Quaenam illa est; Poenitentia est, praeter quam quicquid per totu annum paedicatiir, id omne mollius auri-hus sonat. Nulla herba est tam amara, cuius amarit dinem non superet poenitentia, cuius saporem Adami
pallatum horret, fugitque quam longissime, & quamdiu liceat. In Paradiso incoepit, quod nec dum cestat
facere, idque in nobis ipsius natis apparet, quanta cum dissicultate ad poenitentiam adducamur, etiam in extremo mortis articulo periclitantes, nulla spe vitae relicta, & ut vulgo dici solet, alterum pedem in scapha Charontis sabentes, & iam propemodum ad iudicium Dei comparit . Sed sorte scire cupis, turusque adeo nobis odiosa sit poenitentia λ Ideo haud dubie, quia timemus, ne prohibeamur ab iis, quibus irritare Deum hactenus nobis voluptati fuit. Qua propter certum est, & luce clarius, Ducem belli, longe citius posse cogere iustum exercitum, & mili'. . . tem innumerum ad pugnam committendam aut eXptignandam urbem quod tamen fit non sine ingenti vi tae discrimine) quam verbi diuini praeconem, vel de cem solum homines ad poenitentiae praedicationem post et adducere, ubi non solum periculi nihil est, sed summa quoque inde speranda utilitas Sc salus . Nihil non excogitamus omnesq; elabedi vias quae rimus, ut saltem poenitentiae effugiamus necessitatem. Alius sola side nititur, alius eu sententia aliqua sacrae scripturae defensionem sibi parat, quam tam '
222쪽
sinistrae intelligit. Sed friuola illa est & inanis teragiuersandi ratio. Fides nostra habet, quod in Christiana Ecclesia renustio sit peccatorum, quam & duraturam credimus, donec mundi machina substiterit. Quae res sista nobis Blatio est maximo . Nisi enim tanta Ecclesiae esset autoritas, Ut peccata condonare posset, quis non deessperaret omni auxilio destitutus, quandoquidem nemo nostrum est, qui post bapti sinum, non iterum nocentem se faciat λ Peccatores nos negare non postimus, aut ut Ioannes inquit ipli nos seducimus, & r. Ioa. x
veritas in nobis non est . - . . n
Verum nemini remissio peccatorum contingere po test, nisi praemissa poenitentia. Quoniam sic scriptum LM. a
est inquit Christus & sic oportebat Chri situm pati,
& resurgere a mortuis tertia die, & praedicare in nomine eius poenitetiam & remissionem peccatorum in omnes gentes. Similiter Petrus: Poenitentiam, in- ACf. a. quit, agite, & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestro rum, & accipietis donum Spiritus sancti. Huic asti putatur quoque Ioannes: Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, & iustus, ut remittat nobis peccata nostra . Quoniam vero poenitentia una pars sit ex iis ἡquae ad doctrinam Christianam pertinent, & quae in Ecclesia Christiana praedicari debet,iuxta verba Chri Mart. 4.sti: imo quoniam ipsemet poenitentiam praedicam, S praedicationem suam a poenitentia sit exorsus, nec peccatorum remissionem consequendi alia sit ratio, quam per poenitentiam: necessum est omnino, eam certum & praetcriptum habere tempus, quo & tractari & exerceri possit, non minus quam aliae Christianae docti inae partest nec ibi Dei aut Christi Ecclesiam esse, ubi de poenitentia praedicatio non habeat
tiis autem locus, quodue tempus de poenitentia praedicationi aptius esse potest, quam ad quod est an- .
223쪽
te passionem & resurrectionem Christi Nam omnis nostra poenitentia in Christi passionem veluti scopum
dirigenda est: ex qua etiam vim suam accipit. Praeterea nihil animos nostros, dum poenitentiam agimus confirmare magis potest, quam quod cum Christo per poenitentiam peccatorum morientibus, laeta promissa sit restirrectio. Hac nempe de causa, in Christiana Ecclesia istud ipsum tempus ante passionem & Pascha ad praedicandam poenitentia visim est aptissimum.
Porro, quod non unum aut alterum latum, nec tres
aut plures dies, sed sex integras septimanas & ad poenitentiae praedicationem usurpemus,ided fit, quod haec caeteris Christianae doctrinae partibus,difficilius percipiatur , ut supra admonui, atq; eam ob causam accidit, cur haec de poenitentia pars tanto studio Urgeatur, non Verbis solum , verum externis etiam quibusdam signis di caeremoniis. Quae tamen omnia proh dolor) paruproficiunt apud huius aetatis homines: unde colligere facile licet,quid tum suturum esset, si nunquam poenitentiae fieret mentio. Atq; quidem modestia, pietas &1anctimonia, vel potius leuitas, impietas & peruersitas vitae nostrae, quam nunc ducimus, satis loquitur, qui fructus proueniant, si gratiam semper, nunquam vero poenitentiam in ore habeamus. O infelices illos , quicunque plausibili sua praedicatione occasio nem & ansam dedere, quod genus humanum ad tantam leuitatem impietatemque declinarit. Sapientius profecto maiores nostri rem considerarunt, qui gratiam quidem annuntiandam putauerunt, sed ita, ne poenitentiae obliuiscerentur, & suum cuique tempus attribuerent.
Hoc illud tempus est, quod poenitentiae studio tra-sgebant, & vestigia, quae adhuc extant, ostendunt nobis, quam non solum seuera, sed Christiana quoque illorum de poenitentia fuerit doctrina, quam primo aggrediebantur cum summa humilitate. capita sua ci-
224쪽
nere conspergentes. Deinde cum modesta peccatorum consessoner Peccauimus cu patribus noliris,&c.
Τertio intima orationer Exaudi nos Domine cum Ual. st Davide inquientes) quoniam benigna est misericordia tua, &c. Quarto haec omnia faciebant vera fide ει constanti fiducia erga misericordiam Dei, Domine Sap. . dicebant) misereris omnium, & nihil odisti eorum,
quae secisti,&e. Postremo piam concipiebant mente, . ad emendationem in melius mutuo sese cohortatus. En ad hunc modum poenitentiae praedicationem in Ecclesia incipi moris erat, dato per hoc omnibus concionatoribus exeplo, ut hunc morem continuent, &simili seueritate poenitentiae praedicationem ad umbilicum usque ut dici selet perducant. Quod exemplum & ego proposui imitari, & per
totam Quadragesimam, ut hactenus consueui, omne meam praedicationem ita instituere, ut vel semel poe nitentiam recte aggrediamur, postquam in dies magis ac magis experimur, Deum peccatis nostris offensium esse grauissime, nec nobis praeter certam perniciem 'tam temporalem, quam spiritualem & aeternam expectandam, nisi per poenitentiam nobis adhuc spirantibus, Dei mitigetur ira & indignatio. Nam hoc sibi vult id quod Cl ristus dixit: Nisi poenitentiam habue Luc. et 3.ritis, omnes similiter peribitis. Vt autem occasionem eo maiorem habeam, & sundamentum solidius di- . , -- cendi de poenitentia, reseram sermonem meum ad parabolam illam seu similitudinem, quam Christus re censiuit de Filio prodigo, arbitratus, solam illam similitudinem poste indicare, quid poenitentia sit. Siquidem luculenter nobis in ea parabola demonstratu e si, qualis peccatoris sit conditio, quamdiu in peccatorum sentina iacet immersus,quae sit peccati & lapsius origo, quod sit ad resipiscendum initium, unde petendum auxilium , quibus modis gratia impetranda, quae fiducia in Deum habenda, & quid tandem emolumenti inde percipiatur.
225쪽
Quae omnia. inquam, clarissime conspiciuntur in
hac parabola. Praeterea non tantum nobis adpα ni tentiam conducet, verum etiam ad Communionem,
aut Eucharistiae susceptionem, necnon ad Passionem&festum Paschatis . Utinam Filium prodigum pro . x et . ti'. funde satis mentibus nostris infigeremus, miseriam nostram, ut ipse expenderemus,factis ipsum ex pra me remus, & tali fide, humilitate ac poenitencia ad Deum nos conuerteremus, quali ipse fecit haud dubie non minori gratia dignaturus esset nos Deus, quam Illum . Eundem namque cum ipso patrem habemus, perdita ovis, ut ipse fuit, nos quoque sumus, quaS aerumnas ipse in corpore expertus est, eas nos spiritualiter patimur. Hoc uno differimus, quod calamitatem nostram non perinde sentimus, ac ipse sensit. Quapropter etiam atque etiam rogandum nobis est lumen gratiar,ut nos in filio prodigo ceu speculo discamus ipsos cognoscere, quinamo ut nos filium prodigum ipsi tu dicemus, ex vera humilitate, & ex fide non simulata Deum pro vero ac benignissimo parente nostro habeamus t Quod iudicium ex hac parabola qui conse qui potest, sita sponte faciet, quod Filium prodigum facere non piguit. Quocirca nunc parabolam audia-J mus. Christus sic fari incipit:
Luc. tr. Hstmo quidam habuit duos filios: O dixit adolescentior, ex illis patri : Pater , da mihi portionem substantiae , quae me contingit. Et diuisit illus substantiam . Et non post multos dies congregatis omnibus, adolescentior filius peregre pro-
feeius iat in regionem longinquam, ibi di pauis sita
santiam suam viuendo liaxuriose .i Et postquam omnia consummas μι , facta es fames valida in regione illa, ipse
coepit Nere . Et abiis, cr adhaesit uni ciuium regionis idius . Et mi is illum in uillam suam, ut pasceret porcos Et cupiebat 'implere uentrem suum de siliquis, quas porci manducabant , nemo illi dilat. In se autem reuersus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, .
226쪽
ego autem hic fame pereos Surgam, ibo ad patrem meum, se dicam ei et Pater, peccaui in culum , o coram te : iam non sum dignus uocari lilius tuus, fac me sicut unum de mer cenanM tris .iEt surgens ueniit ad patrem sui:m . Cum lcm adhuc longe es et, uidit illum pater lysus, mia sericordia motus Gl , accurrens cecidit super collam eius, o osculatus est eum . Dixisῆ: ei filius: Pater, pectaui in resum coram te, iam non sum dignus uocari filius tuus. Dixit ararem pater ad seruos suos: Cito proferte solam primam , induite illum , O date an tum in manum eius, calceam tum in piacs eius , oe adducite Miltilum saginatum, ocι HAC, σ mandinemus, . epi lemur, quia hiesius meus mortuus erat, reuixit: perierat, inuentus es. Et caperunt eptitari.
Hucusque parabolae enarratio. Vbi primo animaduertere debemus, quorsum Christus hanc parabolam dilexerit, ne a recta via aberrare videamur, nec secus eam interpretemur, quam Christus intelligi voluit. Quod optime ex iis cognostemus quae vel praecedunt , vel sequuntur. Caeterum Lucas caput decimum quintum ita exorsis est: Erant autem appropinquantes ei publicani &peccatores ut audirent illum. Et murmurabant Pha
ricti & Scribae dicites: Quia hic peccatoreS recipit , & manducat cum illis. Ad quae verba triplicem Christus adducit parabolam, quarum prima de Oue, quae perierat,agit. Secunda de drachma perdita. Tertia de Filio prodigo. Facile itaque ex huius Capituli prooemio unicuiq; innotescere potest, quid Christus per tres illas parabolas significare voluerit. Mens & volutas ipsius erat, omnibus mortalibus declarare non lum Deum, sed uniuersum Angelorum chorum & Electos omnes mirifice delectari resipiscentia peccatoris, nec Deum realiqua magis placari, quam si peccator sibi displiceat& ad cor redeat , quae res plus loci apud illum habet, quam frigida ac superciliosa oratio & ieiunium Phari
227쪽
s orum & hypocritarum, qui suam ipsi probitatem iactabant. Deinde quoque nulli gratiam Dei & poenitentiam renuendam esse, quod qui faciunt, Dei voluntatem non assequuntur. Atque haec quidem smilitudinis huius est sententia, quae tantum nos consolari potest, ut nulla res alia, qua qui non moueretur, & ad poenitentiam allicitur, nihil est, quo moueri possit . Praeterquam sententiam unaquaeque ex tribus his
parabolis, proprii quiddam ac singulare habet, utpote per istam parabolam de filio prodigo docemur: quo pacto lienos a Deo se homines faciant, quae sit ad ipsum redeundi via, quanta in recipietis peccatoribus patris clementia. Docemur item in hac parabola miser rimam esse seruitutem, seruire cupiditatibus munda-niS , contra vero maximam felicitatem, ab erratis immunem esse, ex quibus tamen eximi, pristinae restitui libertati quam sit facile, parabola ista nobis ostendet, cuius principium sic habet: Homo s/idam habuit duos filios, ct e. Superuacaneu omnino est multis interrogare, quis ille homo sit : Est etenim aut Deus pater, aut Chri ilus. QSod si de Christo accipimus, nulla opus est ex planatione , cum nemo ambigat ipsiim esse D eum si- naul ac hominem. Si vero de Deo patre intelligere amnimus est, nihil rursus noui nobis videri debet si homini assitu utetur, cuius rei exempla tam ex veteri quam nouo testamento proferri possitnt, quemadmodum
piose possem demonstrare, nisi temporis angustia breuitatem suaderet. Praeterea non ignoramus, Deum non selum patre,
sed patrem quoq; familiis appellari, cuius domus aut
totus orbis terrae ac coeli, aut certe Ecclesia & fidelium congregatio. Dii vero si ii illi duo sint, non eadem omnium est opinio. Quod si ad allegoriam reser re lubet, Iudaeos & Gentiles non absurde dixerimus. Maior
228쪽
Maior natu Iudaeorum, minor Gentilium personam gerit, qua de re sub finem parabolae nonnihil dicetur. Sunt etiam, quibus per duos istos filios, Angelos homines intelligere placet. Nam postquam aliqui ex Anselis de sita dignitate decidissent, hominem Deus condidit, qui vicem illorum supplere debebat. Atque hic
filius natu minor es , quem propria animi insolentia ac libido seduxit, cum e diuerso maior natu, hoc eis, sancti Angeli obedientiam praestarent, & voluntatem Dei exequerentur. Ad postremum sine omni dubitatione, per istos duos filios, duo hominum genera inter populum Dei nobis proponuntur, malum & bonum, firmum & infirmum , inter quae nunquam non usu venit id, quod parabola demonstrat. Infirmi facile in quaevis prolabuntur vitia, suapte cupiditate, &lasciuia seducti. Primi autem, tametsi constanter se gerunt, nec facile cupiditatibus tali dis indulgent, eo
tamen nonnunquam deueniunt, ut sibi ipsis bene placeant, ita ut nullo misericordiae affectu erga peccatorem miseru tangantur, iniquum existimantes, si Deus clementer eos in gratiam recipiat, &c.
Inter istos duos filios, inter ista duo hominum genera, Deus iudex constitutus est, erga quos ambos quomodo affectus sit, & qualiter se habeat, nunc audietis. Erga alterum benignus est & clemens, ne desperans per 't: alterum monet, ne ob probitatem sita sese efferat, & fratri ob Dei gratiam ac misericordiam inuideat, quos tamen pro filiis habet, & fratris nomine compellat, sicuti reuera sunt, nempe filii Dei, non solum creationis , sed & regenerationis: ergo fratres sunt, non modo naturae, verum etiam fidei iure. Hoc tantum differunt, quod alter altero sortitudine superior est & firmior. Qui itaque viribus praecellit, lato maiori animo ex tribulationum pelago emergere pol.
QSi vero inserior est, hoc plus periculi est, ne seducat S succubat. QSar omnia in dies nunc usu venire inter mortales, haud ignotum est. Sequitur in parabola.
229쪽
DA FILIO PRODIGO. Et dixit adolescentior ex istis patri: Pater, da mihi portionem Dialautiae, quae me contingit . Hic prima fronte elucescit, quis autor sit nostri peccati, & cui errati sit ascribenda causa. Scriptura no habet,a patre illiu esse actum in exiliu nec textus dicit a malo genio domo paterna prohibitum fui fle. Nequaquam Vl t ro patrem adiit, peregre proficiscendi facultate flagitans. QSod imprimis obseruatu dignum est, alioquin nati dus semper sui erroris culpa aut in ipsum Deum, aut in cacodaemone reiicere solet, i ptimi nostri paretis facta probe coprobat. Eua in serpente culpa
Gen. 3. revomebat. Serpes, inquit, decepit me,&comedi. Adasi honeste potuisset, Deu libeter secisset peccati autore. Mulier, inquit, si dedisti mihi socia, dedit mihi de ligno,quasi dicat, te impulsore pcccatu est : Nisi enim
mulierem mihi iunxis es, niiquam eo dementi venis sem, ut ausiis suissem admittere in praeceptu tuu . Neu ter itaque agnoscere volebat, ex propria libidine venire . quicquid malefactum erat. Caco daemon tentare quidem eos, & insidias illis struere, sed cogere mini me poterat, nec propterea Deus Adamo dederat coniugem, ut illius tui sui obtemperaret, sed ut ipse imperio suo in ossicio eam contin ret. Unusquisque veram peccati causula in seipso deprehendit, quarum tres praecipuae in prima vocula sub indicantur. Adolescentior filius habet textus in Quae vox una statim caulam nostri lapsius repraesentat. Vbi obseruabis adolescentiam non eam intelligi, quam solemus metiri cx annis, sed ex imperitia, & ingenii Ocbilitate. Alioquin enim accidere solet plerunque,ut iuuenilis aetas magis, quam senectus ad vitia propensa sit rattamen non semper..Nam inueniuntur nonnii quam licet aetate adhuc teneri: qui tamen ingenio S sapientia maturi sunt, ut olim Iosephus, Daniel,& Samuel. Rursus
230쪽
Rursus sunt adulti interdit & canitie imbuti, qui propter imperitiam pueri non immerito vocari possint: quemadmodum Esaias alicubi de puero centum annorum loquitur. Hoc vero loco de iis loquimur, no qui aetate, sed qui consilii inopia adolescentes dicuntur. Inscitia una ex causis est nostri errati. Vbi enim c5 . . . silii nulla copia est, facile in errorem abducitur homo. Propterea dicit Esaias) captiuus ductus est populum Ese. s. meus, quia non habuit scientiam. Et David, Nescie- Psal. strunt, neq; intelleXerunt, in tenebris ambulasti, mouebuntur fundamenta terrae. Item Paulus, Si enim co- I. Co. t.
gnouissent, nunquam dominum ploriae crucifixissent. Quare etiam Christiis in cruce hanc vocem promit, Nesciunt quid faciunt. Quare Moyses quoq; populo Luc. 3 r. suo meliorem mentem precatur,inquiens. Vtinam sa- Deut. 3 Eperent, & intelligerent, ac nouissima prouiderent. Eundem in modum Christus ad ciuitatem Hiero Elymitanam erumpit. Si cognouis es & tu: & ad Sama LM. x q.
ritanam mulierem : Si scires donum Dei, & quis est, qui dixit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab Ioan. 4. eo,&dedisset tibi aquam vitiam. H qc igitur causia est, qua motus Paulus passim precatur &optat fidelibus. ut cognitione Dei repleantur Nam inscitia,ut primo admonui, causia est & origo nostri peccati. Atque id sane in consesto est: Etenim nec perspicimus nec aestimamus, quibus Deus nos donis ornare possit, nec scimus aut reputamus, quanto bonorum cumulo ipsi nos privemus,&qualem in malorum ter- nam nos praecipites demus,si separemus nos a bonitate
Dei Quis enim voluptatem aliquam ex peccati turpitudine capiat, qui modo possit prospicere, quae inde proueniant mala & detrimenta λ Quis in peccatis de sideat, quem non fugiat, implacabilem Dei ira & certissimam gehennam aut condemnationem, comitemese Quis igitur temere a Deo recedat, qui saltem possit suspicari , se in . Deo opt. max omnium bonorum veluti cornucopiam habere posse λ