Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

TERTIUS SERMO,. Secunda Dominica uadragesimae habitus .

Udiu istis superiore sermone in parabola de filio Prodigo, quaelit causa, quod nos Christiani, quibus prae caeteris getibus hoc priuilegii concessum est,

ut audeamus Deum patre nostrum appellare, quemadmodum patris beneuoletiam in-, dies in nos declarat, in quo &ε in cuius domo nihil desideratur, quod ad nostram tam temporalem & corporalem, quam spirituale & aeternam salutem necessarium nobis est, multoties tamen leviculam ob causam ab eo discedamus, & domo ipsius relicta, momentaneam voluptatem, gaudium aut Vtilitatem quantumuis exiguam in peccatis, gratiae & fauori ipsius longe praeseramuS.. QSod fit primo, quia ne stimus, aut nescire nos simulamus, qualis pater sit Deus, quibus beneficiis nos accumularit, quae quotidie ab ipso accipiamus dona,& in posterum accepturi eramus. Secundo, non parum ad peccatum adiumenti est.'propria voluntate, & prauis cupiditatibus corrupti, plus Q par est, se num illis remittimus. Tertio,accedit etia nimia nostri conmsilentia, quia nostris confisi viribus, videmur nobis aliquid es e,cum re vera nihil simus aut valeamus. A rbi Gai. s. tramur eq loci nos iam peruenisse,ut ipsi nobis vivendi rationem possimus praescribere, non obseruantes,homines nos esse & mortales, eoq; imbecilles & infimmos, donec coeno immersis vix salutis spes sit,ita ut no lum coram Deo & conscientia nostra, sed etiam coram mundo probrum & ignominiam nobis conciliemus. Vbi tandem magno nostro malo videre cogimur

242쪽

, & lateri, nullibi & melius, & tutius nos agere polle, quam in paternis laribus, Dei freti praesidio .inax omnia ita se habere, filius Prodigus satis exe-plo eue potest, qui non poterat videre parentis commoditatem & usum, donec exilii grauitate premeretur, qui ingenii sui malitiam non sentiebat, donec in stpeccatorum profundissimam voraginem incidi siet, qui nesciebat, sibi Deo & eius gratia omni tempore Opus esse, donec omnem suam substantiam dilapidasset. Pater inquit ex imperitia, volutate refractaria & arrogantia) da mihi portione substantiae, quae me contingit. Imprudens sane haec est, & stulta copellatio, pertina X propositum, praesumptuosa. petitio, quod quamuis nondum apparet, postea tamen, idq; breui apparebit

-- aicquid illud est, ad nostram doctrinam est literis proditum. Non enim parum facit ad casum p rq cauendum, si videat quis , ubi alius aut ipse impegerit. Si nequibas antea intelligere, quanta ex Deo, & domo ipsius ad te rediret utilitas, saltem nunc oculos aperi, manu accipe lumen, hoc est verbum Dei, quod tibi monstrabit id,quod ignoras. Si propriae voluntatis arbitrium in errorem antehac te induxit, sae posthac illi fidito, volutati Dei potius annititor. Si hactenus ipse tibi multum tribuisti, atque ideo lapsus ea sedata animi insolentia, vide post hac, ut eo diligentius aduigi les, ut in praesidio Dei semper inuentare, dicens cum Davide: Domine sortitudo mea & refugium meum Psal. o. es tu: Quoniam ipse liberauit i ne de laqueo venan- ad. 'o. tium. In te faciam virtutem, S tu ad nihilum deduces inimicos meos. En illud est, quo docemur per principium istius parabolae. Audiendum etiam nunc est, quo filium prodigum stultitia sua, propria animi libido, & consdentia per- Πtraxerit. Christus parabolam his verbis prosequitur:

Et non post multos dies congregatis omnibus, adolesentioe - .

Dius peregre ρrofectus est in regionem tui inci am, ita dissipauit subi iam suam uiuendo luxuriose .

243쪽

DE FILIO PRODIGO

Hinc discimus, ad quam miseriam homo stolidus, suum morem sequens, & praesumptuosus, redigatur. Hinc discimus, quod praemium illum maneat, qui Deuderelinquit. Hinc discimus, qui lucri ille faciat, quid illi opes, ingenium & scientiae sublimitas prosint, qui praeter Deum aliquid requirit. Hinc discimus, quid facere soleat is, qui sibi derelictus est, quomodo videlicet deterior semper sat,& de uno in aliud ruat vitium. Hinc discimus, quomodo peccatorum multitudo in homine de die in diem accrescat & augeatur,donec to tum hominem opprimant. In summa, hinc discimus, quam sit horribile iudicium, & misera conditio illius,

qui Deo curae non est.

Speciem quidem gratiae & beneuolentiae habet, u illico, & sine mora insolentis sui filii petitioni stib scripserit, & portionem, quae ad illum ex haereditate redibat , non denegarit, sed reuera nihil erat aliud quam ira & iudicium in stultum filium . Nihil maius nihilq; optabilius homini accidere potest, quam si in Dei tutelam & patrocinium recipiatur, nihil rursus timescendum magis,quam si curam ipsius habere Deus recuset. Quid aliud hominem a peccato, a morte, O mnique periculo immunem reddit, quam prauidium

Dei 3 Contra vero, si quis abneget Deum, quid aliud facit, quam quod in varia flagitia, & mille discrimina se coniiciat λ uod Christus pulchre nobis expressit per filium

prodigum . In cuius oratione singula verba suum pondus habent. Principio non frustra est, quod dicit: Et non post multos dies Etenim animus humanus naturalibus sitis donis non potest diu inniti, sed quam primum laba-Hicr. 1 scit, ubi Deus abstrahit manum suam. Prauum cor hominis inquit Hieremias & inscrutabile. Huic astiuatas putatur Esaias: Cor impii quasi mare seruens. Por- ro praestigiator Satanas non cunctatur, non dormitat, nullas non artes adhibet ad expugnandum homine illum s

244쪽

lum, quae videt Dei auxilio destitutum . Qui nihil rei sibi vult esse cum Deo, haud diu quietum illum sinit diabolus, quin statim occupatum illum reddit negotio aliquo, quod Deo non probatur. iniod in primo noli ro parente clarissime demonstrari potest. Optime illum Deus condiderat, & pulcherrimis ornauerat donis, sed quandiu in illis persta- EccLis. bat, postquam relictus esset in manu consilii sui Utique hollis non cessabat, omnes neruos intendebat, co-siliis & pollicitationibus, donec utrunque in pecca- Gen. . tum & interitum praecipitasset. Hoc sibi vult particu

la illa, Et non post multos dies) ina id autem facit filius prodigus p

Conrreratis omnibus.

Clementem ac benignum se patrem habere opinabatur , eo, quod haud grauatim haereditatis partem sibi distribuisset, ignarus non nisi iram & indignationem esse, damnum & certillimam pernitiem subsecuturam . inuae enim bonorum utilitas esie potest, & si Croesi diuitias cogas, si extra domum Dei vivas .

Felicior rerum modicarum usius est annuente Deo, quam illo repugnante bonorum non assii mandorum.

aod Dauid verbis non obscuris significauit, ubi ait: Melius est modicum iusto, seper diuitias peccatorum Uri multas. Verum mundus ut id credat, adduci non po- teli, nec Filio prodigo verisimile videbatur, donec ipso vi, sed non sine damno suo maximo ita se habere perdisceret. Omnia congregabat: putabat iam sibi opibus ita prospectum esse, ut nulla calamitas animusollicitare posset, ac proinde impossibile ese, adue sani fortunam in se ullam potestatem habere posse, plane sibi persuadens, facultates istas perpetuo dura- turas. Quid autem accidit Sacietas ut in prouerbio est ferociam parit, & diuitiae animum addunt. Sic statim hic superbire incipit potentia elatus, parum illi videbatur aduersus patris volutatem semel secisse,

245쪽

l . . DE F ILIO PRODIGO

& obedietiar limites transgressum este, qui primus ad interitum gradus est, nisi domum quoque patris Vim saret, & prosectionem longinquam susciperet, qui gradus secundus est& propior ad interitum. Nam VtVt homo se habet, quanitimuis fragilis & infirmus, licet sepius cadat, restaurari tamen facile potest, quam diu Uri. 36. in domo patris permanet. Cum enim ceciderit iustus inquit David) non collidetur, quia Dominus supponit manum tuam. Qui vero conspectum patris quam . . lonaissime sugit, fieri non potest, quin pereat. Cuius rei duo insignia fiunt exempla, Petri S Iudae proditoris. Petrus grauiter quidem lapsus erat, non semel, sed ter Dominum abnegans, quoniam vero corde ad huc Christo conglutinatus est et, nec a Patris obtutu omnino se submouisset. non tantum illi non obfuit, sed maiorem etiam pollea laudem & gloriam conse Luc. a z. cutus est. Rogaui pro te inquit Christus) ut non deficiat fides tua, & tu aliquando conuersus, confirma fratres tuos. Iudas autem diuersum plane faciens, a

Christo penitus seiungebat se, patris domum egres sitis, maluit inter hol es Dei, quam cum Christo in ueniri. Quid itaque mirum, si in peccatis ipse morte. 1ibi consciuit Tali exitio omnes peccatores, qui a

Deo recedunt, mulctandi erant: nisi sacrae literae no . bis certissime promitterent, peccatis nostris longe su 'periorem esse misericordiam Dei. Adolescentior filius peregre proficistebatur, cade re inceperat, pedem referre haud poterat, donec ex trema immineret calamitas. Regionem petebat, a

patris domo longe dissitam. Qui gradus tertius est

ad interitum.

. Quaeris quae illa sit regio tam remota Audi quid

Dauid dicat: A ppropinquauerunt, inquit, persequentes me iniquitati, a longe autem tua longe facti sunt. Et rursus, Longe a peccatoribus salus. Quid enim a Deo remotius, quam seruire Daemoni Quid a lege magis dissidet: quam vitam sine omni lege traducere λ

246쪽

Quid a domo Dei, in ova omnium virtutum disiciplina regnat, longius abest, quam impudice & flagitiose agere vitam 3 Quid virtuti contrarium magis, quam ruere in omnia flagitiorum genera λ Quid a veritate, luce & iustitia magis distat, quam mendacii, tenebrarum & iniustitiae vestigiis inlittere λ An non videtur tibi homo ille in longinqua oberrare regione, & longissime abesse a limine domus sui parentis, qui in se ipso imaginem Dei obsicurat, denuo filium Dei in citi He .cem agit, conuiciis onerat spiritum gratiae, vitam lon ge aliam ducit, quam in patris mi domo vel vidit vel

didicit, blasphemat Deum ubi reliqui filii, cum laudi

bu* prosequuntur, carnalem & pecuniam voluptatem

amat, ubi alii calle & pudice vivunt, operaim dat deliciis & crapulae, ubi caeteris vigiliis, ieiuniis, orationibus sese macerant, & peccata sua huiusque vitae mi- Miserias deplorant, ea quae futura sunt meditantes, &ingemiscentes.

. . Vide haec illa dis similitudo est, haec illa remota regio, in quam Filius prodigus se contulit, qui antea

Angelis similis erat, pecudi iam vel potius malo sp1- ritui factus est similis, qui antea ciuis erat caeli, modo ieruus est peccati. ' .

Aut si lubet ita positimus intelligere. QSod peregre proficiscitur, id eo animo facit, quod speret se hoc

pacto peccata sua patrem caelare posse, Ut eo magis poenae metu liberetur. Vtiae res non insipienter incepta videri posset, nisi Deus omnes angulos etiam perlustraret Deus e vicino ego sitim inquit ipse Hiere. iner. as di non Deus de longe. Si occultabitur vir in absconditis, & ego non videbo eum, nunquid non caelum &terram ego Implebo. Aut putas peccata tua semper

posse occultari eo, quod poenam Deus in tam longum tempus prorogat λ. Nescis, quid in Propheta dicit: Eo. ος. acui, semper silui, patiens sui, sicut parturiens loquar. Et in Dauide, Haec fecisti, & tacui. Existi- Psal. 4'malti inique, quod ero tui similis: arguam te, & sta

tuam

247쪽

DE FILIO,PRODIGO

tuam contra faciem tuam, &c. Tandem Filius pro digus in peregrinam venit regionem, valde remotam

a domo paterna. Sed quid amplius factum est λIbi dissipauit substantiam suam uiuendo luxuriose. Talis rerum nost rarum successus est, quando Deus nos gubernandi habenam siuam remittit, adeo omnia nihil prosimi quaecunque vel habemus, vel accipi mus , postquam Deum amisimus. Omnia dissivunt, intereunt & in nihilum rediguntur,ubi dissolute vivitur . Fieri nequit, ut qui Deum deserit, modum sibi Luc. 11. statuere possit. QSi non colligit mecum inquit Christus) dispergit. Nulla bona, nullae diuitiae, nulla scie-tia aut peritia, nulla dona commodant, nisi Deus pri-Hier. 1 o mo auxilietur & bene fortunet. Stultus factus est omnis homo a scietia sua inquit Hieremias. Et si quis

Sap. erit consumatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur, o Deus. Per hanc igitur auersionem a Deo miserrimus pec cator amittit omnia ea, quae accepit, & quae illi conducere poterant ad ipsius salutem, scientiam, intellectum, gratiam, corpus & animam tam temporaliter quam spiritualiter & a ternaliter. Hoc nos expendere vult Christus, exemplum seu speculum quod intueamur ob oculos nobis ponens, in quo qui peccatoris co ditionem &miseriam videre non potest, is profecto videre non vult, sed suapte sponte perire.. Haec fratreS consideremus, tametsi inamoenum &minime iucundum est speculum, magnae tamen utilitati esse nobis potest . Primum illud est, quod circa poenitentiam iiissicari debet. Quandiu enim homo non videt & ignorat, quae mala ex peccato nastantur, . . . non timet in eo desidere: qui autem videt & nouit, tanto citius ad poenitentiam properabit, praesertim si . intelligat per poenitentiam omnia illa mala facile eui rari posse . Deus Opi Max. oculos nobis aperire di gnetur.

248쪽

gnetur, ut quae nobis ossiciunt, possimus videre, &vicissim etiam gratiam, per quam fugienda declinemus , nosque aduersus ea roboremus . Amen.

QUARTUS SERMO,

Dominica tertia Quadragesima habitus.

Udiuimus proximo sermone,&quasi ob oculos vidimus in parabola de filio prodigo, quae iam inde ab initio peccatorii suerit, & adhuc est conditio, S qui gradus sint, per quos de diuinae gratiae sublimitate, in

peccati deuoluuntur prosun inditatem . Primo, aut stultitia obcaecantur, aut propriae voluntatis corrumpuntur libertate, aut accepta exulantur gratia. Ex quibus ubi unum seu plura inualescunt, ibi peccatum, ac deinceps interitus principium tum habet & causem. Quamprimum vero peccatum in homine radicem acquirit, altius haud dubie emergit,& fructus seri pessimos quosque & amarissimos, quales nuper vidimus in Filio prodigo, qui postquam cadere incepisset, casum haud quaquam emendare poterat,

donec in extremum omnium peccatorum periculum deuenisset, & inter lacrum & sexum , iuxta prouer' bium, verseretur.

Primum obedientiam patri denegabat, fiso more vivere gaudebat, sui ipse dominus esse volebat ne mi ni obnoxius, domum postea paterna reliquit, ne quid libidini ipsius ob llare posset, aut ne quis effet,qui cum ipso expostularet. Deinde longinquam petebat regionem longe dissitam a domo patris, ne pateret oculis sui patris, quae esset vivendi consuetudo & ratio, quam absens non posset reprehendere.

249쪽

Hae erat cogitationes ipsius & propositum, rem sibi videbatur priectare instituish, nullius voluptatis & gaudii putabat iam sibi non datam esse potestatem & copiam . At non longe post, facti stultitiam sensit, cognouitque longe aliud esse inter ignotos versari, quam

apud dulcissimum & benignis limum patrem Quid ita λ Quoniam pater domi filii sui curam perpetuo gerit, diuitias & opes illi accumulat, nullius rei inopia eum laborare sinit, omnia, quibus opus habet suppeditat . Inter peregrinos autem quamuis amici quoque inueniantur, amici tamen esse desistunt, ubi loculi exhausti sunt. Hoc modo cum filio Prodigo actum fuit, omnem stibilantiam suam apud ignotos prodegit, omnium, quae a patre acceperat iacturam secit. Istud stipendium est peccati, amittere videlicet Deum & omnem iustitiam, quς est in domo Dei, arceri a Deo & omnibus electis, omnium bonorum iacturam facere. & postremo grauiori mulctari exilio ac calamitate . Quaeris quo modo λ Audi, quae Christus pergit de filio prodigo commemorare.

Et postquam Omnia consummasset, facta est fames uallia

in regione illa, ipse coepit egere. Et abiit, o adhaesit uniciuium regionis illius. Et misit illum in uillam suam, ut pa sceret porcos. Et cupiebat implere uentrem suum de siliquis, quas porci manducabant, o ncmo illi dabat. Miser homo coeno immersus nunc totus iacet, ipse

sibi auxilium ferre non potest , neminem habet, qui misericordia erga ipssim moueatur, nil nisi summa &extrema apud illum est miseria & calamitas . Ita quoque se &sie feri debet, ut qui Deum patrem habere non vult, qui tamen opem & gratiam promisit, is ab omnibus deserendus est, ac insuper ludibrio habendus. No venerat in mente lasciuo puero cum adhuc in domo es et patris, talia sibi eueniretpose aut euentura.

Sed quare Christus hoc nobis scribi & praedicari vq

250쪽

Iuit Vt nobis exemplo sit, & ut ea, quae futura sunt prospiciamus. Felix quem faciunt aliena pericula cau- tu. Quod filio intractabili & est ni contigit, id ipsum di tibi proculdubio contingent, ubi proterue a Deo discesseris. Cuius rei non solum aliorum hominum exempla habemus, sed in nobis etiam id deprehendi. mus. Quemadmodum enim, ut paucis complectar, non est, quod quisquam in domo Dei periculum audinteritum timeat, ita quoque extra Deum & ipsius domum salutem nullam sperare potest. Quapropter

verba textus penitus introspiciamus, unde euidenter

satis patebit, quam peccator sit miserabilis creatura, di variis aerumnis stibiecta .

Primo inquit textus) Facta est semes valida in re pione illa. Quid enim aliud prouenire potest λ tam in

rinsecus quam temporaliter, necnon omnia turpiter prodiguntur. An no quotidianus nos usus docet Quid omnium rerum caritatem inducit aliud,quam quod insumptibus immodici simus, & praeter necessitatem ac superflue cuncta profundimus Nonne Salomon pigri tiae & ocio deditis vaticinatus est,ubi inquit, veniet ti- Prou. c. bi quasi viator egellas, & pauperies quasi vir amatus. Alioquin etiam certum est, lamen ibi esse maxima,

ubi panis vitae desideratur,priter quem quicquid acquiritur, hominem iactare non potest . Quapropter non sine causa in textu habetur: Et coepit egere . Nam ubi Deum praesentem non habemus, ibi necesse est, ege satem & inopiam esse acerbissimam. Et si summa reliquarum rerum omnium sit ubertas,animus tamen humanus:& cupiditas inexplebilis est, adeo ut semper plura concupiscat & desideret. Non saturatur inquit Salomon oculus visu nec auris auditu impletur. In Deo vera plenitudo est & 1a- Eccles et . cietas, qui, ut dicit David, replet in bonis desiderium nostrum . Esurientes impleuit bonis inquit Maria & Ps. sor. diuites dimisit inanes, eo,quod semper quaeruntur,nec Luc. 1.

quam saturantur.

P Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION