Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

DI FILIO PRODIGO

mundo ineptis , quam diu cupiditatis & propriae voluntatis studio duceris. Eam nimirum ob causam Deus horrenda & omni commiseratione digna in nostris fratribus aliquando edit exempla, quo ipsi nobis notiores fiamus,& unusquisque secum cogitet, talem se esse, quando plus assectibus, quam rationi aut verbo diuino tribuit, tale quoque se infamia notabilem esse, Sc cum omnibus notus sit, sibi soli ignotum esse, & cum caeteri codoleant, se sui mali ac nu seriae solum expertem esse. Si o Domine res adeo stupenda est, corpus hominis a daemone occupati, quanto horribilior censeri debet, animam in ipsius detineri potestate 3 Si ridiculum est & indecens id, quod homo ex ebrietate vel loquitur aut facit, quanto maiori illi vertitur vitio, quod ex animi cupiditate admittit λ Si res dolenda & miserabilis plane est, hominem furore percitum esse & mente captum, quato infelicior existimari debet, hominem nec secunduratione, nec secundum verbi diuini eloquium vivere λEn haec consideranda tibi praebet vocula illa . Et in se reuersius: O beatum illum hominem, qui ex spirituali ebrietate, insania ac potestate diaboli ad se redit. Sed nil in uniuerso orbe rarius, quod nunquam fit sine Dei in nobis operante gratia, cui locum dare nostrarum partium est. In Deo mora non est aut de se imis satis occasionum nobis praebet, pectora nostra mature satis pulsat, at non est nobis curae, suisque deque ferimus, quid Deus nobiscum fieri velit. Quare exemplo nobis sit filius Prodigus. Duo erant, quae ad sese redeundi occasionem illi dabant. Miseriam suam spectabat,& paterna domus in mentem veniebat. Primum faciebat, ut si- bi displicere, propter stultitiam suam inciperet. Alterum spem dabat , quo minus desperaret. Necessi,

tas eum impellebat. Spes vero ducebat, quae Viramque in causi erant, ut in se reuerterentur, sugeret,& odisse inciperet, quae magno studio antea flagit m

i uerat,

262쪽

verat; flagitaret quae antea fugeret. Ego hic fame pereo, inquit, . Haec erat quae illum urgebat necessitas, ac ea quidem de causa Deus in illum famem saeuire ta- topere voluit, ut impelletur, cum alioquin ad meli rem mentem nunquam fuisset reuersus. Et haec admonitio quaedam suit. Ita Deus Opt. Max. nos mortales poenis & plagis quibusdam externis adigit, ut ad ipsiim reuertamur. Vexactio dat intellecitum. Eundem quoque In mo- E a. 28 dum Israelitae quondam temporibus Heliae fame incredibili ad Dominum reuocabantur.

Atque istud ut plurimum poenitentiae principium

esse sistet, ut Deus minis ac poenarum grauaate, timorem nobis incutiat, ne peccatorum obliuio nos capiat. Tale Ioannis Baptistae auspicium erat, securim aut Μait. 3.vr melius dicam, gehennam peccatoribus minabatur. Item a Petro factitatum videmus in prima concione, Act. a. qua ita perculsi suere Iudaei, ut omnes interrogarent, . - Aquid factu opus esset. Paulus non sine magno terrore Act. 6. humi prostratus est, cum ad Euangelii praedicatio. Exo. ro. nem vocaretur. Postremo Deus ipse ita mortalibus innotere voluit, clim legem seri et, quae Euangelium praecessit. Per legem enim detegebat nobis ac ma- . . vnifestabat peccata nostra, extremae sitae sententiae ac iudicii metu nos territabat, ut peccata merito no

his exosa esse debeant, & nunquam in iis quiete frui

- Istud, inquam, poenitentiae principium est, peccata Primo nobis perspecta sint oportet, ac deinde cordi metus iniectus, quod nisi fit, poenitentia vcra spera-Ti non potetic Principium dico ad poenitentiam est,

peccatum cognoscere,& praeterea metu affectum esse. Vertim non his solum partibus poenitentia vera adimpletur. Quid igitur amplius ad eam requiritur λAudi, quae filius prodigus pergit dicere uatimer . γ . cenarii in domo patris mei, qui ab udant panibus t Hic 'vides, quomodo fram miseriam de tellans, patris re- - spicit

263쪽

spicit benignitatem , nec illi profuisset quicquam dicere: Fame hic pereo, quin ad desperationem potius inseruillet, nisi patris clementia succurrisset memori . Verum non parum solatii adserebat recordatio pater nae domus, & patris in peregrinos quosque ac mercemnarios beneficentiae. Haec res illi spem dabat haud vulgarem. Et hoc secundum est, quod ad poenitentia spectat. Non enim sufficit, peccatum & Dei iram vim

dere, atq; ob eam terreri, tremere, plangere, ac moe-

. . rere, sed sperare quoque necesse est, & per spem diuinae Sratiae animum resumere. Nam alioquin despem randum nobis seret. Quapropter etiam Deus nobis post legem Euangelium communicauit. Sic Ioannes quoque, cum peccatores ad poenitentiam accerseret, errorum illos ac extremi iudicii commonefaciens, di-Ioan. . gito demonstrabat Christum. Ecce,inquit,agnus Dei. , qui tollit peccata mundi. . a. Diuus Petrus, postquam vehementer perterresecisi .d. set populum, expostulando clim illo de ingentibus fa V. x cinoribus, quae in Christum promissum situm Messia designarat, incepit ruris eum consolari. Diuus Paulus, cum quasi fulmine ictus ad terram concidisset horAR '- ribili voce Saule quid me persequeris λὶ tandem Ver

bis animatus est consolatoriis. quae sic de coelo ad ipsius aures serebantur. Surge & ingredere ciuitatem,&ibi dicetur tibi, quid te oporteat facere. Vbi illa duo concurrunt. Agnitio peccati & fides in misericordiam Dei, timor & spes, ibi facile homo resipiscit,quod clare in filio Prodigo cernitur, qui statim ad repetendam

patriam sese accingit. Verum utrumque Deus in nobis operatur. Nemo

adeo perspicax est, ut peccata sua intelligat,nisi Deus illi aperiat oculos, nemo credere potest, nisi datum illi sit diuinitus. Christus Paulum prosternebat, quema. Co. 3. ipse rursiis erigebat. Non sussicientes stimus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis. Deus peccatum nobis

PQr legem patefacit, peccatum per sphilum suum re prehendit ,

264쪽

prehendit, utrunque nobis metum ac spem immittit, metu nos impellit, spar gratiae ducit. Nemo tamen adeo impudens esse debet, ut ausit dicere : Si omnia a Deo proficiscuntur, quid restat ut ego faciam λ quis culpam aliquam in me itans sei et, si in peccatis permaneam Non est volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Non sic fratres charissimi. His atq; id genus sacrae scripturae locis sese excusare quidem conantur filii huius mundi, sed non nisi sibi ipsis insidias struunt. Nam Deus gratia nos sua semper praeuenit. Ecce sto, inquit, ante ostium,&pulsors quis audierit vocem meam, Sc aperuerit milii ianuam , intrabo ad illum, &c.

Deus nunquam desinit, adhortari aut monere, nucper verbum suu , nunc per internas inspirationes, nunc per exempla, nunc per poenas . Admonitiones sunt, quibus nobis offert suam gratiam. Qua de re nemo Vnquam iure dicet, sibi gratiam perclusam esse. Nisi benignitatem Dei scriptura tantis praeconiis commenda rei nobis, videremur non iniuria nostram praetendere infirmitatem .iIam vero omnibus notum est, quam Deus omni tempore paratus sit, nostram infirmitatem

gratia sua sulcire, nisi obstaculum nos ipsi interpone

remus . Non vult mortem peccatoris, sed ut conuertatur & vivat. Huic accedit quod Paulus habet in epistola quadam. Deus, inquit, omnes homines vult salvos fieri. Quocirca etiam scriptura passim docet, Deum in nullam rem tam acriter animaduertere, quam si gratia ipsius respuatur. O Ierusalem inquit Christus quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum congregat gallina pullos suos sub alas suas, & noluisti Iuxta eandem sententiam loquitur quoque David des eccatore: Dilexit maledictionem, & veniet ei: & nouit benedictionem, & elongabatur ab eo. Ab hoc non dissonat id quod Paulus in suo sermone ad Iudaeos dicit et Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam

Ioa. 14. Roma

265쪽

quoniam repellitis illud, & indignos vos iudicastis

aeternae vitae : ecce conuertimur ad gentes.

Nulli itaque mirum videri debet, si alius resipiscat, alius vero non . Sol splendorem suum in omnes mortales aeque porrigit, quem tamen videre non omni bus contingit. Ita quoque gratia Dei omnibus iuxta parata eli & obuia, sed non omnes eam expetunt &lectuntur. Qui igitur utrisque, ut dicitur, vinis gratiam sibi oblatam acceptat, Is casum peccatorum emendat, & vitam in melius instituit. Qui vero eam P stata. repudiat aut flocci facit, is sibi interitum sempiternum paratum existimet. Deus illuminet omnium n strum oculos, ne unquam obdormiamus in morte, &ne quando dicat inimicus noster , praeualui aduersus

eos. Amen.

SEXTUS SERMO,

u lata Domiuica Quadragesima habitus.

quae filii prodigi fuerint cogitationes , postquam diuinitus illi oculi essent reclusi, ita ut simul videre posset miseriam ac inopiam suam , contra vero aliorum felicitatem & rerum abundatiam. Quanti, inquit, mercenarii sunt in domo patris mei, qua panibus abundant , ego autem hic fame pereo. Quae verba satis magno indicio sunt,quid animus illi suggesserit, &quam arctum laqueis Diaboli sese irretitum conspexerit. Triseriam enim homines in Diaboli sunt potestate. Alii non suapte sponte, ut infantes sacro sonte nodum tincti, qui arbitrii libertate uti nondum possimi, qui nihilominus tamen filii irae sunt, propter peccatum

quod

266쪽

quod per primos nostros parentes in omnes propagatur. Alii suapte sponte diaboli imperio subiecti sunt. Nam ultro in peccatum sese coniiciunt, ultro in iis permanent, cum tamen si integrum illis esset, facit Eid declinare possent. Alii denique nihil magis exoptant,quam diaboli liberari potestate. Verum adeo peccandi consiletudine corrupiti sunt, ut vel inuiti in sordibus haerere cogantur.

- Atque hi sunt, qui per stium Prodigum signiscantur. His tales in mentem veniunt cogitationes, hi tales gemitus & suspiria aedunt. Quati mercenarii sunt in domo patris mei, qui panibus abundant, &c. Nam si quos alios conspiciunt, qui tam grauem non sunt passi casum, ut ipsi opinantur, statim secum cogitant. Vtinam equabilis tibi cum illis esset probitas. Vtinam tam esses tibi bene conscius, ut hic vel ille, quem conscientia non torquet, qui Deum clementem ac propitium habe t, qui panem in satis magna copia habet ,

cdm tamen non raro fiat, ut is, cuius probitatem lass-ser peccator Vsqueadeo admiratur, cora Deo vix mercenario aequandus sit, eo quod non aeterna respiciat, R Deo tantum seruiat propter huius mundi diuitias, nec praemium aliquod aeternum expectet. Attamen beatum sese existimaret miserrimus pescator, si modo qua utitur talis mercenarius, & sibi ea commoditate uti liceret. In tantas eum conscientia cogit angustias, ex quibus explicare libenter se velit. Sibi soli omnium pessimus videtur ac miserrimus, se solum contemptum iacere Iputat, omnium fortunam suae praeseri, neminem non se meliorem iudicat, omnes. Optime contentos opinatur, non aliud sibi maius precatur, quam ut infimum saltem gradum securitatis possit consequi, quae est in domo Dei. Quomodo consecuto, indi8num putaret, ad maiora aspirare, qua-

do hic gradus sibi posset satisfacere. Quanti, inquid unt mercenarii in domo patris mei. Reliqui Christiani omnes in portu nauigat, Omnes

267쪽

in maiore degunt securitate, quam ego . qui tametsi mercenarii sunt, nihil tamen illis desit, nulla panis anguntur penuria, cqnsolationem a Deo habent tam temporalem si spiritualem, ego solus hic fame pereo. Vide his cogitationibus cos cientia perturbatur peccatoris, qui in lucem tam profundam lapsus est, sed sine ingenti animi dolore atque molestia fieri non potest, quando homo consipicit, se in locum tam profui dum deiectum esse, praesertim si nulla consolatio diuinitus accedat.

Obseruandum hic obiter est, non omnes filios Dei esse, qui in domo patris aut permanet, aut sunt, quiq; non propter haereditatem, sed propter mercedem seruiunt. Citius decem inuenias, qui Deo propter huius mundi tantum bona aut ex sormidine quadam se uiant, quam Vnum qui seruiat Deo, propter se ipsum ex amore S stiali timore . iamobrem exilis illa gloria est, manere aliquem id domo Dei, si non filii, sed serui conditionem subeat. Nam seruus non manet in domo in aeternum, tametsi annos complures seruiat. Nihilominus tamen sitius est, aliquem seruum & mercenarium agere in domo Dei, si prorsus extorrem feri. Etenim seruus S mercenarius habet, qui ei victum suppeditat, cum ille contra egeat & sanae perite cogatur. Hic interim notabis: Si Deus adeo bonus est, ut mercenarios, hoc est, eos, qui non ex charitate, sed ex metu aut alterius temporalis commodi gratia aliquid boni faciunt, sua mercede non frustretur: quo pacto filios sitos frustrabitu siquid tecte & bene operantur λ Si seruis omnium rerum copia suppetit, in

domo Dei, quid putas filiis deeste posse λAge, audiuimus, quomodo filius Prodigus in se suetit reuersus, posthac audiemus, quomodo ratione mavis sit. Deus illi oculos aperuerat, quae prima illi gratia praestita fuit. Nunc audi, quomodo utilem sibi eam gratiam secerit. Primos

268쪽

Primo, ut modo auditum est,ipse sese reprehendit, quod tanto tempore in dissicillima & foedissima seruitute tantum famis & miseriae perpessus estet, & adhuc pateretur,cum tamen aliis in domo patris sui seruitute honestissime ac liberalissime prouisum esset .. z

-i Surgam, oesso adi patrem meum, o dicam ei: Pater, peccaui in calam cora te, iam non sum dignus uocari 'lius tuus, fac me scut unum de mercenariis tuis P Et surgens Menit ad patrem sitim:. ' l l . ,l' I

Hoc demum est, quod scriptura in se reuerti diciatur, quando scilicet homo tale quiddam cogitat est 3oquitur, proponit & opere ipso complet., Eiusmodi rationem, scientiam, sapientiam ac prudentiam docent sacrae literae. T. Quid autem hinc sequetur Omnes eos, qui non ita cogitant & loquuntur, sibi proponunt &llaciunt,opud sese nequaquam esse, etsi ab omnibus, sapientia, eruditione, ac ingenio clari habeantur. Quorsum attinet, quod mundus te ceu verum prudentissimum suspiciat, cum in rebus spiritualibus S coram Deo non aliter cogitas, loqueris, & facis, quam solent ii , qui . i . tari poti sunt, insani, & furiis agitati, quorum nullus a pud seipsum est, nullus videre potest, quid bonum &honestum sit, quidue malum & turpe φ Quae illa prudentia es., si in rebus externis omnibus consilio prodeoe potes, tibi vero in iis, quarum maxime reserebit, & caecutis & hallucinaris p Miserere animae tuae inquit Sapiens) placens Deo. Hinc iam veram discamus sapientiam,& ad quid rationem ac intellectilin nostru adhibere debeamus. . Surgam inquit filius Prodigus quo verbo abii de indicat se lapsum este, cum non nisi lapsi surgere dicantur . Et ibo, dicit, quo ingenue fatetur se hactenus stetisse,aut potius terga dedisse. Ibo ad patrem meum ait tertio) Quo declarat se hactenus in manu Ty-2 ranni

269쪽

. ranni litisse. Primum istud argumentum est, ex quo intelligi potest, quod in se reuersius sit. In peccatis cunctari amplius animus, non erat, peregrinae regionis Cucarperat secietas, diabolo seruire iam taedebat. Surgam, inquito ibo ad patrem meum. O pium animi con ceptumi Istud erat verum principium ad poenitentiam , ad gratiam, ad salutem. Nec aliud certe suis. se credendum est, quam gratia Dei cooperans.

. Videri quidem posset proprii ingenii & voluntatis' studium esse, sed reuera Dei opus est. Nunquam nim hoc cogitare homo aut in animum inducere potaset, siquidem videmus, quam tardi ad vitae emendationem simus, licet nos Deus malis & calamitatibus infinitis exerceat & premat. Quis est, cui vitia, &vita flagitiosa nauseam adhuc conciliarat Quis est, quem in ultimis regionibus, hoc est, in mundo degeae pigeat , unde fides omnis expisa est, & boni amor Ruis est, quem pudeat, quod tanto tempore Diaboli porcis praefuerit, & in summa vitae turpitudine siliquas vorarit λ Nullus profecto est, quippe non caro, aut finguis tales suggerit cogitationes. Deus est, qui

eas operatur & gignit in homine. Mat. rc. Carnis & sanguinis proprium est, ut peccatorem auocet a Deo, ut autem resipiscat & in concordiam cuDeo redigatur, nusquam non Fratia adsit oportet, haec prora & puppis,ut dicitur,noitrae reconciliationis est.

Perditio tua inquit Deus) tantummodo in Fς auxiliutuum Caeterii quibus modis D eus suppetias serat Uccatori, pulchre in filio prodigo videre licet. Primo Deus oculos illi aperiebat,ut cernere posset, quo in loco suae res essent, & quarum rerum damnum esset passiis. Haec erat gratia praeueniens. . Quod clim altius mente pertractaret, primamque gratiam arriperet, pium in illo Deus excitabat pro- positum , ita, ut iam cogitaret sibi diutius eo in loco non esse haerendum, sed suga quaerendam esse meliorem fortunam, quoniam ex tali vitae genere tae

et dium

270쪽

dium conceperat . Atque haec quidem gratia erat

incitans.

Cum iam propositus istud ipsus animo penitus insedisset, maiore etiam deinde eum Deus gratia donauit, ut id quod propossierat, ipso opere compleret, ει haec erat gratia cooperans. Surrexit inquit scriptura) & venit ad patrem suum. Ad hqc gratiam quoque accepit iustificantem , qua iustus quis redditur, in eo quod pater:cadebat super collum eius atque

eum osculabatur.

Postremo accepit etiam gratiam consummantem aut perficientem, qua homo perfectus fit, in eo, quod pater iuberet illum vestiri atque cibari. aae omnia ex hoc intelligere possumus, atq; ideo dico, ut cognostamus non nisi gratuito fieri, qua dode peccatis ad Deum conuertimur,nec est,quod quicquam nostris viribus aut arbitrio ascribamus. Maximum,quod in hoc liberii arbitrium praestat, est, P gratiῆ obteperat, gratiam amplectitur, atq; eam sibi 'tilem facit, cum alioquin sero vel nunquam per arbitrii nostri libertatem de peccatis pollemus surgere, si nos deficeret gratia Dei, & non cooperaretur nobis, tam in principio, quam in medio & fine. Attamen nostra quoque voluntas accedat necesse est: Qui creauit te sine te, non iustificabit te sine te, inquit Augustinus. Item Paulus: Non ego,sed gratia dei mecum. Haec verissima esse comprobantur in filio Prodigo , in quo pr ecipue Dei gratia valebat & operabatur,ita tame ut & ipse suam operam adderet. Surgam, inquit, . S ibo ad patrem meum. Ecquid amplius λ Sequitur: Et dicam ei: Pater, peccaui in coelum ci coram te, e.

Principio considerabis, quomodo nomen patris primo statuerit loco. Vnicum & summum hoc illi restabat solatili. Fiducia rua in nihil aliud collocare po-3 terata

SEARCH

MENU NAVIGATION