Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Huius vero spiritus longe diuersissimus est ab eo, quo huius seculi homines praediti int,qui Deo etiam dum irato ad poenitctiam & confessionem adduci nequeunt, quid facturi essent proinde, si scirent, Dei in se iram mitigatam esse λ At iste non conquiescit. Norat enim simplici & ingenua peccatorum consessione Deo nihil gratius esse posse, atque eum laudi ducere, si peccata & iniustitiam nostra ultro detegamus per consessionem, secuti id, quod Iosue olim dicebat, 7. Da gloriam Domino Deo Israel, & confitere. Ultra quod, tametsi filius Prodigus iam peccata sua incorde fassus esset, atque ob id paternum accepisset

osculum, attamen accusator quoque sui esse volebat oretentis, quo audire etiam posset ore tenus verbum

longe optatissimum, beneuolentiam S gratiam signi- . scans. Quae res prosecto consessionem nobis quam commendatissimam facere debet. Non masnopere disteptandum est,an consesso a Deo instituta sit nec ne. . Satis est, quod hic audis, utilem eam esse, Deo gratam, nec non ad ipsius spectate honorem. Subinde etiam consolandus es oretenus, si modo velis,ut turbines & tumultus conscientiae tuae componantur. Quid

. i tur usq; adeo consessionem extimescis 3 Iudicium seculare tibi sermidandum erat, ubi de suspendio agitur , si semel furtum consessus sis. Alacris ad confitendum Deo accedito, utpote liberandus magno onere peccatorum . Sed hoc cura praecipue, ut confessio

tua cum fide coniuncta sit, quocirca filius Prodigus ita inquiebat: Pater, peccaui. Fecit hoc ipsum quidem& Iudas, dum peccasse se non iret inficias, veru quia

Deum patrem credere non poterat, pereundum illisuit animum despondenti. Secundo, vide diligenter, ut consessio tua verax ci, solida & omnis excusationis expers. Peccaui, inquit, non vulgariter, sed in caelum. Nam homo in omnes

creaturas delinquit, sed potissimum in Deum. Que- . . admodum David ait, Tibi soli peccaui, & malum coram te

282쪽

'ς T R M o v I et et rae oram te seci. Quapropter peccator etiam si cuncti illi mortales ignouerint, nisi a Deo quoque igitotum sit, haud placido & tranquillo animo esse potest. Tertio, pari diligentia aduigila, ut confesso tua ex humili proficiscatur animo , Non sum dignus inquit, ille vocari filius tuus. Hic plane cernis, quomodo in Deum omnem gloriam transferat. Antei illum patrem appellarat, nondum ausus filium se eius profiteri, quasi dicere vellet, Fecisti atque etiam dum lacis Ivt patrem decet, ob quod non iniuria patris in te quadrat vocabulum, dignus e , qui pater voceris. Ego vero quia praeter ossicium filii seci, nee ut aequiim fuit te colui, indignus omnino sum, qui filius tuus dicat.

Haec confessio veram animi humilitatem testabatur, ad quam Deus non aures aduertere non poterat,

tanquam ad rem longe sibi gratissimam, nec poterat committere, quin gratiam cumulatim ei communicaret. Vbi inter caetera obseruabis, decreuise primo silium Prodigum rogare patrem, ut se in mercenariorum loco habere velit, quod nunc silentio praeterit. aando peccator agitatur consilentiae stimulis, tum Praeclare secum agi putat, si vel inter infimos in domo Dei locum tenere sibi contingat. Sed quoniam praeter suam opinionem ultroneam parentis in se experitur benignitatem ac beneuolentiam, Iubens mercenarii praeterit voc ulum, non ignarus honestiorem filii, quam serui esse conditionem. Verum iam mihi consideres velim, an non venustὰ ,α pingui, ut ita dicam, Minerua, per parabolam sit ostensium, quis modus & quae ratio cum Deo & coram Deo agendi esse soleat. Quae res ita animum nostra permoveat, Vt de peccatis surgamus, & ad Deum pa- trem nostrum nos recipiamus, & humili deniq;

animo nostra confiteamur peccata

quae gratiae essiciamur participes.

283쪽

DE EI LIO PRODIGO

OCTAVUS SERMO,

in caena Domini de sacra Unaxi, seu comm , nione corporis Chri ti.

Agna .me spes habet circa hodiernam praedicationem,optimum quemq; Christianum se, , cum animo recoluisse,quid Eodierna dies secum serat,& qua

l ςςlebritate quibusque officiis

sit nobis transigenda. Nam a-- Iioquin ingens vitium & nem gligentia no satis culpanda iudicari roset, siquis nunc demum, quid nobis factu ostpus sit hodie, cogitare incipiat, & per totum hocce Quadragςsimae tempus ne semel quidem ea de re ani' inum illius hue sterit cogitatio: Non iniuria, inquam, accusari possemus neFligentiae nos Christiani, ut quibus h etenus sol tamque seueris adhortationibus cal-ςar additum fuit. Sed meliuν quiddam de vobis ominor, nec dubito , quin res ea vobis, sicuti necessarium prorsiis est, maiori curae fuerit. Quo enim titulo alioquin Christi num nomen defendenius, aut nos Christianos este co- probabimus, si obliuioni tradamus id, quod Christus tanta cum autorii te instituit, tam solennibus verbis depuntiauit, & charitate incredibili dedit ac distribuit, unde omnium fidelium solatium ac salus pendet. Longe i nobis absit, fratres dilecti, tantae ingratitudinis scelus, absit, inquam, ut Deum nostrum ita flocci faciamus. tque salutem nostram, solatium & caelesti ac aeterna bona in nullo pretio habeamus. Ignominia est, nos aliquando totius anni spatio parum vel nihil de Deo cogitare. Didiu horribile est, illum tam sa-cile a nobis contemni nonnunquam,&conuiciis atro-

Sed cissimis proscindi.

284쪽

. sed hoc imprimis omni animaduersione, ac suppli teli genere dignum esset, si etiam in propria domo, inmensae, apud cibii psius, quem nobis lex singulari in nos beneficentiavi charitate parauit, manum illi adqferre velimus & pedibus eum conculcare: i Quod in se Iudam proditorem facturum conquerebatur. Cui in cinctum panem, inquit, porrexero, is tradet me. Is vero haud dubie Christunt pedibus conculcat . qui vel ipsum, vel mensam ipsius fast1dit, aut indigne ad eam accedit. . Neutrum fit sine ingenti periculo aererum nostrarum dispendio,quod ut euitare possimus. magno studio opus est ac diligentia. l. imi Ecclesia mater nostra fidelissima per totu hoc Qua dragellinae tempus nihil magis in votis, habuit, quam ut vel semel cum filio Prodigo in nos reuerteremur paternitas reperituri des. Quod si quis ex parabola illa, seu similitudine nondum animaduertere queati ubi filius Prodigus adolescens insolentissimus selicius egerit, in paternis laribus, an in externis regionibus

cum porcis victum communem habens, is oculos ad huc aperiat, quoniam nunc demum res serio agitur, nunc ad extremum peruentumses , ita ut alterutrumst necessario faciendum, aut cum Christo & omnibus electis cibum capere, aut a Christi omniumq; electo. rum coiisertio in perpetuum separari ac diuelli.

Res non patitur moram, mensa adornata est, conuiuae inuitati, hora nobis definita est, hodie dies illa est, ad quam comparere debemus ι Qui itaque nod dum satis norit, utrum praestabilius sit, Deum pro patre, an vero pro iudice & hoste habere, in gratia ipsius, an vero in indignatione esse, is sine omni cuncta tione ambigere desinat, & curet animo deliberato visit. Ego autem inquit Iosue & domus meas rute, mus Domino. Nusquam sane fratres dilecti commo dius beatiusque, quam in domo patris nostri vivitur. 3Hic inter viros probatos &conuiuas honestos locum obtinemus, ibi inter porcoi nobis ouendum erat: hic

Iosue a q

285쪽

e r . v I FI L Τ Ο PRO n Ico . pane escimur quantum satis est, ibi praeter siliquas nihil erat,quae tamen ad saturitatem usque non suppetebant. Hic benigno & elementi utimur patre, qui nos absque nostra cura & solicitudine cibo tam temporali3. : et . . T quam spiritali pascit, ibi sub Tyrant Imperio eramus; qui unico hoc studebat semper,ut cum corpori, tum animae nostrae vim adferret, sicut in diuo Iob videre li- Iob r. cer. Quis igitur iam dubitet illos homines esse deplo-3 . . v ratos, qui adhuc in utrunque latus claudicant, nondum certi videlicet, melius ne sit & utilius Deo an diabolo inseruire, ignari adhuc; virum malint ulterius filiquas cum porcis vorare, an cum omnibus electis vesticis caelesti in domo Dei. I Faxit Deus Opt. Max. ut nos & omnes Christiani exactius rem istam consideremus. Et praecipuum huius sermonis negotium est, ut viam demonstret, qua, Proxime ad domum patris perueniri possit,& ut nos alliciat ad mensam ipsius, necesse sit perpetuo nos cibo porcis consueto & siliquis vesici ue neue nos ipsi in

porcorum naturam Vertamur, instar pecudum vivamus,&animam exhalemus.

Eam nimirum ob causam, ut ne quid ignoretis, hoc in loco iam conuenimus, & magno nobis opus esset oratore nunc & Viro eloquente, qui hoc nobis persiuadere posset. Ad quod persiuadendum quis magis diser tus est, quam Christus ipse e Lege sextum caput in

Ioanne, vicesimumsextum in Matthaeo, decimum- quartum in Marco, vicesimumsecundum in Luca, undecimum in prima epistola Pauli ad Corinthios. Quae sacrae scripturae loca si parum apud te valeant, nec tantum possint essicere, ut assiciaris erga mensam Domini, &nauseam concipias erga siliquas . Videre I equidem nequeo, qui tibi succurri possit. Quae omnia si te nihil mouent, audi obsecro, quid cum filio suo Prodigo benignissimus pater amplius se erit. Proximo sermone audiuimus, patrem filio reverteti obviam processisse, atque in eius irruisse coitu. Quae

286쪽

' Qua Ditis humanitas spem & animum silio addebat. Vt animo submisso, ac magna fiducia ad patrem diceret: Pater peccaui in caelum & coram te, &c. Nunc igitur quae sequuntur, pari diligentia accipe. Dixit autem pater adseruos suos: Cito proferre stolam priam , induite illam, date an Mn in manvim eius, O Iealceamentum in pedes eius, oe adducite uitulum saginatum, occidite manducemus σ epulamur: quia hic filius meum. mortuus erat o reuixit, perierat oe inuentus M. Et coepe. runt epudari. ,

Omnia ista verba optime quadrant ad sacram syna, xin, seu coenam nostram Dominicam, quapropter etiam ita digessi ac institui sermones meos, ut ea hodie explicanda venirent. Nam tametsi omnes sacrorum Bibliorum libros peruoluerem, videbam nullum locu ad praesentem diem tam accommodum esse, atque est hic textus,in quo diserte docetur, qualem Deus nobis suis filiis comam pararit, & quid ad eam accessuri sacere, vel quomodo nos pol sumptam gerere debea rmus. uocirca singula haec verba excutiemus & pon- Eerabimus. Et primo quidem, non absque singulari ratione Meausia ostensum est, patrem ipsium non omnia praestare solum, quae ad filii sui perditi restitutionem ac salutem pertinent, sed seruos suam quoque addere oes

peram Oportere.

Pater suis sunctus erat partibus, filio aduentanti obviam procurrerat, in collum illius irruens eumque exosculans, omnis irae, indignationis & iniuriarum oblitus. Id quod reliquum erat, seruis suis mandat . Proserte, inquit, stolam primam , &c. Attamen huius aetatis naribus emuncti doctores αquibus per se sapientia innata est, nugari no verentur, dum dicunt Nil moror seruos, si patrem fautorem

habeam. Quid illorum mihi proderit officium, si an

287쪽

flexibus & osculis me primo excipiat Delis: iEt quod

crassius est. Quid facerdote vel ipsius absolutione mihi opus est, cum iam Deus me in gratiam receperit &Coluto nauerit. quicquid in eum admisi γQuorum improbae voci ita responsium sit: Causam ex Deo sciscitare, cur hominem nocentem in gratiam recipiat, & postea tandem ad famulos dicat, ut illum induant & conuiuium illi parent non vulgare. Christuinterroga, quo animo Lararum iam mortuum ad vi

tam reuocarit, & postea demum Apostolis in mandatis dederit, ut eum disigarent. Si efficaci & omnipotenti suo verbo non solum vitam ei reddere potuit, verumetiam manibus ac pedibus vinctum ex monumento subleuare , potuisset etiam haud dubie sui veriabi virtute compedes, quibus ligatus erat, rumpere. sed is huc suis Apostolis faciendum reliquit. m. ' O homo tu quis es, qui respondeas Deo , & in ipsius opera inuehare λ An nota beneficio agnoscis, quod iuuet te, & iuuare semper paratus sit, siue id faciat per se, siue per alia media λ Nunquid aegrotus cum medico iure expostulabit, si morbii propellat, siue medicinam per alios mittan, sue ipse aegroto sumendam praebeat Si sapit, nec ingratitudinis notam velit incurrere, habebit medico gratiam , viro etiam modo sibi consultum fuit. Quod si medicus potionem seu medicinam

ipse attulerit, cu gratiarum actione eam infirmus acci- , piet. Sin vero per seruum mittitur, certus est eam none seruo, sed a domino & vero medico proficisci. ZM. O. . Huius rei exemplum pulcherrimum in sacris literis extat de Samaritano, qui saucium ac vulneratum hominem in itinere conspiciens, imposuit in iumentum situm, ac deportauit in diuersoriu,atque illic eum hospiti meritorio commendauit, ut ipsius curam dili gentem ageret,&c. Quo pacto iam vulneratus de iniuriis cum Samaritano agere potuisset,quo minus ipse curam illius habuerit tantisper, donec pristinae valetudini sit restitutus An non Samaritanus laudabiliter

288쪽

s WR M o v III. Q I32 liter satisfecit, quod erga semiuiuum misericordia af- ι Masectus sit, vulnera obligarit, in umbram S sub tectum revexerit, ac deinde alios substituerit, qui necessaria subministrarent, donec conualui siet ἰ .h- Homines itaque impudentes, inepti vel potius i grati sint oportet, qui omnia sibi a Deo sine medio aliquo contingere volunt, Ecclesiam aut ipsus inini stros nihil posse opinantes. At ne tibi hoc in animuni ducito Dater. Non enim Deus hic se patietur finibus circumstribi. Inuenit te in via procul a Hierosolymis

vera tua & coelesti patria. Non autem inuenit te sanu, sed aegrotum ac vulnere afflictum, hoc est, peccato originali insectum τ semiuiuum, ac omni virtutum ornamento spoliatum, attamen tui misertus est, peccatis te

exonerauit, & in domum denique suae Ecclesiae per baptismum reduxit. Si quid porro est, quod ad salutem tuam desideretur, id seruis suis sanctis Apostolis eorumque posteris supplendum dedit. Ex his quicquid

illud est, petere debes, nec alio modo tuis rebus su curri potest, quandiu seruorum copia detur. Ea enim ubi desit, Dei potentia illorum seruitio non astringitur , siquidem, quod per eos tanquam instrumenta siua seu media operatur, id praestare quoque per se absque illorum opera potest.

Sed ita factum est, ita illi placuit. Seruis suis duos

denarios dedit, hoc est Verbum & Sacramenta, qui bus subinde opitulari laborantibus debent. His verbis eos assatus est ζ Accipite spiritum sanctum : quorum

remiseritis peccata, remittuntur eis. Et tu quis es,qui voluntati illius oblatrare audeas An oculus tuus nequam est, quia ipse bonus est Aut non licet illi quod

vult facere λ Sic ab eo definitum est, quod nec mutari poterit. Ecclesiae subiicit,quem in gratiam recipit, ita inquiens: Qui ecclesiam non audierit: sit tibi sicut Mat. tr. Ethnicus,& Publicanus. Quem amplectitur & oscua. latur, cum suis seruis comendat, qui eum vestimentis rurius Ornent, α cibo refocillent. Res aliter geri non

289쪽

LM. re. potest. Qui vos spernit, inquit, me spernit: qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. a Hoc totum eleganter nobis resert vetus illa figura Gen. 3 s. de Agar, cui cum Sara minime conuenire poterat, superbiebat & efferebat sese eo, quod cum Abram commercium haberet, cogitabat, postquam ex ipso pro

lem suscepisset, nihil amplius curandam esse veram matremfamilias, nihil cedendum Sarae. Sed quibus verbis Dei Angelus eam allocutus est Agar reuertere ad dominam tuam, & humiliare manu illius. Christus Saram suam, hoc est, Ecclesiam omni honore vult assici, nec pati, ut illi contemptui sit. Illi Spiritum sanctum promisit ac dedit: illi ac ministris, illius tradidit claues, unde etiam petendum e st, quic- auid ad nostram salutem necessarium est, aut cu Chrii nihil commune habendum. Atque hinc imperitia hominum sese proserit qui dicunt, Quid mihi rei cum Ecclesia aut ipsius ministris, cum Christum habeam auxiliatorem e QSid mihi cum sacerdotibus, clim habeam Deum praesentem p Quid ais bone vir λ Si vis ut fides tibi habe tur, misero peccatori nihil in Ecclesia aut ipsius ministris situm esse prius verbis Euanpelli lituram inducem re debebist quae Christus protulit hunc in modum: Ioan. to Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis pec-

. . cata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta

Mat. 16. sunt. Et ad Petrum Tibi dabo claues regni coelorum. Et quodcunque ligaueris silper terram, erit ligatum &in caelis: & quodcunque solueris super terram, erit Q. B-.et oc lutum & in Milis. Item, Qui vos spernit, me spernit. Nati. 1 8 Et rursus, Qui ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, & Publicanus. Atque adeo si fidem mereri cupis hostis Ecclesiae, parabolam quoque de Samari- tano, & filio Prodigo ex Euangelio auferre debes. Quam diu enim iam comemoratae sententiae & similitudines reperiuntur & leguntur, nunquam Catho, Iici tuis dictis vel verius nugis aures praebebunt.

290쪽

. mlamobrem aliquid apud nos valere debet, quod pater filio in gratiam recepto, id quod reliquum est, seruis demandet. ina id vero illud est Cito, inquit, proferte stolidam pi imam, & induite illum.

Hic Vides primo, quam Deus omnis morae sit im- Patiens, quam primum peccator ad sui agnitionem venit, errata confitetur, & veniam rogat. Cito ait ad seruos: nam res non patitur moram. Vbi enim peccator ad hunc modum flagitia sua & conscientiae torme' ea persentiscit, & ita perplexus est, maturo opus h bet auxilio, ne desperando periclitetur.

Sed quod illud auxilium est Proserte primam stolam, & induite illii. Quae vestis aliud nihil est, quam

iustitia, innocentia, aut peccatorum remissio. At Obiicis nunc, qui fieri possit, ut homo homini impertire talia possit λ An non solus Deus est , qui potestatem habet dimittendi peccata, & iustitiam comunicandi tRespondetur: Christus non dicit, date ei stolam, sed proferte. Ex sua arca iubet depromi. Apud te inquit David) propiciatio est, mitericordia & copiosa

redemptio. Deus in sitia arca reconditam habet, Christus suis meritis. Ea slium reuertentem donat beniagnus pater, penes quem praecipua dimittendi peccara facultas est: semuli solutis modo eam proserunt ex 'thesauro scripturae ac meritorum Christi annuntjan- . tes & induentes illum per absolutionem. Ex his nimirum audis, Christi mandatum esse ac praeceptum, Ut Peccatore resipiscenti gratia annuntietur & absoluatur in nomine Christi, aut ut liber dicatur & immunis ab omnibus suis peccatis, induaturque hoc modo Vestes . . illoc est, particeps sat iustitiae & meritorum Christi. Proferte, inquit, stolam primam. S induite illum. Propterea autem stolam seu vestem appellat,quod peccata tegat, ut David inquit, Beati quorum tecta

sunt peccata.

Prima stola seu pretio ssima vestis vocatur eo, et mortalibus nihil melius peccata possit contegere, R

meritum

SEARCH

MENU NAVIGATION