Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

metipsos sicili Dei ministros . Non illest, iacte imas nos Euangelicos, dicamus nos Christianos, sid exhibeamus & reipsa ostendamus,& probemus ipsis operibus. Sed quibus p in vigiliis, in ieiuniis multis', &c. Sed num sola hqc sunt, quae Christianuiu probant λNon . Nam Paulus alia etiam praemittit & postponit, nempe, patientiam, castitatem, longanimitatem, charitatem non lictam,&c. H. Ec sunt, quq Chrit ianui nollendunt. Atque hinc quociue vides, quam nos ipsos decipimus. Nos enim Chri uiani nobis videmur, si ad tempus a carnis abstinemus, qualitercunque interim vivamus. Sunt alii, qui Christianos se putant, si quocunque tempore quibus ibet vescantuc, qualitercunq; interim vitiant: At longe aliter hic docet Paulus. Moneo igitur charissimi , ut rem ipsam recte attendatis: Non abiiciamus ieiunium, nec de illo grauem ui : nam magnas habet commoditates & promi ssiones: ita tamen ieiunemus, ut Deo placere possimus. Nemo in ieiunio suo spena ponat, sed in Christo r . Nemo alterum iudicet. Non a cibis tantum, sed a peccatis etiam ieiun'mus. Denique, quod nobis subducimus, in

42쪽

UPERIORI sermone dixi,. propositi mei esse Ionam Prophetam hoc tempore enai rare, idque certis ex causis. Nam cum CHRIsTus tam inligniter incredulis, & obstinatis in sua malitia, praedicatione Ionae & Niniuitarum poenitentiam obiiciat, nihil certe conuenientius hoc tempore proponi potest. Primo enim certum est , omnia peccatis & impietatibus plena esse. hoc nostro tempore,& plerosque adeo obstinate peccare, ut non nisi terroribus Sc minis uideantur polle ad poenitentiam emolliri. Atqui Deus quotidianis semie comminationibus non occulte subindicat, se diutius non distimulaturum , sed grauissime in impietatem Sc duritiam nostiam vindicaturum, ni mature resipiscamus ut vel ob hoc solum omnes Christiani merito hoc tempore Ionam & legere dc audire deberent. Vt interim taceam, quini idem Ionas apertissime adumbrauit mysterium, tam 'assionis quam resurrectionis CHRisTI, ad quae potissimum tempus hoc respicit . Omnia enim alia,quae praecedunt, nihil aliud sunt nisi praeparatoria quaedam, ad hoc addita, ut maiorem & consolationem de fructum e passione & resurrectione Domini reportemus. Iustissime igitur videor mihi Ionam enarrandum susce pisse. Atque utinam omnium vestrum pectoribus eum insculpere possem: sic enim certus & securus essem, nec fidem nec opera nobis de sutura. Brevis quidem est Ionas Propheta, sed vere magna & notatu dignissima continet. In ipso enim ostenditur Dei ira aduersius peccantes ad terrorem omnium impioru :

. I. in ta

43쪽

In ipso ostenditur Dei misericordia erga poenitentes , aderigedam spem omnium poenitentium: In ipso olleditur mirabilis Dei omnipotentia, ad consolationem omnium afflictorum: In ipso ostenditur admirabilis Dei sapientia, in reuelatione mysteriorum Christi, quoad pios, S absconsione eorundem quoad impios. . In ipso ostenditur, ob quam causem Iudaei abiecti fue-

, ruat,ad terrorem & comminationem omniti nostrum,

ne in idipsum incredulitatis exemplum incidamus. Denique, in Iona ostenditur, qua occasione verbum Dei peruenerit ad gentes, idque ad laudem & gloriam fratiae Dei. Haec autem omnia & notatu & scitu dignissima sunt, ideo moneo, ut attentos vos praebeatis. Nec vos quicquam offendat,quod Ionas veteris Testamenti Propheta fuit, quasi ob id nihil ad nos pertineat, Imo, quia unus & idem est Deus, una & eadem fides veteris& noui Testamenti, certum est,qudd etiam ad nos pertineant Prophetae. Sicut enim Deus omnes creaturas

ad hoc ordinauit, ut in ipsis & per ipsas agnoscatur inuisibilis ipsius virtus, sapientia & maiestas: sic etiam ex omnibus populis posteritatem Abrahae elegit, non Rom. r. ob ipsorum merita, sed ut in ipsis ostenderet tam iram suam in incredulos & obstinatos,quam misericordiam & gratiam in credentes & res pistentes,itemque longanimitatem suam erga delinquentes, dc auxilium suum erga afflictos. Hinc & saepius dicit, quod assumpserie Deia. as eos sibi in laudem, & nomen, S storiam. Vnde palam Hier. is est, etiam ad nos pertinere, qincquid Deus cum ipsis egit,atque adeo quicquid per Prophetas ad ipsos locutus est. Caeterum, quia ad intellectum Prophetarum, multum lacit cognitio locorum & temporum, quibus Prophetae vixerunt, ideo obseruandum,quod Ionas vixit & prophetauit tempore Ieroboam Regis Israel,cuius a ius fuit Rex Iehu,quo tempore dc alii Propheis, praeIhrtim Oseas, Amos,&Iohel suerunt. Huic igitur Regi Ieroboam, Ionas sua praedicatione astitit,ac esse

44쪽

IONAE PROPH. C A P. I. 8

Rex Syriae, per vim Israelitico imperio abstulerat tam 4. Ami inaeitimabile gratiar diuin et munus ell, ubi Deus cuipiaregno, virum sitio verbo instructum miserit, cuius gratia, nedum ei regioni scelera & impietatem condonat,

sed immensis etiam beneficiis ipsbs cumulat. Quid igitur non saceret,ubi bonorum hominum copia esset λ Locus autem, ubi Ionas praedicauit, est N iniue, non quod tantum in ea ciuitate praedicauerit, sed quod ea praedicatio taruum hic describituri Alias autem ex iam dictis certum est, quod prius in Iudaea praedicauerit. Ni- . niue autem suit ciuitas magna & potens Metropolis Assyris & caput totius regni, de cuius magnitudine infra latius audiemus. Condita autem fuit ab Assiir ex Gen. Io. progenie Nemroth, postea autem per Ninum regem, a quo & nomen accepit,ampliata & ornata. Haec ciuitas multos reges habuit potentissimos,qui regnum Israel infestarunt, inter quos primus Phul, rex Assyrioru 4.R. e. r stributum exuit a Manahen rege Israel. Postque in Ibidem. Tegla halasar magnam partem regni Israel translu- Iit in Assyrios. Tertius autem Salmanasar, Omnem

Israel transtulit & cepit. Hos se clitus Sennacherib, etiam regnum Iuda vallare intendebat, sed a Domino prohibitus fuit. De superbia & potentia huius regis, 4-t 1 lege quartum Regum. Ninive igitur tempore Ionae . Apotentissima, ditissima & pulcherrima cinitas erat, verum iuxta hoc impiissima omnibusque plenissima peccatis. Sic enim, ut plurim dira crescentibus diuitiis &gloria, crescit etiam malitia & impietas,quae duo cum tu i minensium excreuerint, prope est iudicium Dei, id quod huic ciuitati accidit. Et quanquam periculum,

quod Ionas praedixerat, per poenitentiam auerterunt ad tempus, postea tamen priorem malitiam repeten tes, perierunt. Eius ciuitatis excidium & exterminiii praeuixerunt Thobias & Nahum Sic enim relapsis em Tob. 14.ciuntur posteriora peiora prioribus. His praemissis, ad Nahsi. t.

textum accedamus. Elfactum es uerbum Domini ai I enam filium Amat ar . - . - 'Sunt

45쪽

I . . II

et ri

sunt qui dicant, Ionam sitis e filium viduae Sareptha nae, quem Helias a mortuis suscitauit, eo potissimum argumento inducti, quod seipsum hic filium Amathi vel Amithai nominat, hoc e is, filium veracis , propterea,quod mater ipsius ad Heliam post suscitationem filii dixerat: Nunc in illo cognoui, quoniam vir Dei estu,& verbum in ore tuo verum est. Hoc tametsi plures asseuerant, non tamen videtur scripturae undiquaq; coγ.uenire . Nam in libris Regum , Ionas dicitur suille de Geth, non de Sareptha. Et vidua illa suit gentilis, ut comici poteth ex verbis CHRIsae I ad Iudaeos: Ionas autem fuit Hebreus. Ideo simplicius dici potest , quod Amathi fuerit pater Ione. Nec tamen magni hoc refert scire, num fuerit Ionas situs illius viduae necne: satis est,quod scimus ipsum fuisse Prophetam. Nam h1c dicitur, factum esse verbum Domini ad ipsum : ergo quae praedicauit & scripsit, verba Dei sunt. Haec attendere oportet. Persona nihil nobis confert , sed verbum Dei. Caeterum mirari quis posset, quod hic statim in principio, conivuctio Et) praeponitur , cotra legem & naturam huius coniunctionis, quae ideo copulativa dicitur, quod duo inter se copulet. Verum haec est phrasis Hebraica , quod sepe coniunctionibus in principio utuntur: Vt patet etiam in Ezechiele realiis multis, &c. Interim tamen nec ipsa coniunctio vacua ell, quod facile videbimus, si causam, cur Ionas ad gentes missus sit, attendamus. Qui autem causa eX-titit Illa nimirum, quia filii Israel Prophetas non audierunt. Τot Prophetae missi erant, tot mirabilia facta, toties ipsis praenuntiata captiuitas propter multitudinem peccatorum, nec tamen unquam poenitentiam egerunt. Neque enim saltem unius regis tempore vitiitos aureos colere destiterunt, nec unquam eos inde ab strahere potuerunt, vel Helias, vel Helisaeus magnis miraculis coruscantes. Mirabatur autem Dominus, Sctaedebat eum siti per Israel, sciens, quod si ad gentes mitteret , multo laciliores ad credendum eas inuςniget. Vnde

46쪽

IONAE PROPH. CAP. I. 9

Vnde& ad quenda illorum taliter locutus est. Fili hominis, vade ad domu Israel, non ad populos profundi sermonis & ignotς lingit; mitteris, sed ad dormi Israel.

Et in si ad illos mitteras, ipsi te audirent. Domus aute Israel nolui audire te, quia nolunt audire me. Hoc aut ut eXperimeto probaretur, misi us est Ionas ad Nini uc. Itaq dum per coniunctionem tricipit, ad ea nos mitti , .'

quae ia diximus, ut sit siensius: Filii Israel non audiet ut, ' preceperat Diis, sed indurauerant ceruicem sua, &c. S i sci rco factum est verbum Drii ad Ionam , dicens: Surge,&c. quatenus in coparatione gentium damnabilis Israel amplius ostenderetur, & idcirco etiam iudicium D ni tradituri illos in captiuitatem, irreprehensibile coprobaretur. E quibus omnibus apparet. ne minimum qui de in seripturis superuacuum esse, sed in rerdumi nimis quibuslibet rebas maxima musteria ollendi, queadmodum haec coniunctio Et) praeposita, causam totius libri ostedit: Nisi enim Ionas prius frustra apud Israelitas praedicas et, non opus fuisset sic incipere: Et

factum est verbum Dni, &c. Faxit Deus Opi. ma X. ne unquam seu stra audiamus verbum Dei, multo magis ne ipsum unquam repellamus. Alioqui etiam nobis continget, quod alibi dicitur: Quia abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus: quod ne unquat nobis accidat, oremus, poeniteamus, alioqui viri Nini uitae etiam contra nos in iudicio stirgent, Scc.

VI attendit, quam seuere & ter

ribiliter Christus in hoc Euangelio loquitur, maxime in principio, ubi nihil aliud facit, si

indignatur, arguit, minatur, condemnat, ae finaliter Diabolo tradit incredulos Iudaeos mirari sor n posset, quomodo Prophetae tam bona de ipso tamq; consistatoria pr nunclauerint, cam contrarium

47쪽

. hic appareat. Verum Christianus homo nihiI ob hoe

moueri debet, imo non tam quid dicatur, ς quibus di- catur attendere oportet. Certum enim est, Pharis os tiales suisie, qui leuioribus verbis non fuerunt digni. In fine autem Euangelii longe aliter loquitur CHRIs T v s. Illic ipsum inuenis ut est, imo qualem liben-Hal.44. ter habere & optare possest Illic in labiis eius nihil nisi gratia est, in moribus & gellibus eius nihil nisi . mansuetudo: Illic manus extendit in discipulos suos :Mart. . Illic omnes eos, qui voluntatem Patris sui faciunt, nominat suos fratres & sorores. Si igitur te ostendit exordium Euangelii, aspice finem. Imo, si indignationis&cominationum CHRIsTI securus esse cupis,vide ne imiteris Iudaicam obstinationem, quin potius esticiaris discipulus & imitator CHRISTI, lac Voluntatem Dei, & habebis in Christo quicquid desideras . Haec est tota huius Euangelii intentio, quam tamen distusius declararem, niti ad hunc scopum tota historia Ionae spectaret, quem cum tractandum assumpserim, noopus est diutius hic immorari. Vnum hoc vobis incul-- catum volo, quod Christus ipse in hoc Euangelio dei Iona & Niniuitis loquitur, idq; admodum serio, quod certissimum indicium est, magnum quid in eo Propheta nobis ostendi. Vbicunque enim Christus Prophetam aliquem nominatim in Evangelio proponit,

I n. s. certum est, seriosum aliquid in causa es e. Tantum aurasiti. tem quatuor inuenies suis nominibus expressos a Christo, Moysen scilicet, Esaiam, Danielem & Iona hune nostrum, quod vel sellim excitare nos deberet ad ipsum legendum & audiendu . Nisi enim magni aliquid in ipso esset, Christus non ad ipsum nos remisisset. Quod igitur c pimus, eandem historia prosequamur.

PROSECUTIO IONAE.

SVpra paucis dixi, quis fuerit Ionas, cplo tempore,& sub quibus Regibus prophetauerit. Denique

quae

48쪽

quar fuerit illa ciuitas Ninive, & cur Ionas potissimum ad eam milius fuerit, cum nusquamilcgamus quenquam aliorum Prophetarum ad Gentes praedicandi gratia milliina, praeter unum & um ΙCnam. .i a Alii quidem Prophetae saepe de Gentibus, etia & contra Gentes prophetauerunt, imo, Moyses etiam ad Evod. 4. Pharaonem regem Aegypti missus fuit. Et Hiere- Hier. a 'mias literas in Babylonem etiam milit, verum non

Gentium pratia, sed Israelitarum, qui ibi erant. Ionas autem solus pro dicandi gratia ad Niniuen missus fuit, licenim ad ipsum dicitur:

Surge, vade in Miniuen ciuitatem mSiram, o praedica, e.

Hoc est vel bum Domini, id est, iussio & praeceptum Ionae impositum . Causa huius iussitonis prima &potissima est, incredulitas &obstinatio Iudaeorum, ut &supra dictum est, qua iam dudum meruerant puniri , imo totaliter a Deo relinqui. Ne autem Iudaei pulse . . Irent, in hoc iniuste secum agi, missum est: verbum Domini ad Gentes, & ad eum locum, ubi π axime impii erant,ut si illi verbum Dei reciperent, totus mundus iudicare posset, Iudaeos merito puniri. Sic enim punit Deus,ut iudicia eius etiam mundus cogatur iusta pinnuntiare. Deinde haec iussio Dei ad Ionam , quasi Apraeludium & praesagium fuit, verbum Dei, imo regnum Dei a Iudaeis auferendum, ipsumq; Deum a Iu- Μαt. a 1 daeis ad Gentes transiturum , idque propter ipsorum

incredulitatem & obstinationem . Hoc autem merito& summe nos terrere debet, maxime cum videamus

nostro tempore verbum Dei ad ea loca peruenisse,ubi nunquam prius suit auditum , imo ubi nunquam cognitum fuit homines vivere, interim autem ex altera parte insisne illud regnum Hungariae,& a CHRI sΤΟ, ct ab Ecclesia, violentia Turcarum separari, imo inuitos ad Maho metisimum cogi, &c. inris autem haec audiens & videns, non contremiscat λ maxime climram prope videamus flagellum Dei, iamque proximus

nobis paries in immensum ardeat An dubitamus

B i haec

49쪽

PRO SE CUTIO

haec seri,&facta esse an admonitioncm nostri Aut putamus Deum semper ad malitiam nostram connixurum, vel no posse ad nos peruenire Vel putamus Luc. x3. solos Hungaros peccaste & Iudaeos Imo nisi poenitentiam egerimus, omnes simul peribimus. Terrori igitur nobis sint, no tam haec iusso Domini ad Ionam ' miserabile illud exemplum, quod in H ungaris videmus. Caeterum in illa iussione Domini, etio, hoc ostensum est, nempe, i Deus etiam Gentium curam ageret, & quod gratiam suam nondum totam ab eis a. r- terat, quantu uis ab exordio eos neglexisse videretur.

Imo hac iussione Deus praeostendere voluit, se reiectis Iudaeis, Verbum & Spiritum suum ingentes diqu- Iahela. surum, quemadmodum & Iola et praedixit suturum, unomnis quicunq; inuocaret nomen Domini, saluus fieret, ac re ipsa appariturum, quod Deus non Iudaeorum Rom. 1 O tantum, sed etiam gentium Deus esci: Et quod apud M.to. ipsum nullus respectus esset personarum, sed in omni gente quisquis eum timeret, gratus illi esset. Putabant Iudaei se solos ad Deum pertinere, inad se meritis & operibus iis hoc mereri, ut Deus tam benignum se ipsis ostenderet. Atque haec persitasio adeo animis

M. f. eorum insederat , ut putarent se etiam gratiam Euangelii per obseruantiam legis meruisse, nec quenquam eius gratiq participem esse posse, nisi legem obseruaret, ut patet in Actis. Atqui hic videmus etiam Nini . uitis missum esse verbum Dei & gratiam: Sed nunquid hoc meruerunt obseruatione legis Mosaicae, aut aliis suis operibus λ Nequaquam . Nam nec legem.

Moysi unquam habuerunt, & peccatores impiis imierant. Sic enim contra Nini uenclamat Propheta:

Vae ciuitas sanguinum, quae plena est mendacio & direptione, & non recedit ab ea praedatio. Constat igitur, quod ex sola gratia illis'missum sit verbum Dei,

quemadmodum & nos, nedum citra opera legis, Verumetiam citra quaecunque merita praecedentia ex sola gratia, ad Euangelium & Ecclesiani Dei vocati su

50쪽

ION A EI PROPH. CAP. I. Ir

mus . Quod igitur Paulus alias magno studio contra Iudaeos de iustitia sitia praesiumentes docuit, hoc statim in exordio Ionae habemus, nempe, quod ex gratia salui saeti sumus, non ex operibus, ne quis glorietur. Tertio loco in hac iussione Domini videmus, Deum Eipsum proniorem ad miserendum, quam ad puniendum. Meruerant Nini uitae puniri & exterminari, attamen prius eos per Prophetam monuit Deus . Sic enim semper ante punitionem solet praemittere verbum suum. Sic ante diluuium misit Praedicatore Noe. εSic ante interitum Sodomae, misit Loth. Sic ante ex- Gen.r. terminium terrae Chanaan, misit in eandem terram Gen. x in braham, Isaac. & Iacob. Ex eadem causa misit Io- Gen. ra.

seph & Moysen in Aegyptum, &c. Sic & hic Ionam

mittit ad Niniuitas. Et o vere admirabilem Dei dignationem & misericordiam . Meruerant illi sumiamum supplicium , & inus illis confert simanium be- . . neficium , mittendo illis verbum suum, ut verum sit, quod Paulus dixit: Ubi abundauit delicium, sepe abundauit & gratia. Idipsum & nobis contigit. Cum Rom. r. enim adhuc inimici essemus, atque adeo omni ira digni , misit nobis Deus Filium, & Uerbum, Gratiam& Spiritum suum, imo omnia bonat Nec ob aliud, ut ostenderet diui tias gloriae & gratiae sitae. H unc enim honore, hoc nomen expetit Deus, i OmneS gen-ges sciant eum gratis omnia bona donare, sine ullis meritis nostris, omnesq; cogantur dicere: Confitemini Psarris domino quoniam bonus . quoniam in aeternum mise- . νricordia eius. Postremo in hac iussione Dei ad Ionam . . facta, pulchre etiam ollenditur, quid Deus a Prophetis suis exigat. Tria enim verba imperativi modi hiemnuntur: Surge, Vade, pr dica, quae Vtinam omnes attenderent. Primum pertinet ad persenam prophe-aar, Surge, quasi dicat Vigila, excutere e somno, ci cuspice, memento te esse speculatorem, cui magnum periculum immineat, si somno tuo alios neglexeris.

Noli iacere in otio & torpore, multo minu, in pee, EP . 33i B 3 catis.

SEARCH

MENU NAVIGATION