Sermonum quadragesimalium Ioannis Feri, concionatoris Mogunt. libri duo. Alter in Ionam prophetam, alter de filio prodigo ad quos Euangelia, non tam doctè, quàm piè sunt accommodata. Nuper recogniti, cum indice amplissimo ditati, ac diligentius excus

발행: 1567년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Gen. tr. simis rebus,quenodmodii in Abrahamo videmus, qui nunquam in s ectute patriam relinques, peregre prosectus suisset, nec unqua filium immolare cosens siet, si rationem suam consuluisset, sed quia fide in Deo pendebat, sine mora obedivit. Vnde & audire meruit: Nuc Gen. aa. scio,quia times Deum. Hinc igitur discamus,ut mandatis a Deo acceptis,qua totius obsequentes simu , nihil cuctantes aut causantes, nec quicquam soliciti qua illa caeteris rebus sint apta & couenientia: sed libenterdicto obedientes, propter Deu pro stultis habeamur , P . et 3 4. Omnem honorem illi deferentes,quod solus ipse sit sapiens,iustus & verax in omnibus viis suis,& operibus. Deinde ex hoc loco discamus,apud Deum nullum este

perscnarum respectum,et ne quem temere iudicemus,

aut de quoquam quamlibet profligatae vitae desperemus. Facile enim fallit iudiciu rationis nostrae,id quod in Iona videmus. Vbi enim ille putabat prorsus nulluese locum gratiae,sed meri furoris exasiperatam iracundiam, ibi omnium maxime abundabat gratia . Et ubi putat verbum Dei contemptissime habendum, imo o-Innino non suscipiendum, ibi potissimum humiliter S deuote illud amplectuntur homines. Ita,ut experimento proprio plane didicerit, neminem esse iudicandum, nec de quoquam spem abiiciendam, multo minus diuinae gratiae locum , aut terminum ' sed nec tempus nee mo3um praefigendum, itemque neque per nam aut merita praeponenda, id quod carnales Iudaeorum cogitationes faciebant. Caueamus isitur, ne unquam in exemplum tantae inobedientiae incidamus, idque ne fiat, non rationem in consilium adhibeamus, sed fidem & charitatem, &c.

DOMINICA SECUNDA,

EV ngelium hoc pulchre congruit verbis Chri

sti, quibus hoc tempore conciones meas auspicari soleo. Vtrinq; enim nobis exempla gentiliu

62쪽

proponuntur,utrinq; damnatur negligentia & duritia Danostra, utraque etiam poenam S damnationem nostra grauiorem facient, nisi ad Deum quantotius conuersi , . 'T. x

smilia faciamus. Niniuite siquidem omnes & unanimiter & magno seruore, poenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, nec quicquam omiserunt, quod ad placadam iram Dei faceret. Eodem seruore & mulier haec Chananaea, requiem non habuit in corde suo, nec requiem dedit corpori suo, donec inueniret Glitillum, eumque indefesso clamore & oratione emolliret, ut Diabolum e domo, imo e filia sua pelleret. Ηec duo exempla diligenter nobis hoc tempore consideranda

sunt. Si enim gentiles hoc secerunt, quid nobis faciendum est Mirari interim quis posset, ubi nam & a quibus hi gentiles audierunt & didicerunt, quibus mediis& erga Deum & contra diabolum agendum sit: tam exacte enim vera illa media arriouerunt,& Deum recociliandi,& diabolum expellendi, ac si tota vita verbum Dei audissent. Mirii, inqua, hoc videri pollet, ni sciremus, Deum omnia hominum corda in manu habere,ac quocunque vult deflectere posse. Ubi aute Deus docet, facile omnia perdiscuntur: Alioqui quis Nini- Pro. uitis ostendere potuisset,quod poenitentia,Oratione & 3 cessatione,a peccatis Dei, ira auertere possent λ iniis Chananaeae ostendi siet,quod spiri tu contrito,humiliato, humili consessione, ardenti oratione,& srma fide, Diabolus e domo & consistentia pelli post et Vere non Mat. x s. caro & Ωnguis liqc ipsis reuelarunt sed pater qui est in canis. Mirari interim merito debemus, imo nos ipsos reprehendere, quod verbii Dei quotidie audimus, nihil tamen tale facimus, quale gentiles illi fecerunt,cutamen eque nobis immineat poena, ut Niniuitis: imo aeque etiam diabolum in domo & consitientia habeamus,ut illa mulier,& tamen sedemus: nemo surgit, ne mo solicitus est, nemo prohibet,nemo cogitat cle mediis, quibus illi usi sunt ad placandum Deum, & pellem dum diabolum, quin indies peccata nostra augemuS,

C quas

63쪽

Esa. 4 . quasi scodus pepigerimus cu morte & inferno, ne nobis quicquam nocere posent. ini id autem ad haec di- , .Th. 4. cit Paulus in Epistola hodierna Non est haec vita que decet Christianos,non sic didicistis Christum, Sc. I

deo, Rogamus vos & obsecramus, Ut quemadmodum accepistis a nobis, quomodo vos oporteat ambulare ,& placere Deo, sic & ambuletis , ut abundentis magis, &c. Haec suit hodierna Epistola, quae continet insignem admonitione ad omnes Christianos, ut meminerint , quae sit Christiana doctrina & vocatio sua. Scitis, inquit, quae praecepta dederim vobis. Scitis ite, quae sit vocatio vestra, nempe , quod non vocavit nos Deus in immunditiam , &c. In his duobus verbis totum pondus Epistolae consistit, atque ea ipsa sunt, in quibus nos maxime descimus. Nam Euangelium qu

dem audimus, non tamen attendimus, quid a nobis exigat. Et Christianos nos nominamus, nec tamen attendimus , quid ad Christianum pertineat. Hinc est o

quod perpetuo manemus in peccatis & impoenitentia , perpetuoque patimur diabolum domi nostrae habitare, interim sinimus Christum pertransire,cum tamen ob id potissimum venerit, ut eriperet nos de re COI. r. gno & potestate diaboli, & transferret nos in regnum suum. Det Deus ut haec agnoscamus, &c.

PROSECUTIO ION AE.

AVdiuimus supra, quale verbum Domini ad Ionasactum fuerit, & quam proteruum & inobedietem

sese ostenderit. Quanquam enim coram naudo aliquatenus excusari possit,coram Deo tame, ut supra ostendi, nullam in hoc habuit, aut habere potuit excusatio ne. Vbi enim Deus aliquid praecipit,ibi obediendu est, s.c.. o. quantumcunq; etia arduit & periculosiam hoc sit. Ipsus enim sumus emptitii serui, quos magno precio emite seruitute diaboli. Vnde & nobis dicitur: Si ego Dominus vester, ubi est timor meus λ Si pater, ubi est. ' amor

64쪽

amor meus p Verum audiamus deincepS, quam graues uri. v. ii nobedientiae poenas dederit Ionas. Sequitur: iEt defendit Ioppen, o iuuenis nauem etintem in Tharsis. Et dedit naulum eius, desiendis tu eam, νt iret cum

eis in Tharsis a facie Domini. Ioppen, portum esse Iudaeae etiam in Paralipomenon libris legimus. Ad quem Hyram quoque rex, & lingua a. Par.αοῦ

ratibus trafferebat, quae Hierusalem usque terreno itinere perveherentur. Ceterum no humano conisilio,

sed Dei prouidentia factum est, ut Ionas in mari disce

ret,quod in terra non didicerat, nempe Deum esse ubique, & neminem possem a facie eius iugere. Itemque, qui putabat Deum tantummodo in Iudaea notum, experiretur etiam mari & fluctibus dominari. Praeterea, ut per salutem & conuersionem nautarum instruerertur, ctiam latam multitudinem Ninivae simili conseΩsione posse saluari. Horum autem nihil tamen Ionas cogitabat, imo gaudebat tibi sugam suam tam prospere cedere, quod pro voto suo inuenisset nauem, ia-que putabat se omnino euasisse. Sed paulo post aliud experietur. Periculum enim incertum, quod in terra iugerat,duplo inuenit in mari, Sc quae sibi ab initio ad vota responderant ut inuentio nauis, & beneuolentia nautarum , vicinitasque maris) ea paulo poli inuenit sibi maxime contraria, quibus malis ita exercitus suit, ut post facere cogeretur, quod prius sponte facere nO- λlebat. Haec eadem & nobiscum operatur DeuS. Primo enim, si sponte nos Deo subiicere nolumus, tande cogemur ei stibiici vel inviti, idq; magno nostro malo. Sensit hoc Pharao, Nabuchodonosor, Antiochus,&c. id ipsium sentient omnes impii. Quanto igitur satius

esset, ut spote nos Deo siubiiceremus. Necesse est enim, Vt Voluntas Dei aut a nobis , aut de nobis fiat. Deinde qui leviculum quiddam ob gloriam omnipotentis Dei sacere aut pati detrectauerit, huic postea multo grauius serendum est stipplicium, ut re ipsa discat, quanto minore labore Deo seruiatur, quam diabolo. C i Stat

65쪽

IG. c. Stat enim sententia: Qui timet pruina, irruet super eunt x. Timent impii laborem S crucem in seruitio Dei, R interim utrunque plus & maius inueniunt in mundo ut interim taceam, quod ab eo Iabore finaliter tra sent ad aeternos labores & dolores. QSanto igitur satius esset, pati quae Deus imponit, haec enim & leuia Heb. tr. & breuia sunt,& fiuctum aeternum afferunt. Praeterea etiam nunc Deus inobedientibus omnia, in quibus co sdunt, sin aliter ad perditionem eoru conuertit. Vt id igitur prodest ad tempus gaudere rebus creatis, cum finaliter omnes creaturae contra impios insurrecturae snt Nemo igitur de praesenti felicitate & prosperita te confidat,aut praesumat,aut securitatem sibi polliceatur. Imo, qui se a Deo auertit, nihil aliud expectet, quam tempestates tumultus, pericula,& certam perditionem. Vnde sequitur. Dominus autem misit uenιtim magnum in mare. Hic se prodit Deus, hic icogitur Ionas ferre circa se voluntatem Dei, quam prius facere nolebat. Sic qui Deum fugiunt, nihil aliud saciunt, quam quod in manus & iudicium eius currunt. QSod autem Deiis tam cito iudicio suo & poena Ionam insequitur, nee diutius dissimulando sinit malum propositum Ionae feliciter succedere, certissimum est propensae ipsius in Ionam misericordiae signu. Nam Ionas alioqui periisset, nisi Deus eum flagello suo reuocasset, ut & ipse non immerito quidem cum Davide dicere possit: Castigans castigauit me Dominus, & morti no tradidit me. Punitus suit Ionas,sed tamen non abiectus, quia spem S animum a Deo non totaliter abiecerat. Quod auteob unius Ionae peccatum, etia alii cum ipso in naui existetes puniuntur, nemo putet iniuste a Deo factum sitisse. Et si enim Deus potissimum Ionae inobedientia punire volebat hac tempestate,nec alii tamen a peccato immunes erant. Quis enim apud Deum est in noces scelerisque purus Et ipsi igitur coram Deo erat & morte, & omni panarii genere digni . Cum itaque omnes ex aequo peccatores esent, pari etiam poena & supplj-cio

66쪽

-cio assiciuntur, tametsi Ionae culpa tam improuita poenae unica causa suerit. Valde enim probabile est, eam tempestatem subito atque improvise exortam suisse, cum textus dicat: Deum vehementem ventum proiecisse in mare, quod non aliter sonat, Q quod Deus ita ventum emiserit, ac si eundem violenter & impetuose magnis procellis & fluctibus seper mare protruderet rata, ut homines haud dissiculter aduerterint, praeter naturalem & usitatum ventorum motum, hanc tempestatem suisse exortam, plane colligentes, ob alicu- Ius delictum usque adeo incruduisse procellos maristempestatem. Signanter autem h ic aduertendum, T scriptura non dicit, Et exortus est ventus & tempestas: sed, Dominus misit ventum,ut sciamus non castu,

sed diuina prouidentia, & hoc, & alia quaeque & fieri,&facta esse. Vnde &scriptura etiam ipsius naturae opera Deo tribuit. QSicquid enim fit, vel volete,vel permittente Deost. Huc pertinet illud Christi: Nonne Luc. ra. duo palleres asse vqneunt Et, Vnus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem capilli capitis omnes numerati sitnt, Sc. Omnia igitur Deo ascribenda sent: si bona sent, ipsius bonae voluntati: si mala, ipsius iustae permissioni. Sic Iob, Dominus, inquit, dedit: Dominus abstulit: Et, Si bona siuscepi- Iobr. mus de manu Domini, mala quare non sustineamus

Et timuerunt nautae, G clam erunt ad Deum furem . Ti- Nent nautae clamantque, nescientes causam tanti mali, & quousq; proce Mirum esset. Non ignorabant Dei prouidentiam, & quantumuis in errore religionis essent, sciebant tamen aliquid venerandum esse. Deniq;& onera proiiciunt in mare, ut leuior nauis magnitum dinum fluctuum transiliret; non enim intelligebant, totum pondus este culpam fugitivi Prophetae, quemadmodum & maior pars Christianorum , nec in bonis, nec ita malis intelligit Deum. Caeterum circa clamorem nautarum duo quaeda obseruanda fiant. Quod enim ad Deum clamant, indicium est, etiam apud ge

67쪽

tes Deum cognitum suisse. Quod autem unusquisque eorum Deum suum Inuocat, signum est, Faut Genti-liu errore, aut quibuscunq; aliis stipei stitionibus capti, ignoraueriint, cuina proprie tribuenda esset diuinitas. Multu enim inter se disteriit. nosse φ Deus sit,& nosse,

quis sit Deus. Primum enim etiam naturae cognitu est 'At secundum, sisto Spiritu sancto magistro discitur. Natura, inquam, vel naturalis ratio hoc cognoscere potest, ' Deus sit, & p possit tam in aduersa fortuna liberare miseros, q etiam bona conferre egentibus. Haec, inquani, lux diuinitatisq; cognitio, omnium pectoribuq insita est, nec ullo modo eradi aut extingui potest Hinc nuΗamquam ges tam inculta, effera & barbara fuit, quae non aliquam diuinitatis cognitionem habuerit, eamq; diuinitatem naturali quodam ductu, ut rem precarteris omnibus maximam & potentissimam certo iudicauerit: Id quod in nautis illis apparet, qui tametsi Gentiles essent, tamen omnibus aliis desperatis, auxilium a diuinitate petunt, certi ea posse auxiliari,S quaecunque etiam certissima pericula propulsarer Alioqui, quid opus fuisset ad Deum clamare Atque utinam quae Gentiles illi indubie credebant, nempe Deum posse & mala quaecunq; auertere, & bona con serre, etiam nobis persitasse essent, qui praeter lumen rationis naturalis, etiam verbum Dei habemus, unde satis discere possumus, qu1d de Deo sentiendum sit.

Caeteriin qua tumilis ratio certo cognoscat esse Deu ,

quis tamen ille sit, qui verus Deus dicendus sit, planε ignorat. Hinc est quod aliqui hoc, alii aliud Deum

vocaverunt. Alii sic, alii aliter de Deo cogitarunt &cogitant, & quod cuique videtur, hoc Deum esse putat. Ex hoc fonte tam multiplex idololatria, tamque variae si perstitiones emanarunt,ut aliqui diabolum numen aestimarint. Alii Solem, Lunam, &c. quo factu est & fit, ut tot ferme sint & fuerint idololatriae Sc sul erstitiones,quot sunt opiniones hominum, dum qui-ibet pro Deo statuit, quod ipsi Deus videtur, aut qui-

68쪽

libet quod sibi placet, putat etiam Deo placere. Sic

gentes olim varios Deos, & varios etiam cultus instituebant, & ad hos in necessitate cofugiebant, ab hisq;

omnia bona sperabant, putantes se verum Deum colere. Sic Iudaeorum vel Ι1raelitarum reges multos cultus sulcipiebant, nunc cultum vitulorum, nunc cultum Baal, nunc ritum immolandi in excelsis, nunc ritum

proprios filios ducendi per ignem. Caeterum nihil horum erat Deus aut Deo placitus cultus, sed merae hominum & salsae opiniones, atque adeo cum putarent se Deum colere, non Deum, sed propriam opinionem colebant, imo Deum ipsum irridebant. Itidem contigit his nautis, clamabant ad Deum, sed non in vera &certa fide, quin potius unusquisq; clamabat ad Deum situm, hoc ell,recundum ritum,qui tibi videbatur Deo placitus, cum tamen nihil cssent nisi vanae & salse opiis niones. Et quia deerat illis fides A certa de Deo notiistia, frustra clamabant. Non enim erat, qui exaudiret, quemadmodum tempore Heliae, Prophetae Baal fiu- 3. . 1 lira inclamabant Deum suum. Vbi autem certa notitia Dei non est, ibi feri non potest, quin in tentatione homo vacillet, & nunc huc, & nunc illuc se vertat, nusquam enim certum auxilium conspicit. Id quod videmus in his nautis,qui ad Deum quidem clamant, sed 'nihilominus trepidant nunc huc, nunc illuc se vertiit, deniq; etiam res sitas in mare proiiciunt, nec sic tamen quicquam leuamenti sentiunt, ut postremo de seipsis desperantes,ad Ionam veniant, si quid sorte certi a uvilii ab ipso audiant. Sic, inquam, contingit omnibus , qui veram fidem non habent in tetationibus. Hi enim

quodcunque tandem faciant, nunquam tamen sitnt securi aut quieti, quia carent certo fundamento. Qui igitur in tentatione consistere velit, ante omnia videat, ut certam Dei notitiam consequatur. Certam, inquam, ne propria opinione decipiatur. Deinde, ut credat Deum ne dum aliis potetem & benignum esse,

sed etiam ipse sibi haec de Deo persuadeat, quod Velit C de sibi

69쪽

& sibi esse propitius & fauens. Hac, inquam, fide Gpus est in tentationibus. Et haec tandem vera & vivida fides est, sed admodum ingens, opulentum ac mirabile Spiritus sancti donum quo, quia nautae illi caruerui, merito in tepestate trepidarunt. Omnia haec nobis scribuntur, Vt quia certo expectamus suturas tentationes, iam nunc vera fide nos praemuniam , &c.

N hoc Euangelio audiuimus, quomodo Chri1lus instruat Apostolos sitos, ut futuros praedicatores & doctores omnium gentium. Atq, adeo in hoc co-

uenit Euanoelium istud cum Iona, qui & ipse multa instructione opus habuit, donec eo

perduceretur, ut consentiret

gentibus praedicare. Caeterum dissimiles admodu suerant utraeq; instructiones. Apostoli enim spote se dediderant in Oiscium, ad quod electi erant, hoc tantum adhuc illis deerat, quod nondum accepto Spiritu, adhuc carnales erat & ambitiosi, quod tamen magis proueniebat ex infirmitate humana, quam ex peruersa VOluntate & dedita opera. Vnde & Qtummodo verbis corripiuntui,&instruuntur, idq admodum blande &placide. At cum Iona aliud erat, is enim data opera nolebat obedire, imo fugiebat a facie Domini, ideo seuerius correptus suit, & quasi crinibus tractus, imo vi &terroribus adactus, ut iniunctum ossicium susciperet. Ex utrisque tamen exemplis videmus, quales homi nes Deus habere velit, qui nomen & verbum suum mundo annuncient, quidque a suis Prophetis & Apostolis exigat: Nempe, in primis veram,& VOlutariam, di promptam obedientiam, ad quaecunque etiam ardua exequenda. Deinde, cor tale,quod nullis assectio- nibus,

70쪽

nibus, nec ambitionis, nec auaritiae, nec amo is, nec

odii, nec timoris, nec spei, &c. se vinci permittat aut regi, sed omnibus affectionibus vacuum sit,nihil aliud quaerens aut copitans, si Dei gloriam & hominum salutem . Τales, inquam, Deus vult habere Prophetas& Apostolos, vi ideo tam Ionam, si Apostolos corripuit, quia & illi deerat propia obedientia, & his erat

cor adhuc mundanis affectionibus obnoxium. Idem desectus etiam nunc videntur in concionatoribus. A ut enim manent fugaces S inobedientes Prophetae, aut

efficiuntur ambitiosi S contentiosi Apostoli, hoc eit, aut cum Iona fugiunt laborem & pericula, aut in os ficio suo tantuml gloriam suam quaerunt: quo fit, ut verbum Dei a plerisque omnino negligatur, etsi sciantsbi hoc iniunctum esse. Apud alios autem ita praedicatur, ut neque Deus inde glorificetur, nec proximus inde aediscetur, quare necellarium esset, ut haec duo exempla, Ionae scilicet & A postolorum,diligenter attenderemus. Vertim de Apostolis nuc dicere omitto: De Iona. plus quiddam audiemus.

PRO SE CU T I O IONAE.

Mdistis silpra de magna quadam tempe state, qua

olim in mari exorta, maxime fcuiebat contra nauem, in qua Ionas decreuerat iugere a facie Domini. Nautae quidem timebant, trepidabant, soliciti erant,

ut fieri solet in huiusmodi periculis. Denique etiam

orabant, idque non uno, sed variis modis. Unusquisq; enim inuocabat Deum sutun, hoc est, utebatur eo cultu, quem putabat maxime Deo suo placere. Postremo etiam nauem alleviabant, ut sacilius fluctus pertransiret. Omnia tamen stultranea erant, quamdiu Ionas in naui erat. Propter ipsum enim tempestas venerat, ipse quaerebatur, ipse nauem grauabat, S ad ima deprimebat. Nolebat Deus impunita relinquere inobedientiam eius,& quia nautae ipsum ad se recepe

rant,

SEARCH

MENU NAVIGATION