Praelatus regularis opus in quo cum dignitas prælaturæ; tum conditiones in prælato ad eam digne exercendam ... exacte proponuntur, expenduntur, & probantur .... Auctore patre fratre Brunone Chassaino ..

발행: 1654년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Praelatum conuenit studio acrι , ac perpetua muta continentia tamquam adamantinis armis circumscriptum quoquo versus circumspicere, ne ibi

nudo quis, aut negleeto loco deprehenso , letale inferat mutnus s circumsi sunt enim e aetera parati, νt 'vulnerent, ersi liceat, supplantent, neque hi ex hostium in aduersariorum numero , sed ex his, qui se amicos esse adsimulant, Haec Chri st. quibus vides Praelatos se debere virtutibus cir cumcingere, ut sibi prouideant,&sciant quod, quos probi possunt

amicos virtute exornare, eos sine Virtute sentient, ut inimicos ferire.

g. NONUS.

PRAELATI DEBENT FACERE

subditis rationabile mandatum, & ab eisdem rationabile oblequium postulare.

IC g. instituitur, ut expendantur aliqua, quae ineXpense supponi solent, dum doctorum alij ea parum curant, ut ad se minimc pertinentia , alij ca supponunt, quia forsan non audent ea expendere, aut de ijs libere suam sententiam diccre , quia tamen veritas non debet in iniustitia detineri, de nonnullis hic ea dicam, quae rationi consenta iaca videntur, ita tamen, ut ea libenter subijciam cuiuscumque iudicio, aliter ex clariori rationis lumine, & exactiori examine dei finienti. Itaque suppono ad ordinum Regularium conseruationem imprimis necessariam esse tum in Praelatis autoritatem sussicientcna ad bonum ordinis regimen, tum in subditis, & Regularum, & sibi mandatorum cxccutionem, aliter cnim ficri nequit, ut Ordo Regularis finem , in qucm institutus est, assequatur imo fieri nequit, ut iure ea hominum societas ordo dici possit, in qua reperiatur inobedientia, quae omnis bene instituti ordinis est pcrturbatrix: Verum ex eo non concluditur, ut in ijs Ordinibus aliam, aut maiorem Prassati sibi vendicare possint autoritatem , quam quae necessaria est, quam Vt eX aequo bona Regularum obseruantia, & finis toti ordini praestitutus,

ex intentione institutoris cis caciter procuretur et nec ut maior apparatus ad non peccandum contra obedientiam requiratur in eorum mandatis exequendis, quam requiratur ad peccandum contra mandata diuitia, quibus doctores communiter satisfieri docent, si quod praeceptum est , fiat, etsi non sat cx motivo adimplendi praeceptum ,

nec in finem a praecipi cnte intentum. Ex quo apparet contingeret Posse, Ut aliquando homines, qui vitam humilem, & ab omni pomo P liς nam profitentur, maiori velint cum actuum internorum comi

112쪽

REGULARIS. 99

tatu peragi, mandata sua, ne peccetur, quam Deus, Ecclesia, Impcratorcs, ac Rege S, ita ut tibi obediri non putent, si id quod prae- 'cipiunt executioni mandetur, nisi id fiat a praeclare sentienti de ipsorum mandato, &de cius aequitate, sine ullo examine, praeclaro etiam iudicanti, coeco, ut aiunt parcndi modo. Etsi vero nolim irc inficias, quin aliquando ille loqvcndi modus quibusdam viris bonis, ac etiam sanctis, & magnis inter suos muneribus, S praefecturis perfunctis cxciderit, quod iudicarent subditorum esse, mandata de se rationabilia excqui, line exacto prscipientis intentionis cxamine, ut saepius cxcidit Francisco comparanti verum obedientem corpori mortuo, &homini coeco a cane ducto, tamen fieri potest, ut ea locutione re centiores abusi sint, ut cius sensum non parum a priorum illorum intcntione diuersum secerint , quicumquc autem corum sensus sit, is certe huiusmodi csse debet, via incnte Pauli non dissiciatiat, ita praecipientis Epist. ad Rom. cap. iet. Rationabile sit obsequium et estrum squod cum obsequium & praeceptum rc latiue dicantur, capi non potest, quomodo quis obsequium rationabile prς stare possit, atque rationabiliter obc dirc , nisi rationabile praeccptum exequendo. Et huius Pauli sententiar suit Franciscus, qui reddendo plures rationes cur Deus Religionem Fratrem Minorum concesserit Ecclchae, in secunda ratione fatetur hoc fecisse, ut Christum in obcdientia imitarentur perfectissima , persectis sinam autem Christi obedientiam facit consistore, non solum in eo , quod obediuit patri usque ad mortem crucis, & quod obcdiuit Matri, & Ioseph putatiuo Patri, sed etiam in eo, quod prauis Principibus secularibus , & Sacerdotibus subditus esse voluit, & eis obedire docuit, rationcm autem cur sit malis Praelatis obedientia praestanda, hanc affert, quanto contemptibilior praesidet tanto magιs obedientia subditι placet, obediens meretur maxime si talis obediens nou sit casa promotionis , nec continuationis latismab, 6st insufficientis Praelati. Et perfrarissimus , ac Euangelicus moduswgradus est obedire propter Deum talibus m a s , non suum in lyis , quae quis promisit ex Regula obseruare , sed etiam in omnibtis quae nonsunt

contraria animae in Regialae suae. Cum crgo Franciscus existimet suorum obedientiam esse imitatricem perfectissime Christi obedientiae, qui non solum Patri aeterno, sed etiam Matri, &putatiuo Patri, Z etiam malis Principibus , S Sacerdotibus obediuit, cumque Obedientia Christi,quae est imitabilis, & persectissima, fuerit obsequium

rationabile, quod ut sic praeceptum rationabile rcspicit, inde proculdubio colligitur , quod Franciscus censerit, praeceptum debere osse rationabile s ut sic obedientia rationabilis ci correῖpondeat. Et certe cum ea auctoritas, qua pollent in Ordinibus Regularibus Praelati, principium ducat a libera eorum voluntate, qui se in Dei

113쪽

gloriam, & propriae persectionis subsidium , Deo in Ordine Reli

gioso dc uouerunt, constat eam non osse maiorem, quam nccessc ell, ad huiusmodi finem secundum Regulas, & constitutiones procurandum, qui finis cum rationabilis sit, non niti per media rationabilia comparari aut debet, aut potest, sicut enim mala faccre non est licitum, ut eueniant bona, ita nec irrationabilia fieri conuenit, ut rationabile quid inde sequatvrs cst enim rectae rationi oppositum, ut quid irrationabiliter fiat. Et certe finis sanctus, &diuinae volunta-tati conformis exigere nequit media a recta ratione aliena, ut per ea comparari possit, non itaque ulla auctoritas ad praecepta irrationabilia danda s quare si quae darcntur huiusmodi, ea noncsscnt actus legitimae vilius auctoritatis, nec cis rationabile praestari postet obsequium,Quare cum obsequium rationabile esse debeat, nec ut tale liber E praestari possit, si mandati rationabilitas ignoretur, liquet eos qui mandata accipiunt debere, ut minimum nullam videre in praecepto iniquitatem, aut a recta ratione deflectionem. Itaque ut Praelati prudenter, & sapienter praecipere debent, ita &subditi prudenter, & rationabiliter obsequi, nec enim ad hoc magis necesse est, ut ipsi te excoecent, & rationis rectae lumen extinguant, quam necesse sit sibi oculos corporis eruere ad securius perueniendum ad locum aliquem certum & determinatum, quod si qui exigant, videant nedum suis mandatis maiorem volunt exhiberi venerationem & submissionem, quam fidei propositionibus debeatur, quibus nisi sectis credibilibus per augmenta suffcientia, fides non debetur, plus sibi arrogent, quam Deus ipse, qui ne sibi quidem loquenti fidem adhiberi vult, nisi factum fuerit credibile ipsum loqui, qui nec falli, nec

fallere potest, quare nemo tenetur, aut potest umquam fidem adhibere obiecto recte rationi opposito, seu impossibili, nec si fuerit huiusmodi, ut nec notum per se, aut euidens, aut aliquo modo probabile appareat, nisi sufficientibus argumentis credibile factum fuerit.

Quod si de reuelatis etiam a Deo id dici possit, quid dici debet de aequitate & bonitate mandatorum hominis saltibilis , & passionibus

Obnoxij , & magna rerum ignoratione laborantis p Dubium certe esse nequit, quin sit impossibile iudicare ca esse rationi consormia,& a legitima auctoritate data, quibus consequenter sit sub poena peccati optemperandum, nisi constet saltem ea nihil mali continere, aut oppoliti cum religioso statu, eiusque fine, quod qui rationis suae lumen ob coeuaucrit, praestare non poterit. Id tamen libenter comccsserim,& ii de Praelati aliunde noti, ut probi, & prudentis peculiari intentione non constet, nec id ex natura rei praeceptae appareat nihilominus esse optemperandum, dummodo nulla in mandato obliquit S animaduertatur, & in ea debet poni decantata illa obedientia:

114쪽

REGULARIS. Io I

coecitas merito amplectenda , non vero in ignoratione bonitatis

mandati.

Addo quod cum boni.& prudentes Praelati, quales in Ordinibus Regularibus bene constitutis eligi solent, nihil nili aequum, licitum,

utile & conuenicias praecipere soleant, alioquin citcnt tyranni,vi do-cci Orti g. in cap. x. Reg. Minorum, nihil est, cur suorum mandatorum aequitatem, & bonitatem cxpendi nolint, cum sciant se non animantibus rationis expertibus praecipi re , sed hominibus, qui tunctantum censentur seruandorum praeccptorum in conscientia oo ligatione teneri, cum satis firmum adepti sunt rationis lumen ad perci Apienda ea, quae praecipiuntur, & eorum obligationem, unde liquet quam necesse sit, ut ij quibus praecipitur non coeco pareant impetu , sed rationabili motu cx praesupposita cognitionc exorto. Totam hanc doctrinam Franciscus proposuit suis subditis, S alijs Regulariubus , ut constat partim ex superius dictis, quibus vult ut obediant Praelatis in omnibus, quae ad Regulam spectant, & non sunt contraria animae, & ex consequenti sunt rationabilia, partim ex cap. 3. de verbis admonit. Ibi sic loquitur: Iste homo renuntiat omnibus quae possidet, or perdit corpus suum, quι seipsum totum praebet ad obedientiam in manibus sui Praelati , in quidquid facit, aut dicit, quod ipse sciat, quod non sit co tra voluntatem eius, dum bonum sit quod facit, vera obedientia est , o quando subditus viderit metiora,/mtitiora animae suae, quam ea quae suus Praelatus praecipiat, suam voluntatem sacrificet Dominos quae autem sunt Praelati opera studeat adimplere. Si mero Praelatus praecipiat subdito alia

quid contra animam suam, licet ei non obediat, tamen Esum non dimittat

Constat denique ex quodam ipsius sermone numero quinto, apud Vading. v bi postquam cadem fatus est, sic loquitur: Non debet peo

fetius obediens expediare quod secundo, aut tertιο idem imponatur praece plum; nam quι ad primum Praelatι non obtemperauit imperium, non moluntate itierus, sed necessitate compulsus obedi t. a ιι celeriter non obedit , uec Deum timet, nec hominem reueretur, dummodo sufficientem nouhabeat causim retardandi , quibus omnibus vides Franciscum supponere 1'. quod subditi examinent si superioris praeceptum sit contra Regulam & animain. a'. Quod examinare possunt si ea, quae ipsi volunt sint meliora, &utiliora animae suae, quam ea quae praecipit Psε- latus, dummodo et obediant. 3'. Supponere quod su endere pos sunt praeceptum superioris, si ad id faciendum habeant aliquam ra- Iionem. Α'. Supponere quod cognoscant si Praelati sint boni, aut mali, si inepti aὸ Praelaturam, aut ad illam capaces, quae omnia sun cactus non coecae, sed clare videntis obcdicntiae, qusque ostendunt subditos rationis lumine vii posse, & aliquando obligari, dum PrPlatus preceptum exequendum imponit.

115쪽

Quibus presuppositis expendendum superest, quibus affectum, aut

comitatum debeat esse conditionibus praeceptum, ut rationabile dici possit, nam obsequio rationabili mandatum rationabile respondere debet. 1'. Itaque praeceptum debet esse de re minime mala,

sed quae cum in se mala non sit, in bonum aliquem finem praecipi poLsit, praeceptum enim si huiusnodi sucrit in se, rationabiliter ei ob

temperari poterit, cum is qui obtemperat merito praesumere possi,sbi huius nodi datum esse praeteptum in bonum aliquem finem. 2o Rationabile etiam crit, si detur de re pertinente ais Regularum &constitutionum obseruantiam, aut ad finem & intentionem Regularum, Sproprij instituti. 3φ. Si non fuerit oppositum maiori alicui praecepto, non enim superiorum praeceptum huiusnodi est e debet, ut maius debitum, impediat. 4'. Si huiusnodi non fuerit, ut vires eius superet, cui iniungitur , nam si moraliter loqvcndo munus aliquod sic superet vires eius, cui praecipitur, ut illi sine graui valetudinis, aut vitae periculo illud exequi non possit, idque ita notum sit,

ut is sit aut communis omnium sensus, aut medicorum, rationabilα non est, ut Praelatus ita eo abutatur, neque iure praesumi potest, ad hoc autoritatem habere, aut subditos umquam intendisse , talem ei

in vitae suae perniciem autoritatem dedisse s holi nimbusque, ut pecudibus abuti volunt, quicumque suam autoritatem erga subditos putant nullis coerceri limitibus. Quod si ei, qui subest, & cuius valetudo,& vita agitur, in hac re iudex esse non debet, multo minus ille. quem illius incommoda minime tangunt, & hoc serio expendi debet s experientia cnim notum est, reperiri interdum Praelatos, qui si quem in mulacribus &ossc ijsacccptandis faciliorem repererint,num quam ab eo onerando desistunt, donec omnes illius vires fractae, Adebilitatae suerim. Et hoc tapa contingere posse testabuntur, quotquot diu vitam Religiosam vixere, a qua culpa, qui eam contraXcre,

liberi sunt , si dicant se hoc malum non proelii disse , non cnim alia poena plectuntur, sicque in alieno corio lu)itur, ubi illa contingunt. 3 . Vt mandatum rationabile sit, non dcbet esse huiusin odi, ut subdi tos sine necessitate in probabiles, & cui dentes peccandi occasioncs inducat, quas qui nomen dcbere ordinibus Religiosis vitare volucrunt , quare omnino noluerunt sesse auctoritati subi j cere , in cuius est et arbitrio eos huiusnodi peccandi occasionibus exponere. su Cum animarum directio, ut ab humano arbitrio pendet, debeat esse accommodata humanis viribus, & morali hominum suae salutis studiosorum agendi modo, praeceptum ut rationabile sit, de actu Heroico esse non debet, ut communis est doctorum sententia, in quopcccare, & sinc vlla auctoritate vitam subditorum mortis aperto

periculo culpabiliter exponere possulit i), qui licitum sibi putant vi-Digitigod by Corale

116쪽

REGULA IUS.

. tam subditorum suorum exponere in ijs, ad quae nulla est aut totius ordinis, aut particularium Religiosorum obligatio, ut contingit in

ijs, quae ex solo consilio suscipiuntur , sine ulla obligatione a Deo ijs Religiosis impolista,quaeque Praelatis proprijs saecularium relinqui pollunt. In similibus itaque, ut laudanda cst eorum pia petitio, qui

libenter ijs sese muneribus offerunt, ita corum vita abutendum non

est, qui nullos ad similia muncta suspicienda in se impetus sentiunt, cum aliunde ad ca capcscenda, nullam habeant obligationem, nec superiores auctoritatem, quidquid volle possent subditis persuasum ij, qui auctoritatem suam , non alijs dei finirent terminis , quam ijs quibus liberum ipsorum arbitrium dessiniretur, quare si eorum opinioni aliquis seruire vellet, is sibi persuadere dcbcret, teneri subditos sese putri naui sinc velis, S ramis , sine clauo, & Nauarcho commitia toro, & sese, undis, ac procellis Occeani credcre, si ita Praelatus tu

berct, cum prudcntia tota ad Praelatum iuxta illam opinionem pertinereis Coecum vero in omnibus obsequium ad subditos, quibus nccsuspicari quidem licitum esset, possc aliquid inordinatum, ac temerarium in Praelatorum mandatis reperiri. Verum saluo meliori iudicio

prudentia conuenit omnibus , cum sit virtus omnium actionum moralium directiva, nec ab ullo iure peti potcst, ut in suis negotijs, ita alijs fidat, etiam saepe minus oculatis, & prudentibus, ut sibi iactas putet, aliquam de ijs per sc curam suscipere. Non probatur certe, & merito ea illarum gentium opinio, quis Imperator pro suo libito ipsis imperet, ut se e summa Turre praecipites agant, putant sibi honcitum esse in eo morcni illi gerero , at hoc in illis minus stupendum est, cum sint homines, qui ut in ea ignoratione vivant, a literarum arcentur studijs, & sub grauissima poena prohibentur,de iure suorum principum disputare, aut controucrsam

mouere, quae cautio secit, ut ius etiam naturae inexpensum, & nullatenus cxaminatum relinquant. At Ordines Regulares , cum viris

doctis abundent, sacile intelligere possunt, quanta sit ipsorum obligatio, & iuxta doctorum communem sensum, tuta conscientia, si sca Praelatis ducerentur , quod verendum non est, Vivere possent.

Itaque nemo iure inficiari ullatenus potest, quin multa snt,ad quae praecipi cnda nullam habent auctoritatem Regulares Praelati: In ijs tamen quae ipsi iure prscipere possunt, Φpius potest contingere, ut licet ex circumstantia priccptum illicitum sit ex parte Prς lati prςcipientis, ei tamen subditus parere teneatur. I'. potest Prs latus aliquando rationabile quid praecipere, cui sit obtemperandum, & tamen despotico nimis,& ut dominans in Clero, quod nulli praelato licet, praeceptum dare. 2'. Si imperet non comodo loco, & tempore, non ex fiecessitate, sedcx puro suo arbitrio, quod certe minus pru-

117쪽

denter & paterne fit, cum id ad finem directionis paternae necessarium non lit, imo et .valde aduersum. 3'. Si sine necessitate , caijs praecipiat, quae ipsis grauia futura praeuidet, quaeque ab alijs sne naturali ulla repugnantia facile praestarentur, hic citam praecipiendi modus parum sapit charitatem paternam, quando ex puro arbitratu, &innato quodam humanitatis desectu oriuntur, nullo alio fructu inde enascente praeter subditi molestiam s quare qui paterne in Ordini bus Praelaturas gerunt, Vt naturales inclinationes, in quo peruerta sunt, ac tortuoia inflectere, ac dirigere debent, ita eas sequi in eo, in quo gratiar diuinae obtemperare possunt. Ijs igitur quae panini in praemissis locis partim alibi edocet Franeiscus, ita dessinitis, iam ad subditorum obedientiam veniamus, quorum teste Apostolo obsequium rationabile osse debet, & paulo accuratius expendamus, quid ab eis iure exigi possit, & in quo ipsi peccare possint, nisi mandatis obtemperent, 1'. Itaque constat, cum obedientia ex voto praestari debeat, fatendum esse eam, quantum moraliter loquendo fieri potest, persectam esse debere, eamque summa voluntate coli debere, Ut ex Francisco iam diximus, si persectionis suae sint amantis, & dignitatis filiationis Dei, quam docet idem Franciscus in praecitato serm. 1'. per obedientiae exercitium acquirendae: & denique si ad immarcessibilem gloriae coronam aspiret,

αγιr enim obediens loquetur evictoriis.

Verum quia hic de obedientia Religiosa agitur secundum se, non

vero de ijs virtutibus, quae eam comitari pollunt, &ex quarum mOtiuo illa elici potest, quod nonnulli confundunt. Etenim ex ignor tione, aut ex perturbato desiderio , obedientiam stabiliendi, qualem, nec Deus ipse ab hominibus exigit, obedientiae satisfieri non putant, sed contra peccari, nisi mandatorum executio cum hoc comitatu incedat, sine quo tamcn liquidum est, perfectam obedientiam stare poste, quod certe nec secunὸum scientiam volunt, nec aequiori iure id postulant, quam si de quocumque alio actu studioso loquerentur, ut enim alicuius virtutis actus eliciatur, sufficit si ad eam Virtutem, Ut proprius eius actus pertineat, licet non cliciatur cum Consortio actuum aliarum virtutum , sine quibus ipse stare potest enicor quidem ad rationem meriti, adi uncta quaedam substantis actus extrinseca , nccessaria esse, nihilominus si ea desuerint, actum ex mortuo proprio,ab aliqua virtute elicitum .esse proprium illius actum i dubitanter existimo. Itaque voto obedientiae satisfieri concludo, si id quod praecipitur libere fiat, & multo magis si fiat ex motivo satisfaciendi prscepto, ut in pridicto serm. docet Franciscus: nec peccari ullo modo contra obe)ientiam, si quae alia desint, ea enim obe-dicntia praeceptum omnino implet, & vera est obedientia , non au

118쪽

REGULARIS. Ios

tem obedientiae larua. Ea igirur coniciatus debet esse superior , ne et plura cxigere, quam Deus, aut Ecclesia, aut Principes, aut quam ipsi aliquando tyranni exigerent. Constat etiam,quod licet actus obedientiae,cx diuersi ς moti uigelicitus ad diuersas species virtutum pertinere possit, & hoo sensu dici actus persectior, quam si ex solo obedientne motivo esset clicitus, non tamen periectior cst in ratione praecisa obedientiae , quae sufficiens sit ad non pcccandum contra praeceptum, Praelati autem mI praecipere posivi praeter actus externos,&catcnus ad illos actus internos, qui praecise nccellar ij sunt ad externos morali modo ponendossnon peccatur ergo contra corum praeceptum s si quidquid ab eis pra cipi potest, impicatur, quae cum clara sint& indubitata, nihil moror aliquas auctoritates, quas putandum est, in seruore quodam quibusdam excidisse, potius, quam ab ijs esse exacte, & ex certo examine de Enita S.

3'. Notandum etiam est, quod etsi laudabile sit, Pr latorum voluntatem prauenire, dum constat id eis forc gratum in quo, ex difficili quorumdam natura nil probantium, in quo praecipiendo ipsi auctoritatis suae argumentum non dcdcrint, interdum errari potest hunc tamen actum non esse proprie actum obedientiae, cum praeceptus non fuerit, nec consequcntcr per cum ulli praecepto satisfiat, aut praecipienti obtempcretur, in quo tamen polita est obedientia.

p. Constat insuper, quod quamuis obedientia bono,&lubent sanimo praestari debeat, ut sit actus laudabilis, ad eius iathen persectionem, praecipitationem nullam requiri, ut supra vidimus ex Francisco, dummodo id quod praecipitur fiat intra illud tempus, in quorem expedit fieri iuxta rationabilem praecipientis intentionem, verbi gratia, sicut Praelatus praecipiat, ut paret se ad concionandum dc si s nata aliqua dic, is non tenctur statim occupationes suas , suaque studia,in quae incumbebat, desercre, nec ca est Regularium virorum praxis, id enim inutiliter, & saepe cum magno detrimento fieret, sunficit ergo, ut tunc se ad cam praeparandam concionem accingat, cum intelligit necesse id esse, ut paratus sit ad concionandum temporct constituto. Idem puta de coeteris, & certe nec Deus, nec Ecclesia,

nec humanae Potestates aliud cxigunt, nec agenda res id postulat, itaque hic obediendi moduς cuicumque suis cere debet, obsequium nonnisi rationabile cxigenti. 3'. Etsi negari non debeat quin placidior & suauior sit obedientia, si superior ita rationabilia mandata det, ut rationabilia simul subdi tus iudicet, quod semper conti gere optandum cssci, non tamen necessc cst ad obedientiam, ut id semper contingat, quod nec sor san possibile est 3 nec satis rationabile, ut id tamquam necessarium ad

119쪽

ios PRAELATUS

non peccandum Q igatur supponamus coim Praelatum minus doctum , prudcntem, aut in tractandis negotijs miniis exercitatum aliquid praecipere minus utile rei domesticae, aut animarum saluti, tale tamen, ut sine peccato praestari possit, an si is cui praecipitur, quique& doctior, & prudentior, & rerum p critior, praeceptum hoc miniis conuenienter dari iudicet, numquid propterea inobediens censeri debebit minime, imo nec ullam superbi ς notam inde contrahet,apud Deum s cum id clarum ci sit, & apertum, qui itaque tantum triobueret Praelatis, Ut vellet cuilibet eorum licitum esse praeserre iudicium suum iudicio plurimorum aliorum, etiam saepe aetate prouectiorum, experientia potiorum, rerum agendarum peritiorum, doctiorum, & prudentiorum, profanum vero existimaret, & humilitati oppositum, si quis eorum cum iudicio Praelati non sentiret, is Praelatos ab humilitatis legibus , eiusque praxi liberos putaret, di eam viri tem solis subditis conuenire assereret, quod & nonnulli supponere videntur, aut Praelatos ita praeponere, ut quilibet subditorum persuasum habere debeat,eos esse in fallibiles, quasi ex eo quod saeti fuerint Praelati, alijs omnibus prudentiores euaserint, ita ut rationabiliter suum iudicium possint praeponere aliorum omnium iudicio, illudque sequi, neglectis aliorum sententijs. 6'. Est etiam rationabile, ut si cui etiam praecipiatur, ut se in Abys sum praecipitet, ut Vrsos, ac Tygrides irritet ad ferociam, ab ijs facillime deuorandus, is praecepto huiusmodi non pareat, quidquid na retur aliter factum a viris diuino motu impulsis, & a Praelatis sa ctis simili impulsu prceditis , ad hoc missis, quae si aliquando contia

gerint , minus conuenienter in exemplum afferri solent, dum de obedientia, communi rerum ordine seruato, praestanda agitur, si cui vero Praelatus praeceperit, inuerso ordine arbores esse inserendas terrae, is ei quidem praecepto parere tenebitur, atque adeo iudicare Praelatum in bonum aliquem finem id praecipere, non tamen credere fore , ut hoc modo radices agant, & fructus seranis obedientia enim rationabilis, nihil scientiae, aut verae sapientiae , aut veritati, & cognitioni habet oppositum, Scerte teste Philosopho, melior est et ipsa ignorantιa, quam error. Quare crrorem de se nec amplectendum , nec virtutum exercitio utilem facile crediderim , nec necesse csse iii se lumen rationis extinguere , ad Virtutem exercendam, virtutum

Cnim actus sint veluti radi j e Sole rationis liberὸ prodeuntes. Itaque cum ab Apostolo rationabile praecipitur obsequium, ita& quod connexum est ab eo praecipitur, & a iure naturali, ut ma datum sit rationabile, cui homines', maxim8 vero humilitatem praecipuam, Vel ipso habitu, profitentes, debeant cumulate putare satisfactum, si ita impletum fuerit, quomodo sufficerςt ad non Θςccan

120쪽

REGULARIS. Ior

dum, si a Deo immediate datum csset , aut a summo Pontifice, aut ab uniuersa Icsu Christi Ecclesia, quare serri non debet, ut, cum

Dei & Ecclesiae mandatis satisfiat , dummodo id fiat, quod praecipitur, aliquis reperiatur, qui peccati accuset, aut malitiae, eum qui in Ordine Regulari non plura praestiterit in implendo priccpto unius Prilati Regularis , quam in implendo pracepto diuino, mirumquci videri potest lisc ita communiter omitti ab ijs, qui de legc diuina, de mandatis Ecclesiae, qui de Regum, & Imperatorum iure agunt, quorum nullus, ut ijs legibus mandatis, & placitis fatisfiat, nihil corum exigit, quae a quibusdam dicuntur ad obedientiam in Religiosi,

Ordine prastandam, ne peccetur, aut ut cum sussicienti reuerentia exhibeatur s & sane cum paterna debeat esse in Religiosis Ordinibus gubernatio, constat quam aliena a paterno regimine ea dominatio sit

quae plura a subditis suis postulat, ut ei satisfiat, quam Deus a quacumque rationali creatura exigat.

7'. Denique, ut obsequium rationabile sit, nullo praetextu debet esse legi aeternae, seu iuri naturab oppositum, quod cum saepe conti gere possit apud eos Praelatos, qui suam auctoritatem solis benepla citi sui limitibus definiunt, idcirco si quod mandatum ius illud impetat , idque aduertatur,cohiberi debet obsequium, donec doctorum virorum iudicio definitum fuerit, eo mandato ius diuinum, aut naturale non oppugnari, cui iuri, aliud oppositum melius dari, vix videtur admitti posse, quamuis fatendum sit in aliquo casu particulariCas posse circumstantias reperiri, quibus contingentibus, aliter agen dum sit, quam agendum praecipiat ius naturale, illis non existentibus, quod scrio animaduerti debet; nam tunc non tam omittitur ius nat

rate, quam struatur, ius enim ad id, quod praecipitur cum omnibus adiunctis ipsius sumptum, comparari debet, quod si fieret sorte non videretur Are necesse, ut in quibusdam ordinibus diceretur in aliquo iuri naturali renuntiari , quod non apparet ita dari in terminis esse licitum ;Noctuum enim sit necesse est ius illud diuinum, & aetertiae sapientiae iudicium, si ab eo discedi possit, ut homines aliquid ei Oppositum, ut melius , & conducibilius sancire , & eligere possint, Verum in eo meum facile iudicium cuicumque melius sentienti liabenter submittam. Vnum tamen vereor periculum posse reperiri, nia mirum , ne crescente in infinitum dominatione, ab uno recedendo ae

vernae legis praecepto, tandem non desint aliqui, qui subditis persuasum elint, ipΕs uniuerso iuri naturali penitus renunciasse, quod tamen nemini licitum esse potest. Nec Sanctoruin Patrum . & praecipus Greg. magni, Theodoreti, Bernardi, Cassant, Francisci, & Bonaventurae dem nitis a nobis de-wgat auctoritab, nam I '. non prohibent absolute mandati a Praelatis

SEARCH

MENU NAVIGATION