장음표시 사용
151쪽
debent, ut nihil a quocumque impune fiat, quod staternae charitati aduersetur.
, o GIMVS in proxime posito S. de obligatione, quam ha bent Praelati ad paccm inter subditos procurandam, &U' de quibusdam , quae paceni &dilectionem inter ipsos
. dissoluebant. N unc opcrae pretium est examinare, quaenam media adhibere debeant ad illam pacem & dilectio-Nem conseruandam, vel ad deperditam xcsarciendam. Primum ergo medium merito existimo illud videlicet) quod serio Praelati inuigilent, de quo obiter aliquid tetigimus, ut nihil a quocumque impune fiat, quod fraternae charitati aduersetur, nec sinant vllas simul tales, aut animorum diffensiones inter suos ; vel unius spatio horae residere, sed si quid ab aliquo inculpabiliter, in alium peccatum sit,' id abraso omni amaritudinis sensu, quam primum condonari curent,& animos reconciliari. Si vero quis alteri sciens, & volens iniuriam intulerit, serio curent, ut innocenti debita , &conueniens ab eo satisfactio fiat, aut toti communitati, si culpa illius pluribus innotuerit, ita tamen, ut in omnibus suae structur locus charitati, quod fiet, si prudenter, & cum debita humanitate omnia peragantur. Atque ita, si fieri possit, ut laesus potius deprccatoris locum teneat, quam accusatoris, quod facile fiet, si Praelatus ei ostenderit sincere, sibi curaecsse, ut ei satisfiat; hoc enim plurimum facit ad animos emolliendos,' qui facile e contra irritantui, si videant se permitti impune iniurias inserentibus. Illud omnes Ordinum Patriarchae saepitis commendarunt ,&praecipue Franciscus, cuius doctrina, & tota regula praeceptis , & terminis dilectionis, & pacis reserta est, habetque specialo mandatum corrigendi fratres, qui in delicta lapsi fuerint. Expressiustamcn de hac re legem posuit in Reg. S. Clarae, cap. s. in quo sic legitur: Si contigeri quod absit inter sorores merbo, melsigno occasionem
turbationis, velscandali aliquando suborari , quae turbationis causani dederat , statim antequam offerat muniu orationis suae coram Deo, nonsolum h militer prosternet se ad pedes alterius meniam petens, everum etiamfgpliacit r roget, i pro se intercedat ad Dominum, quod sibi indulgeat. Illa cro meminr issius verbi Domini, nisi ex corde dimiseritis, nec Tater coelestis imi et vobis, liberaliter sorori suae, omnem iniuriam sibi illatam dimittat.
Ex quoniam intor Praelatos, & subditos, offensae, & iniuriae pos-
152쪽
sunt facilius contingere, nisi caueatur s cum tamen inter eos charitas maxime vigerc debeat, cum Praelati locum teneant parentum, subditi
vero filiorum, idcirco mediati supcriores omni sollicitudine satagere tenentur, ne subditi ab immediatis superioribus impune vexetitur , aut iniuriis assciantur ; nihil enim est, quod vehementius subditos ira & amaritudine impleat, aut etiam in desperationem agat, quam si intelligant nullum sibi relictum csse perfugium , si iniurijs & vexationibus a suis immediatis Praelatis assciantur; quare nisi in ordine in quo vivunt, in protectionem habeant separiores, & aliunde non possint ad summum Pontificem recurrore, tum quod opibus, ad hoc necessarijs careant, tum quod intelligant f si hoc secerint) Praelatos
ipsorum supremos, pro ea auctoritate , qua Romae valent, eos apud illum innumeris figmentis, & aequi uocis oppressuros , id unum illis restat, aut innumera mala tota Vita sua intulic illata perserant', aut ad iustitiam supremorum Principum, ut saepe vidi fieri, omnium suorum subditorum protectorem, cum summo saecularium scandalorecurrant. Et licet ego libenter his auctor ellem, ut omnia prorsus mancipiorum instar, paterentur, quam ut ad extremum illud remedium confugercnt, illi tamen iure suo naturali utentes, meo iudicio stare minime teneri videntur. Quare ne subditi ad haec extrema coingantur , aut ad desectionem status Religiosi, omnino necessc est, ut in Ordine Religioso in quoscumque iustitia cxerceatur 3 est ei. im ea sere omnium, qui statum Regularium deserunt, querela, se uti iure suo reum nemo obligare se intenderit ad viuendum in statu, in quo nulla via se ab iniustis vexationibus posset liberare. At dicet aliquis, cauendum est, ne quid de Praelatorum auctoritate imminuatur , itaque satius cst, ut subditi ab illis impune vexentur,
quam, ut in aliquo corum auctoritaS cohibeatur. Hoc ego vero minime verum puto, nam nemini licitum csse debet iniuste agere, si non defit auctoritas, quae ipsius iniustitias cohibere, ac punire positis quid enim cst tyrrannicam stabilire potestatem, quam eam stabilire, cui etiam per Praelatos impune fas sit iniustitias perpetrare ' Itaques quis non nisi legitimam v clit potestatem, is non aliam exoptabit, quam talem, vi ci licitum non sit ea abuti impune. Tantum abest a tem , ut ea, quae abusum potestatum impediunt, eas destruant, ut eas potius stabiliant, & diuturniores praestent; quamobrem nihil escacius esse potest , ad ordines in suo vigore continendos, quam si in illis iustitia in omnes viguerit, nulla habita personarum acceptatione. Itaque charitalcm stibditorum erga Praelatos ij aperte destruunt, qui
ab Ordinibus Religiosis respectu eorum, qui praesunt, iustitiam eliminant ; in uniuersum enim ab antiquo sapienter dictum est, Regna sine
iustitia, esse aperta latrocinia.
153쪽
PRAELATI ITA AEQUI ESSE DEBENT,
ut nihil omnino, aut paucillima gratiae tribuant, plurima vero, seu omnia meritis.
'O C secundum dilectionis , & pacis conseruandae me dium satis proposuit Franciscus, dum qualitates eorum, , qui in praefecturas,& alia ossicia assumendi sunt, expressit, : &rid illa inhabiles expelli voluit, ut supcrius vidimus, quod emcacissimum arbitror ad mutuam dilectionem, de pacem conseruandam. Fieri enim nequit in hac humani ingeni j infirmitate, ut non illis dolcat, quorum cum merita aliorum meritis paria sint, ipsi tamen videant alios sibi ex sola gratia, & inordinato affectu praescrri in omnium munerum, ac ossiciorum distributione scis enim optandum etat s quod & Praelati, ut plurimum libenter optarenti ut nullus esset in j bditis Religiosis praelationum huiusmodi sensus, tamen vix fieri potest, ut subditi ingenio pollentes, ea
non vidcant, in quibus contra ius ipsorum, & contra aequitatena pcccatur, & ut sibi persuadcant iuste a se exigi animum mundo mortuum ab ijs, quos vident, de factis comprobant peculiaribus assectibus agi, S in munerum distributione gratiae, & priuatis affectibus indulgere. Itaque etsi certum sit esse vcri rcgularis, infima quaeque cxpetere,' vhi maius Dei obsequium aliud non expetit, & parum curare, quomodo de ipso superiores disponant ; certum etiam cst esse veri Praelati cx aequo u bono munera omnia dispensare, idque cogitare, scrinullo modo pota , ut ciuis 'mEntis compos sibi persuadeat, aequum csse, ut ipse ita se in omnibus docilem & morigerum praebcat, ut nequidem sibi licitum esse putet, vel leui aliquo mentis intuitu adire tere, an factum, aut an praeceptum rationabile sit s fateor tamen fore id Praelatis commodum , si ita fieret, sic enim pro mero suo arbitrio Omnia securi is, & facilius cxequerentur, ut non mirum sit posse tales reperiri, quorum prima & praecipua cura sit, id subditis suis persuadere, ut homines ingenio praestantes, de rerum veritate non sentiant, Pro cuiusque carum merito. Itaque facilius suam subditis probabunt Practati gubernandi rationem, si in omnibus aequitatis & iustitiae suerint obseruantissimi s tunc enim ad bene iudicandum de eorum gi DCrnatione, non crit opus, ut subditi conniueant, aut mentem suam ςXcaecare contendant: Nec seri poterit, ut si ipsi se humanis affecti- laus mortuos praebcant, subditi non corum exemplo se inordinatiuaffectibus exucre satagant.
154쪽
Dixi in s . quod Praelati non dela: ni tribuere gratiae Religionis O scia s nam si ea muneribus, S pecuniae tribuerent, profecto pe stima Simoniae labe foedarentur: nec excusandi essent dicendo, quod haeo
munera be nc uolentiae, aut charitatis titulo accipiant f nam ut qui dam ex recentioribus doctor scribit: Haec munera nuda tenus ad merum restimonium charitatis Religiosae pertinent , cum Us magnatibu/ dantur , pcnes quos e umma rerum i dantur igitur , ut moltitus accipientis animus, refundat quod habet ad manum s etenim affectus muneiribus delinitus , imiellae s lenocinarus bonum or amabilem, atque adeo promotione dignum exbjbes huiusmodi datinem: Est itaque ista munerum largitio, di acceptio pretextu necessitatis, in charitatis, colorata mera dignitatum emptio, ac venditio, nec in re discrepat a pura puta Simonia. Quare quι eam exemcent , ait ente inuigilant, ut negotium lateat, mel alio quopiam titulo, quasi . GADrao obducatur. Verum cur quaerimus reccntiorum iudicium P eum
Antiquos habeamus in tcstes, & praecipue Anselmum, lib. f. epist. leto. qui eodem stilo, & terminis loquitur dc his, qui muneribus ho-Τiores Ecclesiasticos captant ab illis, qui cos habent ad manum. Cur illorum ctiam iudicium apellamus i cum saepe Spiritus sanctus in sacris paginis cani munerum largitionem,& asceptationcm damnet. Fateor ad incam n ruitiam nondum venisc, quod illa pestima corrupici aliquem ordinem Regularent inuaseriis mihi tamen notum csl, quem iadam ex recentioribus doctorem , in aliquam tacito nomine hac peste foedatam agere Religioncm , & supremorum, ad hanc exturbandam, Ecclcitae excubitorum, & i prius Principis vigilum expostulare opem&animaduersioneni. Patiaent sibi , suaeque saluti, si qui sint Praelati Regularcs, qui hoc vitio laborent ,& Francisci documentum, qui loculos suis, S ex consequenti munera huiusmodi prohibuit , sollicitu amplectantur.
PRAELATI REGULAR. SERIO' CVRARE
debent, ne ullus ea facultate abutatur, quam subditi habent in certis tantum casibus de Terendi ad ipsos aliorum peccata.
Vbi seri possit in Ordine Regulari, ut aliqui PrόIati
aliundu parum occupati , omnia etiam minima curioSQ i nimis, S inutiliter scire vclint, coque finc ostendant Ara se beneuolo; ijs , a quibus frequcntius de aliorum qui bustumque delectibus admonentur , idcirco de co
155쪽
hic agendum duxi nam ita, sic sybditi fascinari possent I ut nullani
occasionem dei serendi ad ipso S praetermitterent f imo saepissime ac cidere posset, ut minus oculati hanc licentiam ex errore,in quo sic uerentur, loco praecepti habcrent, totique client in aliorum desectibus annotandis, & de nunciandis, sue illi veri cst ent, siue ita imbe cillicorum imaginationi viderentur s & inde fieret, ut sepe saepius nihil nisi fictum, falsum, aut exageratum, vel in prauum sensuin detortum reserrent, unde fieret, ut tamquam coram iniquissimis hostibus quilibet semper stare deberct, qua vivendi ratione nulla molestior, & a societate humana, omnique benevolo conuictu alienior excogitari posset , quid enim molestius , quam cum fratribus cogi semper agere non aliter, quam cum hostibus & si cophantis. At inquies ex veteri affato habetur, necesse esse ita cum amicis agere quasi mox futuri sint inimici. Verum ita senserunt Euripides, & Sopho cles lauissimi homines , illud tamen damnat Philosophus , lib. 2. Rhetor. ubi sic habet: Non est amandum, tamquam aliquando sis o serus,
in quidam dicunt,sed ita exercendum odium, tamquam sis aliquando amaturus. Quare si cui sanctorum oppositum aliquando excidit, inexa pense illud effudit, quod ni. a Biante quidem dictum Scipio in animum suu potuiste inducere, testatur cloquentiae Romanae Parcs, lib. da amicitia , cuius hic aurea vcrba inserere non pigebit, sic enim ait:
Negabat Scipio illum vocem immicitiorem amicitiae potuisse reperiri, quina eius, quι rixit, ita amare oportere, misi aliquando esset osurus , nec συer
se ad lucidisse, eis hoc quemadmodum putaretur a BianIe, dicium esse cr Hret, qiasipiens habitus si us e septem, sed impuri cuiusdam, es ambiatiosi, aut omnia adluam potentiam reuocantιs este Icnteutiam, quomodo emta qui quam amiciu este poterit, cuius se putabit inimicum esto posse, quare hoc quidem praeceptum cuiuscumque est ad testanilam amicιDam valet. Ita
ille : sapienter profecto, ex quo prict importunam illam in ministris quibuscumque delatorum ccnsuram, cf. iraternae charitatis Se societatis humanae, S placidae destructivam, ac contra doctrinam a Francisco in pluribus locis positam, S praecipue in quadam instructione, quam suis fratribus dedit relata a pluribus & maxime a Bonaventura, cap. 8. leg. ubi inter alia sic scribit: loquens de huiusmodi delatori-
bus. ID meluti porci in immunditq= volutantur, inspurciti)s, vel vjecti bita , quos infratribus curiose quaerunt, mel serte falso si inuenisse, aut i Visse usirmant , se ingurgitant , i, aluntur ιmmundorum more anIma Ilum, in conscιenr0ssuis immundiores, & Paulo inserius sic loquentem huiusmodi detractorem introducit cxcellenti modo Vitae mihi perfectio ces, scientiae vel peculiaris gratiae facultas non suppetit, ac per hoc nec apud I cum locum inuenio, nec apud homines. Scio quid acιam, ponam maculam V cte is, e P apud maiores gratiam promerebor. Scio Praelatum meum ho-
156쪽
m nem esse,eodemque mecum quandoque ii offici j quo succisis cedris Iolus
ideatur ramuae in a. Aia mi Ier humanis corporibus iescere, γ quia ouere aliter non potes,fratrum miscera corrode. Quid melius ad instit
tum & propositum dici potuit certe nihil s unde sibi semper similis
hic sanctus legem sequentem protulit, in cap. 6. Reg. ubi sic loquitur: Et rubicum uesunt , in se inuenerunt fratres ostendant se domesticos inti cem inter se,secure manasset Ῥnus altera necessitatem suam, quia smater nutrιt sitium suum carnalem, quanto diligentιus debet quis alligere fratre uum spiritualem. Qui autem scri pollit, ut fratres sint domestici inuicem inter se,& secure unus manifestet alteri necesstatem suam a & denique diligat fratrem suum spiritualem, magis quam mater filium carnalem, ii continuo sibi sint inuicem in inii dijs politi eQuis audebit domestic c agere cum suo insidiatorc ξ Quis suas nece csitates futuro aliquando inimico aperi r s Quis magis diligere stat rem suum spititualem, quam mater diligat filium suum carnalem , quem occultum agnoscit hostem paratum ad letalltcr vulnerandum 'Cert Enemo i Exulet igitur a coetibus Regularibus huiusnodi diuisonuin, di inimicitiarum seminarium, si quod sit iam in aliquo introductum, ut dilectio quam Franciscus, coeterique institutores Ordinum apud suos cxigunt, cum sorore pace perpetuo potiatur imperio. Fatendum tamen est necesse esse, ut in rebus alicuius momenti libertas sit in Ordinibus Religiosis subditorum peccata ad Praelatorum cognitionem deferri, quoties aliter delator staterno malo mcdcri non potests id enim nec contra iustitiam pugnat, nec contra cha ritatem aut, aliam virtutem. Verum hic ordo omnino seruari debet.
Prim 4 ut si priuata monitio sit sussiciens , ea iuxta Christi praecertum praemittatur, ut docet D. Tho m. quodl. n. art. vlt. ubi sic ait :Si ego scio, quod frater per me corrigatur, tunc non debeo denunciare γυ- lato, hunc doctorem sequitur Tanne r. in a. a. disp. 2. q. F. pro qua sentcntia citat Adrianum, Silvcst. Sotum, Bannem , Nauarr. Valent. FIumbcrt. Hugnon. Victor. quibus Diana, qui eam sequitur addit Roderic Thom. a Iesu, Ioann. de Ia Cru L. Lorcam. Mirandam, Sayrum , L cdesinam, Philiarc. & Acadcmiam Salmantic. quae de eo decretum cdigit die 29. Aprilis Isa'. ratio autem huius sententiae est Ira quia Christus ita sanciuit Matth. I 8. 1'. quia ut communiter fatentur Theologi , cst id de iure naturae, ut frater quantum fieri potest cum minima iactura suae famae corrigatur, iniustitia enim ei fit, si sine m- cessitate auseratur ei aliquid famae suae. 3' quia etiamsi non extaret ullum tale ius, ratione cuius contra iustitiam peccvretur, peccaretur tamen contra charitatem , quae exigit , ut frater cum minimo suo damno in bonis inferioris ordinis, corrigatur, nec ad ullam infamiam
procedatur, si absque hoc satis corrigi possit. 4'. quia cx illa time-
157쪽
diata delatione ad Praelatum sine necessitate exacerbantur animi reo. tum, qui se fine necessitate infamari vident apud eum, cuius approbationcm maXime eXoptarent. Vnde consequens cit Praelatis non esse licitum hanc suis subditis sine iacccssitate qualemcumque ins mi am procurare, &inco contra iustitiam, & charitatem peccare, &in re graui, culpabili curiositatis peccato scisse maculare. Eamdem sententiam tanὸem adstruere cogitur etiam Sua res,to m. q. de Relig. lib. Io. n. II. ubi fatetur priuatam monitionem sine peccato omitti non posse, si contingat ut pensatis omnibus circumstant ijs prudenter iudicetur notitiam superiori S., nec necessariam, nec utiliorem fores
Nam tuu inquit si lapsus sit occultus, abstinendum est ab ea denunciatione , tunc enim HIet ratio charitatis, mi sub i. matur proximo in maioriabus bonis, cum minimo, vel nudo incommodo in bonis inferioris ordinis.
Itaque sinquit )sime rationa b causa fiat illa denuntiatio, omissa priuata
monitione sufficienti, non potest excusarι a culpa s nam quotiescumque occulis tum peccatum fratris alteri quicumque iste sit)sine iuxta causa reuelatur,
mitium est detrassi vis iuxta doctrinam communem cum D. Thom. a. 2. g. 23. art. I. s a. sic ille.
Ex quibus patet secundum Suarem nonobstante illa, circa id natuaralis iuris, renunciatione, quam ille probat, quod etiamsi non peccetur contra iustitiam,peccetur tamen contra charitatem,& vitio detrv.ctionis , quod plusquam sufficit, ut id non fiat, & certe hoc ita est cui dens, ut tantus doctor id negare ausus non fuerit, quare si qui id negent ; quomodo id negare possint non video ; nisi quod id inera
α'. Crediderim tamen cum D. Thom. licitum csse priuatari .nonitionent Omittcre, si duo concurrant. D. Si constet hoc melius fieri posse per Praelatum,hoc est in maius diuinae gloriae,&cius, qui peccauit bonum. 2'. Si constet Praelatum csse virum pium, discretum, spiritualem, & nullum habentem rancorem aduersus subditum, sic docet D. Thom. cit. quodl. II. qui rationem hanc reddit, duia tunc δε-vunctans non Hcit Ecclesiae, quia non dicit ei, Iut Praelato si dest iudici in sed scut person proficienti ad correctionem proximi emendam. Sic ille , qui dum ad illam denuntiationem secretam ut patri, requirit, Vt illQiudicetur pius, &c. non cuicumque vult, etiam in eo casu fieri, sed illi, tali a denunciante perfecte cognito. Quare prorsus persuasum habeo, illam rationem omittendi priuatam de nunciationem a nullo summorum Pontificum, aut Bulla aliqua, aut vivae vocis oraculo approbata fuisse s nisi ita ipsi res proposita fuerit, ut intellexerit eam non omittendam, nisi si ita id exigeret necessario emenda rei, aut bonum Commune, & superiores tales suturi essent, quales exigit D. Thom.
Itaque ex ijs satis liquet, cam de nunciationem, quae fit, Vt patri, quales
158쪽
quales debent csse omnes dcnuntiationes , quarum veritas testibus probari non potest, debere apud Praelatum secretam manere, alioquin ille grauissimc peccaret , fratrcm suum sine sufficiente probatione diffamando apud alios, pcr se itaque solii in eius malo mederi debet, si id ullo modo fieri potest: idque exigit ratio monitionis paternae, quae probatione non eget per testes. Addo quod bene notat Diana ex communi Theologorum sensu, non csse licitum propter maius alicuius bonum spirituale, illius famam , & fortunas laedere, quia si ille non obligetur ad maius illud bonum tibi procurandum cum dispendio laniae, ac sortunarum, ut fit in illis , quae sunt tantum conliiij, ncque alter eo inuito potest ci cum dispcndio famae ipsius, aut fortunarunx natus illud bonum procurare, quod scrio notari debet , multa enim , quae salso praesupponi sol cnt pro vcritate, falsa
Ea porro doctrina putada est aliquos ex auctoribus induxisse ad ima probandam exigentiam renunciationis iuris naturalis in hoc puncto, quorum inco iudicio haec fuit ratio, quia praeterquam quod incon modum videtur petere ab aliquo, ut iure imo cedat, ut sine iniustitia
ei sania adimi pollit, adhuc dissicile est videre, quo fine id fiat s nam
vel illa renunciatio iuris naturalis est necessaria , quando priuata monitio susscit, aut cum illa non susscit, non primum s nam tunc ex D. Thom. &Suare adhibenda est priuata monitio : non secundum, quia tunc potest donunciatio fieri Praelato ut Patris ergo numquam. Addo
sublata obligatione ex iustitia, nihil ficri , cum semper remancat obligatio charitatis ad praemittendam priuatam monitionem, si casussciat. Caeterum ut nihil dissimulem, quidquid dicatur de monitione facta ut patri, deque eiuS obligatione , ut Prinlato ad se gerendum, ut Patrem, constat innumeras pallina audiri querelas ab ijs, qui sipe probationc vlla iuridica, aut percmptoria ex monitione, , et ab unico sa- ista ut patri, ita vexati sunt, ut expositi sint non solum infamiae domesticae, sed seculari, etiam & publicae, cum mala omnium aedificatione, quod in conscientia non puto fieri Iolse, cum id damnet omne ius
naturale, diuinum, canonicum, S cmile. sine certa cnim prol atione
quempiam grauitor punire iniquum est: nihilque magis accedere ad Tyrannidem dici posse existimo, quam csse aliqua peccata de quibus poena sit infligenda ex sola accusationc probationibus destituta, quis enim innocens suerit, sic accusatio sola nocentcs faciat λNcc mihi probatur, quod a nonnullis dici solet, videlicet illam particularium diffamationem in bonum totius ordinis ficti, cuius fama, vel unius culpa labefactatur. At hoc saepissime purum commentum est; ita enim ut plurimum peccatura particularibus, ut paucis linat id
159쪽
animaduertant, idque vel etiam e donaesticis, absque eo , quod vel aliorum ullius otiam eiusdem domus fama datur, multo vero minus fama totius ordinis, imo sepissime contingit corum culpa, qui praesunt, ut quae incognita remanere potuissent, tandem fiant publica, cum totius familiae infamia, & cum magna charitatis, & iustitiae laetione, id enim iustitia postulat, ut nullus puniatur publica infamia, cuius peccatum certis testibus probatum non lacrit, nec est in cuiusquam potcstate, ut sine grauissimo peccato aliter agat. Quod autem attinet de de nunciatione facienda Ecclesiae, aut Praelato, ut iudici, quae secreta contineri non potest. Ea nec sine testibus fieri debet, aut admitti s csset enim id aperte, & contra i ustitiam,& contra charitatem, nec nisi praemissa monitione piluata fraterna, ut ex Octav. Spat. in pras'. de modo corrig. Regular. tract. 1. I9. notat Diana tradi. 2 de dub. Regular. resolui. 37. Ex quibus omnibus prolixe examinatis constat manifeste, Praelatos debere prudenter se gerere in rcceptione de nunciationis defcctuum subditorum , ut cocordiam inter cosdem ad inuicem conseruet ει augeat, & suae, & subditorum consulat conscientiae.
PRAEL. REGUL. CVRARE DEBEN Τvt omnes subditi seruata moderatione cuiuLcumque statui conueniente sese
VNC cerid honoians Ausuum ita Cliristianis omnibiis
commendat Apostol. Epist. ad Rotaa. cap. II. ut velit cos conari sese in eo mutuo se praeuenire: honore muta cem prora lentes. Quod viri Religios facile exequuntur, si interno aisectu consilium sequantur ciusdem Apostoli ad Philip p. cap. 2. Ini militat superioressibi inuicem arbitrantes. Frat cisti mens cadem erat, quae Paulis volebat enim ut fratres sui ordinis
subditi essent omnibus, & subditi & Praelati sibi inuicem essent Domini, &subditi, ut cx eius testamento Regula,& Epistolis mani sc-stum est, quod procul dubio sine mendacio fieri poterit, si quisque sesse consideret in eo , in quo alteri est inferior si in eo enim illum superiorem habet, ita Paulus se ex coalijs Apostolis inseriorem putabat , quod ipse aliquando Dei Ecclesiam esset persecutus. Sic Greg. Hom. Io in EZechiel. notat clectos, ut se humilient in alijs semperaItendere, quod illi melius acceperunt, quam ipsi, ut eos sibi in co- Diqitiroo by Cooste
160쪽
gitatione praeserant. Ita Thomas a. a. q. I6I. art. a. ad 2. schabet: Vere iudicamu/ ὐδ' aestimamus poste esse aliquid occultum in alio, quo nobis
superiosi, sic etiam hic Doctor lcct. 2. in cap. 2. ad Philip p. Ita &Augustin. de sancta Virginit. cap. 43. tona. s. ubi sic loquitur: mrgone se coniugatae praeferax, co tet occulta dona Dei, quae nonnisi interrogatione tentat Iouis etiam semetgsum cuique declarant: ut ergo quisque non
instetur ex eo quoae videt se posse, cogitet forte alios poste aliquid, quod ipse
non potesi , ita saluabitur non fallaci ,sed meraca humilitate , honore mutuo praeuementes, oe alterutrum existimantersuperiores sibi. Si ille. Ita Fra ciscus, ut omnibus notum est , omnes libi superiores cxistimabat: seque omnium peccatorum maximum veraciter profitebatur , ac existimabat illud obsequium , quod sibi inuicem subditi, atque Praelati
hoc motivo exhibciat esic vcram Christi obedientiam, cap. i. primae Reg. ubi eam vocat veram obedientiam, Veram quasi cxcellentem, S supererogationis, qua non solum superiori obedientia praestatur, verum etiam aequali, imo & inferiori, Christi ctiam obedientia dicitur, qua suis parentibus licet sibi inserioribus obsequium praestabati propterea ab Ambros in Luc. cap. a. haec obedientia vocata est, non infirmitatis ,sedpietatis subiectio. Quare cum nimia familiaritas pariat contemptum, & contemptus sit apertum seminarium contentionum , & simultatum, summo conatu Praelati contendere debent, Vt subditi grauiter inter se, & cum honore debito conuersentur, & ne nutibus , aut gesticulationibus, aut dicterijs , vel verbis sale discretionis minime conditis inter se viantur, sic quidem vult Franciscus suos simul, & cum exteris versari, visint mites, pacifici, or modess, mansueti in humiles, honese loquentes omnibus sicut decet, cap. I. Reg. Debent insuper Praelati contendere, ut subditi mutuis sese ossicijs, de charitatis argumentis deuinciant: nullaque ratione permittant, ut vel leui verbo aliquis, ctiam absentem pestringat, ut pluries docuit Franciscus , curentque potius, ut alij aliorum praeclare facta absentium debita commendationc prosequantur. Illud autem maximo commendatum habere debent, ut nullatenus inter eos discordiarum seminatorcin ferant, qua poste , nulla potest in domibus Regularibus nocentior, & periculosior grassari, ut vix vllus casus possit contingere, in quo utilius paterna sevcritas exerceri possit. Cur enim ipsi ferant, quos scriptura testatur cor Dei herre non posse,Apostolus certe Epist. a. ad Corinth. cap. II. primos illos Christianos monet, ut serib caueant, ne sint inter ipsos contentione S, aemulationes , animositates, dissensiones, detractiones , & susurrationes , quod ultimum vitium caeterorum est facile causa , susurrones enim aliorum minus cogitanter dicta , ad eos, in quos dicta sunt,