Praelatus regularis opus in quo cum dignitas prælaturæ; tum conditiones in prælato ad eam digne exercendam ... exacte proponuntur, expenduntur, & probantur .... Auctore patre fratre Brunone Chassaino ..

발행: 1654년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

alias benefecerant perdunt s & propter transitoriam laudem sempi ternas poenas incurrunt, bene & late periculum hoc expressit Greg. hom. II. in EZech. dum docet eauere ab hoc insidiatore occulto , & facili suppilantatore, qui eradicat omnia genimina virtutum Philippenses 1'. monuit Apostolus. Ne quid inquit per contentιonem, ne quidper manem giariam, OF c. Nec quaerentes ab hominibus gloriam , neque a vobis, neque ab alijss qui enim laudem quaerit transitoriam, quid aliud facit, quam rem magnam vili pretio venundare, imo &propter insignem laborem aeternam sibi comparare gehennam, ut monet Francis. qui addit Cum tamen nihil ibi secundum veritatem operati fuerintsnsetanquam instrumenta illorum, per quos vere Dominus fruciis huiusmodi ac siuit etiam adiungit, Deum nor, illoru Praedicatione, sed fratrum simplicium lacrimis, & orationibus peccatores conuertere, quibus in consusionem eorum, in die iudicij mercedem reddet r& denique comparando fratrem simplicem cum praedicatore vano, sic concludit. Praeferendus huic e rater simplex ,σ elinguis, qui bos exemplo alios prouocat ad bonum, donecfleralispeperit plurimos inquit Pr

phetissa, F quae multos habebat filios infirmata est , flerilis es pauperculus

frater, qui generandi in Ecelesia filios non habet officium, hic pariet in iudiacis multos, quιa quos nune priuatis Orationibus conuertat ad Christum, sua gloriae tune iudex ascribet, quae multos babebat filios, infirmabitur, quia Praedicator vanus es loquax , quι multis nunc qua ua Nirtute gentris ,ga

det, cognoscet, tunc se nihilproprij babere in eis. Cogitent illud, obsecro Praedicatores , cogitent iterum , quod Praedicatione veritas docetur, populus instruitur, Dei misericordia exaltatur, iustitia attollitur, imbre gratiar populus irroratur, propterea Praedicatores a multis nubes vocantur s quod dum late probauit Augustinus enarr. in Psal. 31 tom. 8. subiunxit. Revera fratres nubes

sunt Praedicatores merbι meritatιs , quando minatur per Traedicatores, Deus tonat per nubes r quando mιracula facit per Praedicatores, Deus coruseeat per nubes , terret per nubes,st irrgat per plumam. Praedicatores ergo per quos Praedicatur Euangelium Dei, nubes Dei sunt. Si ergo nubes,&nubium effectus a sole sunt,&non a seipsis, proculdubio, S Praedicatores, &eorum opera a Deo sunt, & non a seipsis ri quid ergo gloriantur de Praedicatione, quasi non acceperint ξ Haec omnia docuit Franciscus verbo edocuit etiam & exemplo, ut testantur viri illustres Thomas Spalatensis, & Henricus V uillot illius coaevi, Primi testimonium sic habet: Ego Thomas civis Dalatensis, δ' Archidiaconuae eiusdem ciuitatis Calbedratis Ecclesiae, anno Iaao. in die visum- ptionis Des Genitricis, missi S. Franciscum p dicantem Bononiae, in foro

ante Senaculum, rubi tota paene ciuitas coeuenerat. Fuit autem exordium

232쪽

. REGULARIS. 219

bene γ distinaeproposuit, ut multis literarumscientia praeditis , ω ornatis viris, quι aderant, sieret non modιcae admirationis Sermo hominis idiotae.

Non tamen ιpse modum praericantis seruabat,sed quasi concionantis, hoc est, di istafucosa, c specie I lendida eloquentia, disciptinae Euangelicae ad

perpendiculum merba non componebat. 'Om tota eius iis es merborum eius series in hoc et no mersabatur, ad restinguendaου hostititates , coe ad pacis foedera reformanda: cuius habitu sordidus erat, ον incultus , in persona contemptibilis , t facies indecora. Sed tantam Deus verbis id in contulit efficaciam , in orationis nitorem infudit, ut multas nobiliam samones

inter se acerbissimo odio sementes, sty et uerse Reιpublicae perniciemus Grentes, ad pacis concordiam in IVmtatem simul deduceret. .Erga ipsum vero tam magna erat hominum pietas ser relig/o, mi omnes ad eum cateristiatim confluerent; es beatum se praedicabat, quisquis posset, vel fimbriam

vestimenti eιus attingere. Nam merbi Deι annuntιationi assidue operans nauans, tantum profecit, mi ιnnumerι naufragi peccatores , in iam iustitia redeuntes , gregatim πιrosancto, ceuperatisime nautae adhaerentes, a tenebris busus mundι ιn eius puppi securius ad caeli portum transuem sint, sic ille. Alterius autem testimonium sic habet : Eloquentia eaque subtimi non caruqse , neque in eo Letrana minore uisse, fluens ex ipsius ore oratio abundans spirituatibus Meribusque sententus, qua multitudιnem tenebat, demulcebat, mouebat, in omnem partem flectebat, testatur. Etenim si 'effectus eloquentiae est auiuentium approbatio, certe eam in isto oportuit Jui se singularem, qua homines vulgares , atque , mi loquitur Paulus, animaiatis , qui atioquin sparatuaba astidiunt, tamen non modo ad audiendum al- .lexerit , sed etiam Iussensos retinuerit, atque m eorum animos influxerat, i alios a turpitudine ad castitatem, alios ab ilLcitis lucris ad aequitatem , . ab ira OHIs ad concordiam , in pacem traduxerat , denique etiam uoupaucos a mundι amore, quo plane absorpti erant, ad eiufium contemptum , 'dir ad terrena Omma penitiss deserenda impulerit. Memoria dignum est, quod ina Concione Ioo. altera soo. ita flexerat, mi flatun mti hoc leucophaeataeplebis tegmine, L retis mundi illecebris, contegi se postularint, eo sequesu acro Insi tutostatim initiaris , sc illo. Quibus videre est quam recth, & Apostolice Praedicatores modum efficulter praedicandi suo exemplo docuerit, de quod illud, quod de Antonio canit Ecclesia, veraciter enuntiari potest, Loquens magnis paruulis, veritatis iaculis aeque feriebat. Vtinam tanti Praedicatoris, concio natores huius seculi imitarentur exemplum, proculdubio confestim tartari Regnum confunderetur, & ad pedes Consessariorum, obstinati peccatores, sua peccata exposituri procumberent, & obseruantia ἡiuinae Legis apud homines Quin thronum firmaret,nec erubesceret, Vt nunc apud multos erubescit. E e R

233쪽

11 o PRAELATUS .f. AUARTUS.

PRAELATI NON DEBENT PRAECIPERE

Praedicatoribus, ut eant praedicatum in fide libus, nec petentes ire ad illos, nisi ido

neos mittere. VAM egregie hanc lectionem dedit Franciscus, cap. ir. Reg. in qua sic scribit: an.icumque fratrum diuisa

inspiratione Noluerint ire inter Saracenos , in alios infideles , petant inde licentιam a suis Ministris 'Pγuinctiliau. M nistra mero nullis eundi licentiam tribuant , nisi eis quos νι-derint esse idoneos admittendum. Sciebat enim vir sanctus, quod praedicationem apud infideles , ut plurimum comitatur martyrium , cumque illud sit quid nimis arduum, ideo noluit uniue saliter si bditis praecipere accessum ad infideles. Dixi uniuerialiter, nam in qu dam collat. referente Mariano lib. I. c. I6. cum Marc. Olissip. habita ad quinque fidei pugiles anno inas. milias ad Agarenos in Fide C tholica illuminandos, ipse fatetur se habere praeceptum aDeo ad illos

mittendos illis verbis. Rhoti mei Deus miti mandauit, quod mittam os ad terram Sarracenorum ad praedicandum, in confitendum eius fidem,

o' legem Mabometicam impugnandam, &vi ducis exemplum esset stimulus militibus, suis scilicet subditis subiungit, es ego etiam ibo perabam partem ad infideles. Quod ipse opere compleuit, eisdem etiam ratione, & sermone usus est in prima illa uniuersali discipulorum missione facta. iris. quando ad roborandos aliorum animos in Galliam tetendit dicens: Fratres mei chara mi oportet me esse exemplar, o formam omnium Fratrum s siego misi Fratres meos ad longinquas 'miniacias ad laborem, edi e recundiam, famem sim sitim quam plurimo alias necessitates sustinendas ; iustum in bonum mih1 midetur, prout humi

hi.υ sancta requirit is erasimiliter madam ad aliquam remotam Pro-mncιam; maxime , ut Fratres sinae necessitates, in tribulationes magis pa-ιienter ahantsustinere, eum me illud sdem audierint tolerare. Noluit tamen ut illud exemplum duc cretur in praeceptum, sed voluit illud libertati , & Zelo cuiusque relinquere. Voluit tamen, ne Praelati Prouinciales quempiam mitterent; nisi petentem & idoneum, idoneitas haec attendenda est ait Pisanus hic in in litteratura, per ae sanctitate , retigiositate, Nita, sera telo, feruore , mundi abdicatione, es sui persem abnegatione, addit Bonaventura, Πινb i. irtute, stysemper irreprehensibititer conuersati debent esse mit- Di iligod by GOOste

234쪽

REGULARIS. 22 I

tendi. O quantae virtutes in mittendis requisitari Certe non alias via

uendi regulas praescriptit Apostolus Paulus discipulo suo Tito , ut inter Cretenses idolicus Christi minister iudicaretur, cum dixit: Inowmbus praebe tei um exemplum bonorum operum, in doctrina in integri

tale,in castitates verbum sanum es irreprehensibile. .c. a. In quibus vides non solam requiri doctrinam, & verbum fanum, & irreprehensibiles sed etiam bonam vitam & cxen plum, quod optime norat Franciscus, qui in sua prima Reg. cap. I s. duos modos allignat ad conuertendunt Deo infideles, unu ni per Verbi Dei Praedicationem : alium per bonam vitam Christiani,& bonum cxemplum, qui modus priori non est inferiors suas enim habct voces vita sancta , sua pucdicat lingua bonum exemptunis Etenim bonam idem in omnibus ostendentes do trinam saluatoris nostri in omnibus ornant. Enimuero si per bonestam vitam, bona exempla tales se praestiterint serui Christi, Christiano nomini gloriae erunt s nam gentιlis aliquis conspicatus tam bene a Christi sectatoribus substitutum,quopinio poterit ad Christianam doctrinaM obstupes ere .esu Theo phil. in cap. 2. ad Tit. & ad illam quam obtupescit,& laudat non conuerti P Hunc conuertendi modum non parum efficaccm esse demonstrat Chri st. Serm in Osiain Christi exemplo dicens: Sicut Chri-

flus Deus, in omnium Domιnus in carne mansuetus nobIs apparens , sancto seque Angelos cum hominibus concordes essecιt, quι quasi bello quodam a nobis dissidebant : ita es mansuetus homo Gentiles , es paganos cum Chriasianas , qua inter se discordes sunt, concιbat, ese reuererι leges , in praeceptiam Dei, abiemsque tamicitiIs ingratiam mutuam redire facit. Vndo sancti Patres , & inter illos idem Chri stom. Serm. de Cruce &hom. 6. in I. ad Corinth. saepe asserunt Apostolos, S primos concionatores Euangelij ad fidem Christi suscipiendam, plus sanctis operibus quam praedicatione, & miraculis Elnicos incitaste, ut multis exemplis apud historictis Ecclesiasticos narratur, quibus ostenditur populorum multitudinem anctitate vitae praedicatorum,&Christianorum ad fidem Christianam venisse. Legantur Eusebius, SoZo-1nenus, ille histor. lib. s.. cap. 8. & alijs: hic in histor. Trip. lib. 2. cap. 2I. & certe si Christianorum& praedicatorum vitae sanctitas, &mansuctudo animas Et nicorum trahit ad fidem; e contrario litigiosi,& scandalo si retrahunt, & faciunt blasphemare Verbum Dei. Creaentenim, ait CaicianuS, in cap. 2. ad Tit. qui ex aduerso sunt, quod Euangelium pareret haec monstra, ct r quod daret libertatem peccandi. Hos igitur ut minime idoneos non debent praelati mittere ad

infidcles s alios autem, ut pote idoneos mittere obligantur iuxta sententiam Francisci in I. Reg. cap. I s. sic scribentis. Mιmster Nerodet eis licentiam, in non contradicat, si iiderit eos esse idoneos ad mittendum s nam tenebitur Domino reddere rationem, si in hoc, vel in aliis

processerit indiscrete. Ee 3 '

235쪽

PRAELATUS

PRAELATI DEBENT IMPEDIRE

subditos, ne praedicent Episcopo contradicente ;msi aliter faciendum mandauerit Papa, aut Concilium Generale. '

RANCISCVS hane legem suis subditis sub mortali

posuit cap. s. suae Reg. dum sic pronunciat , Fratres non praeaecent in Episcopatu aticuius piscopi, cum ab eo illis fuerit contradictum s Quam legem ipsemet obse uauit, ut notat Bonaventura cum alijs in legenda cap. s. cum enim peruenis et ad Civitatem Imolensem, S ad ijsset urbis Episcopum , humiliterque poposcisset, ut cum illius beneplacito posset populum ad audiendum Verbum Dei conuocare,' cui Episcopus dure respondens dixisset, Sincit frater, quod ego praedi cem populo meo. Inclinassetque caput verus humilis, & foras egres.sus,&post modicum tempus denuo regressus eumdem conuenisset. Cumque Epis opus quasi turbatus requisisset, quid iterato petere vellet ; humilique tam corde, quam voce respondisset, Domine si pater filium uno pepulerit ostio, alio sibi reintrandum est. Qua humilitate vietus Episcopus alacri vultu eum amplexu S est, dixitque, ture' omnes Fratres tui de caetero in Eprscopatu meo Gen erati mea ticentia praedicate, quia sud humilitas tua sanctapromeruit. Idipsum faciendum esse a suis docuit vir sinctus, dum facta sibi relatione a quibusdam Fratribus eorum, quos miserat in omnem terrae Regionem ad disseminandum Dei Verbum , quod a quibusdam Epis.copis suerant rc pulsi,& in eorumdem dioecesibus praedicare prohi-hiti, nec non iniurijs affecti, & supplicatione per eosdem ad eum. dem sanctum interposita, ut a Pontifice supremo Privilegium impetraret, quo eis liceret etiam contradicentibus Episcopis praedicare,'

pie eos increpans, ait, O fratres mei Deι moluntatem ignoratis, in mihia ipsenter auferre 'Pultis mundi lictoriam. Vult et en m Dominus Iesuae christin, ut mundum in profunda sublestione, fidi humilitate evincam, in magno opere omnes animas ad ipsum traham per humilitatis exemplum. Fratres mes omnes verbo conuertetis,si omnibus jactis vos humiliatis, e c. Dccet ergo prius per sanctam humilitatem, in reuerentιam populorum conuertere Traelatos , mu conuersi deant ιν ament etatam mestram lauda bilem reuerentiam litis exhibitam. si tunc rogabunt mos , mi populo praediceti , sin omnes vestris mteresse iubebunt concionibus. Plura frα

236쪽

REGULARIS. 223

bit humilitas 'vampossit elargiri Triuilegium , es c. Sic refert cum alijs

Nec soluin prohibuit suis ne praedicarent contradicentibus Episcopis, verum etiam ipse nolcbat praedicare in Ecclclijs,Sacerdotibus earumdem contradicentibus, ut in suo testamento legimus , & ad sui imitationem suos hortabatur ne cis contradicentibus praedicarent. Refert enim post alios Sedul. in comment. ad cap. 6. vitae Francisci.

s. 8. Quod hic sanctus sic fratribus suis loquebatur. In adiutorium Curicorum missi sumus fratres charis ιγ ad animarum salut em, Ni quod

imitis inuenitur minus suppleatur a nobis. αuilibet recipiet mercedem snon secundum aut boritatem ,sed secundum laborem. Scitote fratres quod Deo estgratissimum animarum lucrum. Hoc consequi melius postumus cum pace clericorum, quam cum discordia. Si autem ipsi salutem impediunt, Dei es mitio,Wipse retribuit eis in tempore. Ideoque estote subiecti P latis, ne quantum ex vobis es, malus istas consurgato Si sui; pacis fueritis clerum in populum lucrabimini e , hoc acceptabιbus Deo erat, quam

populumsolum clero scandatitato luerari. Certe ben E interrogauit Ecclesiasticus 3 . Visus aedificans, m mnus destruens , quid prodest illis, nisi labor' Si quem unus Ecclesiae minister verbo & exemplo aedita cauerit ad exemplum bonum, alter dissiliorum, & discordiae scandalis destruxerit ad malums quid supererit nisi labor & dolor Θ quis

erit in animarum conuersione profectus P ii aut i m ad eumdem finem unanimiter tendant ,& Regulares, & Praesbiteri Saeculares, si inita pace ,& concordia incumbant animarum profectui, ingentem profecto referent sui laboris fructum et Sin vero inter se dissideant , omnino perdent, quod lucrari debuerant. Miserum certe est inter eius.

dem Ecclesiae viros , eiusdem Oisc ij Ministros versari discordias. Pudendum sane sanctam Ecclesiam plus aliquando turbari filiorum dissidijs, quam Haereticorum molestiis; & plus aliquando laborare sub domesticorum aemulationibue, quam timere sibi ab hostium insi- dijs, Aliquando pacem habet Ecclesia apud extraneos, sed sit nequam ,

'j sceleraιι seuiunt in eam s qui propriam matrem eus erant, mi se pariaut in honorem, ait Bernard. Se . ad Pastores in Synodo. Hunc

sibi praescribere aequum erat honorem in hunc collimare scopum deberent, ut habitantes unanimiter in domo Dei cum consensu , opus Dei perficerent, & errantes ad Deum reuocarent: malum puto Regularem, qui Saeculares odit praesbiteros, & vilem iudico cleri- eum, qui laborantes secum in Evangelio Regulares velut suos coo- . peratores, si quibus potest non persequatur benefici j s. Noluit tamen Franciscus suos cooperari in Evangelio clericis ipsis dissentientibus, ut specialiter contradicentibus Episcopis, praedicare Regularibus prosibetur , cap. Excommu.camus de Haeretic.

237쪽

Dixi in s. nis Ponti sex aut Generale Concilium aliter decreueritinam huic aut horitati potius est parendum, quam prohibitioni Epic

coporum& Clericorum, & huius mentis erat Franciscus, qui obedientiam pro se suisque Fratribus Papae, &Ecclesiae Romanae praestitit, & eos subiectos pedibus eiusdcm sic sumnaopere desidcrabat, ut protectorem, correctorem,& gubcrnatorem sui ordinis voluerit habere Cardinalcm, vi cum ad illam subiectionem cogeret si reniteret. In quo Ordini suo optimc consuluit, ostenditque, se non ita a suo arbitrio pendere voluisse, via nullo retinaculo cohiberi posset, si aliquando a recto itincre deuiaret , erat enim vir humilis, quare nullo praetextu potentiam infinitam, & independentem optabat. Et cette mihi admodum videtur verum viro sancto adhuc viventes

huic iuri antiquo de non praedicando in Episcopatu alicuius Episcopi, ipso cor tradiccnte, pro suo ordine derogatum suisse s alioquin quomodo potuisset Franciscus serre sequentem legem videlicet. Nulta ratrum praedicet contra Jormam, sν institutum sanctae Ecclesiae, nisi concessum fuerilsibi a suo ministro, caueat ergo sibi minister, ne ah cui indiserete concedat. cap. 7. Reg. I forma autem & institutum Ecclesie erat,

ut nullus praedicaret in Episcopatu alicuius Episcopi, ipso contraditicente , nec video aliam fuisse formam & institutum. Ostendit ergo Franciscus ex Papae mandato posse Praedicatores annunciare Dei Uerbum , etiam Episcopis& Clericis contradicentibus ; nec in illius muneris exercitio ab illis pendere, nisi in illis casibus, in quibus Papa potestatem eisdem minime fecit. In quibus autem casibus ab Epiccopis & Clericis pendeant, in quibus vero non, habetur pluribus Bullis Pontificijs, & Clement. Dudum de Privile g. semper tamen

eos pendere voluit Franciscus in illius muneris exercitio a suis Praelatis dum eodem cap. Regul. sic scribit: Et nullus praedicator appropriet

sibi Osficium Praedicationis s sed quacumque hora ei iniunctum fuerit sine

omnι contradittione d mittat suum OFcium. Quid melius circa huius muneris exercitium poterat decerni certe nihil. Quibus caeterorum ordinum Praelatos docet, quid faciendum circa suos praedicatores deceat. Vnde si quis Regularis renitente Episcopo praedicaret , Praedicationis Officio priuandus esset, & alia grauiori poena mulctandus, iuxta ordinis Minorum constitutiones, quas poenas similiter sustinere deberct ille , qui renitente suo Praelato Regulari praedicaret; nam praedicatio non debet esse occasio scandali & inobedientiae, sed e contrario aedificationis, &obedientiae ministerium, ut scomnes Verbum Dei, eiusque auctorem summo honore , cum copioso fructu prosequantur. S. SEXTUS.

238쪽

REC VLARIS.

PRAELATI DEBENT CONARI, UT

subditi laborent, ad otiositatem vitandam, ad bonum exemplum procurandum , dc ad prouidendum sibi de necessurijs ex

laboris mercede.

OVERAT Franciscus humanam imbecillitatem non valere in subditis continuam ad Deum orationem, Scobsequium indefessum ad salutem animarum procurandam operari ,& sustinere s cum sicut arcus semper intensus, & vibrans sagittas debilitatur , & demum fiangitur ue sic quoque hominem exercit ijs spiritualibus continuo intentum, & occupatum debilitari, & frangi necesse si s laxandus est ergo hominis animus, laxandae hominis vires ne deficiant, non ta

men ita, ut otientur s quoniam otiositas, ut docet Bernard. lib. a. Considerat. cap. 13. Mater est nugarum, ci' nouerca omnium emrtutum.

Ipsa est, quae mirum fortem fortissime praecipitat in reatum, facit fissocare

συιrtutem: in mam construere ad gehennam. Cuius ultimum perni ciosissimum effectum egregia similitudine Serm. de S. Andrea ostendit, dum sic fatur et Sicut per rimam sentime aqua latenter intrat, donec

nartis per nautarum incurιam demergιtur: rta ex otio atque ignauia cogitationes prauae,'concupis entiae mult7scantur, donec natiis cordis eis suc

cumbens in peccato periclitetur. Quid dico periclitari P Imo ex Augustino affirmo vivum hominem otio sepeliri, sic enim ait: euid enim est otium , nisi vim hominis sepultura' Legerat Franciscus Ecclesiasticum cap. 33. ubi sic loquitur: Multam malitiam docuit otiositas, & idcirco ab illa cauere docet subditos in sua prima Reg. sic scribens c. 7. Otiositas est animae mimica, cui statim ut optimus medicus iuxta eumdem Ecclesiast. remedium adhibens addit. Idcirco serui μι semper orationι , elalicui bonae operationi insistere debent. Id ipsum etiam insecunda Reg. cap. 3. docuit, dum sic scribit: Fratres ιlgi, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, laborentsideliter in deuote, ita quod excluso otio animae inimico , sancte orationis deuotionis spiritum non extinguant, me. Demum susus hoc ipsum remedium )ilectis suis subditis tradidit in suo testinento, in quo sic habet: Et ego manibus meis laborabam: m omnes a fratres mei minio quod laborent de labor it ιο , quod pertinet ad honestatem : qui nesciunt , addiscant, non propter e ΗιHtatem recipiendi pretium laboris 3 se propter bonum exemplum s es ad eta-

239쪽

tandum otiositatem'quando non daretur nobis pretium laboris: retundamus ad mensem Domimpetenda eleemosinam ostiatim. In quibus videstria ex laborc honesto intendere Franciscum , unum ad vitandarin otiolitateio nam ut ait Seneca Epist. 31. Generosos animos labor nutrit. laborem si non recuses parum estspospe.Non est virι timere sudorem, maxim hcum homo, ut ait 'b. 3. aa laborem nascatur, quia inde mens adsum ma euolat, ibi caro in infinis durius laborat, docet Greg. 6. Moral. cap. . Mentem enim, ait Phocylides Poem. 6. Labor ad minuum

valde iuuat.

Alterum quod intendit Franciscus ex laboritio est bonum exemplum , quod ex labore datur Regularibus, ac Saecularibu&, qui propterea antiquitus erat in more apud omnes Iudaeos, quorum quilibet artem aliquam laboritiam agebat, sicut etiam his saeculis, quilibet ex Turcis, licet impijs , ctiamsi dignitate Imperiali sui geat : Nec non etiam singuli ciues apud quasdam Christianorum respublicas , alia quam artem laboritiam profitentur, & exercent. Tertium quod Franciscus ex labore optat, est eluciem laboris pre lium , ut subditi sint Saecularibus pro querendis suis nece ssitatibus minus importun' ac sic etiam imitantur Apostolos, qui ut otium deuitarent, & ut suis necessitatibus prouiderent, ibant post Christi resurrectionem ad piscationem, tamquam ad labori tum honestum, cui quoque Paulum incubuisse legitur, dum de illo dicitur, quod suis

manibus laborabat, & certe Franciscus totus Apostolicus imitatust Apostolos,ss sios laborare volebat, Vt fratrem non laborantem, sed otio vacantem,sratrem muscam nominandum censebat: teste B nauent. in eius vita cap. s. Didicerat quantum valeret labor in via persectioms, sciebat, quod Antonius Monachorum pater audierat a

Deo: Antoni cupis Deo placere ora ,-dum orare non poteras, manibus

labora ,semper aliquid facito , fac quod in te est, age quod potes s non deficiet auxilium de sancto. Sciebat quod ex labore taedium vitae spiritualisa religioso longe arcebatur. Sciebat quod labor arcet ab homine concupiscentias, quod labor ligat cogitiones hominum fluctu antes, sicut anchora navim in medio fluctuantis maris. Sciebat quod

minores occasiones habet Diabolus tentandi homines occupatos, quam otiosos, sicut Hieronimus monet, cum dicit: Semper te Diabolus inueniat occupatum, ine. Occupatus enim a daemone uno impugnatur, Otiosus vero ab innumeris daemonibus devastatur. Sciebat denique

Iaborem admonere Regularem de peccHo, & lapsu suo per primum hominem s nam ex August. super Genes homotin statu innocentiae laborasset quidem s sed non cum fatigatione, licui nunc , sed cum quiete, & dulci Dei contemplatione. Nolebat tamen Franciseus suos subditos, nisi laboritio honesto

240쪽

REGULARI S. 22Z

non autem imperioso, aut inuidiae expolito, vel scandalolo incumbere. Vnde in cap. citato I. Reg. sic loquitur: Omnes iratres in quibus eumque locis fuerint apud aliquos ad Iermiendum, mel ad laborandum non sint Camerarij, nec Cellaru , necpraesint in domibus eorum, quibus seruiunt, nec recipiant aliquod officium , quod scandalum generet , eι an mae suae faciat detrimentum. Honestum autem laboritium iuxta mentis illitia interpretes , existimabat docere, scribere, libros componere, stas, &alia diuina officia celebrare, conscitionibus audiendis incumbere , alicui arti corporeae, honestae tamen, &carteris huiusmodi operam dare'. Semper tamen a Sacerdotibus astum elidus est labor spi itualibus exercit ijs conuenientior , ut docet Bernardus, qui ponit iii exemplum, quod sacrarum Scriptur. descriptio Sacerdotibus conuenit,&ineri id illud dicit Bernardus nam plures sanctorum Patrum scriptorcs huiusmodi extitere. Omnes discipuli,&fratres in Monast S. Martini

scriptores erant. Hieronimus inter caetera manualia Rulli cum admotanet de opere Scripturae. A mbrosius proprios libros, quos dictabat, propria manu scribebat. Idem Hieron. semper aut scribebat aliquid, aut docebat. Nolebat tamen Franciscus, ut pret Ium laboris fratrum suorum sollicite,& ex debito peteretur, sed humiliter, sicut paupercs men dici reterc solent clecmosinam, S ea denegata volebat, ut ad mensam

Domini recurrerent petendo eleemosinam o Latim. In quo etiam caeteros

Regulares docet, ne immodeste pretium sui laboris extorqueant, cuni hoc viros Regulares non deceat. Merito autem vult, ut recurrant ad mensam Dominii, quia cum

sint Domini vere famuli, debent de illius mensa alimcnta recipcrc. Hanc autem mensam intelligit liberalitatem diuitum, quae talis dicitur I'. quia quae pauperibus orogant, a Deo acceperunt, iuxta illud August. Set m. s. de Ucrbis Domini: Dicit tibi Chrsus: da mihi ex eo, quod dedi tibi. De meo quaero. Da, m redde, habuisti me largitorem , fac medebitorem. 2'. Dicitur mensa Domini, quia cum pauperibus.huic mensae Dominus ass det, & in pauperibus eleemosinas recipit, iuxta illud Hieron. Epist. ad Demet r. Virgin. Mensulam tuam pauperes,

peregrini nouerant, tu cum istis Chiristum coumuam noueris.

Quam autem ad hanc mensam recursus ostiatim factus sit sublimi ἰ& excelsus , ac Christo pauperi gratus, satis docet Frasciscus , dum sic loquitur, referente post alios Vading. collat. 7. quam sere intcgram , ut pote egregiam resero, his verbis exaratam: clarissimi fra-rres, is filioli mei, nolite verecundari ire pro eleemosina , quia Domι-s scpro nobis scit pauperem iis hoc mundo, cuius exemplo elegimus viam veras mae paupertati si enim pro suo amore mam paupertatis elegimuου, non debemus confundi pro eleemosinis ire. Arrham caelestis haereditatis erubescere ne-

SEARCH

MENU NAVIGATION