Praelatus regularis opus in quo cum dignitas prælaturæ; tum conditiones in prælato ad eam digne exercendam ... exacte proponuntur, expenduntur, & probantur .... Auctore patre fratre Brunone Chassaino ..

발행: 1654년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

nnilo prorsus praesente , nisi solo tantum penitente, sne complice

patrata sunt.

Q d autem Praelati non dcbeant cogere subditos , ut se coram ipsis de occultis praesentent absoluendi, sed committere ordinarie facultatem alijs, conuenientissimum iudicabit quisquis bene se tiet de iure naturali, quod quilibet Regularis habet tuendi suam se

mana, quam facile exponeret, si commisso peccato occulto ad Prae latum maiorem personaliter recurreret, Unde factum est, ut Praelati maiores la Mic suam auctoritalcm localibus Praelatis iure uniuersalis delegationis committant, ut non desit remedium peccatoribus , &famae eorumdem iactura caueatur, debent ergo huiusmodi Praelati, ac etiam maiores quoad hoc concedere suam facultatem consessario illam postulante, non expectata poenitentis petitione, seque faciles ad hoc ostendere , siue per se , aut per alium illam poenitens postulet. Nam haec iurisdictio datur in commodum, & utilitatem poenitentis,& non in utilitatem auctoritatis Praelati, quare quoties poenitens petit facultatem absoluondi, tenetur Superior infirmitati poenitentis consulere , qui renuit sua peccata aperirc , alias exponeret subditum periculo peccandi,aut non integre confitendisVnde D.Thom. opust. Is. &q. distinct. n. quaest. 3. art. 3. q. q. ad 4. docet peccare Praelatum, qui se in hoc praestat dissicilem. se uia inquit multi sunt adeo infirmi, w potius sine conlesone moriantur, quam tale peccatum tali Sace

doti confiteantur. & postea subdits Unde illi qui sunt nimis solliciti, et, conscientiam subditorum per confessionem sciant, multis laqueum damnationis injciunt, per consequens sibi ipsis. & post pauca, quamuis extati licentia nonnulla mati occasiosequatur, per eam tamen multis maioribus

occurritur. Haec Thomas: cum quo multi alij graues Doctores sentium. Chri stomum in huius sententiae confirmationem adducere non erit abs re, qui Hom. I. in Matth. cap. 23. sic fatur: Si erramus moiucam parnstentiam imponentes, nonne melius est propter misericordiam rationem dare, quam propter crudetitatem , ibi enim paterfamilias largus

est, dispensator non debet esse tenax, si Deus benigus est, ut quid Sacerdos eius austerus y mis apparere sanctus ' circa tuam mitam esto auferus ,

circa ahenam autem benigus, audiant te homines parua mandantem, in

gruιua videant facientem. Vbi vides hune sanctum facilitatem, & benignitatem erga. poenitentes commendantem , si cur & post ipseraeam commendauerat Franciscus, ut vidimus saepius. Et Clem. VIII in quadam constitutione , quam edidit ad instantiam procuratorix generalis Carmelitarum, qua facultatem absoluendi subditos a reseruatis, per priuilegia concessam temperauit,& totum hoc negotium

262쪽

se cum subditis faciles exhibeant. Imo in decreto uniuersali pro Rc-gularibus de casibus rciseruatis, pro rationibus mouentibus ipsum Pontificem, ad eximendum poenitentem ab oncre comparendi coram Prasato, ut absoluatur a reseruatis, modo ibi designato, adduci tur Praelatorum rigiditas, & aliquorum subditorum infirmitas. Et Paulus V. in adiuncta dcola rationς ad decretum praefati Clement. declarat, quod si Praelatus Consessario licentiam negauerit pro poenitente absoluendo petenti, nilominus ipsemet pro illa vice beneficium absolutionis impendere posset, quae dictio pro alia tice, non

solum debet intelligi pro una vice tantum, sed probabile est, quod intelligitur pro pluribus, idest quoties negatur, facultas absolvcndi

nit. quaest. II. sect. q. Causa autem concedendi facilius hanc facultatem est nullam specialem causam occurrere ad eam negandam, ut docet Filli ucius de. Consessi tract. 7. cap. Io. n. 29 . quod si praeuideat peccaturunt poenitentem,si neget,ex charitate tenetur illam concedere,vi docet Sua- res de Poenit. disp. 3o. Sect. q. Imo etiam tenetur ex iustitia, ut ait Card. de Lugo de Poenit. disp. et O. sect. Io. n. 233. quod tamen limitatione indiget ; nam si peccatum tale sit, ut vergat in damnum communitatis , vcl tertiae personae, cui Praelatus remedium seruato sigillo adhibere poterit, & non alius, non potest, ncc debct Superior, ut inquiunt Suar. &Fillluc. citati dare facultatem: hoc tamen prae oculis semper habendum est, ait Lugo, quod in dubijs semper in benigniorem partem est inclinandum, ad quam decreta praesertim C lem.VIll. iochiare videntur, quare nisi constet de graui poenitentis ,&aliorum

damno , videtur concedenda facultas,semper tamen prudenti conse L. sario, qui utiliter possit animae poenitentis considere. Dices si Prael. magis debet in partem concedetem,quam in negantem inclinare,nullius roboris putanda est reseruatio, quia in tantu reseruatur auctoritas, in quantum aestimatur medium opportunum ad praecauenda peccata. Respondetur ex citatis Suar. Filii uc. & Lugo tunc esse denegandam facultatem in casu particulari, quando morallia ter timctur, ne sutura sit utilior poenitenti; ponderet ergo Praelatus utramque partem, & damnum poenitentis, tam ex facilitate, quam ex rigiditate oriturum, in generali tamen semper est inclinandum in benigniorem partem.

Dices iterum, ista facilitas nρquit esse in Religionis utilitatem ἰquia multi infirmi spe facilitatis arripient occalionem incidendi inrό seruata. Respondetur hoc Zelo multos Praestatos ex nimia rigidiatate peccare, & trahere infirmos, & debiles subditos ad peccandum, ex ignoratione doctrinae D. Thom. citati docentis, 'd non est bo-

263쪽

num in toto mundo , quo creclium humana abuti nonpost ,si quidem e iis, Dei bonitate abutitur. Cauἔc tamen PraelatuS hanc facultatem concedendo debet procedere, nec illam dare generalem subdito, ut eligat consessarium, quem Voluerit, Vel propositum a poenitente eligere, licet idoneum ; sed debet illam committere alteri prout iudicauerit expedire ad poenitcntis utilitatem s verumtamen Praelatus non de hei esse dissicilis ad concedendam facultatem Sacerdoti postulato a poenitente, quando vel subditus est prudens, & timoratus, & Sace dos reuera est idoneus, imo aliquando erit necessarium iuxta Regulas supertius datas, quae hic applicari possunt. Ita Suar. citat. &pa lini Auersa ubi supra, qui addit, quod Praelatus potest praefigere certa remedia, & taxare certas poenas, quas consessarius iniungere teneatur. Poterit etiam interrogare, quodnam sit peccatum, de quo licentia postulatur,&non sistero in sola generali notitia, quando nota adest periculum detegendi poenitentem.

g. TERTIUS.

PRAELATI NON DEBEN Τ P E I

mittere siubditis immoderatas austeritates, ijs maxime qui saluti animarum incumbunt, quibus infirmantibus maxima sollicitudine prouidere debent, ut sanitati restituantur. ' .

o L IT V M est sanctis Patribus mortificationem cum .

morte comparare , eamque asserere maxime nccessa

riam viro Religioso, ipsiusque esse ossicium, sicut mors est Oscium mortalium, quod omnes obire tenentur. Ideo Climachus Monachum dissinit violentiam naturae, dum se scribit: Hoc nostrumpensio est hoc munus nostrum, haec mι-litia nostra im ipsi naturae inferre. Per nos regnum Caelorum vim pati debet s nam violen ι rapiunt illud. Quare Augustinus optimc dixit Serm. I3. dc Verb. Dom. Hoc eg opus nostrum in hac Um a Zιones carnis I iaritu mortificare quotiaee, affligere, minuere, franare, interimere. Haec est actio nostra, haec est miotia nostra , oec. Hoc non solum incium, sed flatus noster desideria saecuti opprimere, iugulare appetitum, trucidare omnem m tum naturae. Ad hoc autem Rehgiosa vota emisimus, o,c. Idque probat s militudine artificis , qui suscepta aliqua arte, quaerit instrumenta apta ad rect c laborandum in illa, alioquin ineptus csset suscipere ar-

264쪽

tem exercendam sine instrumentis, Regularis artem mortificationis susceperunt, illius artis instrumcnta sunt tria vota, ieiunia, macerationes eorporis, vigiliae, &c. Certc inc plus cssct ille Regularis , si

1llis instrumentis non uteretur, artemque suam non exerceret, sicut

artifex, qui otiatur in arte sua, suisque non Utitur instrumentis, ineptus

iure merito affirmatur.

Prudenter tamen illam artem exercere debent Regulares, &iuxta vires, praecipue ij, qui saluti aliorum incumbunt, nec aliter quam serant sui ordinis constit.&ingit uta, aut Praelatorum iudicium,&facultas, hanc prudentiam requirunt sancti Patres: Fulgentius ad Pro lam Epist. 3. sic ait: Porro ieiunιIssc est adhibenda temperies , V corpus

nostrum, necsaturitas excitet, nec inedia immoderata debilitet. Talis igitur, tantaque Virgιnu ieiunium referitio subsequatur, ut nec sutaitate corpus illiriat, nec saturιtare succendat. Saturitas facit, Ni ιnaniter ieiuneia mura debilitas facit ne reiunare possimus.Sic etiam uniuersaliter docuere ,

non solum de maceratione per ieiunium alij antiqui sancti,quo tu iudicium ommitto , vi ad monita per Angelum S. Eli Zabet haemoniali se cta veniam relata in cap. 7. & I6. suarum visionum, ubi post taxatani imprudentem macerationem corporis per ieiunia, vigilias, genuflcctiones flagella,&grauissimas quassib et afflictiones, ut pote corpori, & spiritui, ac etiam saluti nocivas, tandem sic concludit. Bona est vexatio carnis, quia aduersatur concupiscentijs , sed si mensuram exu peret, inutilis est, quiasuffocat deuotionem contemplationis, es lumen eius extinguit. Corpus socius cst animar, &in diuinis sua praestat obsequia , aliquando suo terreno pondere ad mundana inclinat solatia, a quibus, ne & anima inquinetur,& ipsum, fraenandus utique luxuriantis appetitus excessus abstinenlijs, vigilijs , caumen ijs, & super addenda, quandoque flagella. Cohibenda tamen petulantia nonniactanda natura s puniatur non occidatur corpus Ir subi jciatur animae, non occidatur ab anima caro; Vivat aliquantulum, ut seruiat s attenuetur, non omnino subtrahatur ann a.

Quam eximie Franciscus hanc moderationem in austeritatibus docuit, qui licὸ tesset admodum sibi austerus, quippe, qui ut ait Bona-

uentura in cius vita. Experientia certa didicerat daemones asperιtate ter

reri. & licet pro viribus ad vitam austeram fratres induceret, non tamen eι placebat distrimonis seueritas , quae pietatis non induit ansiera , nec est discretionis sale condita. Cum enim quadam nocte , unus ex fratri bus prae nimietate abstinentiae admodum fame cruciatus, nullam posset habere quietem, intelligeretque pius pastor , oui suae imminere periculum ,πο- cauit fratres, apposuit panem, in ut ruborem liti tolleret, caepit prior comedere, eumque ad manducandum dulciter inuitare. Deposuit frater Nerecundiam ,sumsit cibum , gauisus quam plurimum , quod per circumsec-

265쪽

LIam condescensionem pastoris , in corporis euasisset dispendium . in non modicum accepistre aedificationιs exemplum. Sic Bonavent. cap. 3. quibus vides Franciscum immoderatas asperitates vitae odisse,& tamen in fratre ex illis infirmante paternae condescendisse , sic quoque in Regula se gessisse videmus, in qua cum asperam vitam suis sequacibus praescriberet, statim condescensione crga cos usus est, dispen sationem multorum praeceptorum in necessitate apponendo, & Praelatis facultatem faciendo ad dispensaudum in necessitate super illis. Eiusdem sententiae plane est Ignatius de Loyola in Reg. C. in qua sic

habet: Corporis castigatio immoderata esse non debet, nec indiscreta in ,-gitise , in abstinentus, alijs paenitentijs externis, ac laboribus, quae nocumentum a ferre, F maiora bona impediresolent. Vbi eadem Regula vult, ut Praelati suae societatis condcscensone in subditos auditis, vel cognitis eorumdem necessitatibus utantur, ipsisque prouideant. Nec eos retinere debet ab huiusmodi charitate praestanda neces.stas, aut infirmitas per imprudentiam subditorum incursa, sicut nec

retinuit Franciscum imprudens, & immoderata subditi abstinentia, sed ad omnes qualescumque sint, & quomodolibet causatae, paternEcondescendere, eisque sollicit E prouidere, quam pie &sollicite hoe munus exercebat ille societatis Iesu institutor Ignatius, qui ita erga suos aegrotantes erat affectus, ut electus in praepositum generalemi raedictae societatis, praefecturam valetudinarij alteri committere nouerit, quam ita sollicitc per se agebat, ut etiam si cui evena sanguis missus esset, ipse nocte sequenti cum inuiseret, Ut caueret, ne Vul neris soluto forte ligamine, ille periculum aliquod vitae suae adiret. Quae exempla condescedentiae Charitatiuae duorum institutorum Or dinum praepostorum Generalium erga infirmos, ab Omnibus Praela tis minoribus, illisque inserioribus sequenda proponuntur, qui cum negotijs minoribus gerendis sint occupati, facilius eam curam, si non per se, quod forsam esset nimis dissicile , saltem per subditos sollicite cxercere possunt. . Nolim profecto Religiosos viros suae naturae nimis indulgere sNolim delicatius, & mollius tractari velle: Nolim mcliora ab eis expeti remedia &pretiosiora, quam ratio, & status paupertatis Regularis postulet, sed nolo cis ea deesse subsidia, quae communiter in saeculo deesse non solent, si ea habendi, impotentia, cos qui aegrotis inseruiunt, non prohibeat ab eis exhibendis. Ac propterea I'. rationi consentaneum esse puto, ut homini cui propter Christi obsequium contingit, ut obsequi js, & ossicijs patris,

S matris, fratrum, sororum, coniugis, cognatorum, eorumque grata praesentia careat, non careat ossicijs, .. praesentia continua alicuius, qui nou minori cum charitate assiduam ei operam praestet: in Dissiliaco by Corale

266쪽

necessat ijs opituletur, & benevole eius infirmitatibus compatiatur sille autem ad hoc dcstinatus ministerium, nisi vir spiritualis sit, &magna polleat charitate, ab illo iuxta debitum exerccndo retardabitur, cum aliunde nullo consanguinitatis, & propinquitatis sensu alliciatur, & ab ipsa ministeri j necessario praeliandi natura repellatur sVnde Praelati ad hoc omnem cogitatum admotiore tenentur, ut de ligant virum pium, infirmitatibus alieniS naturaliter compatientem , in quo sit probata patientia, & fraternitatis charitas s alioquin si non satis piu , Ecqui nesciat compati, sitque naturaliter iracundus, periculum foret, ne asperis aegrotantes laederet verbis , ne eis debita

subsidia praestarct , & nc saepitis dies pene totos sine auxilio illius cum sumnio animi dolore soli degerent s Curare itaque debent Praelati , ne infirmi auxili)s huiusino di nec cisarijs ex defectu infirmari j ad

illa obsequia exhibenda incapacis, aut saltem parum apti, aut minusquam par sit ad illa propensi careant; &ut non minus assidua,& benevola aegrotis sitis ab co praestetur opera, quam praestari soleat hominibus saecularibus tenuioris sortunae , cum cis matres, sororcS, aut coniuges, non desunt, Videlicet, ut numquam aegrotos se bre laborantcs , aut graui alio morbo affectos, sidos in valetudinario decumbere sinant, aut ita ab infirmario disiunctos, ut non facile audiri post sint, aut ab alio qui ipsis necessariam operam praestare valcat. In quo Franciscus multum laudandus est, qui speciale praeceptum in sua Regula posuit, quo sub letali destinatus ad illud ministerium obligatur seruire infirmis suae curae commissis , sicut vellet sibi seruiti, si infirmus esset. Laudandi etiam Praelati sui ordinis, qui mira cura in designandis praepositis infirmariae praecipuo ucro Itali , & Hispani utuntur, quos in capitulis Prouincialibus designant tabulantur, quasi essent Religionis Praelati. Non minori pietate & charitate Praelati eiusdem ordinis reformati in Gallia erga infirmos seruntur, lic Et in Capitulis Prouincialibus illos non eligant. Et sic obediunt praecepto Francisci sibi facto, quo sub mortali tenentur curam habere sollicitam infirmorum. Neque aliquem Religiosum ordinem, inqiro

aliquid obseruantiae Regularis, aut Christianae charitatis res deat esse existimo, qui aliter agat cum ijs, qui infirmantur, alioquin aperi daretur cis grauis querendi occasio.

2'. Est etiam aequum, & ad hoc ius habent Regulares sundatum in obligatione, quam quisque habet tuendi vitam suam , quando id sine dispendio salutis animae, ac diuinae gloriae fieri potest, ut eis in 'morbis non desit medicorum auxilium, quale communiter sibi procurare solent ij, quibus ad hoc non est impedimento extrema paupertas, aut quale ijs procurari solet ab ipsorum parentibus, retinenda: vitae corum cupidis s horum enim locum tenere ,& operam prae-

267쪽

stare debent Praelati, ita ut non plura possit apud prophanos homines sensus humanitatis, quana apud viros Religioso Sardor charitatis, in quo ex defectu tantae virtutis peccaretur i'. si quis Praelatus alienae infirmitatis mala parum a prehendens aut quod limitia expertus non sit. aut quod a natura barbariem quamdam, aut acerbitatem habeat, quae eum debito humanitatis sensu exuat, aut quod per summam auari animi peruersitatem bonis Rcligionis parcat, quali ipsorum ad ipsum proprietas pertineat) remedijs necessarijs aegrotum priuet, quae sibi tamen aeurotanti tib cnter adhiberi curaret. α'. Peccaret ille Praelatus, qui ut medicum astria aegrotantis curatione retardaret, ita ei loquendo de aegrotante, ut ille eius verbis conciperet parui fieri eius restituendae sanitatis curam: eumque plus esse oneri Religioni, quam esse illi utilem, aut si ut cius morbi apre bensionem apud medicum leuaret, imaginationi, melancoliae , aut

simili huiusmodi possioni eius morbum tribueret ; medico enim suum relinqui debet de morbi qualitate iudicium, & Regulari dicenti se

aegrotarc omnino credendum est, nec Oppositum sine magna temeritate iudicari potest. Si secus agat Praelatus haud dubium, quin periculum sit, quod & infirmus taedio maximo assiciatur, & Religio scandalum patiatur.3'. Non min is ius naturale expetit, & quantum commode id fieri potest, ut cibus is non desit Religiosis aegrotantibus, qui corum & n tritioni,&conseruationi iit accommodatus, quod dum Praelati per se, aut per alios, quorum numquam charitas deesse solet, praestare negligunt, iure de subditis conqueri nequeunt, si illi haec subsidia sibi a parentibus sitis, vel ab amicis saecularibus procurent, licet in eo plurimum imia. nuatur opinio de charitate religiose s Praelatorum potius culpa, quam subditorum, qui suo iure utuntur. Etenim horrendum omnino, & vix ulla poena digna potens elui facinus , quod committur, ut Praelati s si qui sinat) qui eis prouidere tenentur, &id possunt sine ullo proprio suo incommodo, id praestare recusant, per apertam iniuriam ue cum bona totius communitatis, ita ad omnes pertineant, ut aequaliter quisque ius habeat ijs utendi pro mensura suae necessitatis, &hic est Institutorum ordinum Regularium sensus s is

omnino Fundatorum omnium animus f hoc omnium, qui bona largiuntur intentum.

Neque vero ea volo ita intelligi, ut de iis tantum dicta velim, qui graui morbo pcrcussi cum mortis periculo luctantur, sed & de ijs etiam qui conualescunt, quos carpe , nisi Praelati inuigilarent ,

contingeret, ut praefecti infirmorum curae, ex deuotionis, & chari tatis defectu, aut potius ex taedio lassi cis ministrare, e valetudinario nondum confirmata valetudine cos exoc, & communi aliorum benet

268쪽

REGULARIS.

valentium victui restitui procurare Pt. Velit Deus, ut nusquam mala huiusinodi Regulares infestent Ordines, quae sicut testari pollum apud nostros non animaduerti ita negare non possum, quin ea mala grauissima essent, si ea apud quedam aliquando contingerent, quod de nulla Religiosa communitate suspicari velim, in qua tamen, & Rcgularis spatius,& fraterna charitas vigeat. Qua Franciscus percitus, & fratribus omnibus , & maximo Praesatis, & infirmarijs curam sollicitam,&charitatiuam erga infirmos stricte comm cndauit, ut ex cap. q. 8c s. . suae Reg. mani seste constat. Quam curam ita video obseruatam in Prouincijs, in quibus eiusdem Regulae viget obseruantia, ut in sub si dijs habendi medicos , pharmaca, cibos, ministrantes, Salia huiusmodi nihil penitus desit infirmis, unde fit ut illa Praelatorum cura alacriores faciat subditos ad animarum salutem procurandam , & eos doceat non parcere labori, & studio illam procurandi. Secus autem

facientes Praelati subditos ad illud munus agendum, si non prorsus ineptos , saltem minus habiles, desides & putillanimes efficiant. Dixi non debere Praelatos permittere subditis immoderatas cor potis afflictiones, quod intelligi debet, ut plurimum s nam cepe posisunt illas permittere, ut factitatum vidimus Francisci tempore, & in suo Ordine successive fieri solitum suit, ac etiam nunc fieri demus, sicut etiam in alijs Ordinibus, sed nonnisi subditorum probatis viri bus ,& spiritu, quod necessarium cst fieri. Plura de hac materia in S. sequenti.

PRAELATI DEBENT IMPEDIRE. NEa subditis mortificationes, & austeritates indebite assumantur.

ROBAVIMUS in precedenti S. debere Prael. impedire,

ne subditi nimias asperitates amplectantur,nunc osten dendum est Praelatos debere contendere, ne ullas asperitates, & mortiscationes indubite, id est alio modo quam virtuos camplectantur, multi enim in hac agendi ratione priscis ex ignorantia decepti sunt temporibus, ac nunc etiam aliqui errant, vi rgo hic error a claudiis exulet. Sciendum est dupliciter spectari posse obiecta, circa quae voluntas seu libertas humana versari potest , siue ea volendo , nolendo , aut non volendo , sit ea eliciendo , nam voluntas seu principium liberum circa suas operationes serri dicitur, dum eas praeco Diuili do by COOste

269쪽

et 16 PRAELATUS

gnitas clicit, aut ab operando abstinet, id ipsum prius natura cognos

cendo. .

1'. Modo ea obiecta cons derari possunt Physice , secundum se

praecise , citra ullam considerationem , quod bona, sint moraliter, aut mala, laudabilia, aut reprobabilia, honesta , aut turpia morali ter; sed praecise secundum se, ut sunt Voluntati operanti bona, scata uia, commoda, aut mala, noctua, Cius destructiva, vel ei molesta siue ea huiusnodi sint formaliter talia, ut actus voluntatis operantis, seu operationes ipsius, siue sint obiecta eiusdem voluntatis, cuius.. . modi sunt ea, quae eXtra eam sunt, circa quae ipsa fertur, nolendo, volendo, aut non volendo, ut sunt diuitiae, honores , & alia, quae commoda sunt, aut nociva. Ea itaque obiecta , aut praecise sumpta

sunt bona, aut mala, aut indifferentia. Physic e bona sunt sormaliter ea, quae per se suauiter, & commodc assiciunt principium , cuius sunt aetiis. Extrinseca vero, seu obiectiva ea, quae per se amari ,& expeti possunt naturaliter, licet extrinseca ei, qui ea appetit. At vero Physice mala sunt ea, quae per se male assiciunt Principium , cuius sunt actus intrinseci, utpoth illi molesta, acerba, seu incommoda. Obiecti vh vero malaca sunt, quae secundum se amabilia non sunt, sed sugicnda, ut pote quorum existentia est principio libero causa tristitiae, doloris, aut iniustitiae. . Indifferentia autem obiecta formaliter sunt actus principi; liberi, qui nec secundum se ei expetendi sunt, nee sugiendi. Obiective vero indisserentia, ad quae voluntas appetenda , aut fugienda inclinationem non habet, ut quae ci nec commoda esse possunt, nec noctua. Eadem rursus spectari possunt comparative ad alia citra ullam con siderationem , quod bona sint, aut mala, aut indifferentia moraliter,

sed prout illis utilia sunt, siue commoda: & hoc modo sumpta, quae . secundum se praecise bona sunt, possunt esse alteri mala, & quae se cundum se sunt Physice mala, possunt esse alicri bona, sic minutio sanguinis est de se mala, & dolorem assercns, &continui soluti nem, at potest esse bona aegrotanti, & eXpetenda propter sanitatem, quam causare apta est, sic potare est bonum, & commodum sitienti , at propter incrementum hydropisis, quod causat, potest esse malum p ctenti, & ita de reliquis. 2: Modo obiecta principi j libori, seu voluntatis considerari pos

sunt , ut pcr se sunt actus illius principij, a quibus illud bonum est ,

aut maluna moraliter,atque ita laude,aut vituperio dignum, aut certe obiecta actuum liberorum, quae libere cum laude, aut vituperio se cundum se expeti possunt, aut vitari, sic colere Deum, honorare parentes, suum cuique tribucre sunt actus honcsti, & ijs oppoliti mo

270쪽

REGULARI S. ets

dant iniuste, ut eleemosinam dent egentibus, sunt actus boni moraliter, & corum obiecta bona moraliter obicctive.

Nonnulla vero huiusmodi obiecta principij liberi per se praecisa

sumpta, nec bona sunt moraliter, nec mala, sed propter aliud per se bonum, cui inseruire possunt, sunt bona moraliter, licet ex sua

natura, ne quidem sint bona Physica, sed mala, & odibilia, ut pol Ebono quieto, & iucundo naturae rationalis statui nociva, scu incommoda, cuiusmodi sunt dolores, tristitiae, metus, & ea omnia, quorum existentia esset incompossibilis cum foetici,& iucunda vita naturali, aut etiam supernaturali, ut carentia necessariorum bonorum ad placide,&iucunde vivendum. Denique carentia actuum sua viter animam assicere natorum sine Vlla corporis , aut composti hae.

sione, & incommoditate malum Physicum dici potest , cum si ea tentia boni,& ad quod natura innatam habet inclinationem,& cx quo bene illi esse potest.' Huiusmodi tamen mala Physca per se minime amabilia, sed potius odibilia, possunt fieri bona Physica, cum assumuntur ut usui alicui bono Physico, quo modo scarificatio, quae malum est Physicum, sit bonum Physicum sanitati quam praestat, seu quae hoc medio acquiritur. Possunt item & fieri bona moralia, non quod solitarie sumpta, eXpeti: aut vitari, usurpari, aut non usurpari possint cum lauda

aut vituperio s sed quod expeti, & usurpari possint propter aliud per

se expetibile, aut vitari, & non usurpari propter aliquod bonum , cuius adeptionis essent impeditiua, sic matrimonium est bonum aliquod Physicum, i md secundum se etiam expetibile, at teste Christo eo abstinere propter commoditatem, quam dat praedicandi Euangelium, aut quod partem cordis sc alligct alicri coniugi, ut illud minus liberum sit, ad omnes suos affectus Deo perfecte dicandos, sino sollicitudine eorum, quae sunt mundi, ut loquitur Paulus, id bonum&honestum, atque multum laudabile. Sic paupertas malum est Phy-scum, imo & per se solum non expetibile , at si assumatur , ut inc-dium ad acquirendum aliquid per se bonum: hoc modo fit obiectiust moraliter bonum, ut & eius praxis bona moraliter sormalitcr. Hoc modo teste Paulo a. Cor. cap. 8. Christus clegit vitam pauperem, non 3iod illa ratione paupertatis praecise , esset eligenda, sed quod paupertatis usus esset aliqua poena apta ad satisfaciendum Deo, &comparandas nobis diuitias spirituales: Christi propter Nos egenuae factus est, cum est et diues, militius inopia mos divites egesis. Similiter ieiunium, quo bono corporis habitui nocetur, & dolor famis causatur, ac virium debilitatio, per se malum est Physicum, ratione sui non

expetibiles sed potius odibile, quod secundum se praecise ,&ita puta de alijs huiusmodi, nec rationabilit cr, nec laudabilite usurpari po-

SEARCH

MENU NAVIGATION