Praelatus regularis opus in quo cum dignitas prælaturæ; tum conditiones in prælato ad eam digne exercendam ... exacte proponuntur, expenduntur, & probantur .... Auctore patre fratre Brunone Chassaino ..

발행: 1654년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

quaquam conuenit regni Caelorum boedibus. Haec est enim Lereditast na stra, quam acquisiuit, es' reliquit nobis Dominus Iesus Cbrastus , in omnibus , qui suo exemplo iuere αυolunt in sanctissima paupertate. In veritate dico vobis, quod muliι ex nobilioribus, s sapientioribus bimus saeculi , vement ad istam congregatιonem, in pro magno bonore, re gratia habebune

ire pro eleemosima. Vos ergo quι estis ιstorum Primιτια, laetaminι ci gaudete s nec renuatis facere, quaesanctis ritisfacienda transmittitis, Fe. Qui

bus vides Franciscum hortari subditos ad cleemosinam, deficientibus rebus necessarijs a Saecularibus oblatis, aut denegato laboris pretio ostiatim petendam ex quinque motiuis. Primum est imitatio Chri sti, qui pro nobis egemus factus est, & ostiatim eleemosinam petijt, petitque continuo in pauperibus. Secundum quod sit Arrha haereditatis Coelestis,&ipsemet haereditas. Tertium quod futuris tei poribus sapientiores ,& nobiliores huius saeculi hunc quaestum eleemosinae honorificum,& gloriosum aestimaturi essent.Quod re ipsa fuit comprobatum. Nam spretis mundi, diuitiarum, & scientiarum ho-poribus, rei e ctis etiam sceptris, & diadematibus contemptis in om ni aetate multi principes, nobiles, diuites, & doctores huic pauperrimo Ordini Minori mendicanti se ascripserunt. Quartum motivum quod adducit Franciscus est, quod fratres illius temporis erant primitiae eorum omnium,qui ad suum ordinum venturi erant,&qu. estus,

quem ostiatim ipsi agebant, illis faciendus transmittebatur, sicut Mnunc ad futuros transnittitur saciendus. Quintum quod plus dant

Minoritae ostiatim amore Dei eleemosinam petentes, quam dent illi, qui eleemosinam largiuntur,quoniam,ut ait hic sanctus cit. loco amor Dei tantus est , ut eius comparatione nibit sit Caelum terra. Vnde Chrisost. Hom 33. hunc quaestum considerans scpronunciat: Λ s essomnium artium quaestis sima eleemosina. Cur autem Paulus noIuerit eleemosinam ostiatim q-itare , de

mercedem, seu stipedium praedicationis accipere, sed voluerit de suo laboritio vivere ξ Respondetur id fecisse, non quia illis me dijs uti ad

viuendum, non esset licitum & sanctum , sed tribus de causis aliter facere iudicauit, videlicet gratia maioris aedificationis, meriti exe pii , ut lubet colligere ex I. Corint. s. & ex et . ad Thessalon. Ex quibus omnibus possunt addiscere Praelati omnes Regulares, quomodo docere debeant subditos Euangeli Zantes, videlicet, ut

non otientur, cum otium sit causa tot malorum, sed eos cogere ad

laborem, ut fructus praememoratos ex illo percipiant. Et insuper illos instruere, ut in necessitate, deficientibus oblatis, & pretio laboris, ad mensam Domini recurrant, petendo eleemosinam ostiatim, &sic

Christum, & Apostolos imitabuntur, & salutaris Francisci consiliberunt prudentes sectatore M

242쪽

REGULARIS.

229 g. S ET TIMUS.

PI PELATI DEBENT SUBDITOS

utiliter, & non inutiliter occupare.

ICET haec lectio sequi videatur ex praeccdenti nihilominus de ea separatim agere duximus, cum etiam mse sit diuersa. Praelati enim possunt honesto laboritio,& spiritualibus exercitiis suo ditos deputare, & aliqua-

do utiliter,& saepe inutiliter. Apostolus hac inutilem ex multiplicibus actionibus occUationem deninat, docetque fugiendam,dum Coloss . sic docet In sapientia ambulaἱe,rempus redimetes. Ea iterum Ephes s. Videte fratres quomodo caute ambuletis , non quasi m-sipientes , sed mi sapientes , redimentes tempus , quoniam Hes mati sunt. Tempus ex Hieron. quasi captiuum est, cum male expenditur s quippe quod a Deo datum sit, ut bonis operibus seruiat: ut etiam docet Franciscus, dum dicere solebat subditis: Fratres dum tempus habemus operemur boum. Ideo per bona opera ex eodem Hieron. ex captiuitate redimitur, & in libertatem suam adducitur. Tempus autem , &praeteritum,& praesens, ac futurum dicit,atque iugia Patrum interpretationem Paulus secundum omncm temporis differentiam de illo loquitur. Dc praeterito opportuna est sententia Anselmi: Tempus inquit redimimus, quando anteaιῖam mvam, quam lasciuiendo perdidimus flendo reparamus.' Prasentis quoque temporis habenda est ratio. Redimentes tempus iuXta graecum sumitur pro ementes, quasi moneat Apostolus studiose emere quanto uis pretio, & dissicultat c, ac rerum iucuindarum dispendio, tempus, & occasionem bene Operandi, quam semper captare oportet. Quam egregie August et . de Verb. Apost. hoc dixit:

Redimere tempus hoc est, quando aliquis tibi infert litem , perde aliquid, ut Deo vaces, non litibus sperde ergo, ex eo quod perris, pretium est temporis. Quod similitudine probat, Spostea concludit, quando autem aliquid amittis, ta*iuid habera, tunc emis , quod habes emptum est,quod amittis pretium est. Id similiter docet ho m. I. ex so. uid est redimere tempus , , msi cum opus est etiam detrimento temporalium commodorum , ad aeterna quaerenda, capescenda spatia temporis comparare. Hanc artem optime callebat Franciscus, de quo Bona uentura in ipsius vita, cap. II. Mos erat Francisco , numquam otiari 2 bono, quin potius instarsupernorum stirituum inscala Iacob, aut ascendebat in Deum , aut defendebat adpro-xιmum. Nam tempussibi concessum ad meritum diuidere sic prudenter

243쪽

didicerat, aliud proximorum lucras laboriosis ιmpenderet, Hiud eo templatiovis tranquillis excessibus didicaret. Unde cum secundum exleentiam locorum , es temporum auenae condescendisset procurandae saluti, inquietationibus derebritis turbarum, solitudinis secreta petebat, locumque

quietis , quo liberius Deo vacans, extergeret,siquid pulneris sibi ex consem 1atione hominum adhaesisset. Debent ergo Praelati conari, ut subditi bhne tempus impendant.& illud emant, quod tantum est, & tanti pretij, ut Bernardinus Se

nens dicat : Tempus tantum valet, quantum Deus s quive in tempore bene cons to comparatur Deus. Quam imprudenter se gererent

Praelati, si se os subditos, praecipue illos, qui saluti animarum incumberent, varijs, & multiplicibus actionibus, etiam spiritualibus & sanctis applicarent,cum operatio huiusm i,& subditorum,& aliorum,' quos ad viam salutis docent, prosectum impcdiant, quocirca sapiens

Eccleastic. II. optime consulit, dicens: Fiti ne in multis sint actus tui & cap. 29. Vuι conatur multa agere, incidet ruiudicium. Apposite ergo Christus, Martiis in multis occupatae dixit: Martha, Martha fodicita es, m turbaris erga plurima, porro num est necessarium, rationem reddit Gregor. lib. Ist. Dialog. cap. q. Cum animus diuiditur ad multa, sit mrnor ad singula, tantoque ey in ina qualibet re subripitur, ηιanto latius multis occupatur. Aptius S.Isaac. Presby. de contempl. mund .cap. 7. ad hanc rem loquitur, cum sic fatur: Meretricis non manet amscitιa penes num, es anima, quae colligata est rebus pluribus, in diuinis non permanet documentis. Vbi vides hunc sanctum hanc multiplicem occupationcma pellare meretricium, animamque sic colligatam, Dei documenta

transgredi, &haec est ratio cur Franciscus voluit sic stud ijs, lectioni, praedicationi, labori honesto, & alijs bonis exerciti js suos incum'

bere. , dummodo spiritum Domini, & sanctam eius operationem, Morationis spiritum non impedirent, &prae multitudine confunderentur, & ccric melius est paucis bene, & persecte agendis occupari, quam multis obiter,&imperfecte operandis si ut optime Basilius ad hoc propositum sic loquitur: Multo est praestabilius unum, modosole ter , di industrie confecisse , quam multa attentasse, qiιae necessariῖ postea sint relinquenda. Si quidem, quae ad res plures animi sit distractio, Ch mentis identidem modo ad hanc , modo ad illam applicatio , praeterquam quod, opus nusium perfere perduci ad exitum simi, etiam morum leuitarem, vel si inest, arguit:.velsi non inest, ingenerat. Debent ergo Praelati diligenter cauere, ne nim ijs occupationibus subditos, praecipue vero illos , quos leues animo esse agnoscunt, grauent, ne ab illis occupationibus leuiores fiant, ne exul et spiritus Domini, & sanctae eius operationis, ne denique in infirmitates corporeas , vel peccata, quae mortem citius accirent, labantur,&sc facient, ut subditi rediment tempus

244쪽

REGULARI S. et t

iaturum. Quod bonis oporibus in loguos annos proroSabunt. Certum cst enim quod Dcus, tempus, quod secuendum naturae cursum homines vivere deberent, propter peccata saepe minuit iuxta illud Psal. 1 . Virisanguinem , 'dolosi non aimi Habunt die vos. Quam ob causam illis centum & viginti annis, quos usque ad diluuium praescripserat, viginti annos detraxit. Cum igitur Deus soleat tempus vitae propter peccata minuerc, is qui bene agit, recte dicitur illud redimere, quoniam illud vitae spatium, quod alioqui si peccaret, erat sibi iudicio Dei detrahendum, quasi bonis operibus redimit, imple que dies omnes tibi ad viuendum a natura definitos, itaque moritur plenus dierum sicut Abraham. Qui aulcm de die in diem bene agere differt, tot sibi dies de vita minuit, & inde videmus multos iuuenes de saeculo, ac etiam quosdam de .cgularibus,ctiamsi bonae valetudinis , citius , quam putabant vita excidi sic. Occupatio laudabilis , moderata, & sancta, non est ut mercatura, quae nundinas expcctat, non ut messis, quae aestate fit, nullum tempuS non commodum, ut bene agatur, ideo non procrastinandum: sed semper bene agendum Ad id Praelati hortari debent subditos, illud Theodori Studitae Cathec. IIo. sic loquentis usurpantes. Fratres, in patres aba alijs praemmia est tempestas; alia est emmi ementis, alia messis, aba pacis, alia belli, alia quaestus , aba feriarum , animι saluti nusia non 3donea , omnisque commodus dies ,simetimur. Erro irrequietι simus ad honestia, pernicies nouiti, dicta in opus educenter. Se in per igitur Praelati debent curare, ut subditi tempus debite, & moderate, & non indebitξ,& immoderatὰ impendant.

g. OCTAVUS.

PRAELATI REGUL. CERTAM DE

subditis, non vero omnimodam cognitionem habere debent ad bonum eorumdem

regimen. VNc s. de quo aliquid sparsim in praecedentibus S. Si

tetigi, hic adiungo,ad maiore i ictorum, & in sequentibus discendorum elucidationem, quare in aditu, quod omnibus euidentissimum est, suppono ad rectam gubernationem requiri, ut qui praesunt, aliquam eorum corum cognitionem habeant, quorum directioni inuigilare tenentur, ut & ipsorum in virtutibus profectum curare , & bono commun

prouidere possint i idcirco hoc loco pauca de ea hic notanda putaui, Di iligod by GO le

245쪽

quae saluo aliorum iudicio, videtur cum ccta ratione, & legitimo ἰac humano gubernandi modo consentanea presunt enim Superiores Religiosi, homines hominibus, quare subditos suos ope viros de doctrina, & prudentia, & rerum spiritualium cogniti Q ne, longuaque experientia ipsis longe commendabiliores non agere debent, ac g bernare , quasi omnibus illis dotibus carentes, ac meros in vita Religiosa nouitios, nec omnibus illorum actibus ita praeesse velle, quasi illi omni lumine, ac cognitione careant, & ut caeci continuo ita lumine Superioris indigeant, ut eo inscio ne passum quidem unum promouere audeant, linc illorum ductu. Id enim est Superiorem de alijs omnibus humiliter & abiecte, de se vcro nimis praeclare sentire. Nam & si Praelati, ex eo praecise quod Superiores sunt, infallibiles ostent, & ex eo prudentiores , doctiores , magis spirituales, & omnino perfecti euaderent, quod omnino procul est a veritate positum , licet non desint sorte, qui id subditis persuasum vellent non tamen inserioribus ita imminere deberent, quasi illi nihil secure agere pos.sent, sine corum ductu, hoc enim esset in mente sua eis omnem rationis usum adimere, & eos velle instar pecudum irrationibilium agere. Primo itaque necessarium puto , ut Superior eam cognitionem .habeat eorum, quae a subditis suis aguntur, quae necessaria cst, ut ipsi constare possit ab illis seruari Regulas, aut violari, quantum id sciri potest cx ijs, quae exterius apparent, ratio est, quia Superiores eo maxime fine creantur, ut suorum inferiorum persectioni inuigilente i , quae ex Regularum, &Institutorum, ac decretorum, &consuetudinum ordinis obseruatione sperari potest, & expectari : at id fieri nequit, nisi Prassatus ea adhibeat media, quibus id sciri potest s ergo ea tenet adhibere, atque ita, aut per se videre , an omnia fiant ex Regula, aut per alios, a quibus id inquirere potest , aut etiam aliquos deputare, qui ipsi significcnt, quo modo quisque in Regularum o seruantia se gerere deprehendatur, an choro praesens adfuerit, an in eo omnia ex praescripto modestu, & deuot ξ executus suerit, quantum id signis externis dignosci potest, quae cum interiori animi sensu coniuncta suisse, bona de fratribus aestimatio persuadere debet, s ne causa enim nemo constanter hypocrisi uti censeri debet. An tempus orationi destinatum impendat, an praescriptis diebus confiteatur, &Eucharisti ainsumat, in in recreationibus Religiose se habeat , ancharitatem fraternam colat, aut Ledat, an in saecularium visitationibus in sermone, aut opere se Religiosum praebeat, quod a socijs pcti

potest, qui de re tota Superiorem certiorem facerc tenentur; si cum dona Cilicorum,aut externorum offensione familiarior sit alicui, quam expediat, an verbo aliquo, aut facto testetur se male affectuin esse Crga ea, quae perfectionein Religiosam aperte,&sine ulla dubitatione alunt,

246쪽

REGULARIS. 23

alunt, fouent,& perficiunt, an se superbum fatis, aut verbis ostcndat, dc ijs omnibus cnim , & similibus cognitionem habere debet Superior, ut muneri suo satisfacere possit, cficaciter curando , ut quilibet in ossicio suo se contineat, maximc autem in iis omnibus inuigilare debct Rcligiosis iunioribus, minus cium sollicitus esse debet de ijs, quos videt iam seniores,& longa vitae Religio sic expcrientia Religioni arobatos, cuiusniodicentcsidcbciat, qui maioribus ordinis praesecturis potiti sunt , de quorum vita nil unquam graue

Religio inaudiuit, ratione cuius, de eorum virtute, linc critate & pietate dubitari possit, quare eos instar nouitiorum , aut iuniorum haberi a Superioribus, etiam quibuscumque, ut iunioribus , & nulla experientia insignibus, nescio an id cum ratione, charitate, & obseruantia dcbita fatis conueniat,& tyrannicum quid non sapiat st . Necessirium etiam puto ad rectarn gubcrnationcm obeundam, ut subditorum suorum capacitatem & inclinationes , seu propcnsione Scas norit, quorum cognitio ci ncces laria est, ut per culo peccandi probabili cos non cxponat, ijs aut illis muneribus, aut locis cos applicando,& ijschs muneribus appluare possit, quae nolit cos mclius & maiore cum animi sui satisfactione obituros , debet enim curare Superior, ut iplius inseriores , quantum id Religiosa

persectio pati potest, v crificent de sua gubernatione, quod ipsa se Christi iugum illis impositum, de quo Christus ipse testatur Mail. II.

quod suauc. sit, ut& onus suum leue, & certe ut nec Dei mandatorum executio, in qua tamen charitas Dei probatur oncrosa est, cuni Dei mandata grauia non sint, ut testatur Ioannes Ep. I. cap. I. ita ne

consiliorum executio dissicilis, & moraliter intolerabilis reddi debet , sed quantum fieri potest praestanda sicilis, & media ad eorum

cxccutionem promouendam , ea sumi non debent sine omnimoda necessitate, quae difficiliora sint, quam ipsa consiliorum executio, siccnim rationabilia noncssent , nec consequentercis defferretur obsequium plane quidem indebitum , quod teste Paulo Rom. I 2. rationabile esse debet. Denique sic ire debent Superiorcs, ad quae praestalida parati s ni inferiorcs, pro Dei gloria, ubi Religio dissicilioribus corum opera indigeret, item an in sua vocatione firmi sint, an vero circa eam graues patiantur tentationes,propter quas exponendi non sint occasionibus ab ea excidendi s ca autem cognitio maxime

de iunioribus habenda cst, ii senioribus enim non est quod de eo dubitetur, nili aperra sucri occasio dubitandi, ea autem omnia ab ipso inci Religioso a Superior e mcrito exquiri possunt, qui & in ijs

tenetur candide se Supcriori suo aperire,cum id,&commune bonum,

Sipse ipsius persectio exigat, dumodo in ijs sate dis non sese in senaci, quod cum iure naturali pugnare videtur, nam & li aliquis ab alijs iure

Dissilired by Corale

247쪽

aliquando infamari possit, Vt tamen ipse seipsum infamet non minus

crudele vidctur, quam Vt ipse lubeatur mortem, sibi inferre, quae ab alio ei iuste, ut pote eam merenti inferretur, est enim homini inter dum grauius infamiam subire, quam mortem, ut experientia euincit in ijs, qui fortitudinem profitentur, qui se mortis periculis poti sis Obijciunt, quam ut notam aliquam infamiae ferant. Scriptura certe cuilibet commendat, Ecclesiastici I. Curam habe . bono nomine, de Prouerb. 22. Spiritus sanctus, si e ait. Melitu est nomen bonum quam d- uitiae multae. Imb Eccles loco citato rem deffinit, dum bonum nomen

praesert bono vitae. Bonae mite numeruI Herum, bonum autem nomen

permanebit in aeuum. Et certὲ qui seipsum infamat, infert sibi per seipsum malum morte peius, quod ut dixi crudcle est. Praeterea ex consequenti priuat se potentia seruiendi Deo in aliorum salute procuranda ,& talenta, si quae a Deo ad id praestantia accepit, inutilia reddit, itaque si sine sua infamia malis suis mederi potest, non tene tur tale medium sumere, quod praeter alia, quae secum trahit incommoda, difficilius est, quam ipsa in bonum voluntaria, & libera conuersio. Et haec est rationabilis illa consclantiae subditorum cognitio, quam a Superioribus haberi vult Bonaventura mentis Francisci interpres lib. de sex alis Seraph. cap. 7. ea enim sufficit ad pericula peccatorum praeuidenda, & praecauenda, maxime respectu virorum doctorum, & in lectione casuum conscientiae, aut librorum , qui de vita spirituali, deque modis tentationes vincendi, prope omnes Religiosi, ut omittam seniores viros spirituales, aut etiam ex ossicio in domibus Religiosis praefici solitos, quos iuniores facile, & tuto, ac sine formidine consulere possunt, au eos etiam, quibus confite tur, qui communiter salutaria monita impertiri solent ijs, quorum

peccata audiunt. Maiorem autem sui manifestationem Superioribus faciendam nolebat Hieronimus to m. s. cap. s. in Reg. Monachar. qui

postquam docuit moniales singulis hebdominadis de commissis coistra praecepta & Regulam se proprio ore criminari debere, subiunxi te

Nec tamenpropter hoc occulta cogitamina cor Hum prodantur, nec occulta

peccata, quae solis debent Sacerdotibus confisera, sed solum quae praeceptis

obuiantpublicis, stes exempla peccandi sororιb- praebent. Maiorem quoque hac manifestationem visus est sapienter, & consulto Clemens VIII. dessiniuisse intollerabilem esse,& non necessariam dum seuere prohibuit, ne Superiores subditos cogerent ad confitendum ipsis , licet tam arcta sit,&secura sigilli secreti. llius conseruatio. Quare si summus Pontifex periculum in illa ipsa manifestatione tale esse iudicauerit, ut eo voluerit in posterum subditos liberare, nisi me mea mens saltat, &saluo meliori cuiuscumque alterius iudicio, cui liben-vcr meum submittere paratus sum, multo magis Peccatorum mani-

248쪽

festationem extra tanti secreti obligationem periculosam, & non exi-Rtidam censuit, cuius mentem,cum Seum secuti Pontifices suo saltatem silentio confirmaucrint, libenter sanctae sedis illius iudicium se quors non enim video cui usui tanto, possit esse Superioribus cognitio internorum peccatorum, a quibus nec scandalum, nec damum aliquod proximi sequitur, ut propter illum subditi, etiam viri graues docti, ac seniores debeant Superiori, etiam iuniorica manifestare,& intolerabilem prope dissicultatem subire, non sine sua infamia, nullo , qui appareat fructu, certe si superior peccatum aliquod scire velit sine necessitate , & soluin, ut curiositati suae satisfaciat, hunc ego

grauissime Peccare crediderim contra charitatem. Ipsi utque curioliatatem a gravissi mo peccato non excusarem .Quod si dicatur nem inem .' teneri eam manifestationem facere si velit extra .Confessionem Sacramentalem; ergo ex mera curiositate, & ad torquenda i genia exigetur cum nefas lily uti ea cognitione gubernatione, cui obiectio

ni, quid responderi valeat, non video 'Verum si qui sint Praelati, quib8s hoc sit in praxi, crediderim eos rationes habcre, quae me fugiunt, quasque Authores hactenus sile

tio premendas putauerunt.

At inquiet aliquis, ea fuit antiquorum Monachorum pracs, ut liquet ex Basilio Reg. 26. ex fusioribus. & ex Benedicto in cap. 7. suae Regulae. & cap. 46. & ex Cassiano pluribus locis' eius operum. Sed P. respondeo Basilium dare solum consilium fratribus manifestandi, suas tentationes, & propensiones illis fratribus, qui deputati erant ad eorum infirmitates animi curandas, sic enim loquitur. At de S periore nil dicit, etsi eo tempore Superiores non essent ita sua authoritate timendi, ac nunc, vix enim aliam habebant auctoritatem a doctrina. Σφ. B enedictum id non praecipere, sed suadere volenti certum gradum humilitatis, quem ipse proponit, obtineret, &in hoc ipso, Vedocet Turrecromata,loquitur de Confessione Sacramenti, verum cis temporibus illis consilium illud esse potuerit utile, & commodum. .

nunc tamen cum nς cessarium non sit, & incommoda maxima inuehere possit, non est sorte praecepto huic standum, ut mox patebit. O. Ad Cassiani loca respondeo illum loqui de solis iunioribus, quibus suadebatur, ut in omnibus suis tentationibus, & inclinationibus , ac motibus animi, sese suis senioribus manifestarent, non ita que de Superioribus loquitur , qui omne prope ius se putarent habere in subditos, ut nunc fit, sed de senioribus, qui solam directionem habebant, quique secreto tenebantur, ut notat ipse Cassianus ,& a Monachis, quibus praeerant deseri poterant: at longe facilius est, ut quis spontanee homini amico, & a quo nihil mali timere .possit,

249쪽

se credat, quam habenti in scius summum: at quod seniores mittantur ad iuni circs, uti piis omnia peccata sua manifestent, ut ab ijs u rigantur, corrigantur, & instruantur, hoc omnino antiquorum nulli venit in mentem suadere. Videant itaque qui seniorum nomine 'semper Superiores ii .elligunt, quam aperte a vero aberrent, & quam

aperte ipsi scipsos , & alios in eo saltem satagant, quidquid de semoribus dicitur de Superiori dictum arbitrantes. Verum & si ea antiquorum consilia, ad omncs iuniores Religiosos pertinerent, & si quae consilia fuerunt, apud eosdem vere, praecepta fuiste fingamus, non tamen hoc tempore idem rationabiliter praecipi posse videtur, cum non sit eadem ratio prmipiendi, &.innumera incommoda executionem huiusnodi secutura sint, quae tunc non sequebanJur. Quod non sit eadem id praecipiendi ratio, probatio I. assumitur ex co quod antiqui illi Monachi , illiterati erant, qui in iudicando de vess virtutibus, aut inedijs ad eas comparandas facit E falli poterant, & plura illicita sibi licita persuadere,

quare admodum crant erroribus,redaemonis fallac ijs opportuni,alieno itaque ductu indigebant f quare ad seniores mittebantur probatae vitae,& longae experientiae, at nunc multum abest, ut Superiores commus er Doctiores sint, aut prudentiores, aut seniores, cum

pallim contingat oppositum, sunt enim saepe iuniores; indoctiores. minus prudentia, aut experientia praestantes, quam plures e subditis. Ad eos itaque ex praecepto mittere seniores, doctiores, & prudc tiores internae directionis causa, quid aliud esset, quam ea praestare, quae non videntur ita probari lumini rationis. a. Ex eo quod cum nunc Religiosi, ut plurimum docti sint, & casus contaentiae norint,& librorum spiritualium copia abundent, e quibus intelligunt, quaecumque ad spiritualem directionem pertinent, S media omnia norunt, quibus &tentationes vinci, & virtutes acquiri possunt, quare cum eo medio uti possint, & viros doctos secure consulere, & a consessarijs suis moneri, ac dirigi, nulla ratio eos vere obligare potest, ut aliud medium teneant, graue, difficile, ac vix tolerabile, cuiusmodi apparet obligatio sine necessitate sua peccata omnia, etiam occulta Superioribus manifestandi,atque ita,cum illi frequenter mute tur breui tempore , se ipsos apud omnes praecipuos Prouinciae Patres

infamandi. 3. Quod illis antiquis temporibus, ea, si quae contingebat apud suos seniores sui diffamatio , eos non priuabat ullis ministerijs Dei gloriae, & proximorum saluti utilibus, nulloque usu insignium talentorum, nec eos apud externos cum graui scandalo infamab i. At nunc ex illa manifestatione fieri potest , ut ob aliquod peccatum etiam sine scandalo commissum, ita imminuatur, aut profli-g ur .licuius fama, ut non solum in uno Monasterio latenti, sed in

250쪽

REGULARIS. 237

omnibus Prou.nciae domibus infametur, si haec mani sellatio fiat: atque ita ille 'muneribus suis amoueatur, & inutilis reddatur, non solum pio aliquo tempore, sed tota vita sua, talem si in Ordine aliquo in ordinata illa ratio agendi graisetur, secundum quam , si quid ab aliquo peccatum sit, huius facti memoriam Superiores , ad suos suc-ecit orcs transmittant. At id sane vix alicui accidere potest sine secularium etiam scandalo, magnoque illius malo, qui facile resipi Dcere: in virum utilem euadere potuisset. q. Quod illi seniores tenebantur seruare secretum, cumque eorum quaelibet domus vix vllam haberet cum alijsrcrum participationem, nec consequenter praetextu boni communis ιotius alicuius ordiniS, secreto accepta euul gare tenebantur. At nunc , ex colorato illo praetextu non creditur secretum naturale seruandum, id enim Turrianus tom. I. in a. a. disp.

89. dii. . docet, dum loquitur de monitione facta, ut patri ,& sola monentis depositione firmata, ait cnim posse Superiorem, rem cum suis consultoribus communicare , & a sortiori cum Prouinciali, &Generali , S illos cum suis ctiam consultoribtri, quae opinio cum a nullo resutetur recentiorum, censetur ab illis probari, quidni itaque dici idem poterit de ea manifestatione sui a Reo facta ὸ ea enim aperta subdit i infamia colorabitur praetextu boni communis, quod certe saeispissime nullum est, quinimo inde saepissime oriri possunt scandalose deffectiones, est enim aliquid humanis viribus maius, perpetuam tota vita infamiam sustinere, cum apparet aliqua via, eam aliqua modo euitandi. Quod itaque aliquis tantum sibi ipsi malum creare teneatur, aut eius subeundi periculose exponere, cum ipse per se malo suo mederi possit, & bono communi consulere, id certὶ mihi durum ap- ω paret, nec videtur quemquam teneri, difficillimum, & nocentissimum medium inire reli piscendi, cum in eius sit libera potestate facile, &sine ullo suo damno se corrigere, & in meliorem frugem recipere,& ita se infamia liberare. Itaque cum Superior non teneatur ad sacrum subditorum gubernationem, alia cognitione ab ijs, quae initio proposuimus uti, mihi certe non apparet necessitas ei manifestandi omnia sua delicta, nil celando eorum, quibus quis Deum etiam puro actu interno offenderit. Quare ea manifestatio mihi certe tam rigorosa necessaria nun apparet, de quo tamen aliorum iudicium, non condemno, licet illud mihi non obetur. de eo igitur iudicent alii , quibus liberum fuerit de eo sentire libere, nam mirum esse non potest, si plurium Autho- ' runa sententia longe alia a mea sit, si contingat, ut illis licitum non sit aliter sentire, sed potius teneantur omnias quae excogitare poc sunt comi uinisci, ad oppositam sententiam stabiliendam. At certὀin ea grauia reperiri incommoda ipsi fateri debent, imo & aliquo,

SEARCH

MENU NAVIGATION