Praelatus regularis opus in quo cum dignitas prælaturæ; tum conditiones in prælato ad eam digne exercendam ... exacte proponuntur, expenduntur, & probantur .... Auctore patre fratre Brunone Chassaino ..

발행: 1654년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

solent parum curauerint,quam de se, e eo facto homines opinionem habituri essent, ridicula tamen & irrationabilia numquam sumpsere ut media ad persectionein acquirendam, nec cum ipsi sanae mentis essent, stulti haberi voluerunt, & hoc modo se ipsos infamare, &alios in errorem inducere , cum proximorum detrimento, qui in eo quod stultum putant, bene vivendi exemplum sumere nequeunt: nec ex suis monitis progressum sacere. Quod si qui ex antiquis aliter se gessit selegantur, si quod de ipsis iactatur verumst, non autem commentum alicuius minus sani, dicendum est id ab illis factum ex ignoratione mediorum verae persectionis, aut mirabili aliquo ductu,

alijs non imitabili. At illi ipsi si qui suere, operibus mirabilibus ab illa falsa de se aestimatione homines facile deducebant, ut ex vita multor una illorum constare potest.

Etsi vero ridiculum videri possit Religiosorum virorum aliquos a. imb & Saecularium sub regula Terti; alicuius ordinis militantium

sicco vestitos incedere,male etiam,& inornate conficto 3 experientia

tamen liquet eum habitum virum Religiosum, & mundo mortuum , vel virum saecularem poenitentiae ex voto addictum decere, qui si minem saecularem risui exponeret. Itaque si quis bene, de sapienter operando stultus habeatur, id aequo animo pati debet. At stulte agere ad comparandum sibi nomen stulti,&ad aliquos hoc facto in errorem inducendos hoc ego, & a recta ratione alienum, & quod consequens est Deo exosum puto. Neque vero irrationabile hoc medium, quod cum proximorum errore coniunctum est, honestari potest ex eo,' qqod assumatur ad humilitatem comparandams nam in eo humilitas

posita non est, ut quisse fatuum haberi velit, & ut hoc ipsum sibi procuret volens, & de industria, sed potius in affectu, ut maior, aut melior non aestimetur, quam de secto sit, & eo modo, quo est apud

Deum , apud quem non est veritatis dissimulatio. Haec mala quae in directione animarum euenire possunt, & alia quando eueniunt,detegenda iudicaui, v t Praelati Saeculares,& Reg

lares quique in directoribus sibi subditis ea deprehendere valeant,& re mcdium applicare, quod non segniter, nec tarde facere debent, ne ut Vipereum venenum post directores, & alios subditos , & Ω-

metipsos inficiant, & remedio careanis vidimus enim nostris temporibus aliquos , sic huiusmodi fascinationibus suisse insectos , vea ut in magnos errores, & a bonis, & Christianis operibus agendis desectiones lapsi fuerint, aut quod omnibus peius est, Dei vocationibus, dc gratiis abutentes, a fide apostauerint.

282쪽

PRAELATI DEBENT AMOVERE

dispensationes in vita Regulari r nec nisi

necessarias concedere.

ON dubium est, quin in ordinibus Regularibus ne-ccssitates occurrant ad dispensandunt in Regularum praeceptis, & in rigore obseruantiae Regularis, quibus, praecipue euenire solitis occurrens Franciscus, in quibusdam praeceptis suae Regulae e*pressam apposuit dic pensatione in alijs vero non apposuit,v t in Supctioribus, & alibi lusediximus , sed ea dispositioni iuris communis reliquit, edoctus, quod facultate omnimoda Praelatis ad dispensandum in praeceptis relicta, vice dispensationis dissipatio Regulae introducitur, sicut hi, qui legendis Cronicis Regularium incumbunt, aut qui senio in Religioni-hus coalam sunt, satis norunt Vnde optime D.Thom. I. 2.q 9 art. Id docet, utilius esse Reip. gubernari optimis legibus, quam hominibus, licet hi sint res animat .e, illae vero inanimatae, eo quod cum in mundo plures sint protervi,& ad vitia proni, necessarium fuit per vim, &metum a lcgibus inflictum, a malo eos cohibere, non per homines, qui saepe amore, vel odio affecti, iudicio perturbantur, unde in iure multis in locis cautum est, ut quam paucissima iudicum arbitrio relinquantur, sed secundum leges omnia iudicentur. Et certe legibus semper standum esse, nisi magna urgeat necessitas, sic decere iudicant illi, qui aliqua vitae Regularis experientia po tiuntur, ut nisi illis mordicus stetur, decor & pax Religionis, inad & ipsa Religio pereat. Ex quibus facile deduces quam perperam agerent Praelati, qui sibi ius in leges Regulares usurpantes, &saepe sine ratione, ex inordinato affectu,& aliquando ex vano timore passim in illis dispensarent, quos non dispentatores, sed dissipatores vocandos merito iu

dicarem.

Vetuit hanc Religionis pestem Franciscus, tum in sua Regula, MTestamento, tum alibi, dum subditis, ac etiam Praelatis obseruantiam Regulae pure ad literam,&sine glosa, ac ipsius vitae Regularis communis obseruantiam praecipit. Qui sic dispensationes suae Regulae

detestabatur, ut reserente Pisano lib. I. cons. s. memb. 2. Honorio

III. summo Pontifici Franciscum hortanti, ut aliqua suae Regulae pra cepta dura nimis,&humanae infirmitati,inc 5moda,&grauiora sibi vita mutaret, alia mitigaret, & alia tolleret, ipse respondit: matissime pa-

283쪽

27o PRAELATUS

ter)praecepta, ae verba ilia in Egula non posui, sed Christus, qui omisia vittia, or necessari aluit anim. um , ac seratrum , es bono starat ,

conseruation ι Religιonis mebus omnibus nouits cuique omnia, quae ventura

sunt in Ecclesia , in Religione nostra praesentia sunt , in patent. Non ero debeo, nec possum Christi verba mutare , aut omnino abolere. Vbi vides quam exacte voluerit hic sanctus suam Regulam obseruari, di quan tum oderit praeceptorum illius mutationem, S mitigationem, q uam

subditi debent odisse : & prosecto videretur esse admodum ridicu tum , quod Regulares ex eo, quod vacarent quibusdam exercitijs ex Regula praescriptis, ab alijs eiusdem Regulae abstinerent: Ridiculum quod praedicatores concionibus hab cladis incumbentes a coeteris exerciti js spiritualibus, quae cum actuali praedicatione non repugnarent , abessent. Ridiculum quod lectores, ex eo quod lectionibus suis scholasticis faciendis occupati, ab alijs exercitijs in suo Ordine fieri solitis dispensarentur, quos & alios Franciscus monet, ne propter ea, & alia huiusmodi exercitia a vita Regulari agenda des stant;

ad quam ex suis Oisc ijs,&muneribus, plus quam alij propter exem- .plum, quod fratribus suis debent, stricte obligantur. Hanc dispensationem, seu potius dissipationem plurimis subditis a Praelatis concessam , vel ab eisdem Praelatis, & subditis pro libito,

nullo dispensante, sumptam occasionem Francisco sui ordinis Genera latus exercitio renunciandi dedisse existimo, ut ipsemet videtur testari in quadam collat. quam multi referunt, & inter illos Marianu lib. I. cap. 28. in qua sic loquitur: duo que enim habui praelationis Officiumsuper fratres, i, i permanserunt in ocatione,'prosessunesua, licet a principio meae conuersionis semper infirmus fuerim cum parua mea Dialicitudine satisfaciebam eis exemplis, praedicationibus. Sed postquam consideram , quod Dominus multiplicauit numerum fratrum,.qsi proptey .

tepidιtatem, ' inopiamspiritus incWiebant declinare a mia recta 6, secura, per quam consueuerant ambulare, M per ampliorem iam, quae ducit ad mortem incedentes, non attendebant vocationem, stre professionem suam, erbonum exemplum s nec molebant dimIttere iter periculosum mortiferum , quod coeperant propter praedicationem, in admonitionem meam , in exemplum meum, quod illis continue ostendebam, ideo recommendaui Ordι-dinas Praelationem Domino, m Ministris.

Vnde autem in Regularibus proueniant huiusmodi dispensationes

notat multis Bonau. quaest. 19. super Reg. quae omitto: notat etiarn

Franciscus, dum dicit quod tepiditas,& inopia Spiritus scilicet

diuini illas operant urta illa autem inopia, &tepiditaSa natura hominis plurimum prona ad malum, & quae bonum facile fastidit , suam ducit originem , ex quo factum est , ut nulla fuerit ferme Religio, quae vel in ipso limine non haberet, qui impingerent s nec fuit ullum

284쪽

REGULARIS.

tam sanctum institutum, quod non etiam in feruenti ortu, de quorumdam sectatorum tepiditate doleret. Adfuit Christus suis perpaucis discipulis verbo, exemplo, & obseruanda praesentia, tamen in eonspectu tanti solis fuit, qui de sua fragilitate praemonitus magistruna negaret, fuit, qui traderce; nec fuit, qui traditum non relinqueret, non fuit, qui in comprchentione non fugeret. Habent hoc homines, ut interiore auxilio aliquando excitati aspirent ad sancta, sed dum inter sanctos degunt, dum duram eorum vitam exercent , dum labores sanctorum subire coguntur, statim tepescunt, & paulatim a suscepto instituto declinant. Multi sunt, qui feruidu ad persectionem aspirenis sed pauci sunt, qui persectioni perseueranter adhaerent: Accedunt ad viam salutis, sed facile proh dolori declinanta via coepta persectionis. Angusta est illa, lata est haec,proinde per illam, mole carnis circumdati, pauci ambulant, per hanc multi tripudiant. Caveant igitur Prassati, ne subditos in hac via per dispensationes non necessarias detineant: easque si introductae fuerint prorsu amoueant,& resecent, necessarijs dumtaxat, & quae nonnisi laesacharitate, & iustitia resecari possunt, relictis.

g. S ET TIMUS.

PRAELATI DEBENT A SUO ORDI

ne amouere, & eij cere subditos incorrigibiles.

' ON carent Prasati remediis ad remouenda ea, quae sub- ditos impediunt a communi sui ordinis fine obtinendo , extremum proculdubio cst eiectio protcruorum ab Or- dine, quo post alia omnia uti possunt,& debent, illud do cet Franciscus licet mitissimus in Regula, quam fecit pro suo Tertio

Ordine cap. 1 5. dum sic scribit. Incorrigibiles merὸ , ac inobedientes monitio trananaeuemat. 4Τuι se corrigere non curauerint, de Esius congregationis consortιoexpezantur omnino de consilio Hsecretorum. Quibus vi

dere est, hunc sanctum docere , & velle contumaces, de quorum recipiscentia desperatur, expelli ab Ordine, ne suos inficiant sodales. Sed secundum Euangelicam doctrinam , praemittendam ait trinam monitioncms nec hac praemissa voluit statim expelli absque adhibito ponderoso, &graui discretorum consilio. Novcrat enim quanto pretio fidelium animo Christus redemerit ει quam irreparabile damnum sit, si perdantur , probabiliter autem in perditionem abeunt , quia fratrum suorum Regularium consortio separantur. Proinde admonendi multoties, corrigendi leniter, cor

285쪽

ripiendi etiam asperitis,& ii opus fuerit , plectendi seuerius, in pu hii cum quoque producendi, coram omnibus reprehendendi, vequod mite consilium non praestat, extorqueat supplicium, & quod supplicium non valet, efficiat publica verecundia. Nihil non intentandum , nullum non excogitandum infirmae mentis remedium , ut ad se redeat, ut tandem resipiscat, quantumcumquC Ciu S contum

eia omnem reseuat disciplinana, quod etiam nouerat faciendum in coetu bene ordinato Philo Iud. lib. de Sacris Abel, & Caim, dum se

scribit: Conandum est, ut etiam certo perdendos a suis viiijs seruemus , quantum possumuae, imitando bonos medicos , qui quamuis πυιdeant, haud posse aegrum i seseruari, tamen libenter omnem curatιonem admonent , ne

per ipsorum negligentiam Nideatur res non successisse ex sententia. In hoc ipso tamen caueri serio debet, ne spraetextu boni communis contra charitatem religiosam, & mansuetudinem ita Ecclesiae propriam, ut etiam sine crimine, desectu tamen lenitatis incurratur irregularitas. Sic puniantur huiusmodi, ut crudele quid aut sceuum in correctione deprehendi non possit; est enim minime ferendum,si quae a iudicibus Saecularibus sola reprehensione, aut retractatione publica puniantur, ea Regulares atrocius punianis ex quo fit, ut citra spcm correctioianis , huiusmodi poenae infligantur, quae potius animum rei ex cerbant, S in odium Religionis, & votorum suorum detestationem impellant, & alios saepe in eamdem mentem inducant, ita ut eos poeniteat, quod se votorum nexibus Religioni alligauerint. Quocirca cauendum est, ne ea punitio, quae alijs deberet esse exem,plo , simul & aedificationi, & sit scandalo, & lapidi offensionis, quam Ignatius de Loyola vir incomparabilis prudentiae, & mira in spiritualibus luce perfusus, ita vult & puniri,& eijci, ubi nullae charitatis

viae prodesse potuerunt, Vt tamen amici remaneant societatis, & hoc expresse sanciuit. Denique simul, & bono communi, & bono particularis prouidendum est, & cum non liceat facere mala, ut inde eueniant bona, nihil certe crudele fieri debet, & rationi parum congruum, specie curandi plurium salutem: nec unum in apertum desiperationis, & damnationis impelli periculum, ut alijs metus aliquis incutiatur, qui facilius ad bonum impellerentur visa punitione, nec demeritum, nec leges charitatis, & lenitatis excedente sVnde nullomodo ea usurpanda sunt poenarum genera , quae nec cum fructu animae eius , qui punitur, nec cum aliorum aedificatione coniuncta sunt, in quo saepe moraliter peccari potest. Quod si iam nulla ia reo supersit spes salutis, omniaque iudicaue rint Praelati una cum discretis, & pijs Regularibus ei uitiem ordinis remedia inutilia, abscindatur de ovili pecus morbidum, ne sanum inficiat u misericordiae genus tunc est, esse crudelem, ut docet Hie

286쪽

r n. tom. 9. cap. de correct. Ha Reg. Monach. dum ait. Non es c δε- litas pro Deo frimina punire, sed putas. Misericordia cit amputare incin-brum, ne cfrpuS pcreat: In Vnius pCena caucrc multorum damna , in

.no expulso multa profligare flagitia. Comi seranduin est naturae, sed non parcendum est culpae I non intenditur hominis ruina , sed Religionis integritas s non peccantis interitus, sed bene viventium

securitas, ut optimc docet Seneca I. de ira cap. I .

Hanc putridorum membrorum a sinis abscisionem praecipui Regularium Legissatores suaserunt. Basilius in Regul. susus disputatis

responc ad interrog. 28. & respons ad interrog. 7. Augustin. in Reg. ad seruos Dei tom. I. Hieroni m. in Reg. Monach. idem statuit de Monialibus cap. q. tom. 9. & Benedictus in Reg. cap. I s. estque haec doctrina communis inter sacros Legislatores: eamque prae coeteris Clerici Regulares societatis Iesu amplectuntur, qui eo integriorem suu ui

conseruant splendorem, quo accuratiuS triticum a palea emundant,& indignioris vitae homines a suo consortio penitus disiungunt. Coeterum nisi crimina tanta essent, vi non nisi cum infamia Religionis post eam ciectionem restitui poste vidcrciatur , ita essent di mittendi , ut fp cm aliquam, & affectum seruarent mutandi mores ,& aliquando in eumdem ordinem redeundi , ut votis suis satisfaciant, inde enim fiet, ut&ipii facilius respiscant: & recordatione

charitatis Prassatorum eos poeniteat datae occasionis, quae eos impulit ad utendum eo cxtremo ,&vltimo remedior bonum in Religionem affectiim conseruent, se ipsi incusent, non Religiosum ordinem,' quod non contingit sinc magna imminutione status Rcligiosi, que mi insens,& irati, cum magno animarum suarum malo, calumnijs infamare solent, aut etiam veris expositis multis, ex ijs, quae aliquando in sanctissimis etiam coetibus a particularibus committi possunt. Ex eo vero quam imminuatur opinio, quam Saeculares de viris Religiosis habere debent, ut illorum eis opera prodesse possit, vix credi potest. Ex ea autem imminutione iniqua aestimationis, quam illi habent, quorum animas suas gubernationi committunt, quanta mala oriantur, aut bona impediantur, notius est, quam ut clarius explicari debeat, quare inco grauiter peccari potcst. Adde tales eiectiones nonnisi raro usurpari debere, nec nis eorum iudicio interposito, quo suiquet nec malo affectos esse erga eos, de quibus agitur, nec praeoccupatos informationibus, ab ijs datis, quos ille rationabiliter recusare posset, aut quod ab illis in alijs loesus fuerie, aut quod in aliqua occasione illos offenderit est enim mirum quanta sit passionum vis ad iudicia peruertenda, ut nec ijs credendum sit, qui aliquando laeserunt, aut laesi sunt: nec ijs, qui ab huiusmodi hominum arbitrio pendenis consiliarij enim hominis insensit,. MinDissiligod by Corale

287쪽

& aliunde ab eiusde in arbitrio pendcntes, facile in eorumdem meniatem labuntur: eorumque sequuntur assectus, ijs enim placere volunt, a quibus aut bona,& commoda sperant, aut mala,&incommoda metuunt. Quarc ij iure naturali culparum, & testium examinatores cli g, debent, qui sint omni cxceptione maiores. Nec in eo habenda est ratio probitatis tantum corum, qui huic muncri destinantur, alioquin ij, quorum admitteretur exceptio, merito grauitctosianderentur , sic enim notarentur, ut minus probitatis homines, quam ut eis negotium committi eossit a Itaque attendendum est ialum, an aliquid intcr ipsos,& rcum, aut inter reos, &accusatores intercesserit, propter quod periculum sit ex natura rei, ut ex pastione aliqua, aut prauo affectu de re iudicium serant.

g. OCTAVUS.

PRAELATI DEBENT SE IPSOS A

Praelatura amouere, quando sic infirmantur , aut sic uniuersaliter inutiles sunt, vel odio habentur, ut non valeant rite, ocpacifice subditos regere.

ON est ita intrinsecum caput morale in corpore morali, ut physicum in corpore physico ; nam hoc non potest praescindi absque interitu totius, at vero illud se parari potest a suo corpor c, sine ipsius praeiudicios imo S cum ipsius beneficio, satis hoc agnouerat Franc istus; undo experientia doctus,quod & suis salutaribus monitis, & cxcmplis ordini suo minimum pro de iset, & quod sic infirmaretur, ut eidem esset inutilis, E Praelati Generalis excrcitio cessi,& Petro Cataneo suo discipulo illud exercendum imposuit, ut supra vidimus, delegitur in Cronicis illius Ordinis 3 sciebat enim vir sanctus , quod praelatura cst imposita propter utilitatem subditorum , quam Praela- Ius non valens procurare, debet se praelatura cxuere, si alius non sit .apud ipsum modus illam procurandi nam si ut ait Gregor. Na Ziana. i. Apol n. 19 Hie spiritualis omnis imperijsinis est,ubi us priuata πtititate . neglecta, commodis aliorum consulere, proculdubio Praelatus priuata sua utilitate, quae in praelatura rc peritur, ubique neglecta seipsumca pri- Uand subditorum paci, quieti, &bono consulere debet, & si nolit debent illi ad quos spectat, cum illa spoliare, ut alibi cx Francisco diximus. Sic similiter secerat multis retro annis ante hunc sanctum Bencdictus, qui inobedientum, & turbulentorum fratrum curam ab Dissiligod by Gom

288쪽

iecit, an veto recto id fecerit, & deserere fratres debuerit, quos semel susceperat, interrogat Pctrus Diaconus, S quaesito Gregor. lib. 2. Dialog. cap. s. respondet, quod sic; unde idem Greg. in Regist. in Epist. ad Eleutorium reddens rationem, cur hae c abiectio curae liceat, debeatquc fieri, & successor cligi, sic fatur: Languente pastore, ne grex insidiatoris laniandis dentibus exponatur. Vnde ad preces infirmi Ariminensis Episcopi, alium iustit in eius locum astum, de quo vide ius, Canon 7. q. I. cap. eualiter ordinati. Prudenter igitur, ει iuxta constitutiones Apostolicas in Ordine Minorum sancitum est,

ut habetur in illorum statutis cap. . S. 2. Paod Ministra, Custodes, Guardiani, ac eorum Vicarj cum Fratribus in Conuentu, in Ecclesia, in mensa ,

es in cibis, testibus, oer uritis, quandiu)ortes, insani uerint, eisdem fratribus se conforment, in mi tam communem sequantur ,sin χmnus usicijs priuentur, δ' inhabιles ad alia censeantur, si Nero infirmitatis causa id agere non possent, in infra quinque menses non fuerit spes roboris, ετ firma

maletudinis in ipsis ad communem συιtam sequendam, ab Osficio omnino a

reantur. Quocirca mirandum certi csset, si quis Praelatus Regularis ob infirmitates corporis, aut animae, vel ob alia huiusnodi subditisse inutilem agnoscens, vellet tamen in praelaturae posscssione perennare, & mirabilius si Praelati maiores, ad quos spectat, eum ab officio, ut pote etiam ordini nocivum, non deponcrctat: nec utrique cc.

sent oxcusandi a peccato lethali si cuni subditis, & Religioni per eiu modi Praelatorum institutionem, & per eorumdem in suis osse ijs

conseruationem,& permanentiam graue damnum inseraturs unde relaxationes in vitam Regularem introducuntur , murmurationes Oriuntur, ac fouentur, & scandala non mediocria generantur.

Possunt autem Praelati facile a nosterc, si a subditis odio habeantur,& inutiles sint, ex successu sui regiminis, quod si Philautia ob- coecati non agnoscuat, imitentur Christum suminum Praelatorum Praelatum, qui licet persectio cognosceret, se in nullo delinquere, gregique sibi a patre credito, se cilc summc utilem, attamen interrogabat discipulos,quid de se sentiret homines, quidve ipsi etiam existimarent Matth. I 6. imitentur cliam plures Reges , & Principes, quihoe Christi exemplum imitati sunt, & praecipue quidam Obertus Thusciae Marchio, ut refert Petrus Damiani, lib. 7. Epist. Ia. Epist. Interrogent ergo fratres subditos, & alios non adulatores, quos Eunopius vocat homines natoS ad annuendum, & omnia quamuis absurda probantes, ut placeant cis . quorum potentiae lenocinantur,

non sine spe ad clauum semper sedcndi. Sed pios Zelotes, & verudicos . quam subditi,&alij opinionem habent de sua persona,®imine: vel habeant apud se monitores, non murmuratores, aut d

tractores, qui eos de desectibus in gubernio, & alijs moneant, ut

289쪽

sic aut corclgantur, aut si spes non amulgeat prosperi,& utilis regiminis, ab illo sic amoveant, atque alteri utiliori cedant. Debent insuper existimare ex Francisco praesaturam esse illis potius oneri, quam honori, & quod pellem pro pelle, animam pro anima subditorum, si non bene gubernaucrint, instri limo Dei iudicio reddituri sint, & sic sacilius, & liberaus se a praelatura amovebunt, imitantes plurimorum sanctorum exemplo, qui similiter a se praelataturam abdicaueruat, & alios , qui ne praelaturam susciperent latitabant, ut de Saule i. Reg. legitur, de quo ,& alijs Gregor. lib. . in I. Reg. cap 1. Abscondose, ne inuenisetur, quia sulare dignitarem refu-

runt, cuius onerabe ιmpares esse arbιtrantqr, cum honoris principio, causa nascitur oneris , quia muri. honor a reorore percipitur , inde istud recipit, qμogravetur.

CAPUT DUODECIMUM.

ALIIS PRAELATOR UMOFFICIIS ERGA SVOS O

DINES , ET SUBDITOS.

PRAELATI DEBENT SAEPE HORTARI

subditos ad suam Regulam, dc constitu

tiones seruanda S.IVI NI obsequium numinis, &persectio Christiana ἰnec tam indigna occupatio est, nec tam leuis, ut illam aggredi nisi generose , & magnanimiter deceat. Vim tutis enim tum eminentia , tum dissicultas, magnum cor postulant, & nobilem, ac ingenuum animum requirunt i tantus honos eius est, ut totis viribus, & amplissimo cordo

290쪽

appeti debeat ; tantus labor, ut nisi ijsdem viribus, & ingenti corde

acquiri nequeat s Accedit infinita Dci magnitudo, cui seruitur ι Accedit infinita obligatio Christianorum , quam cum re, & affectu soluere non valeant, animo saltem, & nobilitate cordis ad id conari de hent. Rogabat Propheta Regius, ut spiritu principali videlicet spiritu nobili spontanco, &ylanc regio confirmaretur, illo spiritu confirmati Christiani debent viriliter agerc, ut ait idcm Propheta, & ex animo operari, ut ait Paulus Colosi. 3. & Ephcs. 6. Quod si Christiani retribuentes Deo magnam inc illi obsequi tenentur, multo magis Regularcs, Sc inter ipsos Praelati corum dem, qui non solum magno debent pollere animo in Dei obsequio exhibendo ; sed etiam in praelaturae munere e Xercendo. Caucre debent ne de illis dicatur, quod de quibusdain Principibus a firmatur Oseae . Facti sunt Principes Iuda , quasi asumentes terminum , super eos effundam, quasi aquam tram meam. Sunt enim quidam Pra lati, quibus sufficere videtur,si temporalibus necessitati sus subditoru prouid cant,&hi ponunt Dei obsequio terminum. Alij vero praeter illud curant, ut constitutiones observent, nec de alijs sollicitudinena gerunt, & hi etiam metas ponunt debito diuino obsequio, metas ponunt debito 1elo. Alij sibi plusquam suffccre arbitrantur,si praeter illa visitent subditos, moneant, & corrigant, & hi etiam praescribunt terminos cordi magnanimo ad seruiendum Deo, ac propterea effundet super illos Omnes quasi aquam iram suam.

Quid igitur Praelam faciendum ἐ Ccrte illud, quod Paulus docet

Praelatum Timothaeum a. cap. q. Praedica Nerbum, Insta opportune, ιmportuia : argue, obsecra, ιncrepa in omnι patientia, sibyr doemna. Praedicare debent Dei verbum subditis, instare opportune, Sc importundut Deo serviant, ii s arguere, obsecrare, dc increpare non imp tienter, 8c ignoranter, sed in omni patientia, & doctrina. Praelatis aliter facientibus merito illud oseae 7. improperari potest: Factus est Ephraim, quasi columba seducta non habens cor. c orde enim, & animo carent illi Praelati, qui inter subditos sunt veluti pisces muti, cum deberent esse corde Leones, ad instar. Christi summi Praelati, qui Leopropterea nuncupatur, & ad instar Esdrae, Nehemiae, Mardochaei,& Iudae Machabaei , de quibus sic Micheas 1. cap. Erunt reliquiae Iacob

ingentibu in medio populorum multorum, quasi Leo in iumentis S luarum ,

in quasi catulus Leonum gibus pecorum. Quid dicam ad instar illorum antiquorum veteris tcstamenti Numquid infinitos habemus in nono Θ quos taceo, ut ad Franciscum veniam, cuius magnitudo

cordis, ut ignis ardet in Dei obsequio, qui proximus morti in quadam Epistola ad Beatam Claram, & alias eiusdcm instituti sorores directa, sic satur: Ego frater Franciscuου paruulus volo sequi πνιtam, tar pauperta

SEARCH

MENU NAVIGATION