Praelatus regularis opus in quo cum dignitas prælaturæ; tum conditiones in prælato ad eam digne exercendam ... exacte proponuntur, expenduntur, & probantur .... Auctore patre fratre Brunone Chassaino ..

발행: 1654년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

' tam , dedit de poenitentia praedicanda mandatum, m laicis Fratribus omniabus , qui seruum Dei fuerant comιιati, iecit coronas paruuLM fieri, mi vembum Dei libere praedicarent. Sic etiam benc ualum sibi effecit Honorium, Innocent. Succctarem, Cardinales,& Episcopos,ut Reseripta,& ipsius legenda manifeste testantur. Veru quia noὐ sussiciebat sibi benevolos habere Ecclesiae Pastores, Magnates saeculi aggreditur, destinat literas ad omnes Ecclesiae Caatholicae Clericos, & alias ad omnes Potestates, Consules, Iudices, atque Rectorcs Vbique terrarum existentes: adit Sol danum Babylo- .niae : Castella, Ciuitates, Prouincias, & Regna, cum suis peragrat, ubique benevolos facit re ceptores, etiam ipsum met Soldanum, ut inferius videbimus, quam artem secuti sunt, eius discipuli, praecipue Martinus a Valentiae, & Petrus Baptista Indiarum Apostoli, & al: jordines Regulares, eius secuti vestigia, qui beneuolum Regum in animarum salutem sibi conciliarunt affectum. Non putes tamen me esse illius sententiae, quam tenet vir alioquia . doctus,&pius fac in conuersione animarum versatissimus Acosta . lib. 2. cap. 8. qui quamuis munus Euangelicum, Euangelico, & Ap stolico more annuntiandi Dei Verbum laudet, alijsque Euangeliza di modis longe superius commendet, tamen hanc Euangelium pr mulgandi methodum non posse seruari inter Barbaros Principibus Christianis non subicctos, nisi ministri Euangelij, humanis praeli dijs,'& copijs iuuentur, duabus rationibus non contemnendis probat. Nam existimo hoc saeculo eo modo, quo coeteris praeteritis Verbum Dei seminandum esse inter omnes homines,&Christi, & Apostol rum in hac arte agenda, sequendum esse exemplum. Constat enim Apostolos non inserendo Regibus bella, non prassi dijs militaribus

stipatos, non inuadendo Principum ciuitates, non occupando per vim alienas terras, non mortem minitando, non tormenta inserendo, Ecclesiam plantasse, ac per orbem terrarum longe latί que propogasse, sed obediendo, patiendo supplicia, martyria, morteStoleram .do , sanguinem suum landendo, sancta stabiliaque B cclesiae Christi initia dedisse. Christus enim non armis, aut humana virtute, sed humilitate subiici re sibi orbem voluit: hancque vim,& e scaciam Deus sanguini Martyrum, sanctorumque asilictio ilibus dedit, ut semina es,

sent multorum bonorum. Et sicut granum frumenti cadens in terram, si mortuum fuerit, multum fructum affert: ita ex morte Martyrum magna scmentis fiebat nouorum Christianorum copia. Plenae suntii istoriae ad unius Martyris mortem multa gentilium millia quandoque in Christianae Religionis lucem concessisse, atque inter cos, credentes,aliquando etiam carnisces ipsos suisse. Persecutionibus namque crescit Ecclesia, non tollitur. Admirabilis pugnandi ratio, S

312쪽

REGULARIS. 299

nouum genus potentiae, sustinendo caedere hostem: moriendo prosternere hostem: tacendo triumphare de hoste. Constat Σ'. Apostolos non solum ad gentes humanitate , &ciuilitatevtcntes, sed ad alias ctiam Barbaras progrcisos fuisse. Sanctus enim Andreas Scythis praedicauit, ut scribit Origencs in Genes lib. cap. i. Sophronius in Catalogo addit non tantum Scythis, sed bc es Soodianis, Saccis, atque etiam AtthiopibuS verbum Dei praedicasse. Poppus in Asia superiore Scythis, ut Niceph. hist. lib. 2. cap. 39.&Mctaphr. in acti siplius: Ioannes in Asa, ut Hieron. Chrysost. de ceteri testantur. Parthis etiam Euangelium annuntias. , vetus illa inscriptio eius Epistolae ad Parthos significat: & Indis, ut declarant literae Patrum Societatis Iesu, qui nuper in illis regionibus sacrum Euangelium dilatarunt, datae anno Domini i333. Thoinas Parthis, ut Euieb. hist. lib. s. cap. I. Ruisti hist. lib. i. cap. 9. Medis item , Hircanis, & Brachmanis, ut Chrysost. Homi l. in n. Apost. Et alii Patres

affrmant. Addit his Indos Hieronym. Osorius Siluentis, grauiss-mus Indicarum rerum nostri temporis Scriptor, lib. I. Praeterea non tantum Brachmanis, sed & Taprobanae inintae Euangclium annum tiasse, scribit Niceph. hist lib. 2. cap. o. ante cum idem assirmarc vi detur Theodoretus de legibus. Bartholomaeus Indis, lato iccum volumine Euangelij MMthaei praedicauit, teste Euseb. hist. lib. 1 cap.

Io. Mathaeus Ethiopibus, ut idem Eulcb. hist. lib. I. c. 'o crat. lib. I. c. 11. Salij retulerunt. Matthiam denique, praeter ea quae de ipso Ic- . . suntur in Actib. Apostolorum, non tantum in Iudaea, sed 3 1n vltcriori Ilithiopia Euangelium praedicasse scribit Sophionius apud Hieri de Script. Ecchesiast. Atque haec est Francisci sententia in I . cap. suae primae Reg. cxpressa, in qua docens suos subditos, quomodo deberent ire permundum postqu)m prohibuit illis humanis vii sub Iidi s , sic scribit: Nou sistant mulo , sed si quis eos in maxillam percluserit , praebeant alteram I μ'

qui auferret eis vestimentum, ε, tunicam non prohibeant. Omni pesenti Ierribuaut, sed si quis auferret quae sua sunt, non repesant. S cap. o. eos doccias quomodo se gercre dcbcrcnt cuntes ad Infideles, sic fatur Et omnes fratres Ubicumquesunt, recordentur, quod dederunt se, in reliquerunt corpora sua Domino nostro Iesu Christo , gi pro eius amore aebent se oponere inimicis, tam visibilibiu , quam inirisibilibus. Quibus vides docere Franciscum praesidia humana non esse ad animarum conuersonem assumenda , sed contemnenda , & exponenda morti pro Christo corpora. Fecit vir sanctus, quod docuerat faciendum, nam ut ait Bonauciatura in legend. cap. 9. Ter agressus est Infidelium partes, sine ullis hum nis Praesidijs , spretis etiam illis , quae cis soldanus Babuloniae obtulerat: Accipe verba illius sancti Scriptoris ab omni-

313쪽

bus Euangelii, ministris in intimis cordis infigenda: Verum Ararita is ardore spiritum resus ad mari rium perurgente, tertia adhuc Vnce pro De Trinitatis effusionesui sanguinis dilaranda, mersus infideles proficisci rentauit. Tertιodecιmo namque conuersionas suae anno ad partes Syriae pergens ,

multis se periculis constanter expo1uit , ut Soldam Babiloniae pol et adire

praesentiam. Inter Christianos enim ac Sarracenos tunc bellum tam implacabile erat, exercituum castris hinc inde in campo comιnuae ex aduerso locatis , t via mutua transitus sine mortis discrimine non pateret. Exierat naietae a Soldano editium crudele, Ni quicumque caput alumus Christιοι afferret, 'etantium, aureum pro mercede recιperet. At Intrepidus Christi miles Franciscus, sperans in proximo suum adipiscipropositum, dissimuit iter arripere , mortis pavore nou territus, sed desideri Osrouocatus. Oratιone namque prae missa confortatus a Domino , considenter illud Propheticum decantabat Nam etsi ambulavero in medio νmbrae mortis, non timebo mala., quouIam iis mecum es. Assumpto igitur socio Fratre Illuminato nomine, mira Itqus lumimr, ' Mrtutis, cum iter cepisset, obuias habuit ouiculas duiu: quιbus sis, exhilaratus Ῥιr socrus dixit ad socium: Confide Frater in Domino , nam in nobis Euangebcum istud impletur: Ecce ego matto mos sicut oves in medio luporum. Cum autemprocessissent herius, occurrerunt ea satessites Sarraceni, qui tamquam lupi celerιus accurrentes ad eos meluis ad oties , seruos Dei feraliter pertractarunt, afficiemes conuitus, a 'gentes merberibus, in et, culis alligantes. Tandem afflictis multipliciter, in atιritos ad Soldanum, divina disponente prouidentia, iuxta ra desiderium perduinxerunt. Cum igitur Princeps ille perquireret, a quibus, ad quid, stre qualiter missi essent, in quomodo aduenissent; intrepido corde respondit Chrsi seruus Franciscus, non ab homine , sed a Deo altissimos uisse transmissum,

ut ei e populo suo mam salutis ostenderet, in annuntiaret Euangelium Neritatιs. Tanta mero mentis conssantia, tanta virtute animi, tantoque fer uore spirituspraedicto Soldanopraedicauit Deum trinum j νnum, ε, GLuatorem omnium Iesum Christum , t Euangelicum illud in illo clarescerre . veraciter esse completam: Ego dabo vobis os,.sapsentiam, cuι non poterunt resistere, in contradicere omnes aduersa vestra. Nam es Soldanus admirandum in miro Dei feruorem spiritus conspiciens in mirtutem, libenter ipsem audiebat, stu ad moram cum eo contrahendam instantius muι- tabat. Chri vero seruus , superno illustratus oraculo, Si Us, inquit, con ueris tu cum populo tuo ad Christum, ob illius amorem vobiscum libenter

commorabor. ad ιod si haesitas,propter fidem Christi legem Mahumeti dimittere I iube ignem accendι permaximum, in ego cum Sacerdotibus tuis ignem

ingrediar , t velsis cognoscas, quae fides certior in sanctior non immerito

tenenda sit. Ad quem Soldanus: Non credo, quodatiquis de Sacerdotibus meis se mellet igni propter fidem Dam defensantam exponere , mel genus siti quodsubire tormentι. Viderat enim tim quemdam de Tresbiterissuis , Dissili od by Corale

314쪽

iram authenticum in longaeuum, hoc audito et erbo, de suis aspecribus aufugisse. Ad quem vir sanctus: Si mihimetis promittere pro te, e ' populo illo, quod ad Christi cultum ,signem illajus exiero, memetis, ignem solus inti in bo. Etsi combustu uero, ιmputeturpeccatis meis: si autem Amma me

protexerit murtus, Christum Dei virtutem in Sapientiam, Nerum Deum crDominum, Saluatorem omnιum agnoscatιs. Soldanus autem optionem hane

accipere Ie uou audere respondit, quia seditionempopuli ormidabat. Obtulit

tamen es multa munerapretiosa , quae Nir Dei, non mundanarum rerum ,sed salutis animarum auidus , preuit quasi lutum.

Non tamen dubito Francisci mentem fuisse, haec praesidia humana

adhibenda aduersus tarcticos conrumaces, ut aperte constat cx di-.ctis alibi, ubi ostendimus Franciscum praeccpisse, suos T crtiarios haereticoS contumaces repcrtos inquisitioni csse tradendos s Nec haec Francisci mens a Christi mente aliena est, ut colligere lubet, ex cap. c. Lucae, in quo vides quosdam vocatos fuisse ad Coenam, alios adductos, alios vero impulsos, ut ostenderet trinum modum hominum salutem procurandi. Primus est per limplicem corii vocationem ordinariam : Alius per aductionem varijs mcdijs, ctiam humanis, sed non violcntis: Tertius est per compulsionem, & Vim, armis, & igne, Sc. quem procurare , ut adhibeatur, contendcre non debent ministri Euangelij, nisi in extremis. Illum autem tunc existimo sic necessarium, ut nulla haeresis possit omnindcxtinguis neco, ut constat ex Historia

Ecclesiastica, in qua legi ur per leges nulla haeresim fuisse in uniuersum eradicatam, nisi ijs mediantibus. Lege Victor. Pouilliot in quodam libello , in quo hanc materiam sese examinat, & iuxta nostram sentcntiam resoluit. Plura alia assumpsit media Franciscus ad tautem animarum procutandam, ut nullus ad eam assequendam destitueretur auxilio , propterea ipse pauperes, & derelictas Ecclesias in usum fratrum accipiebat , & reaedificabat s in montibus, & locis desertis cum suis habitabat, ac etiam in urbibus, ut sic facilis ad ministros verbi Dei,&re conciliationis cuin Deo apud omncs, pauperta, &diuites, nobiles, S rusticos etiam, pateret aditus , & ne infirmo lateret subsidium Xenodochia etiam, & infirmos ipse cum suis frequenter visitabat, ac obsequio etiam eis in sordidioribus erat, Leprosorum saniem mundando, vulnera lambendo, & faciem osculando, ut sic Deo eos. lucraretur. In quibus docet vir cinctus, quid ministri Euangelij, ac etiam Praelati facere debeant, ut homines ad salutem adducant, &' quod nullum non mouere debent lapidem, nec ullum charitatis Onficium omittere, ut homines Christo lucrifaciant, etiamsi vitam periculo mortis exponant.

315쪽

PRAEL ATI REGULARES DEBENT

prouidere, ut ij quorum saluti iucunabunt

non solum a peccati culpa eruantur, sed etiam a poena.

U O sunt vincula, quibus peccator strictissime ligatur.

Primum est culpa: vinculum s Secundum cst vinculum poenae, utrumque vcnit soluere Christus , & ad utrumque soluendum se suosque destinat Franciscus. Vidimus in Superioribus media, quibus usus est ad soluendum

primum vinculum, stipcrcit, ut iam videamus ea , quibus secundum soluendum volit. Tria aut cm inuenio apud cum , quorum duo vult intra claustra a suiς fratribus alluinenda, tertium extra cadem. Primum cst oratio , quam pra cipue pro de iunctis vult sundendam in tribus trium ordinum Regulis. Secundum cst corporis maceratio, qua proculdubio cum sit in suis fratribus haud communis, non solum j Lficit pro satisfactione suoru in propriorum peccatorum, sed citam pro aliqua suisfactionc alienorum , videlicet Saeculatium, ita ut dicere pollini illud Pauli, sicut multi aliorum ordinum Rcgularcs: Adimpleo ea, quae δμait p. stionum Christi in carne mea, pro corpore eius , quod est Ei clesia. Coloss. I. Tcrtium medium quod de loris assumpsit Francis.cus est Indulgentia , ab ipso Vocata remissio peccatorum , quam pro saluto hominum cni xc a Christo postulauit, ac obtinuit, cum cnim vir sanctus aestu arct Zelo salutis eorumdem, S. ca media adhiberct, quae opportuna crant cos liberandi a culpa, timens nc poenae solutionc retardarentur a gloria postidenda, ut ab ca liberarentur, postulauit a Christo Indulgentiam Plenariam, seu picnam omnium p cccatori mi remistionem, quam ab eo obtinuit: Sic enim vera seriatur historia, videlicet oranti noctc Franciseo diuinitus significatum fuisse, Dominum lesum, & cius Matrem in Ecclesia B. Mariae Ange lorum, seu Portiuncula, cum multitudine Angelorum csib praesentem,& vili bilcm , quo nuntio incredibili affectus loetitia,& summaculta Religione aedcm ingressus, Christu in adorauit. Quem Dominus benignissimc apcllans admonuit , ut ab co aliquod beneficium pro salute hominum petcrct. At ille adiutus patrocinio matris , cuius Opem imploraucrat. suppi cx petiit, ut omnibus Ecclesiam illam introeuntibus concederot veniam , & indulgentiam peccatorum suorum, quorum consessionem Sacerdoti secissent. Respondit Domi-

316쪽

REGULARIS. 3O3

nus id sibi placere. Nec miror Franciscum cana pclijse, qui illius erasi eae iam maximam ex Christi sanguine acceptam , probe nouerat; cumque citat peccatorum amicus, & ob amicitiae vinculum amicus sustinere nequeat, ut amicus per sententiam a crimine ab lutus, de quo erat accusatuS, aut conuictus in carcere inclutus detine Mur, quin omnibus viribus contendat eum ab illo quamcitius liberare : ille pati non poterat peccatorem absolutum a criminibus per poenitentia: Sacramentum , poenae pro eisdem luendae subij ci, quin ipsum precibus, corporis asperitatibus, & gratia indulgentiarum, ab ca liberare tentaret, quocirca eam indulgentiam, quae nihil aliud, quam ingressum in dictam Ecclesiam exigebat, pro peccatoribus postulauit. Nec quis apud me actum Francisci deprimat, ob 1jciendo Catharinam Senensem, laudatam eo quod ita seueritatis diuinae Iustitiae, se

ancillare voluerit, Vt nullam invulgentiam, umquam lucrata sit, sed potius omnem poenam corpori&animae pro commissis peccatis debitam voluerit sustinere ; nam praeter, quod Clara non minoris sanctitatis,& luminis superni splendore illustrata, aliter senserit, quae dum in extremis laboraret a Pontifice Romano Indulgentiam Plenariam postulauit, & o,inuit, forte non ita laudandus est die Catharinae Zelus, cum videatur minoris persectionis, quam Zclus impetrandi Indulgentias, easque lucrandi, Deus enim Pater misericordiarum est, cuius misericordia superexaltat iudicium, vultque magis de misericordia laudari, quam de iustitia, cum illa sit opus suum hoc vero

alienum, certum autem existimo magis placere Deo eum, qui se conformem facit voluntati diui me , sibi ut supra manifestatae , quam eum, qui feci non reddit conformem, ac ex consequenti persu istius operatur, qui Indulgentias prosequitur, quam qui eas ex iustitiae zelo respuit. Accedit non min is honorari Dci iustitiam, cum ei per Indulgentiam satisfit, quam cum ci per propriam poenam fit satisfactio ; nam per illam satisfit ei per satisfactiones, & poenas fi iij, quae

sunt infiniti valoris, non autem poenae humanae cum sint finiti valoris. Denique ut verum fatear non ita avii mandus est, ut possit assumi in exemplum, quod e contrario de misericordiae zelo in ordine ad In dulgentio postulandas, impetrandas, & assumendas, asermandum cst, ex sanctorum Patrum, tum veteris, tum noui testamenti, do-

, ctrina, & ex praxi non interrupta Ecclesiae Dei, cuius Franciscus optime gnarus, & Zelo charitatis erga persectam, & integram peccatorum salutem succensus hanc Indulgentiam a Christo postulauit, dedocuit coeteros Ordinum Regularium Prielatos similes postulandas pro animarum salute, cuius quidem in copiosam animarum salutem, imitati sunt exemplum, praecipue illius Successores, ut videre est, ex

multitudinc Indulgentiarum per eosdem a sede Apostolica impetra- Diqilirco by Corale

317쪽

tarum, de quibus vide Compendium Privit. Mendi c. & non Mendie.

Verb. Induls. quoad Saecular. l. a. 3. q. . G. T. dc 8. Quantae autem eis caciae sit hoc medium ad salutem anilimrum procurandam , satis ex cisectibus demonstrant concursus populo runt ad

Ecclesias, quibus gratia Indulgentiarum cst concessa. Dcmonstrat ipsa Ecclesia Portiunculae, ad quam ex Umnibus uniuersi orbis pat-tibus confluunt utriusque sexus fideles, ut diceres csse nundinas, verdenim tales sunt, sed spirituales, maxime die secunda A ugusti profesto illius Ecclcsae, ad quam tantus fit concursus populorum in vijs ad . eam icnd cntibus, ut eae per spatiuin decem leucarum videantur sorum: &Ciuitas Assiiij, a qua dumtaxat semileuca distat, cum locis circum uicinis non sufiiciat ad mediam partem illorum capiendam, ita ut sub dio alij pernoctare cogantur. Vnum dicam in illius me dij ad salutem animarum procurandam commendationcm , quod cgo ipse ea die expertus sum, videlicet, tantam fuisse multitudincm Sacerdotum celebrantium, ut quamuis adessent saltem triginta altaria praeparata ad celcbrandum, absque alijs altaribus in diuersis illius O dinis Ecclesjs, & ij a media nocte incessanter celebrare coepissent, attamen cum plurimis alij S in ca cclebrare nena potui, coactusque sui prope meridiem prae stomachi angustia secram Sinaxim sum cre, ubi quod mirum omnino est, a fratribus illius loci accepi, deuotionem huiusce diei non esse solennem, si saltem contum mille ad communicandum non accederent. In quo vides Franciscum medium optimum elegiste ad salutem animarum efficaciter procurandam , quod certe sciunt omnes, quibus notum est praxi, quantum eisdem prosint Induistentiae, sine quibus plurimi absque consessone e vitiis decederent, aut certe multoS annos absque ea tranligcrem, quos Indulgentiae impellunt ad poenitentiam, non secus, ac pueri Saccaro ad Pharmacum summendum mouentur. Nec mireris Franciscum Plenariam Indulgenriana ad solum ingrcssum Ecclesiae sine precibus, &eleemosinis lucrandam petijisc, & obtinuisse; nam cum ea Ecclesia sit admodum angusta, vir sanctus Prophetico spiritu tantam populorum multitudinem interfuturam praeuidebat, ut preces in ea esse dere , &inea moram gerere, non cilci possibile, quod ipse vidisnam concurrentcs ad illam cogebantur, ut breuiori spatio capercntur, sinc mora, eleuatis in altum brachijs, per eam transire, ingredie do pcr unum illius ostium, S per alterum excundo. Hic autem addam in fauorem Indulgentiae Portiunculae a Fran, cisco impetratae, cam Indulgentiam Plenaria iam communicatam

cse omnibus Fratrum Minorum Ecclesjs, in ipsemet, die r. Augustia primis vesperis usque ad secundas omnibus Saec laribus,& Regularibus aliquam illarum vi sinantibus, ει orantibus pro taci Catho Diuitiam by Cooste

318쪽

REGULARIS. 3Os

sicae exaltatione, & haeresum extirpatione, lucrandam toties quoties ut supra intrauerint, &orauerint; cum verba literarum Greg. XU. quae incipiunt, Splendor pater gloriae, id expresse habeant: &multis probet Martin. a S. Iosepho citatus 3 ita ut si quis centies unam ex Ecele*s Minorum ea die ingrcdiatur, & oret ut supra, toties quoties ingressiis lacrit , & orauerit Indulgcntiam Plenariam conse

quutus erit.

Petes qui fieri potest, ut quis semel in die lucratus Indulgentiam Plenariam, possit eam codem die iterum lucrari. Respondeo id posset'. si iterum peccet. 2'. poste etiam eam lucrari pro vivis, aut desunctis, si ad id a Papa habeat potestatem, videbimus autein inserius quasnam Indulgentias Plenarias ,& alias pro eisdem applicare possit.

I. AVINTVS.INDULGENTIAE PRO SAECVLARIBUS

de Regularibus ut supra impetratae, Ctiam

nunc Vigent.

O C medium a Francisco in salutem animarum assumptum occasionem ministrat agendi de validitate indulgentiarum, ut supra a Pra latis Regularibus impetratarum. Primo igitur liquet Paulum V. Indulgentias ut supra Regularibus concestas, fuisse reuocatas,& nouas quasdam cisdem concessas. 2'. Etiam potes dici vivae vocis oraculo concessas a Greg. XV. dc Vrbano VIlI. sui si creuocatas. His tamen nonobstantibus ex imo i'. cuni Hieron. Rode A in compend. in R. R. resolui. 77. n. ψ . & cum Martino a Sancto Iosepho in declarat. Breuis eiusdem Pauli, quod incipit, Romanus Pontifex de anno 16os. Omnes Indulgentias utriusque sexus Regularibus concessas,' ab eiusdem praedecessiribus in sua vi subsistere. Ratio est, quia hia Ponti sex, dum Privilegia Minorum confirmat, asscrit in suis literis, de quibus alibi diximus plura , se confirmare Didulta spiritualia. Quorum verboru declarationem extra eas literas committcndo Fratri Ludovico a S.Ioanne, illius Ordinis Comiliario, seu Procuratori G cnerali in RomanaCuria existenti dixit,se per ca verba intelligere Indul-gutias, cui, cum eidem Pontifici instarct, v t per nouas literas expresso cas confirmaret, respondit non conuenire propter Rcucrentiam dignitati supremae debitam, quae cum decorc suas literas paulo ante In dulgentiarum illarum reuocatorias editas, non poterat expressi re uocare, ne leuiter mutare sentcntiam videretur a sed sufficere ea quae

319쪽

supra, & confirmationem a se factana literarum Clementis VIII. Pri uilegiorum Minorum confirmantium, in quibus Indulgentiae expresse conlirmantur. Verba autem praedicta ruin literarum Pauli immediat ac tinfirmationi literarum Clement. sic habent: Cum omnibus, in μ-gutis, in eo scilicet Clement. Beui. contentu clausulis, sub quacumque forma, Mir expressione merborum. Ex quibus constat, omissis alijs rationibus, Breue reuocatorium Pauli non ossicere Indulgentijs, a pr. decessoribus Regularibus omnibus concessis, cum sint confirmatae ex confrinatione Indulgentiarum unius Ordinis , qua aliae aliorum ordinum debitu censentur confirmatae, ut alibi probauimus , & tenet citatus Martinus cum alijs , qui etiam merito existimat subsistere Indulgentias ab eodem Paulo reuocante, ut supra, concessas, ratio est, quoniam hic Pontifex confirmat absolute omnes Indulgentias .

concestas; ergo & suas etiam confirmare censetur, v t manifestum est cx trito axiomato iuris. Existimo 2'. Indulgentias vivae vocis oraculo Regularibus, & Saecularibus concessas, ubi literae Praedictorum Greg. &Vrb. suerunt debite publicatae, certo valere, ut constat ex eorumdem Pontificum

literis, quae nullatenus de Indulgcntijs loquuntur, sed tantum de Imdultis, & Gratijs spiritualibus,quas reuocant; nomine autem indultorum, & gratiarum spiritualium non veniunt Indulgcntiae, ut optime inultis probat Porici. Verb. Indulgentia in dub. Regular. n. II. Existimo 36. Indulgentias Saecularibus, intuitu etiam Regularium concessis a sortiori valere, quoniam huiusmodi literae Pauli, Greg.&Vrbani eas non reuocant, Vt probat optime Portet. Verb. Indulse'

Verum ut Regularcs ad magnum illum Thesaurum Indulgentiarum sibi apertum, pro semctipsis , &vivis, ac defunctis Saecularibus, re

Regularibus lucrandum , ardentius moueantur , Indulgentias hic maiores ex citatis compend. Priuileg. &Martino Collectis, appo

nam. Sunt autem hae, quae sequuntur.

Primo itaque Minoritarum habitum suscipientibus concessa est Indulgentia plenaria duplex, a Sixto IV. & Iul. XI. eo die quo cum habitum suscipiunt:& in die,quo vota emittunt: Eadem duplex Indulgentia plenaria similiter concessa est, a Sixto IV. & Paulo V. Omni die Dominico Fratribus Eucharistiam sumentibus con-eessa est Indulgentia plenaria ab Innoccnt. VIII. 3'. Sacerdotibus celebrantibus Missam picia. Indulg. concessa cst ab Innocent. VIII. Sixto IV. & Leone X. '. Sumentibus Eucharistiam diebus Festis Sanctorum ordinis ἰindulg. plen. ab Innocent. VIII. Similiter consessis, & sacra Eucharistia rc sectis in diebus S. S. Petri & Pauli. B. Magdalenae, Sanctorum 4o. Martyrum. S. Lucior, & S. Albcrti, ind. pleia. a Greg. XIII.

conccsta est.

320쪽

3'. Dicentibus, vel audientibus Missam Conceptionis Immaculatae, & orantibuS pro sua sanctitate, dc pro uniueriali Ecclesia, indulg. plen. 6q. Quater in anno de consensu superioris proprius cuiust ibet confestarius potest ci dare in confessione indulg. pleia. cumque absolucre, ac cidem innocentiae, qua potiebatur in Baptismate restituere e Benedictioncisisque Apostolicam nomine Papae ei impartiri ex Leon X. Sicut etiam eamdum plenissimam, ut supra in die S.Catharina: Martyris ci concedcre ex eodem.

Q. In omnibus Fcstiuitatibus Domini nostri,&B. Virginis. S. S. Petri & Pauli, S. Francisci, N omnium Sanctorum,& in tota hebdominada sancta , consessarius potest cuilibet Minoritae dare inconsessione indulg. plen. ex Leon X.

8'. Fratres recitantes quavis diebhora, quouis loco, etiam extra conuentum, sex Fater noster, & sex Aue Matria, dicendo in fine, Gloria Patrι, erc. lucrantur omnes indulgentias Stationum Romae, Hierusalem,Portiunculae, B. Iacobi in Galicia, ex concess. Alexandri j VI.s'. Fratros visitantes has Ecclesias, orando pro exaltatione Sanctae Ecclesiae, extirpatione haeresum, & pro pace intcr Christianos Principes, lucrantur omnes indulg. picn. & non plenar. Vrbis Romae quolibet, tempore, die,&cuilibet Ecclesiae concessis. ex Sixto IV.

Io'. Ijdem recitantes Coronam Saluatoris, cx io. Pater, sese. & totidem Ave, gyc. compositam, lucrantur indulg. plen. ex Leon X. a similiter lucrantur indulg. plen. Recitantes Coronam 'ronis, ex To. Aue Marιμ& 7. Pater noster constantem, addendo insuper unum Pater noster,dc unum Aue Maria. Ex Iul. II.&Leon X. Infirmi quoque utra

que lucrantur , dicendo pro prima corona Psalmum, aut Hymnum Domini, & pro secunda Hymnum Virginis. 11'. Ijdem visitantes Ecclesiam aliquam ordinis sui, dicendo tres

Pater uoster, & totidem Aue Maria, vel Psalmum Exaudias te Dominuι lucrantur omnes indulgentias concessas , & concedendas quibuslibet Ecclesijs,&locis, orando pro anima Clement. VII. qui autem

legitimc impcditi non valent eam Ecclesiam visitare, possi int dictam indulg. lucrari in quolibet alio loco ex eodem Clem. I Σφ. Recitantes Psalmum Miserere, & Orationem, Deus qui inter Apostolicos Sacerdotes, in quibuscumque sui ordinis Ecclesijs lucrantur indulgentias Roma , & totius mundi ex Innocent. VIII. & Alexand. VI. II'. Recitantes tres Antipta. videlicet Angeluae Domιni, me. Ecce Ancιlla, orc. Et merbum caro, εν-c. & tres Aue Maria, dum pulsatur si-lutatio Angelica, lucrantur indulg.plen. ex Adriano VI. I . Consessarius cuilibet Minotitae in articulo mortis potest concedere indulg.

SEARCH

MENU NAVIGATION