장음표시 사용
321쪽
ylen . Ex Mart. v. Eug. IV. Nicol. V. Calixto III. Pio II. de Sixto IV. 1 o. Praedicti Fratrcs possunt applicare omnes has indulgentias pro defunctis per modumseu ragi, Ex Leon X. & Sixto V. Imo etiam, Meas, quae concessae fuerant ante annum A. Pontificat. Clem. VII. videlicet annum. 13I6. pollunt 'pro vivis applicare ex eod. Clem. &probat Henricq. lib. 7. de indulg. cap. 8.Sun t & aliae indulgentiae a Paulo V.concessae prima est quod fiatres visitantes suas Ecclelias in diebus, in quibus Romae fiunt stationes lucrantur easdem indulgentias, quas in cadem urbe facientes stationes lucrantur, dummodo orent pro pace inter Principes Christianos, extirpatione haeresum, exaltatione sanctae Μatris Ecclesiae , & pro summi salute Pontificis. Secunda est indulgentia plenar. cuilibet Sacerdoti primam Missam celebranti,&alijs Regularibus consessis, & sacra Eucharistia refectis, eamdem auὸientibus. Has indulgentias recensere volui, ut Regularis quisque sciat, quos fructus pro se, & pro alijs ex Christi thesauro colligere possit. Occasione tamen illarum, quaedam notanda steniunt, ac I'. Non esse necessariam aliquam causam adaequatam ad concessioncm indulgentiae, sed sufficere causam piam, ac propterea valere omnem indulgentiam, cum nulla reperiatur concessa s nisi supposita causa pia, videlicet liberatio hominis viventis, aut de iuncti a poenis, quas illius peccata merciatur,quae semper interuenit licet aliae multae soleant interuenires unde mihi videtur grauissimorum quorumdam doctorum disceptatio inutilis, dum causam aliam necessariam requirunt, cum usus Papae in illis concedendis eam non deposcat, ut manifestum est petentibus eas, dat enim osculanti sibi pedes indulgentias, & in alij x similibus occasionibus, nulla alia praeter praedictam existente causa. 2'. Notandum est indulgentiam posse absenti, & nescienti, imo nolenti concediscum ab eius volutate, praesentia,& scientia non pendeat istisfactio pro peccatis suis, ut de Christi pro sominibus satis-ctione constat, ac propterea si Papa Romae existens aperit thesaurum indulgentiarum, mihique Burdegatae existenti inscio , ac etiam nolenti applicaret, valcret indulgentias Vnde falluntur ij grauissime , qui existimant debere indulgentias scribi, & fgillari , ut valeant, maius enim est absolui a peccatis, & censuris , quorum absolutio
nec sigillum, nec scripturam rcquirit si sed dam verborum pronu elationem. Vnde consequenter non requiritur in eas lucrante intentio eas luerandi, sed suffcit ea opora facere , quae indulgentia praescribit. Quod optime norat Franciscus , qui propterea noluit literas indulgentiae Portiunculae sibi oblatas accipere. 3'. Nullam distinctionem esse inter indulgentiam plenam, pleni Disiligod by Corale
322쪽
rem, & plenis sinani, sed pro una, & eadem sumi : vocari que aliquando plenissimam, quia cum ca coniuncta est potestas absoluendia censuris, Scalibus reseruatis, ut videre ost in dicto compend. Priuilegior. Mendic. Verb. Absolutio extraord. quoad Fratres, & Verba Indulgentia quoad Fratres.
q. Notandum est differre multum indulgentiam vivis concessam ab indulgentia, quae defunctis conceditur ι illa enim per modum ab solutionis datur, haec vero per modum suffragij , ut a uicin hi duo teriamini intelligantur, sciendum est tria in bono hominis opere reperiri. i. est bonitas, de rectitudo conformis Regulae rationis, qui facit bonum habentem. a. est ut illud opus sit dignum laude, & gloria saltem humana. Sic vero procedat ex gi alia, est meritum dignum gloria diuina, quia iuxta Matth. s. homines ob ca opera glorikcant Deum Patrem. 3. habet ex virtute poenitentiae, Ut sit satisfactorium pro poenis debitis peccato. Si ergo opus bonum est l. honestum mihi
2. Delectabile Deo in gloriam cius. 3. Vtile mihi. Haec omnia Christi operibus applicari possunt, erant enim honesta, Deo delectabilia in ipsius Dei gloriam, Sc satisfactoria, non sibi, qui nulla satisfactiona indigebat, sed hominibus f cumque propter personam suam infinitae perfectionis, essent infiniti valoris , per redemptionem, de Sacramentorum applicationem non cxhausta est cius fatisfactio, sed remanet semper in nita in thesauro Ecclesiae, non in aliquo loco materiali, sed in acceptatione Dei, cum autem Papa sit supremus dispensator illius thesauri per applicationem Sacramentorum, sic etiam cst illius , per applicationem indulgentiarum dispensator, & sicut per absolutionem Sacramentalem applicatur pars satisfactionis a peccatis absoluto, ita ut ab aliqua poena debita soluatur,sic per indulgentiam vivis per modum absolutionis applicatur,aut sussciens satisfactio pro poena debita peccatori, pro peccatis patratis, eo modo quo Papa ex thesauro illo dispensa uertis unde insallibilem coosequitur effectum , nisi peccator obicem ponat. Non tamen ita seres habet,cum Papa dat indulgentiam defunctis; nam eam dare eis non potcst, nisi per modum suifragia, quod ita est intelligendum s videlicet, ut ille, qui lucratur indulgentias prode- iunctis offerat Deo iustam satisfactionem pro poenis debitis animae
in purgatorio cxistenti, rogetque eum, ut illam acceptare digne tur , quam acceptare , vel non acceptare est in ipsus arbitrio, cum non promiserit eam se acceptaturum , nec ex ullo pacto ad id se obligarit. Improbabilis autem mihi videtur ea quorumdam ctiam grauiss- morum doctorum sententia, arbitrantium indulgentias prodeste dclanctis comodo quo vivis, videlicet infallibiliter, de per modum
323쪽
absolutionis,quos citat , & sequitur Diana tract. D. de Indui.&Iubit.
Nam io. Concilia,& Pontificum rescripta utuntur terminis, premo
diι-ufragij, & non terminis per modum absolutioms. 2. Id probat consensus communis sidclium, qui post applicatam alicui animae indulgentiam , nilominus proca sacri hcare, & orare pergunt , quasi ipso iacto significantcs indulgentiam, etiamsi cius concessio iusta causa subnixa videatur, non habere tamen infallibilem cisectum. Nec dicas aliquando positum fuisse obicem ex parte illius animae, quippe quaecum cisci corpori iuncta pietatem, & curam erga animas pumgatorij non habuerat s ac propterea non meruerat iuuari per indulgentias, ut ait Caiet. Nam praeter quod hoc per se absurdum videtur; fundamentum communicationis su stragiorum non est aliquod peculiare meritum animae, sed solum status gratiae, ut tenet citat. Diana post alios, ea autem non potest ponere obicem indulgentiae lucra dar, sicut homo dum vivit ei obicem ponore potest. 3'. Quod ex comtraria sententia sequeretur fundationcs pro defuncto cessare, si ei una indulgentia plenaria esset applicata,nec obligari ampli lisCapellanum fundationis celebrare pro eo Missas cx fundatione debitas, ac exco sequenti haeredem illius desuncti non teneri solucre legatum ex sundatione , quod asserere non solum est penitus absurdum , verum
etiam poena dignum, quam inflictam suisse cuidam audiui Romae, qui deserendo Iubilarum per Italiam , scripto nonnulli haeredi pro miserat, Patris animam h purgatorio statim liberandam, si pro ea illud Iubilarum , pro defunctis indulgentiam plenariam continens , curarct lucrandum, quod cum ab haerede factum csset, & Cape II nus legatum, seu stipendium de Missis annuis pro anima patris celebratis ab eo postularet, haeres recusauit, scriptum ostend cndo, & dictam indulgentiam applicatam probando, ac ex consequenti animam patris ab co tempore a poenis purgatorij liberam extitisse. Lite autem super hoc negotio Romam delata, huiusmodi sponsor per sententiam ad Trirem cs damnatus suit. Ex quibus videre est sententiam infallibilis effectus in indulgenti js pro defunctis, non esse Romae approbatam , sed rc probatam. q. Notandum cst satisfactiones superabundantes sanctorum reponi in thesauro Ecclesiae, sicut&Christi satisfactiones, diuersmode
tamen concurrere ad Indulgentiam si Nam hae concurrunt, ut causa
uniuersalis, illae autem ut causa particularis, quae mota a Christo, vir- . tute eius causat immediate totum effectum indulgentiae, & pars haec Consumitur ca applicatione satisfactionis. Et si quando consumeretur tota sanctorum satisfactio, satis esset sola Christi satisfactio, applicata pzr vim clauium : ut sola applicatur immediate per Baptiomum ad remissoncm totius culpae, S poenae. Haec autem ratio causae Diuiti su by Corale
324쪽
vniuersalis auget ossicaciam, ut enim valor nostrae satisfactionis, dum coniungitur Sacramento poenitentiae, crescit cx fatisfactione Christi: ita valor satisfactionis sanctorum per claues, S indulgcntiam coniunctus satisfactioni Christi, fit auctior et efficacior. Indulgentijs, Sacrorum ordinum Praelati quamdam aliam vetaluti indulgentiam ex his, quae insta claustra habentur s videlicet pa
ticipationem , seu communicationem bonorum operum suorum subditorum in Saecularium falutem conuinxerunt I quam ipsis conserunt,
ut ad cana multiplicatis intercessoribus, & auxilijs facilius perueniant. Notum est enim ijs, qui Theologicis incumbunt studi)s, dupliciter nos prodeste alteri de bonis nostris spiritualibus. I. Perviam meriti. 2. Pcr viam satisfactionis. Via meriti consistit in aliquali dignitate habendi, seu impetrandi libi, Vel alteri aliquid, tamquam
aliqualem mercedem,seu praemium operis, quod dicitur meritorium. Via autem satisfactionis consistit in cxsolutione, seu rcdditione ae quiualcntis ad poenam, quae redimitur in toto, vel in parte. Prosumus autem per viam meriti dupliciter I. cum per charitatis vinculum cum alijs Christianis in gratia existentibus coniuncti sumus, & de illa participatione proximi in nostris operibus bonis loquitur Symbolum Apostolorum , cum exprimit Sanctorum comm monem, & Regius Propheta, cum dicit: Particeps ego sum omnium tia
mentium te , fur custoHentium mandata tua. 2. Prosunt merita nostra
proximis per viam meriti. non solum in charitate existentibus, sed ctiam peccatoribus , ratione specialis intentionis nostrae, seu dum applicamus bona nostra meritoria aliquibus distincte , sue confvsh. Prosumus vero proximis per viam fati Siactionis, dum opera nostra facienda dirigimus in peccatorum corum dem satisfactionem, diximus faciendas nam facta,si poenae peccatis nostris debitae superabundent,transeunt in thesaurum Ecclesiae,sicut&Christi,&faustorum sa- . tisfactiones; Intcntionem seu applicationem,ut prosint addidimus,addisterentiam meritorij operis, quod ut vidimus I. modo communicatur, sine applicatione omnibus ingratia existentibus, nam si haec satisfactio sine applicatione proximis prodesset, nullus esset, qui propria satisfactione indigeret , cum sint infinitae satisfactiones superabundantes, ut illae Christi,& sanctorum, ac etiam viventium, quarum auxilio a proprijs debitis poenis solueretur, nec quidquam ab eo sobuendum superesset. Praemissis ex doctrina communi suppositis, dicimus Praelatos Regularcs posse subditorum bona spiritualia proximis communicare tam quoad vim satisfactoriam , quam quoad vim meritoriam, nam
dubium non est, quin quilibct Regularis illud facere possit) Ratio est, quia qui bona temporalia subditorum communicare possunt, &- Disiligod by Corale
325쪽
spiritualia etiam poterunt f possunt autem illa communicare ergo haec quoquc communicare valebunt, quoniam co ipso quod habent curam Congregationis , seu Conuentus , habent quoque auctoritatem dispensativam communium bonorum corum, qui in ijs morantur Vt constat cap. euanto. dc trans . Set . q. I. cap. 4 uocumque. Illud etiam . tenet D. Thomas in .dist.2o q. . I 'alud. Richard.&Doctores
Non putes tamen omnimodam Praelatos Regulares habere auctoritatem ca dispensandi s nam non possunt dispensare Saecularibus, aut alijs ea quae necessaria sunt subditis pro sitorum satisfactione peccatorum ; nisi ipsi consentiant,quoniam bona particularia pro se ipsis facta, vel alijs a se spccialit crapplicata, non sunt bona communitatis,&propterea non possunt Praelati de illis Regularitcr cis inuitis dispo re scum non in omnibus absolute subdantur subditi Praelatis, neque in omnibus eius bonis spiritualibus ipsi habeant potestatcm picnariam ς sed in spiritualibus tantum sit perabundantibus communicabilibus, Ut dicunt Doctores, & probat Corduba quaest. 42. de Indulg. dict. I. Diximus regulariter loquendos nam potest contingere casus, &ta les urgentissimae circumstantiae concurrore, quod pollent ipsi Praelati bona satisfactoria, d meritoria suorum subditorum, quantum uis ipsi subditi illis indigerent , alijs communicare, ut saepe saepius in Religionibus contingere solet ; vndc Praelati cx hoc iure iubent fieri disciplinas, orationes, ieiunia, & alia similia extraordinaria, ut
proximis applicent, licet subditi ipsis indigeant. Nec Franciscus alienus suit ab hac sententia, imb & suffragatur, ut satis aperte constate X s.ratione,quam asscrt, quaeredo cur suos Minor. in mundum miserit
Deus; post qua enim reddidit illius missionis rationem 4.videlicet, utcssent tcstes,&sequaces verbo,& opero Christi charitatis,&assectionis aiu sal in omnium animarum, &c. postca subdit: πιμι testes
imitatores fiat sobrietatis, mitisatis, condescendentiae , di misericordiae . atque puritatis, per moderatam abstinentiam, ieiunus, ac labores, erper piam, ac charriatiuam condescensionem, acsubleuationem asipitiarum, in receptionem, assanationem Infirmorum peccatorum , ac corporis μ' animae nιti Htatem, actuntatem. Haec ille: quae proscctb dicere non poterat , nisi illius suis et sentcntiae, quomodo cnim quis imitari Christum potest in cbrporis macerationibus, &c etcris ante dictis ; nili sicut Christus perca pro peccatis satisfaciendo, aut per ea gratiam,
S alia bona spiritualia pro ipsis impetrando quocirca ij Praelativere Franciscum , ciusque doctrinam sectantur, qui& meritoria suorum subditorum opera pro peccatoribus ad impetrandum a Dco aliquid pro cis applicant, aut cadcm etiam ut satis sectoria ex superabundanti applicant, ad satisfaciendum poenis peccatis corum demdcbitis. Eiumdem
326쪽
Eumdem misericordiae affectum praulare debent omnes Regulare S crga peccatores , tum viventes, tum defunctos, maxime vero Conseilari j erga suos poenitentes , quos experiuntur ad satisfaciendum pro peccatis suis difficiles, quod plurimos scimus prastare, qui non solum de superabundantibus bonis operibus suis eis distribuunt, sed voluntarie corporis macerationes ad hunc effectum assumunt.
admittere puellas in Monasterium ad habitum monialium suseipiendum ; nisi venientes. libere, M non coacte.
V P E RE R AT, ut expensis Praelatorum Regularium
erga subditos Oisc ijs, quae etiam ut plurimum moniales illis subditas respiciunt, aliqua specialia ossicia , quae ad illos, ut pote viros non possunt pertinere expenderemus u quocirca hoc caput apposuimus:& in aditu supponimus, quod licui virorum Religiosi conuentus ad vitanda mundi pericula sunt institutii ita & maiori consilio, ac prouidentia mulierum, quae fragilioris sunt sexus, suerunt i stituta Coenobia. Sciendum igitur est, quod ab incunabulis Ecclesiae mulierum monasterijs fuerunt in eremis creeta, quae Monachorum regimini subiacebant f quinimo non defuerunt sanctae mulieres, quae tonsocrine, habituque virili suscepto, inter Monachos, incognito, dum viverent sexu, Religiosam vitam degerunt : Postquam
327쪽
vero in ciuitatibus monasteria Religiosorum fucrunt constructa : ILlud idem de Religiosis sceminis factum cst a beata Scolasti ea Sancti Benedicti sorore; a b cata Monica S. Augustini matro, quae ordinem Canonicarum institu it: & a bcato Francisco, qui ordinem S. Clarae erexit, ita vi pauci sint ordines Regularcs virorum , qui suas moianiales non habeant, licet non omnes ab institutoribus ordinum suan, Originem, seu institutionem habuerint, ut de Carthusian, monialibus legitur, quae posteriori a B. Brunone tempore institutae suerunt, ut cui volenti Deo longc a saeculo famulari, non conueniret una moiani alium Rcligio, non displic cret alia, & sic diuersorum institutorum pollit fieri electio, quam prosus liberam esse debere docet Francis.cus, in cap. 2. Reg. S. Clarae hi S Verbis z Sι qua mulier diuina inspira tione venerιt ad sorores volens mitam istam accipere et Exprimit autem
perfecte vir octus conditiones libertatis , qua mulier moueri debet ad ingressu in Religionis , ad quam oculate intendere icnentur Praelati Regul. I'. debct moueri illa mulier inspiratione diuina, quae non cogit libertatem, sed eidem suadet ingressum, motiuis desuper, non terrenis, neminem enim cogit Deus, cui hominis libertas est in pretio, illi tamen inspirationi non aduersatur inductio, quae a parentibus, aut ab alijs motiuis desuper fieri solet. Nec illa suasio, quae fit per testamentum, in quo foemina instituitur haeres , aut dotatur ea conditione, ut fiat monialis, ut referunt decisum Armend. in addit. ad recopitat. leg. Nauarr. lib. a. tit. I8.&lib. de Religion. n. 62. &AZor. instit. morat. p. I. lib. II. cap. s. q. 2. vers quaeres. Nec illa suasio, quae fit a parentibus, ctiamsi fiat importunis precibus, saltem vi sentiunt Doctores aliqui, quibus tamen multi contradicunt, qui non immerito iudicant auctoritatem, & importunitatem patrum, & matrum maximam vim inferre, praecipuE s puclla, quae importunis illis precibus fatigatur iunior,& nondum nubilis, & adhuc incapax praeuidendi difficultates vitae illius durioris , & ignara impetus naturalis, sue constitutionis, multo vero magis, si in hunc
finem domi suae despiciatur negligatur, ut durius quam alii liberi
tractetur, ac compellatur, quae omnia Praelati serio expendere te nentur,nec rem illam monialium discretioni permittere δebent,quas costat aliquado vix ad aliud attcndere,quam ad puellarum receptionem, aut dotem, nulla habita ratione diuinae vocationis, quam agendi rationem Theresia plurimis in locis grauissime improbat, &damnat, cuius uotis utinam monialium omnium praesectae obtemperarent, & haec sentcntia tutior est, & melior, & in praxi sequenda. Nec M. Si parentes illi manifestetit statum monachalem sibi conuenire: & quod non habeat dotcm pro matrimonio: vel quod non sit illi securum manere in saeculo absque matrimonio, vel abique mo-Dioili oci tib Co ole
328쪽
nacliatu, ut existi iniant Riccius in praxi tom. I. resol. 399. n. q. Porrclin addit . ad dub. Rcgular. Verb. Mumatis. n. II.& Villat Ob. In sumnia. Dcbct moueri propria voluntate, non aliena, unde virianctus hanc conditioncm posuit videlicet Volens. haec autem talis crit,si consideratis viribus proprijs statum Regularem amplectatur , ut sibi conueniciatem, & suis cisdem viribus non superiorem, non esset autem volens, si voluntate sola parcntum , qui eam nondum natam, aut in infantia Deo monialem obtulissent, illum amplecteretur, nili . ipsa in adulla aetate constituta oblationem de se factana acceptaret, non enim voluntas parentum cst filiarum adultarum voluntas, licet
sit talis, dum id infantia, & pueritia degunt, ut in serius dic cmus.
V. Debet mulicr ad statum Regularcna non mitti, non duci, aut trahi , sed venire, quod est actus maximae libcrtatis, quem volens exprimere Franciscus addidit, hoc vcrbum: Et venerit ad Sorores. hanc autem libertat cm in puella, aut mulicre agnoscent Praelati Regulares, si vel ipsa sine comite, cui reuercntiam exhibere teneatur, adimonasteria petens habitum Religionis accedat, vel si scripto, aut pcrsuum confessarium postulet, vel importunis precibus ad hunc effectum apud parcntes saepius instet.
Hanc autem libertatem, quam ex tribus praedictis comm cndant Iura,& maxime Tridentinum,quamve exploratam vult ab Ordinario, semel ante habitus Regularis reccptionem, &semel ante votorum
solemnium emissionem, non exigit masculis induendis,& ad professionem recipiendis. Ex quibus colligere est Praelatos Regulares non debere admittere ad habitum Regularem, seu ad ordinem foeminam coactam; nam si plene libera potest tantum ad illum admitti, procul dubio est consequens , Ut coacta non debcat admitti. Coactam autem declarant Iura , & Doctores illam, quae metu, vel vi compcllitur ad Monasticam vitam amplectendam; ut nimis frequenter contingit,in domibus, Magnatum , parentes enim, Ut unum, aut alterum e suis progenitis, diuiti)s potentem post se in seculo relinquant, filias minis, verbis,&aliquando verberibus,&carcere cogunt ad ingrcssum, in monaste- .ria , cum salutis illarum, & suae aperto periculo, nec non etiam salutis Praelatorum Rcgularium, si huiusmodi vim animaduertentes , ad receptionem illarum consilium, aut consensum dederint, ac anathemati, sicut parentes subij ciuntur iuxta cap. 18. Sess. 13. Trident. de Regul. Quare Praelati praedicti aduertere tenentur,s quid coactionis in muliero recipienda intersu erit; illud autem facile suspicabuntur i. si
audierint a domesticis , aut a parentum consanguineis eam ad Religioncm suscipiendam fuiste a parentibus vi, aut metu impulsam, ipsa
329쪽
saepius ingressum , maximi: si sit Clauda, Gibbosa, aut Cocles, aut
similem patiatur difformitatem. 3. Si parcntes sint ni inium de ingrcitu solliciti, & repulli turbentur. . Si copiosa ad hunc effectum munera offerant. 3. Si grauiter serant, dum audiunt filiam cogitare de mora in culo, aut de regressit ad saeculum. 6. Si Praelati spiritus seruore eam carere experiantur s Denique si ca omnia , vel aliqua, aut ijs senilia deprehcndant, poterunt prudenter ut dixi suspicari mulierem huius inodi fuisse vi, aut motu ad monasticam vitam se stipiendam inapulsam: ac propterea illi valedicere, seu repulsam dare tenentur, cum illa inditia de vi,& metu, a parentibus adhibitis, sint multum probabilia, urgeantquc humanum intellectum ad sentcntiam illam ferendam si alioquin licam non ferant, de illius ad professionem ad missione, nil aliud sperare queunt, nisi perpetuam in ipsis conturbationem, cum monasterium, vota, & disciplinae Regularis obseruam tia sint illi onera intolerabilia, quae cum alijs sint deliciarum Paradisus, sunt illi quotidianus insernus, o quo, si etiam cum semmam naster ij inquietudine, &Religiose pacis priuatione , ac Saecularium scandalo, de quibus parum curat, non possit exire, ut a vinculo V torum per sententiam iudicis soluatur, ad alium, nisi Deus suo effiacaci auxilio affulgeat,praecipiti peccatorum cursu,desperata transibit.
mulierum, aut puellarum, quae ad profitendum habitum Religionis suscipiunt, capillos rondere impedire ne postea e Monasterio, nisi in quibusdam
APILLOS tondere ijs, qui nouam vivendi formam ii
saeculo , & extra illud ample etebantur, antiquitus conis laetum fuisse testatur cap. clericus de vita, & honestate Cleric. & cap. Si quis eodem, tit. & Clement. Atten- . deutes, de statu monachorum, cuius tonsionis mysteria videre poteris apud Thomam Aquinatem in q. dist. et . q. a. Franciscus hunc antiquum morem secutus,praecipit monialibus seis induendis capillorum tonsionem his vcrbis: Tostea capillis tonsis in rotundum. Hoc autem iussit , ut significaret I. mulierem veste Regulari indutam d*bcre quaecumque temporalia , &seperfluas mundi diuitias, quae
330쪽
per capillos designantur, iuxta August. tradi. 3. in Ioannem, omnino dimittere, ut pauperem sponsum liberius imitentur, & aequius amplectantur. AEquae equidem sortis dccet este sponsum & sponsam I in quibus, & amorem mutua conciliat aequalitas,& dilectionem minuit quaecumque imparilitas. a. ut tignificaret deberc illam cogitationes superfluas, ac deffluentes, a mente rc secare, quae iuxta Origen. hom. 8. in Leuit. Ambros. lib. de Spiritu S. in Prologo. Greg. lib. a. morat. cap. 26. & alios , pcr capillos significantur. In quo video Franciscuin arguere prudentiam Saecularem , a quibusdam recentioribus monialibus obseruatam , in quibus capilli velantur quidem , sed non tondentur, nili profestione secuta, quod non ausim in illis, nec in earumdem Praelatis argueres licet hic mos videatur saeculum nimis sapere, &occationem respiciendi retro non resecare. Mulier enim,quae in capillis suis,unum ex praecipuis constituit ornamentum; illis remanentibus intoniis, faciliorem sibi ad saeculum parat reditum, quem veretur cogitare, dum se agnoscit illo ornamento carere. Nec dicas mulierem tonsam pudore potius , quam amore Dei, illo ornamento deposito in Religione retincri, ac propterea illius pro sessionem non esse virtutis Heroicae, sed tantum humani respectus actum sNam alius est ,&similis illi qui peccata, & peccandi occasioncs cxpudore euitat s quem pudorem Deus ad hunc effectum posuit in homine, qui quidem si simpliciter esset humanus, non haberct mcritum,
sed in Christiano vix a merito separatur, cum concomitante Dei auxilio ex motitio supernaturali, in actum etiam supernaturalem transeat. Vnde saepissimc videmus viros ,& foeminas, contraria saeculi fortuna , ac etiam necessitate impellente monasterium petijsse , de inibi uita reliquum sanctissime degisse s vincula enim sunt temporalia huius mundi bona, aliaque hominum, praecipu e mulierum ornamenta, quae soluero Christus seque ktibus se, iubet, ut ijs solutis absque impedimento currat sponsa ad sponsum in odorem unguento serum suorum, quod ignotum non fuit Franciscos Unde de abdicatione bono tum, Maliarum saeculi rerum suis sequacibus, & de tot fionc capillorum suis monialibus legem promulgauit. Non suis cit tamen mulierem vestibus Regularibus indui, tonderi,& in monasterio reserari, nisi etiam ad perseuerantiam in proposito auxilium admoueatur, hoc cogitans Franciscus , & gnarus , quod
mora in eodem loco iuuaret ad earundem perseuerantiam , prohibuit mulieri iam admissae egressum e monasterio, his verbis: Deinceps extra mon.isteriumsine vidi, manifesta, in probabiti causa eidem exire non liceat. Noverat prosecto vir sanctus clausuram mulierum suisse omni
tempore commendatam, nec immerito, cum Deus Deuter. I s. prae
