De principiis juris naturalis enchiridion. Auctore Guilielmo Grotio jcto Delphensi

발행: 1667년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

1 ia DE PRINCIPII stiale, ut ficiat una trisque vas fuim IOUHere insancti . 'ultime, X honore, vini in palpione desiderii, tu gentes quae

XVI. Plura ad hanc materiam de concubitu illicito possent in medium adduci, ut puta raptu Virginum, de stupro Uiolento, & alia id genus ; de quibus nos jam verba non faciemus, quia eorum peccatorum natura, ex iis, quae hactebus disseruimus, facile potest cognosci, &quia ea omnia apud Juristonsultos suis locis, fatis accurate tractata , tropcri re est. CAp. XIII. De furto.damno injuria dato. I. I Unc ordo nos deduxit ad ea nocumenta, quae hominibus circa bona inseruntur, in quibus 'praeceptum de furto praecipuum locum obtinet. Quod &ipsum juris naturalis esse, Jurisconsulti nos docent veteres, qui furtum natura turpe & lege naturali prohibitumg: exsertis verbis pronuntiant, idque definiunt contractionem fraudulosim lucri fac digratia, Pelipsius rei, vel etiam usus ejus ossessionisve. h Εtymologiam etiam addunt a Graeco sermone, qui Wes sappellatjum, a ferendo, id est, auferendo, sic dictos. II. N

122쪽

, II. Neque lotae quaerenda est ratio , cur hoc praeceptum prohibitivum de surto, legi naturali attribuatur; nam non tantum hoc inter prima praecepta, omnibus Noachidis a Deo data, Hebraei numerant, sed etiam Philo Ephi testantur: iustitiam in re sitam esse,ut ab eatur alienisJ-Lex altera S ipsa suavitura sandia atquedi Pisaeaes,, quaesemper ου ubique alienis ab eri jubet. Et in eandem sententiam Poeta Graecus Spernenda , si non jure veniat , copia est. Com 1uis aether hominibus , testus quoque , In qua ampliare cuique sic fas es domum , Ut ab alienis retras , ac dii temperet. iCumque supra a nobis stabilitum sit hoc iuris naturalis principium, quod tib eri non ius,alteri ne feceris, nullibi hoc clarius clucescit, quam in hac materia furti. Nemo enim

pati potest, bona sua invito sibi eripi, ideoque id nee alii faciendum esse, per se novit. Nihil etiam magis perturbat humanam, in qua vivimus, societatem, quam cum quis dominio, aut possessione rei suae pri vatur. III. Sed objici hic solet, communionem bonorum ab ipsa natura insti tutam, atque ita furtum contra legem naturae non committi, cui objeetioni ut obvietur, notandum, primo hanc communionem fuisse juris tantum concessivi, atque ita mutabilitati obnoxiam, deinde repetendum hic quod sepra posuimus, Cap. z. q. s. non Omnia ejus juris praecepta direete, & immediate a natura ema-Ρ nare,

123쪽

nare, sed quaedam ex iis fundari in aliqua hypothesiam humani , sic adulterium praesupponit nuptias, & prohibitis

furti bonorum divisionem, qua posita, stasim meum Sc tuum introducitur, quod postea non misceri omnium hominum

interest. Praeterea nec hoc constat, durante communione

bonorum, nullum furtum locum habere potuisse; quin vero contrarium ejus vel inde apparet, quod homini licuit tam arborum, quam terrae fruetias in suos, suorumque usus legere, &decerpere, quos ita lectos, & decerptos, unusquisque sitos faciebat occupando, atque ita jure r tentionis servare sibi poterat, neque alteri cedere renebatur, quod si quis eum iis interverteret, is revera furto se alligabat. IV. Videamus iam varias furti species, ut ejus naturam eo melius investigemus: Et primo quidem furtum aliud est plex, aliud cum , olentia conjuncium. Simplex appello, quod clanculum, & sine armis fit ; & hoc it

rum aut retinet nomen generale ,' ut in iis, quae astu surripiuntur, aut in propriam speciem transit, atque ita peculiare nomen sortitur. Ad quam classem pertinent haequatuor species. I. Sacrilegium, quod est 1 urtiim rei fa-Crae. n peculatus, quod proprie in rem, aut pecuniam publicam cadit. o 3. Plagium , qui sciens,dolo malo,liberum hominem emit, vel Vendidit, P Sc Mineares , qui pecora ex pascuis , Vel ex amentis subtrahunt. q Ad alte

124쪽

ram vero classem Furti, quod cum rituentia conjuncti est, spinat , quae est violenta ablatio rei mobilis facta dolo malo, animo lucrifaciendi. Quae & ipsa varias comprehendit sub se species: Nimirum I. E fractores, qui domos aut horrea furandi causa effringunt, aut parietes perfodiunt; x et . qui ferro obsident latera via- .rum, spoli antque obvios: 3. Praedones, qui praedas agunt,& vi aperta homines adoriuntur: . Piratas, qui mari grassantur, & navigantes infestant, Sc s. Expilatores, qui viatoribus noctu pallia, & vestes diripiunt, & Fures are

ciores dicuntur. Hos omnes furum nomine venire manufestissimum est. V. Maioris quaestionis est, an furtum etiam iri rebus immobilibu eri possit, quae olim inter veteres Jurisconsultos

magnis animis agitata est. Nos magis ad rem ipsam, quam ad conceptionem verborum respicientes, tam eos, qui res immobiles intervertunt, quam qui mobiles auferunt, sub hoc capite comprehendi putamus, cum nulla, quoad peccati reatum, inter eos sit differentia. UI. Quaeri etiam potest, an in ter Uirum X uxorem fumtum committi ruideatur, quod nos ob rationem supra positam etiam asserimus: neque in contrarium movet, quod interpretes juris civilis in hac specie , rerum amotarum, non Furti, vocabulum usurpent. v Id enim ad actionis, ex tali facto resultantis, naturam proprie pertinet, cum enim P a Furti

125쪽

ris Da Ρα IN I PIIs 'Furti seniosa sit actio, eam marito adversius uxorem, aut vicevcrsa, compctere noluerunt : Λἰμι in honcirem motri,nonii turpis actio a rebus Uxorem nCortur. Qilae consideratio nos non tangit, qui de acti one, aut poena ex tali Contrectatione procedente, non agimus, sed ipsius tantum vitii turpitudincm taxanam. VII. Denique & disputari solet an etiam rei minimae

furtum fleri possit , sed & hic idem esto judicium; neque

enim magnitudo, aut parvitas summae, quae suesepta est, in ipsa vitii natura ullam ponit disterentiam, sed tantii min poena, quae a lege civili determinanda venit, quod recte notavit Poeta his versibus, Nam de mire se ae modiis cum burripis imum,

Damnum est, inu facinus, mihi pacto lenius isto. yEstque in hac materia serE perpetuum ut is qui in m dica re peccat, idem facturus sit in majori, si quando

Osserat occasio. Quicquid sit, omnis alienae rei illicita usu patio, hoc praecepto prohibitivo continetur, eodem it que peccato etiam modicae rei furtum involvitur.

VIII. Et haec quidem de extensione hujus legis, in omni sua latitudine, dicta sufficiant: nunc examinandum in , an non & aliquae quasi exceptiones hic sibi locum ven- dicent, quod verissimum est: Prima cst: Nisiqias a Deo ad id expressum habuerit mandatum. Non quidem hoc sensu, ut Deus furtum unquam jusserit qua peccatum est , sed quod praecepto suo, usurpationem rei alienae suo mandato factae,

126쪽

, faciat n0n esse surtum , atque ita nec peccatum ; ut enim verus rei Dominus suam rem auferenti potcsi ad sensum ilium accommodare, & proinde furto alioqui nascituro materiam subtrahere: ita & Deus ex Ilipremo suo. Dominio; quod uni prius concesicrat, alteri potest attribuere. v Ut patet in israelitis, qui divino jussit, atque ita juste, assi gyptios bonis suis exuisse leguntur. a ide supra

I X. Secunda quasi Exceptio : nisi Magistratus alicui mandaverit, ut cuipiam bona sua adimat; quod quidem, non potest simpliciter, quemadmodum de Deo diximus, sed ex causa rationabili, belli nimirum, aut poenae, aut simili, ut supra demonstravimias. b Et hac quidam ratione excusantur, qui in bello ex hostico praedas agunt, itemque qui post bonorum publicationem, ea in Fiscum trahunt,quod abique publica auictoritate, per declarationem belli, aut

sententiam poenalem, ipsis concina, facere non possent. De legibus Lacedaemoniorum , qui aliqua furta permiseriant, aliares est, quippe qui tantum criminis impunitatem indulserint, nisi Iorte putemus, ad acuendam tu Venuino agilitatem, & compescendam quorundam in bonis suis conservandis indiligentiam, lege sanxerint, contrectati Nes alienae rei, quae multa cum arte, & per clancularias machinationes fierent, pro furtis non habendas.

X. Tertia exccptio haec sit: nisi quis humm1 iecessitate P 3 . ad

127쪽

ad ictus res alterinsibi plicaverit. Exempli gratia, si fame

inevitabili pressus, alterius cibariis vitam sustentaverit; quod cur,talis necessitatis tempore non liceat, cum eadem ex causa, nimirum vitae conservandae, hominem ut supra probavimus, interficere liceat, ego sane non video; neque iis assentior, qui hoc casu peccatum quidem manere, λ- Iam vero poenam remittit putant ; utrumque enim hic concurrit, ut talis non tantum a legis humanae obligatione, quoad poenam, sed etiam a legis naturalis nexu, quoad reatum immunis sit, qua in sententia stini Sc Theologo rum plerique, nec hoc mirum: Necessitas enim magnum humanae mibecissitatis patrocinium, omnem legem franstit, sit qui quid coegit defendit. d Et credendum est primam rerum distinctionem in Dominos ita factam, ut ei benigna quaedam receptio primitivi iuris in casu necessitatis insit,neque primos di visores, si ea de re rogati fuissent, aliter fuisse responsuros, ut tradit auctor de Jure Belli & Pacis, qui iaplura Uert argumenta. φXI. Accedamus nunc ad alteram hujus eapitis partem, quae esst de damno per injuriam dato, ut nimirum id sarciatur: cujus praecepti aequitas pendet e duobus principiis natu ratibus, quomm primum est, hominiem non debere alteri vc cere, at terum, quod & stipra attigi mus, aequalitatem ubique ser undam; Cum enim damnvm, damnatio, ab ademptione, ου quasi liminutione patrimonii dicta sint certum estn

ae mini

128쪽

. mihi licere hanc ditainutionem alteri inferre ; clam igitur quis tale quid fecit , quod facere jus non habuit, consequens est ut ea res ad aequalitatem reduci debeat, atque ita ab eo qui damnum dedi t, damnum reparari. 'XII. Omne autem damnum aut dolo, arat culpa datur, eX'tra haec duo non intelligi tur damnum i nj uri a datum; Damnum dolo datum ad maleficia pertinet, quae dolum includunt; sic homicida injustus solvere tenetur expensas, si quae fiant in medicos facta, &iis quos occisus alere ex ossicio solebat, puta Parentibus, Uxoribus, Liberis dare tantum, quantum illa spes alimentorum valeat: sic adulter, & adultera tenentur indemnem praestare mari tum ab alenda prole, S si quid aut ei, aut suis eo nomine aberit, rependere : sic fiar tenetur rem subtractam reddere minis suo incremento naturali, g & cum sequente damno aut cessante lucro. hXIII. Idem & tu daemo cu*a dato Observandum, nam& hic perpetuum est, Nemriem damnum facere, nisi qui id fecit, quod facere ius non habet: damuum accipi culpa d itum, etiam ut eo qui nocere noluit. λ Culpae autem nomine etiam Dius sima dimit. y Neque hic excusseri quis potest per Imperitiam, ut puta quando Medicus medicamento Perpera. nisest usus, aut aliquem imperite secui t; cum Uectare qui quemn debeat, in quoa et intelligit Pel intergere debet infirmitatem suam

129쪽

suam alii per uis sim futuram: m Neque etiam ignorantia hic excusationein meretur, si scire debuisti ex faiula tuo injuriam verisimiliter posse c tingere, γA j. Iuravi, Π semper enim tenetur , qmeam quam debuerat, non curavit diligentiam adhibo e. ' Culpa enim est, quia cum a diligente provideri poterit, non est pro simae Sed dubitari posse videtur,quatenus reparatio Gamni se cxtendat,nos etiam ejtis quod interesst rationem habendam putamus, q nisi id quod interest sit ince

tissimum. I XIV. Caeterum haec naturae lex tam aequa est,ut etiani extensiones aliquas admittat; itaque non tantum tenetur

qu is de eo, quod ipse per se secerit, sed etiam de mandato alii dato ; Damnum is dat , qui jubet dure. Imo & si quocunque modo causam damno dederit: Verum est enisi, eum qui causam pi ebuit damni dandi, damnum dedisse. . Et si quis occasionem damni dederi t: stui enisn Occa uena prasat damnum feciste , detur. V Quin & ille tenetur , qui serpam aegrotum hi liter percusserit, sis is obierit, quia aliud alii mortiferum esse Iolet. ΝX U. Sunt tamen etiam aliquot hic exceptiones, imprimis Vcro, quando ali quis jure suo estnsus, uui enim jure suo utitur nemini facit injuriis: γ Y quia legitime fastum est , nutam poenam meretur η Itaque qui latronem insidiatorem

130쪽

IOR Is Naru RALI s. III diatorem oeciderit, nω tenetur, utiquesi aliter periculum effugeren potes. Item quando casu quid accidit: Si modo culpa ejus sta inveniatur, b caret autem culpa, qui omnia, qt re oportet, o fer vis, ς divinare certe nemo tenetur: d Deinde etian quando quis ne quod damnum obveniat prohibere nota

potest: Culpa enim caret, qui ficit, sed o beremn potes. e A. parse Vero ejus qui damnum patitur, oritur exceptio, si id Iua culpa senti at: quod quis ex sua culpa damnum pii tit, non in te tur damnum sentire Et ratio est, quia du-mum, quia quis sω culpa sientis, sibi debet, ae non aliis ini- putare. g Unde & si quid Magistratus contra resistentenc. violentius fecerit, non tenebitur, quia nimirum ipsta

debuerat non resistere. CAp. XIV. .

. De Falso, Mendaciis, . Injuriis. I. Iximus supra h laesionem alterius consistere in . I factis vel in verbis, nunt hoc addemus, dari etiam crimen, quod utramque speciem comprehendat A tam fact is, quam verbis committatur , falsum nimirum, quod ipsum , ut ad furti naturam proxime accedens,hic congruo soco tractabimus. Est autem falsum dolosa veri-

tutis

SEARCH

MENU NAVIGATION