Politica contracta generalis, notis illustrata. Seu De singulorum ante imperia instituta, et summarium potestatum institutis imperiis, cum inter se, tum in subjectos, jure ac potestate, temperata ex præceptis naturalibus, & gentium conventionibus, tr

발행: 1681년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

168 NOTAE IN I. 68.

rator per se exerceret, sin per alios, auctori tatem ab eo & vim publicam haberet. Sed quq

excommunicatio publica exerceri per modum f. 67. n. 6. paenae ob causam fidei internae , vel mutatam, vel non consentientem Synodorum decretis fidem, etiam quae externe prolata publice in notitiam venit, non potest , fides enim interna imperio vel pene non subjacet: prolatae externe sanior doctrina est reme- d. g. 67. n. dium 8: Itaque excommunicatio, si recessus fit in essentialibus nam qui extra sit essentialia tolerandus) exercenda adversus recedentem, ab eo cui manifesta est ea fides , impropria, quq in actu consiliit negativo , ut abstinentia ab - ejus consortio, separatione, & negata sacramentorum exhibitione, nasi actus aliquis contra leges externus accedat qui pqnam mereatur : quo Verba etiam privata, magis autem doctrinam e loco publico comprehendo. Quamquam vero mutatae vel heraeticae fidei, ejus etiam qui tacere volet, nec resipiscere tamen, in eccletia recte fiet promulgatio, hoc est , extraneum eum esse ab ea quam alii sequuntur fide seu ab eccles a) publice declaratio, qua vulgo fides ejus innotescat, ut declinare singuli e)usdem consortium 3r contagium valeant; & jubere eum princeps fines excedere possit , non per modum paenae, sed vel ob f. .n. 19. pacem ecclesiae, Vel solo territoriali jure I r; . sin: g. 3 i. & ejus qui tacere nolit contumaciam in actu ρῖ externo, vel, si tam impia sit sententia , etiam d. f. 67. n. blasphemiam punire '. Fidei autem natura talis non est ut paenae subjaceat. Sed ob vitam inordinatam , non Canonicam , recte in pse' nam excommunicatio fiet. In paenam vero, Vel ob fidem facta, mores nostri eam moderati

252쪽

nem servant, ne arceatur excommunicatus

a templi accessione, & introitu, cum templa nostra nihil in se sacramentale habeant, S in iis exhortationes ad resipiscentiam fiant. Qua ratione, & altera, qua publicam nempe factam disciplinam diximus, sublata dissicultas est, utrum invito territorii domino possit subjectus, vel ipse territorii dominus a loco publico ar-8. ceri. Per excommunicationem autem potestas maritalis in uxorem non solvitur. Nec liberi parentum obsequio AE: unde conversari uxores .

cum maritis, vel cibum cum iis sumere, liberi cum parentibus, n9n prohibentur, quin 9- si potestas duret, jussi tenentur. Neque eX communicationis fulmen ad exteros extenditur. Nec an aliam recipi ecclesiam excommunicatus, ut una provincia interdictus non versari

in alia prohibetur; nisi loci utriusque domino ita placeret, vel inter diversos pacto convenerit 3 vel lex esset quae utrumque obliget :Caetera distinctae sunt ecclesiae regnis & territoriis suis, ab altera non pendent: princeps Tum cs quisque ccclesiae suae caput la dub Deo, quin modo omnis ejus potestas sub Deo : nec altera

sequens , excommunicari essicaciter princinem , vel ullam in eum exerceri censuram publicam , nisi ultro submittentem non posse, dum a nolente actui sua subtrahitur authoritas, qua subtraria actus positivus re incidit in nega- . . stivum, quo facultas fit fingulis ejus declinandi praesentiam, donec suis potestate imperiali

δὲ adesse teneantur. Quo jure & solvere subjectos poena excommunicationis potest, qua te' cujus solus Chri-

253쪽

nus effectus haec positivos habet: habet enim

. n. 4. eatenus ignoscendi facultatem , quam insig-6 66. η 8. niter probat locus ex Ivone Carnotensi Epi DS Θ si copo , juris ecclesiastici contra reges propugnatore acerrimo , optime ad hanc rem ac- md Grat, commodatus . Quare di sacra facere restitutiso. '' & intra ecclesiam recipere quos Imperator cenaeerit, si pastores recusent, parata adversus eos vel per pignorum capionem , vel missi nem in bonorum possessionem, & alia remedia coactio est. Idem cum superiore circa falsos Ita doctores judicium esto, quod enim ante imperia Christiana fugere pastorem alienum vere a pseudoprophetis , nec in domum eos recipere, nec ave iis dicere, qui actus priva- 'Mau. .is, torum erant,nam & privatis dictum postea cum ab imperio positivi aliquid actui accessit,

deponere , & exauthorare dici carpit: atque hoc sensu depositio, excommunicatio actus civalis s. 67. n. y- est , quod virtutem publicam & coactivam a civili potestate habeat. Quomodo diversae. communicatio a traditione Satanae est, ita ret, o a fia nenae,peccata potesar ab excommunicatione 6 I9: separanda poteli enim retinendi potestas absque excommunicatione exerceri: excommunicatio, quae major est,semper retentionem includit,unde confundi solent. Sed & ipsa retentio eadem apud nonnullos cum potestate tradendi Satanae solet haberi, quasi cujus peccata

retinentur extra ecclesiam sit,is autem in regno Satanae,quo statum omnem extra ecclesiam,non

virtutem illam seu effectum , de quo supra , specialem designant. Ab aliis autem distincte considerata, nihil aliud est peccata remitteredi retinere quam simpliciter peccatoribus ob oculos peccata ponere, & ex verbo Dei, nubio

254쪽

Io imperii jure, ostendere, denique tronum .ciare , non poenitentibus peccatoribus ab ipso Deo peccata retenta fore , cujus poena mortis sit aeternae , poenitentibus remissa , Cujus praemium vitae aeternae: sic applicatio est

ministeriasis & nuda verbi ad personam. Talis

applicatio, monitio, &ui nunciatio fit ad sa- .cram Synaxin acces ris, ut qui involuti peccatis , nec resiplicentes , ab communione se abstineant, ne sudicium sib1 manducent: sed quod monendi jus ad resipiscentiam , &an- nunciandi ex verbo Dei non poenitentibus curaeque singulis privatim non competat, hacte- nus non video. Ipsa vero peccatorum vera ecactualis retentio & remissio solius Dei opus est,

qui animis di cordibus dominatur , & Jesu

Christi qui eam potestatem a patre accepit,dum uterque Veros poenitentes novit. Unde jus hoc referri ad surisdictionem seu imperium spirituale debet η, & ad omnipotentiae spe- Cons. g. 63. ciem quae omni scientia dicitux, nulli vel co1- η legio in terris vel singulis communicatum : neque vero pastorum,vel pontificis,vel cujusquam

hominis ea jurisdictio & potestas est, quorum

non ea vis sit & penetrantia in interiorem hominem , ne duos omniscientes statuamus , hominem Deo aequalem ; & inanis porro nostra precatio , qua a Deo remissionem oramus peccatorum, frustra ad Deum ituri si quod peti- ι .mus possit in terris haberi. Sed ut diminuta eo jure vere retinendi & remittendi in ecclesiae vel pastoribus concesso ma)estas divina, ita in totum sublata civilis esset, quae cum corpus occidere, animam non potest dum hic so- ' 6-νlius verae retentionis sit effectus ecclesiastica

vel pastorali potestate longe esset inserior. A, de

255쪽

de jurisdictionis eam naturam esse, bene vel male judex judicaverit Judicatum ab authoritate iudicantis e fectum sortiaturi; pastores in remittendis vel retinendis peccatis si erraverint, praetensa iurisdictio ex usu clawium virtutem ullam aut robur habere omnino nequit, dum operari quicquam in non poenitentibus ad salutem , in poenitumibus ad condemnatiomem non potest: neque enim apud Deum de sacerdotum sententia , sed reorum vita quaeretur : quare verba, Quorunicumque remis ritis peccata, ea r 'insafuit, applicationem veram 5 effectiam demum in casum non admissi erroris habent, de quo in fine secul supremum, definitivum , ac decretorium reservatum soli Christo est; udicium. Quod ad iurisdictionem I . ecclesiasticam circa summam potestatem attinet, paenitentiam ei peccanti pastor recte minnet, hoc est, ut male admissu in agnoscat, &ipse condemnet , factumve nollet , Ss leges Dei paenales iramque divinam ei recte propinmet , quod ad ipsam poenitentiam spectat: podi nitenti gratiam divinam an nunciat: non paenitenti ab nunciat , nil sectis atque in privato dictum. At publice paenitentiam jubere, ex instituto humano est. principis persona liberaci Iege humana & coactione est. quod publicum in poena est, esse inis juris positivi est. atque eatenus verissimum, leges poenales ad principes non pertinere , quippe quq civiles sunt. sub quibus canones seu constitutiones ecclesiasticae veniunt,& Ieges etiam divinae , quatenus ipsi earum publici ac summi interpretes sunt . Peccantem alios exemplo publice monere principem laudabile quidem est , dummodo ita temperet, ne auistoritatem minuat

256쪽

2 in ludibrium cadat: unde calamitatis suae Hem ico Imperatori initium,& Paparum in s lentiae: A lacerdote iuberi ex voluntaria submitsione est. privatim is corripiat,placide, quod postulat honor Principi debitus, & ad paenitentiam satis est ; publice apud concionem viri immoderati η, & turbas excitare soliti, &contemptum principi r quin & in privatum

omnino insolens est. rem indignam Cicero existimavit , si quis crimen audiret eo loco quo refellendi non esset copia. Quod liberius ea in re Prophetae evagati fuerint, rarius factu in Iegitur, ex speciali Dei mandato : sacerdotes eam sib licentiam nunquam sumpsere, O 1equentes divinae legi, Principi ne maledicito . atque ita iιIus clavium qui dicitur, circa prin- Cipem exercetur. Totum igitur quod pastoribus vel ecclesiae improprie imperium &juri dictio asseritur, sine coactione est, non decretorium , non definitivum , non coactivum non imperativum; sed ad ius legis declarat vum, & fidei suasoritim referri debet, adiuncta poenae comminatione quae Deum auctorem habet ; quare minister um recte , imperium

non nisi improprie dixeris et Arma 'ortim cama;

Da non sunt sed spiritualia ', , quod verbum

Dei eli, S gratiae divinae negatio, & per vi gam vindicta, de qua supra . Itaque apparet Imperium , jurisdictionem proprie sic dictam pallores vel ecclesiam neque ex natura, nequei . ex doctrina Euangelii habere. Puare nec Legislatio proprie dicta iis competit. quod jus adeo iurisdictioni adnexum & imperio & ma- aestati proprium esse diximus, ut sine ea dicimas estas non posit: est enim obligatoriale svirtuS, quod Jus inpersonam supponit , quae

257쪽

ratio ut hic & in jurisdictione, ita in reliquis

imperii juribus valere debet. Adde congregaro ecclesiam , Synodum sine authoritate summi imperantis non posse ', quare nec fieri potest, ut sine ejusdem authoritate leges condat , sed necesse omnino uti a summa potestate promanent '. An ipsi Christo in terris legisativa potestas fuerit, supra vidimus . Ceterum haec jura habere ecclesiam concedi omnino debet, si aliis inpermixti fideles vel tota civitas Christiana populari regatur imperio, quod fit, si ubi ecclesia est, nulla alia si potestas: eadem enim ibi res civitas & ecclesia est civitas qua cives & imperantes, s diverso respectu) ecclesa qua eosdem omnes fideles complectitur. & modus & forma comstituendi imperii in civitate & ecclesia idem ex consensu est. Proprie autem loquendo, ut imperium penes caelum fidelium non qua fide-Ies, sed qua populus liber sit. fides imperium

non tribuit, nec cum eo quicquam commune

habet. Adde idem juris esse, si extra imperium ecclesiam velut in statu naturali & sui 3uris ex

mutuo coeuntium consensu consideres . Et

idem manere jus ecclesiae sub imperio, dum nulla prohibitio sit ,at effectu privato ,ut supra dictum , & infra plenius. Extra hos casus mandatum ecclesiae imperium, mandata juri se dictio, & legislatio est, quae nomine summae potestatis exercentur ': Quomodo SI mania datum olim Sacerdotibus imperium, nec semper ita angustum ut intra usum clavium iuri Ddictio, legissatio intra sacra coarctetur, sed vel ad negotia civilia pateat, cum addita Sacerdotibus magistratura, &judicia sint, quod S summo, di aliis contigit sub Vetere Test,

mento

258쪽

mento, & extra Hebraeam aliis sepe Gentibus,& Imperatoribus etiam Romanis usurpatum , unde titulus in Codice, de Episcopali audientia , re in Novellis constitutionibus loca obvia, re hodieque idem jus apud Principes Christi, nos videas: quin & legibus Romanis Patria chis , & Primatibus Judaeorum concessum. Semper autem sub Rege: quare eo sensu imperium, &functio licet imperativa, respectritamen summae potestatis ministerialis est. A que hoc jure imperium etiam in ecclesia d mus , sed quale in militia squar caetus & ecclesia armatorum, vocatorum ad arma est in ut pa te status politici, a summa potestate proin nans. Atque haec ordinem fere in ecclesia®imen spectant. de imperio circa fidem, seu de Deo ejusque verbo privatorum sententias,& facienda in materia religionis & fidei ex Imperatorum jussit deinceps cieturi .

g. LXIX. Et ipsa summa potesas non leges

tantum proprias , sed or naturales, 9 veteris, o novi Tes amenti publica acit, vimque publicam , b robur publicum in civitate accommodat. I. Non quaerimus an leges sint. esse enim tales, quas naturales dicimus, nemo dubitat. Et quae in Vetere Testamento in vim legis seu prς certi tradita sunt, leges esse , nullus inficiabitur. Quae in Novo Testamento , quatenus leges stit, infra dicetur '. Sed & qui eas quasle- 'I n. 9.ges nunc dicimus , abstracte & simplissime, Mi SQ. n. nullaque facta applicatione, vel respectu ha-7'bito ad personam, Canones seu regulas , non leges dixerit, non multum aberraverit: quamvis forte , extra quam est necesse , subtilis fuerit. Leges igitur nobis sunt. Sunt&divinae, sunt profecto. Unde & obligandi vim

259쪽

essicacissimam habent, &praestandae obediem

tiae , etiam internae, necessitatem arctissimam imponunt cunctis ex toto universo mortalibus,

qui leges eas esse Dei seu divinas agnoscunt, propter legislatoris auctoritatem ,& conscientiam propriam. Sed quod paulo attentius considerandum. De lege naturali verissimum est,pro lege habendam & ipsam secum authoritatem ferre , nec aliunde petendam , dum qui ratione utitur, hoc cogitet, rationem a solo Deo esse. Idem depositiois, dum qui eas intellex, rint , vel inspexerint , Dedm earum autho-Tem agnoscant: unde & eorum respectu lex naturalis , & scripta vel scriptura Canonica 'rectissime a Deo dicitur , quatenus legem Canon significat in & a Deo authoritatem habe- Te, & obedientiam eis deberi. At qui negare Deum, vel ab eo rationem, vel leges scriptas

esse , leges iis dici non possimi , quippi qui

habendi tanquam sint extra regnum Dei, Deum totius universi Regem negantes squamquam & ipsi a Deo nescientes regantur dum nec authoritas a Deo, consequenter nec praedicari de iis subjectio , obligatio , vel obedientia iisdem legibus , tanquam quae ex traneae non credentibus habentur, & alienae,

nihil secus atque non proprii judicis quis legibus non obtemperat dum subesse se ei vel imperatori vel legislatori neget , quasi quod

se attinet dicat eas leges vel imperatorem non esse , eoque perluasus fundamento sequi etiam forte optImas negligat, non optimas perseveret. Sunt Gentibus suae leges, sunt Mahumetanis , sunt aliis, quas pietas Christiana non novit, sed vel totas repudiat, vel non totas admittit, quarum proinde vis canonica vel

260쪽

obligativa pertinere ad nos Christianos nihil

magis quam eorum Senatus consulta possimi, quippe quorum in nos majestatem&jus legis lativum non agnoscimus; neque tamen leges esse desinunt iis, qui quem prae se ferunt authorem&jus ferendae legis avnoscunt. Sed&ita receptae,etiam ab agnoscentibus Deum at thorem, legislatorem , ipsae leges naturales& positivae divinae, privatae sunt leges, & obligatio omnium privata , quatenus a privatis singulis receptae: quo sensu & authoritas eo-z rum privata, ab judicio nempe privato. Publicum propria significatione hic dicimus, quod a publica, id est, summa potestate receptum, & in civitate probatum sit, quippe in

summae potestatis persona totus populus conspiciatur Flinc sola principis persona pu- - f. 9 - η

blica. publici privatorum est nihil. Adde non

unam ungulorum Omnium esse voluntatem& judicium. unde quid publicum, incertum, vagum, distractum , vel nihil etiam publicum . Ins. n De publico igitur in naturalibus & veteris &nov1 Testamenti legibus ide quibus proposita

thesis est j si responsum quaeratur, responden dum erit, ubi locorum receptae ac probatae a publica potestate fuerint neque enim veteris omnes totus mundus servat , & non exigua universi portio Christum non adorat) jam non privatas, sed publicas esse leges, seu Canones vel regulas quomodo simplicissime supra consideravimus) facta applicatione ad civitatem seu populum publicasiam factus, a recer tione& judicio publico. Tunc vero receptae a summa potestate censentur, si docere legem& ad ea in actiones componere sub ejus auctoritate&tutela liceat aqua diversa conniven-R tiae,

SEARCH

MENU NAVIGATION