Ioannis Braui ... In Hippocratis Prognostica commentaria. ..

발행: 1579년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sci,& recordari duae sint operationum species, ns tamen eiusdem operationis duo modi. Memorice est recordari absentium , ut res sunt actae:remi nisci vero est in seipsum reflecti , ut recordetur- ruinisus his Hinc probe ab Aristotele lib. de memoria,& remilia cr me- niscentia dictum est,eos,qui discendi,&apprehe-m.ria dis dedi proptitudine pollent, reminiscetia multum,

τηνδε memoria vero parum valere.Contr illos,quibus

discendi est dissicultas, memoria esse fideli. Ad

memoriam satis est rem prius cognouisse, cognia tamque retinuisse, deque illa, nulla precedente obliuione,recordari. Ad reminiscetiam vero hoc amplius exigitur, ut praecognits rei obliviscamur; oblitaeque denuo eam ipsam,quasi postliminio reuersam in mentem reuocemus. Quae sanὶ reum catio Aristoteli reminiscentia dicitur. Et recte quidem, quandoquidem reminisci, est obliuioni tradita syllogizando recordari. Cum enim quod antea memoria comprehensum tenebamus, id iam peno obliuione deletum, obsoletumq; recolendo instauramus,& quasi postliminio reue sum tractamus . versamusque animo, reminisci

est. Atq; de his hactenus; de alijs ia dicamus. Aliis qui a praedictis facultatibus voluntatem, & electionem seiungunt: verumtamen haec in intellectrice cotinentur.Siquidem voluntas,intellectus est potentia, electio vero voluntatis actio existit Id enim,quod de consilio statutum, iudicatum lest,seu appetitio eorum quae in nostra sunt potestate deliberatione antegressa electio dicitur. Ιudicio enim ad deliberationem, quae antecessit adhibito,

102쪽

hibito,tunc sequi consilium volumus: quod sane dum prs stamus,electio id esse dicitur; ita docente Aristotele lib.3 Ethicc.3. Ea nin; deligimus,quae

iudicamus optima, ut lib.eodem ca. r. idem auctor

asseruit.Actio porro hic facultatis in nobis ratioricinatricis esse dicitur, quae id quod optimum i dicatur,rationis ductu,& voluntatis assensu sequi concupiscit, ubi consultatio praecesserit, adhibito ad eam solerti iudicio. Quae sane Valler. in comismen. in libr. Calen.de constitutione artis mςdbicae nobis eleganter tradidit. Sed ad sensum communem deueniendo, Christophorus Vesa sendum hunc ponendum esse negat riphantasia diuersum, ultro hac in parte ab Aristotele disce ' ργdens. Veruntamen quam falsa sit eius assertio, constat primo ex Gale.lib.de symptidissicap.3 ubi Postquam exteriorum omnium sensuum symptomata est prosequutus,orationi adiecit: Atque hic fu ni functionum quae ad sensuum pertinent sympto mala; quibus praeterea duo non mediocris notae addi debent, nempE vigilia, & veternus:quet in primo omnium sensuum, qui communis quoq; dicitur, consistunt. Intelligere autem in praesenti

oratione per sensum communem,cerebru; quemadmodum Vega intellexit, plane est absurdum: Nam illic de symptomatis, quae insensibus eueniunt,loquitur:&postquam de symptomatis sin 'suu externorum fuisset abudd loquutus, subijest; symptomatis illis sensuum,alia duo esse addenti,

nempe vipitiam,& veternum, quae comunis sensus sunt symptomata connumeras pland inter sen

103쪽

sensus non est,sed corporis pars,in qua sensus ipsi collocantur. Adde de cerebro,nec de aliqua alia corporis parte,Vere symptomata dici, sed de operationibus,quippe partium affectus sunt:functionum vero a facultatibus prodeuntium symptomata existunt. Igitur per sensum communem, noi est cerebrum intelligendum, sed primum id sensorium, quod Aristoteles vere sensum communε appellat. Adsert & alium locum Vega ex.I.de placitis, in quo contendit,Galenum, per sensum com munem,cerebrum intelligere: qui locus sic se ha-

bet: In his igitur,& sequentibus,tum alijs quoque dialogis de communi quadam facultate &potentia, docuit nos Plato, quae 1 cerebro per neruos in singula sensoria penetrans, alterationes ipsorum omnes persentit.Hec Galenus. At quid absurdius est,aut veru minus,quam in hac sententia,per c5munem facultatem sentiendi,cerebrum intelligeis reicum hoc pars corporis sit, no facultas,aut pote-aia.Rursus,li tandem cotendere velit Vega,quod etiam si cerebrum facultas non sit, facultatem tamen,ac potentia a Galeno nuncupari; dicat, quaeso, mihi, quo nam pacto, quod Galenus ain cerebru, per neruos, in singula sensoria penetrabit ad υς' alterationes ipsorum persentiendum' Nunquid haec dicenda sunt' At non melius est, per hanc facultatem, seu potentiam,communem sentiedi s cultatem intelligeretquae 1 cerebro per neruos spiritu animali in oculos; in reliqua vero sensoria is radiatione quadam irruit. Certe ita mihi videtur

Quod

104쪽

Quod si infra cap. 8.eiusdem.7.de placitis,sensum

communem,cerebrum vocat; improprie quidem est loquutus: utens continentis, pro contenti appellatione, hoc est, cerebro, quod communem

sentiendi facultatem continet, pro ipsa sentiendi facultate. Quo loquendi modo usus estDioscorides lib. I.cap. 2 s.cum ait; Italos obsucci copiam,&coloris venustatem, crocum tingendis mortariis dicauisse: hoc est tingendis cibarijs,aut condimentis,qus in mortarsis conficiuntur. At dicet aliquis, obi ctis. si Galenus sensum communem ponendum esse vult, cur ille de interioribus cerebri facultatibus tractans,eius mentionem non fecit' Qujppe libro de sympto. disscap. s. ita ait . Reliqua animae sun-etio, quae a principe potentia prodit, in imaginatione cogitatione,& memoria diuiditur. Cui di- OL missicendu ei Galenu eo loco sensum commune prae solatio. 'termitisse, quia ignobilior, S abiectior erat po-

tentia, quam ut inter tres illas principes faculta- Σ' tes sentientes reponi deberet. .are melius erat,

illu inter quinq; alios sensus exteriores collocare, cu quibus colunctus maxime est, & maiore cosensum, & cognatione habet. Sed quod sensus hic poni debeat,qui sit facultas a phalasa disticia, Aristoteles est auctor lib. 3. de anima ca.2. quo in loco apposite satis illia, punicto, centrove circuli respondere , ac quadamtenus similem esse scripsit. Nam

ut ad centrum, ceu ad finem quendam omnibus Sensius comvnti cunetae ab ultima circunserentia ductae lineae munit .pομά

finiuntur, sic ad hunc sensum in nobis internum sensuum reliquorum externoru lanctiones, tan-

105쪽

quam adiudice deseruntur.Unde rectissimEThemistius sensum hunc primum,ac principe vocandum merito censuit, quod externis senstibus, cea famulatu multiplici, ac vario utatur: seq; instar regis,ac iudicis pro tribunali sedens,de omnibus,

quae quinque illi sensus suis quique ossiciis persuncti annunciarint,pronuciat,censet, ac iudicat. Ac proindὸ Aucrroes.; de anima.comm.149.re quidem ipsa unum,ac simplicem,sunctione multiplicem, ac varium esse recte dixit:vnum quidem, ut iudicem:vt receptorem multiplicem.Rursus com

munem hunc sensum,Aristotelem suscipere, Gmni definitio ab illo tradita manifestd declarat: quippi, eo auctore, somnus vinculum est primi senibrii, seu primi sensitivi. Si enim primum serisorium Aristoteles negaret,srustra per illud,som-S dum s- num definiuisset. Quod si quispiam Aristoteli fi-

gς .em adhibere nolens sensum communem tollenesse contendat,certi rationibus,quae pene vip demonstrare, credere cogetur. Q xum una haec est. Sensus communis & phantalia habent operationes, non tantu diuersas, sed pland contrarias: ergo ipsae distinctae sunt facultates. Asia sumptum aut ex eo constat, sensus communis considerat species praetentes rerii sensilium,prout praesentes sunt phantasia considerat easdem in absentia rerum, ac si tales essent praesentes. Hi sunt actus diuers:erso & ipsoru facultates. Porro sensus cois discriminat,ac seiungit sensibilia diuerso ru sensuit; imaginatio in haec ista c6ponit,coniungit, miscet,ac format; sed ι criminare, ac copone.

106쪽

co ΜΜENTA Rr A. 87re .seisigere,& coniugere,sunt actus cotrarii, ergo a cotrarijs,vel si item diuersis causis emanat. Praeterea, impeditur una, no impedita altera, iusius,qui cotraria tuetur sententia, firmissimu argumetum ad probanda distinctione Earu potentiam; ergo sunt distinctae inter se.Antecedens patet, ruta in somno impeditur sensus co munis,cu secuu oes philosophos,& medico, definiatur, vincu- tu esse primi sensorij.Phatalia in tantu abest, ut in somno impediatur, P eo tepore maxime excitem tur,& in actu prorupat. Alias em insomnia no fieret. Quare multis modis nos ratio cogit,ut quarta senti edi facultate ponamus, si comune sensum vocat,cuius ossiciu est,externoru sensuu tensationes percipere. Propterea quod, ut Themistitus ait lib. 3. de anima cap.7 sentibiles differeti alia vi,qu msensibili,sentiri, percipiq; no possunt. Est etia huius comunis sensus munus,contrarias, & maxime diuersas sensibilium qualitates distinguere,&itsi coactas in se, atque colunctas externoruiensuum ideas simul & recipere, & quasi aequus iudex de illis iudiciu ac sententiam ferre. Q circa Aristoteles sensum hunc centro circuli assimilauit, ut declaratum est. Sed de hac commentatione abundὸ dictum existit:quare ei finem imponamus. PROGNOs T. XXIIII.

Spiritus autem qui creber est,significat dolorensi aut inrufammatione in regionibus,qiue supra praecordia sint: qui vero spiratur magnus,multo, interposito tempore, delirium indieat: qui vero frigidus de naso, e ore expiratur,admodum exitialis est.

107쪽

T Icet plures sint dissicilis respirationis species, ut ex Hippocrate liquet libr. 2 epidem. parte 3.& lib. 6.eiusdem tituli pari. r.aphor.IO. quatuor tamen sunt, quarum in prognostico praesenti sit metio,a quibus ad dignoscendii, & ad praesagiendum Hippocrates coniecturam sumit. Sententia haec tam est diagnostica,quam prognostica. Nam

quatenus inquit respiratione crebra dolore significare,aut inflamatione: & magna ac rara,deliriu; diagnostica est:quatenus vero habet, frigidam ex si usit rem naso,& ore exeuntem, exitiosam esse,prognostica existit.Est enim respiratio,auctore Galeno, lib. de salubri dieia,c6m.2.6 .8.de placitis cap. 8. &. de locis affectis cap. .motus thoracis,atq; pulmonis, quo aer per os,& nares in cerebrum,&per fauces, atque pulmones in cor attrahitur. Haec ex inspiratione,atq; ex expiratione composita est. Inspiratione,seruens cordis caliditas atteperatur, spiriti busq; ta animalibus, quam vitalibus nutrimentusuggeritur expiratioe vero suliginosa corporis recremeta expellutur. Quare no temere EGaleno dictu est lib.3. de naturalib.facult.cap.I9. pulmonem thorace,arteria tum aspera,tu lque,cor,os,& nares Iuter duos breuissimis teporu spatijs,tu cotrarios mot' serti-

motus coram ri,tu materias mutare.At vero hi duo mot',Vtpori

'' et te contrarii, ad diuersaque tendentes, haud qua possunt sine medijs quietibus consistere. Pr pterea quod ut Aristoteles lib. 8.phys.capi.7.&.8. docet, inter duos motus contrarios, qn citra maxima violentiam tali necesse est, duas quietes esse

108쪽

COMMENTARIA 89 esse interiectas. Qisre du thorax expiratione 'cois primitur,priusqua se inspiratione diducat, media quiete erit opus. Rursus ubi ia distetus est per inspiratione, prius quiescet, qua submittatur.Cu igitur per respiratione interim thorax moueatur,inruterim vero quiesca motus moles,& quiescosiderada potissimu ventut,a quib' simplices respirationis species sunt desumedar. Motui em inest velocitas, ac tarditas. Na ista, modi quide sunt motus,&illius accidclia,quq motibus tantii euenitit,& sine quibus motus ipsi cosistere nequeui. Quare climrespiratio motus sit, necessario velocitat aut tam ditatem comitem habebitieritq; velox, aut tarda. Multi philosophorum arbitrantur, velocitatem,& tarditatem, motus essentiales esse differentias.

Sed plane falliatur;quoniam Aristoteles lib. . physicorum capit. q. iuxta finem, has disserentias esse motus negat.Propterea quod motibus omnibus, etiam diuersarum specierum,conueniunt,nempe essentiatulationi,alterationi,& augmentationi.Non conue de rintia. nirent autem, si motus essentiales essent differentiae : quemadmodum nec rationale,& irrationale, quae animalis essentiales differentiae sunt, omniis

bus animalibus conueniunt: sed quibusdam hoc; alijs vero illud.Porro differentiae essentiales ob id dicuntur,quod separent, ac seiungant generis species inter se, quas in motu per velocitatem,&tarditatem,nunquam separabis,quandoquidem hae cuomnibus speciebus motus reperiuntur.Verunt men medici, qui non tam scrupulose rerum natum ras perscrutantur,velocitatam,R tarditatem,mo-

109쪽

tus, essentiales differentias ficiunt,:sed decipiun tui quia vere tales no sunt. In respiratione vero omnes unam disserentiam constituunt, in tarditate,&velocitate consistente:dicuntq;,respirationsiliae quidε esse tardam, illam vero velocem. Rursus, moles omnis, quae per spacium mouetur alia

quod, aut paruam, aut magnam motionem constituet.VndE respirationis secunda differentia c5- surgit in magnitudine,& paruitate collocata. De mum quies ipsa, quaec6traiias excipit motiones,lonsa necestario erit, aut breuis. Ex qua prorsus tertia respirationis differentia pendebit, in densitate,ac raritate constituta. Atque hae sunt simplices omnes respirationis differentiAnempὶ velox.

tarda,magna,parua,crebra,& rara: quae dum inter se mutuo permiscentur,ac componuntur,aut frequentem,& paruam; aut frequentem,&magnam; aut magnam, & raram; aut paruam,, raram efficient respirationem : de quibus in praesentia Hippocrates disputat. Non agit ramen hic de simplicium significatione, tum quia de eis secundo, de sexto de morbis popul lib. abunde suit loquutus.

tum quia hae incompositis continentur. Adde etiam, simplices, per se, non adeo certum iudiciv. ac compositas, praebere. Sane respiratio magna, per se, non magis boni, quam mali indicium existit. oniam cum magna respiratione bonum,& malum potest coire. Sed si cum rara, aut densa coniungatur, significabit hic quidem, calorem, thoracem obsidere: illic vero deliriurn. Est enim densa,aut crebra seu frequens respiratio,qus,mo-

110쪽

dico interposito interuallo,st: ita tradente Gai no.I.de causis pulsuum cap. .rara autem est, quae longo peragitur interuallo:magna, in qua instiumentorum respirationi seruientium magna sit dilatatio:parua contrx ubi eorundem modica fit diductio. Porr5 magnitudo haec in longitudine,latitudine,& profunditate consideratur, ut sit nimirum magna,quae in omni dimensione talis est.Ad eundem modum Galenus pulsum magnum libride pulsibus ad tyrones cap. 2 appellat, qui in omnem dimensionem logitudinis,latitudinis, &prosunditatis auctus est. Aliam respirationis differentiam, quὰ in motus celeritate, & tarditate consiis stit, hic non apposuit Hippocrates:mentionem tamen secit de ea. 6. epidemion cum dixit:Hic quidem extendens,ille vero urgens: quam sentetiam enarrans Galenus lib. 3. de difficultate respirationis capit.3.inquit:Extendentem, tardum vocavit

spiritumavrgentem vero,velocem.Sumuntur, ut

Silium est, differentiae istae a tempore dilatationis,ut velox spiratio,nihil aliud sit, nisi, cum paruo tempore instru menta respirationis dilatantur; tardavero, quando longo tempore distendutur. Frequens itaq; respiratio, significat dolorem instrumentorum respiratoriorum aut aliorum, quae r sp illis compatiuntur,vel intensum calorem partiu, quae sunt in thorace. Distinguuntur duae istae,magnitudine, & paruitate. Nam haec masna est, illa vero parua. Solet etiam frequens respiratio locorum coarctationem denotare, ut docet Galenus

s.lib. de dissicultate respir.ca.7,paulo ante finem.

- Verum

SEARCH

MENU NAVIGATION