Ioannis Braui ... In Hippocratis Prognostica commentaria. ..

발행: 1579년

분량: 670페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

sputa. Idem etiam Hippocrates in lib.de morbisu qui extra; quem Galenus Polybi esse putat, striis bit dicensiSi spuat,pusq; de pectore expurget,sa' nescit: sin minus, purulentus fit, morbusque protrahitur.Simili modo dicebat Hippocrates apho. Is.sect. .quod quicumque ex morbo laterali suppurantur,ii in quadraginta diebus repurgantur,adie,quo fit ruptio,liberantur:si vero non, ad tabe transeunt. Q aam sententiam enarrans Galenus, inquit : Nisii ut plurimum in quadraginta diebus puris euacuatio fiat per spuitiones purgati, neces se est pulmones exedi,pure processu temporis putrescente. Morbo igitur laterali diem decimuinquartum terminum posuit purytionis: suppuratis autem quadraginta. Vtrunq; enim continget, 'ει pleuriticis suppuratio, & suppuratis tabes; nisi in praedictis diebus conferta fiat materierum per spuitiones expurgatio. Veruntamen quando Hippocrates dicit, pleuriticos suppurari, nisi in die bus quatuordecim repurgentur; intelligi debet, facta connumeratione non a primo morbi initio, sed ab illo die,quo repurgari coeperui.Nam si priamo modo fiat supputatio, falsa erit Hippocratis sententia, cum Anaxion morbum lateralem p tiens, non nisi trigesimoquarto die fuit repursa

tus: nec tamen purulentus euasit.Veruntamen i

cipiens expurgari vigesimo die, delinens trigesimoquarto, in diebus quatuordecim repurgatus dicetur.Interea etiam,quae lateris dolorem cessa re faciunt,ventris subductionem recenset Hippocrates. Intelligit per subductionem ventris, alui

462쪽

CoΜMENTAR IA. 3' in principio :& in comm. de vulneribus capitis. Progressu tamen morbi, alui profluuium si aduenerit,damnandum est:quoniam rustium imbecillitatem significat: ac praeterea iecur compati; & in spiritualibus, & naturalibus instrumentis vitium inesse. Quod intelligi debet, sorti existente affectioile, ut Hippocrates aptior Is .citato,illa Voce eorrepto, innuere voluit : quae pro detento,ac vehementet vexato homine a talibus passionibus usurpatur. Quo casu; utin illius aphor.enarratio. ne Galenus scribit; profluuium alui solet aduense . . re, non potente hepate ad se attrahere alimetum, ' . , pecconuertere in sanguinem:&quandoque Ven- . atriculo idem alimentum corrumpente.In medi

cri enim morbo laterati,atque pulmonia,ait Gale nus, tale profluuium superueniens prodesse posse' ratione euacuationis: & magis cum signa cocti nis apparuerint, nec adest timor, sed morbus est citra periculu. Tum etia quia in mediocri morbo laterati hepar no copatitur,sed in vehementi Na; auctore Galeno; cum partes aliquae patiuntur,no ζμad. parsimpliciter aliae compatiuntur, sed cum sorti pilia D με patiensione detinentur. Secundum hoc igitur,di hepate fortiter patiente,singultus superuenit compatienxe ventriculo.

Quaecumj autem suppurantur,dim screatio biliosas, exitio adimodumsunt,sive vicissim bilis,ac pus, ue

463쪽

T N luccis, qui intra ala continentur, quandam portionem coqui;alia cruda remanente, maluest. Deterius tamen existit in inflammationibus hancinueniri diuersitatem:quoniam humores invenis ab uno in alium locum transfluunt: nec uni parti,sicuti in inflamationibus coercentur. Qifare inhumoribus venarum,& arteriarum non ita mirum est, partem quandam coctam,aliam crudam λι, reperiri: veluti in tumoribus praeter naturam, in iis die . humores Omnes cunctim putrescere. aut πιι. quan solent. ote Vt Galenus ait. a.desebr. dum coqui, disierentia,cap.7. temper inuicem conuersantes, alia eruda atque inclusi in eodem loco. d si contingat Partem, suae inflammatur, aut tumore praeter naturam assicitur, praecipuam esse, aut circa sedem i. qua ingens calor habetur, collocaia uariam. ri,adhuc maius malum est,praedictam reperiri niaterieru varietatem. a quemadmodum i n comm .scribit Galenus, indicatur humor quidam serocissimus: quandoquidem demonstrante,atque Qqndente natura quonam pacto praeparata sit

concessit.

Iliosum sputuni simul cum pure misceri,m a lescum signum est: tale vero septima die apparens,maleficentius essciturex diei natura firmitudinem desumens praestatis.Quoniam dies de-- cretorii

464쪽

dunt: malis vero magnitudinem adaugent maliatiae; quemadmodum. I.epid.part. r.tex. 23.innuere voluit Hippocrates, cuius sententia refert Galenus libro. 3.de diebus decretoriis scribes in huc modum: Hippocrates damnat maximὸ mutati nes, quae in diebus decretoriis ad peiora declinat: quippe quod lethalis morbi symptoma sint:qu admodum, ut arbitror bent i,id est, ad sanitate tendentis contrarium. Et infra libro.3.comme. I9. explicans illud prognosticum: Si vero nec diebus decretorijs deletur rubor.&c. inquit: Illa diebus decretorijs euenire, gratia . firmioris fidei dicta sunt: quod sanὸ verum est.Si nanque materia diebus trasmeat decretorijs in pulmonem, recurra clue introrsus, acer ignis nequaquam per halitum digestus in exteriore superficie,non sollim no b num id est, sed etiam malum maximum, propter ea quod ex diei natura firmiorem assumat prauitatem. Itaque crises qualescumque fuerint, siue bi, nee, liue malae,in diebus factae decretorijs maiota habent iudicationis certitudinem , quam in caeteris alijs diebus vel indicibus, vel intercidentibus. Sic aeris mutationes firmiores sunt ,q uae in aspectu sextili, aut quartili , aut oppositionis Lunae ein Sole essiciunt,qua quae intermedijs diebus cotingunt. QDdsi Hippo.in praesentia septimi diei signatim mentione feci ob id est quia; Galeno Pictore primo de diebus decretoriis , ca. .hic inter omnes iudicatorios dies primus existit, no nume

in diebin decretoriis facta firma si ut, oin cre

465쪽

quod omnes decretoriorum notas occupat: siquidem plurimos indicat,& absolute, ac cum manifesta excretione, aut abscesse. Quocirca malum signum,quod in eo apparet,adhuc firmius habetur ad suturam mortem praenunciandam, quam in reliquis decretorijs dlabus, qui post illum existunt.

PROGNOs T. LV. Screantem vero talia, mori quartoiecimo die1 erari potest,nisi bonum aliquod illi acciderit.

Vo die moriturus sit ille, qui screation Ebib Gliosam,ac purulenta reijcit,hoc in progn sic0 docet Hippocrate dicens, eum qui septimo

aegrotatiois die incepittalia screare, decimoquam to esse moriturum: modo reliqua alia indicia non magis bonum, quam malu praeostendant:sed medio modo se habeat. Nam accedentibus pluribus malis, mors non expect bit decimumquartum, sed in nono, vςl undecim0 anteuertet: quemadmodum si bona multa aduenerint, ad decimumstptimum, 'et vigesimum differetur. Et hoc est, Uin contextu innuit Hippocrates,cum inquit; Μo riturum eum esse decimoquarto die, nisi bonum aliquod indicium ei superuenerit. Mibus verbis non vult superueniente aliquo bono liberari sgrotantem, nam; quemadmodu in subsequenti commen. dicet Galenus; ad hoc ut aeger a tali screatio Ine vindicetur, omnia bona inclicia exiguntur, .sed id solum, quod quando bona siqua superue- perint, morbus in decimoquarto non poterit O

. cidere; sed in tempore longior , neutris tamen si-

466쪽

COMMENTAR I A. 3 gnis apparentibus,aut accedentibus paucis bonis, cum ea quae dicta est screatione, decimoquarto die aeger abolebitur. Ratio est,quia quado in morbis nullum adest irritamentum, aut causa,quae iudicationem remoretur, aequale tempus esia prima morbi aggressione, usque ad coctionem manifestam, aut ad signa admodum exitialia, cum eo, quodliabetur ab his,usque ad omnimodam solutionem,uel mortem. Quod verum es e Hippocratis testimonio liquet. . lib. aξhoricomm. 7i dicentis: Qujbus septima die critis fit, iis nubecula rubra quarto die in urinis apparet: Scalia ex ratione. Quibus verbis perspicuum fit, tantum interesse tempus a primo morbi insultu, usque ad nube lae apparitionem, quantum ab hac, usque ad integram morbi iudicationem. Est enim nubecula rubra,Galeno auctore lib. I.de crisibus cap. 0.signucoctionis manifestae; & quartus dies communis est primo,& septimo; & medius inter utrumque. Rursus in eiusdem aphorismi comm. Galenus de eadem nubecula sermone instituens,inquit: Cui vero in septima apparuerit, hic quartodecimo fuit iudicatus. Quia tamen potest interdum aliter euenire; aut quia plurimae constitutiones ille immae sunt; aut ob aliquam aliam causam; ideo subdit:Cui vero decimoquarto,hic in vigesimo. APparuit autem cuidam alteri in undecimo,qui dedimoseptimo iudicatus est. Et cui GaIij in eode undecimo, qui vigesimo die fuit iudicatus, licet hie postremus legitimam constitutionem seruauerit: Nam & si ex dicrum numero rigesimosecundo

467쪽

3'' et N II. PRO GN. HIPPOCR. debebat iudicari,quia tamen hic decretorius non est, nec vigesimus primus arquam decernedi vim habeat,ac vigesimus, ideo rationi consonum extitit die vigesimo factam iudicationem fuisse.Veruhaec, quae dicta sunt de aequabilitate temporis, est a primo morbi initio,vsque ad signa coctionis manifestae,cum eo quod ad hoc progreditur,viq;

ad integram morbi ablationem, veritatem obtianent in iis morbis, qui legitimum seruat motum. Nam caeteri, qui illegitimὸ mouentur, cum multi sint,& numero prope infiniti, nequeunt arte comprehendi. Motum legitimum seruant morbi illi,

ι ι irritamentum aliquod, aut remo-timum 1-- rantem causam, suum satalem peragunt cursum. μη μνη-- In quibus proportio haec seruatur, ut totius mor-

ut qμη ἡ ' ibi principium par sit sequentibus duobus tempo- ις 't ς' φρ ribus. Atque idem principium duas aequales obtipartes separatas die, in qua signa coctionis obscurae primum se produnt: quemadmodum. I. de crisibus, ca.2o.Galenus his innuere verbis voluit:

Nam si ad hoc respexeris, nihil erit amplius difficile inuenire, si tot primis diebus ab his, quae priamo die apparuerimi, tot ia abscesserint, quot erat reliqua transigenda usque ad manifestam coctio , nem. Inde autem ascensus incipit. Qtio sermone

manifeste vult.. prima inuasione inoibi usque ad diem, quo primu signa coctionis obscurae viden tur,tantum interponi spatium, quantum ab illa, usque ad signa coctibi iis ma o isesiae quaedeste Galeno in fine. .capitis primilliade crisibus, termi

nant illud morbi principium,quod es: pars totius u morbi.

468쪽

C o Μ Μ Ε N T A R I AI ae morbi. Veruntamen haec omnia de morbis sal bribus magis esse intelligenda videtur. Sed quod in lethalibus eadem ieruetur proportio,ex presenti prognostico liquido fit omnibus, in quo Hippocrates vult admodum exitiosum signum,quod in septimo die apparet, mortem decimoquarto die futuram praeostendere. Similiter nubecula nigra quarto cite visa septimo moriturum esse aegrotuni denunciat,ut Galen voluit lib.3.de crisibus.c.Io. PR O G N Ο s T. LVI.

Bonavero haec sunt, facile morbum ferre: bene spirare: dolore vindicatum essesputum facile extussire corripus qu' er calidum videri, ac molle: siti non desiisnm urinas,deiectiones,samnos,sudores,singula intes ligere bona i perscriptzsDccedere. Ita enim omnibus bis euenientibus , homo haud sane morietur. Quodsi ex his aliasuperuenerint, alia non,utique

ultra quartum lecimum diem vivosaegrotus perieis rit. At horum contraria, diffculteriolerare morbRSpirationem magnam essetae crebram: dolorem noti fedami sputum vix extussiresti admodum confictata Aciri:corpus igne inaequaliter haberi:ventrem, imstas calidus valde esse frontem aute er mangs,ac poἀdes algidos: itia deiectiones, somnos,fudores, natu. sic, uti descriptum est, nos Iesingula. Namsi horum - quodpiam fluto superueniat, prius sane,quum diem

- quartamdecimum attigerit homo, Deedet, vel nonose . vel undecimoata nimir-eominari oportet, vimin. te hoc sputo facili exitium portendente, nee in q tumdecimum di ducente. Porn euenientia bonis,

oportet

469쪽

.m I N II. - o G N. H I P P 6 C C. oportet.Ita enim=et,ut veritatem quis maxime corit sequuturi

OCcasione illius,quod in fine prognostici pig

cedentis est, videlicet, nisi bonu aliquod indicium ei acciderit:.Hippocrates nunc re- 'censet tam bona,quim mala indicia. Sunt autem haec non morbo laterali , aut pulmoniae propria, sed omnibusΩbricitantibus communia, ut Galenus docet. I.de crisibus,capit. 3.ubi praesens resere prognosticu; in quo Hippocrates tria docet. Primum, ad conualescendum ex proposito morbo omnia bona indicia adesse neccssarium quide sore: propterea quod est tam maleficum signum in oleuritide biliosum sputum simul cu pure misceri; aut, ut Hippocrates ait; modo hoc, modo illo colore insectum reijci,ut nisi simul cum eo omnia 'adsint bona,vinci non possit. Ex quo alterum insertur,nimirum,ad moriendum, v num solum malum adesse,sufficere.Horum utrumque Hippecratem velle,praesentem contextum legenti fiet manifestum. Nam postquὶm bona indicia connumerauit,consequenter ait: Ita enim omnibus his euenientibus homo haud sane morietur. Et cum recensuit mala,subdit:Nam si quidpiam horum sputo superueniat, prius sane quam diem decimum- quartum attingat homo,decedet. Quam Hippocratis sententiam in comm. confirmat Galenus,

inminquit:Si cui conualescendum est intellis ab hac, ae dicta est aegritudine omnia bona indicti adsint necesse est : si morte utim, via unum

470쪽

l CoΜΜENTARIA cis adsit malum sufficiet.Nec mirandum, tanta malitiae vim pidictum sputum obtinere,x t solum per se, nisi bonis omnibus infringatur, mortem as ferre sufficiat; cum uniuersis pessimis signis quae in ultimo prauitatis ordine constituutitur,hoc ini sitiquippe quae, nisi ab omnibus bonis simul aduenientibus,remitti non possunt: ut urina iiiiida αdeiectio similis, retorta palpebra, frigidi sudores

circa caput, & ceruicem tantum, vomitus variegatus, nec noctu,nec interdiu posse dormire, atque alia huiuscemodi. Q rare non temere a Galeno dictum est.I.de crisibus, capi. IJ.saepe unum signum forte, multis debilibus fidelius existere adfutura ι mortem, vel sanitatem praeindicandam. Tertium: i. in iis hostendit Hippocrates pro varia bonorum, ac ma- Atia Uncitiorum mistione anticipari, aut cunctari die momtis aegrotantis. Verum quia hoc proximo comm. enarratum abundὸ suit,non cst, cur in eo amplius explicando plus temporiS conteramus. PROGNOs T. LVII.

Aliae vero suppurationes rumpuntur,plurimae vigesimodicialia trigesimo,aliae quadragesimo,aliae ad sexage-1 smum diem deueniunt.

CVm libro. i. de suppurationibus inflammationum hypochondria oblidentium meu-tionem fecerit,posset aliquis suspicari,hasce nunc ipsum significare velle,cum inquit: Niae suppurationes rumpuntur,plurimae vigesimo die dic. Veruntamen tractationis sequela,atque continuitas,

magis suadent, ut non has intelligamus, sed illas

a. Cc potius,

SEARCH

MENU NAVIGATION