Institutiones theologiae dogmaticae, in duos tomos distributae. Opus postumum Nicolai Capassi in Regio Archigymnasio Neapolitano olim juris civilis antecessoris 1. 1

발행: 1754년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

xi4 INsTimTIONEs TalEoLoa I si igitur Romam transtulit Cathedram , ibique diem clausit dicendum est, ibidem sedem sibi

fixiste , nec alio transtulisse, quod erat pro handum. Adversus primam partem, quod S. Petras Romae suerit, opponunt haeretici, & qui inter eos eminet, Claudius Salmasius in Apparatu ad libros de Primatu Papae, quod Apostulatus Petri fuit Iudaeorum, & Pauli Gentium , ex S. Ambiolio in Commentario Cap. II. ad Galatas. empore autem,quo supponitur ii Papisiis Petrus fui ite Rcmae,est sub Imperio Claudii,tunc autem vel pauci, vel emm nulli erant Romae Judaei, quippe qui a Claudio, partim sub pretextu militiae, in Provincis gravioris coeli distributi fuerant, partim exulare iussi, reserente Sueton O in vita Claudiit ap. 36. Verisimile igitur Petrum non Romae, sed potius Babylone aetatem tuam consumpsiss), ubi decem Iudaeorum tribus lupeierant . Quod confirmat , primam Epistolam Petri esse ibi scriptam, ait enim in calce ipsus: Salutat vos Ecclesia , quaesiis Babylone coricto, O Miarcus filius meus. Plaeterea Lucas in Actis, non tacuisset adventum Pe-eri Romam, quum adventum Pauli literis con-sgnaverit.

Respondeo, Epistolam illam, Romae I Petro suisse scriptam,licet eam vocet Babylonem; ira enim antiqui Patres hunc locum intellexerunt. Eusebius Il. Historiarum Is . ait: Et hoc

dicit Papias , quod Petrus in prima Epistola fio,

quam de Urbe Roma seri ι , meminerit Marei, insisa tropice Romam, Banionem nominavit. Hie-

132쪽

L i n E R V. II ronymus quoque in libro de Viris illustribus, in Marco, inquit : Petrus tu Ephiala prιma sub Momine Babionis,figuealiter Romamsignificat. Quo etiam sensu, locum eundem exposuerunt Oecamenius, Beda, & alii. Idem contestatur Iohannes in Apocalypsi, ubi passim Romam vocat Babylonem, ut obser- 'vavit Tertullianus lib. I u. contra Marcionem,&aperte colligitur ex Cap.XXVII. Apocalypsis, ubi dicitur , Babylon magna sedere super septem montes, & habere imperiam. super Reges terrae : quae neque convenire possunt Babyloni, quae erat in Assyria, neque et , quae erat in Aegypto , & vulgo dicitur Cairum . Idcirco autem Petrus, qui Iudaeus. erat, usus est hac figura ; quia scuti vera Babylon fuerat caput Imperii, Regemque habuerat Nabuchodonosor, qui populum Dei vexavit, & captivum abduxit; ita Roma tempore Apostolorum caput erat Imperii sub dominatu Neronis , qui populum Dei saevillim h asstixit. Sed quod maxime mirum est , nihil est in Protestantium ore frequentius , quam Romam appellare Basylonem, eO-que consilio scripsit Lutherus librum de Captivitate Bablonica : & Magdeburgenses , non aliam ob rem Apocalypsim recipiunt inter libros Canonicos , nisi quia multa ibi adversus Romam ,.sub nomine Babylonῖs congeruntur. Si igitur Roma per ipsos est Babylon , cur tanto pere indigantur , Petrum. scriptisse, dum

Babulone scripst Sed & clausula illa subsequens, Marcus filius meni propositum vostrum non mediocriter ju-

133쪽

116 INsTITUTIONEs THEOLOGIAEvat . Ex veteribus snim Scriptoribus gravissimi constanter affirmant, Marcum Romae 1 ci ipsisse Evangelii in , uxta ea , quae ibidem a Petro praedicaste exceperat. Ita Eusebius loco citato, ubi citat Papiam ,& Clementem Alexandi inum: ita irenaeus,Hieronymus, Damasus , Ado Viennensis, abique . Hinc factum , iu Evangelium Marci tribueretur Petro , Evangelium Lucae Paulo : coepit, inquit Tertullianus lib.IU. contra

Marcionem, Magistrorum videt i , quae Discipuli promuuarint. Quod attinet ad expulsionaen Iudaeorum ab Urbe , iussu cladii factam , non refragatur ,

quin Petrus Romae fuerit: non enim est me- cesse, ut Petrus toto tempore , quo fuit Romae Episcopus , Romae commoratus sit; sed possunt haec simul stare , ut Petrus anno secundo Claudii Romam venerit; armo deinde nono Claudii, fu erit cum omnibus Iudaeis expulsus ; it, enim ex Josepho hi1horico refert Paulus Orosius lib. VII. Histoli grum Cap. 6.: Anno ejusdem nono explinos per Claudium Urbe Iudaeos . Mortuo autem Claudio rediit petrus Romam , ibique lab Nerone vitam finivit .

Nec obstat quod Claudius , qui iusserat Iudaeos Urbe summoveri multo magis ius-ssse videtur , ne in Urbem reciperentur; igitur nunquam redire potuit Petrus . Non inquam obstat; nam petrus rediisse dicimus tempore Neronis, quo potuisse Iudaecs Romae degere , patet ex Cap. ultimo Actorum ; ubi Pau- Ius Romae Iudaeis prpedicat

De divisone Apostolatus dicimus, non it,

134쪽

intelligendum esse , ut Petrus tantum Iudaeis, vel in Judaea , Paulus tantam Gentilibus praedicaret; sed, ut Petrils praedicaret omnibus, &uhicunque vellet , sed praecipuli Judaeis ;Paulus quoque emnibus, & ubicumque , sed praecipud Gentilibus . Alioqui Petrus alienam provinciam invasisset, quum praedιcavit Antio chiae , & in Asis , Galatia , Ponto , Cappadocia, Bithynia; Paulus quoque usurpator fuisset , quum praedicavit Romae Judaeis , ut proxim. annotavimus ex Capite ultimo Actorum. Ad ultimum, quod obiicit Salmasius de silentio Lucae in Actis hujus adventus Petri , Respondeo,ex argumentis ab autoritate,nihil recthinferri negati vh : non. enim debuit Lucas omnia dicere; & plus creditur duobus testibus aliquid affirmantibus, quam mille nihil dicentibus, modo isti non negent, quod alii assimant. Quem 'admodum non est hominis ita ratiocinari: Matthaeus in Evangelio non memorat Circumcisionem Domini, Marcus verbum nullum facit de Praesentatione, Lucas silentio praeterit Stellam novam, Iohannes nusquam dicit,Christum natum

de Maria V irgine ; ergo haec omnia falsa sum Eiusdem est rationis illud argumentum, quo utuntur Sectarii , imo Illyrieustionem vocat. Paulus at Romanos scribens, plurimos salutandos iubet, ut videre est per integrum Caput ultimum; Petri vero, ne meminit quidem:scilices hae sunt demonstrationes e Tum, quibus sanum non est sinciput . Primo,

quia ith concludi posset , neque Iohannem

fuisse Ephesi Episcopum, neque Iacobam Ie-H 3 noso

135쪽

118 INsTl TUTIONEs THELcGi AErosolymis ; quandoquidem Paulus ad F phe fios scribens, Iohanni talutem dicere praetermit l, neque salutat Jacobum, dum scribit ad Hebraeos. I l. Paulus idcuco lalutem Petro non impertit, quia.quo tempore i cripst , Petrus non erat Romae , sed vel sabatur in Syria : nam putata

ratione .temporum , conjicit Bella immus , scriptam fuisse ad Romanos Epistolam anno Claudii XI.,vel Xu., quum iam Petrus Roma discesserat, ut supra dictum est. Opponunt praeterea . Discordia autoritatorum, argumentum est salsitatis; at mira varietas observatur in enumerandis Petri successoribus et nam quidam post Petrum immediatEponunt Clementem , ut Tertullionus de Praescriptionibus ,- & Hieronymus in Cap. LII. Isaiae. Hlli post Petrum ponunt Linum , deinde tertio loco Clementem , ut optatus M; levit anus lib.II. contra Parmenianum , & Augustinus Epi- sola 16s. Alii post Petrum ponunt Linum, &Cletum, si vh Rnaculum, de tandem Clementem quarto loco , ut Irenaeus , Eusebius, &Epiphanius. Magna quoque discordia est in tem pore advencus Petri: quidam enim eum referunt ad annum Claudii II., alii ad I U. : alii ad XIII. : quemadmodum vero ubi unitas, ibi veritas, sc ubi variantia, ibi mendacium . Respondeo, dissensum Scriptorum esse sal- statis argumentum, quantum ad id, ἱn quod ipsemiunt, quia necessario aliqui ex dissenilentibus, saliuntur . Atque ita argum intum ferit autorem; nam summa concordia e 1t inter Patres a

136쪽

L 1 n E R V. I I9tres, quod petrus fuerit IIuirine , discordia in . ter aliqvcs quoad tempus; Verum igitur erit primunt; in iecundo aliqui decipiuntur. Sic de tempore, quia christus est mortuus, maxima eliinter Scriptores diuentio, ut videri potest apud Clementem Lib. I. ltromatum ι infert ergo aliquis , Chi istum in Cruce non esse ni Ortuunt . Faxit ipse Deus, ne in tantam insaniam protestantes evadant. De annis Samuelis, Saulis , &ipsius Mundi, qui hactenus fluxerunt tot sunt sententiae, quot Chronologi r nemo tamen dixerit, vel Samuelem , aut Saulem non praesui sese, vel Mundum creatum non esse, nisi merus Atheus. Discordia ver δ ι quae reperitur in recensendis proximis Petri idcce Gribus, originem ducit ex sancta illa contentione , quam inter ipsissmodestia excitavit .. Primus enim post Petrum Episcopus alter fuit , alter este debuit ; unddnonnulla ob lcuritas ;n hanc successionem invecta est . Res autem sic se habuit .. Petrus, imminente Martyrio, Clementi Sedem Episcopa dem breliquit; sic Tertullianus, Hieronymus, aliique . ille Ponta sicatum recusau It viventibus Lino, & Cleto , qui fuerant Petri Coadiutores . Epiphanius harres 27. Hinc factum , ut Petro. Linus succederet, Lino Cletus, Clato Clemens, dc in id Clementi Anactetus, ut numerant Optatus Mile vitanus , Augustintis , Damasus,5 ald Quod autem Cletum cum Anacteto quidam con 'fuderint , ortum est ex similitudine nominis , quemadmodum Graeci passim confundunt Novatum Carthaginensem, cum Novatiano Roma

137쪽

rro INsTITUTIONEs THEOLOG AEno Presbytero . Sic Eusebius, & Nicepho ius, ex Marcello , & Marcellino unum feceruiit Pontificem, quum duo fuerint. Anactetus igi-

tui: suit a Cleto diversus , quod ipsa Eccletia satetur, dum dies festos in utriusque honorem instituit diversos. t

PROPOSITIO TERTIA.

Romanus Episcopus succedit Petro, non tantum in Episcopatu, sed

etiam in Primatu .ET contra Nilum Thessalonicensem Episcopum in libro adversus Primatum Papae : ubi concedit, Petrum suisse Pastorem to tius Ecclesiae, & Romanum Episcopum ; atque succedit in Episcopatu, non in universabs Ec Clesae regimine . Admittit tamen, Ponti sicem Romanum praerogativas quasdam habuisse , ut quod primus sederet , primus sententiam diceret, sed hoc e se ex Conciliorum decretis. Nilum secuti sunt Lutherus, Calvinus, Mathias Illyricus, & Magdeburgenses. Probatur.Successio id importat, ut succe ridem ius haheat, quod decessor : ita dicimus, Episcopos esse Apostolorum succetares, quia quoad iura Episcopalia , eandem exercent po testatem . Ita quicunque Episcopus Ephesinus, non minor e st Iohanne ς Ierosolymitanus non

minor Iocobo in iure Episcopatus Ephes, Vel Ierosolymae : atqui Petro Romano Episcopo

138쪽

L I a E a V. Iaxmandata suit a Christo cura omnium Apostolorum ; ergo , qui succedit Petro, succedit in curam omnium Episcopatuum gerendam , & in autoritatem supra omnes . Assumptio Probatur

Johannis XXI. postquam Christus dixit bis Petro : Pasce agnos meos, ait tertio : Pasce mes meas ; quem locum ita interpretatur Chrysostomus: aliis omissis, Petrum dumtaxat affatur, fratrum ei curam committit : eodem modo exponunt Theophylaetus , Bernardus lib. II. de Consideratione, & alii, quos citat Cardinalis Parronius ; ergo Romanus Pontifex praesectus est, non solum agnis , hoc est reliquis Christianis, .sed & omnibus Episcopis, hoc est ovibus . Dices ; hanc curam fuisse in Petro personalem, neque ad successbres transmitti. Contra : nam Pontifex est propter Eccle fiam , non Eccles a propter Pontificem . Sic enim Augustinus in lih. de Pastoribus inquit: Uuod Christiani fumus, propter nos est; quod praepsti δε-

mus, propter vos s. Atqui Ecclesia non minus nunc , quam olim eget uno Pastore , quum

nunc & plures, & deteriores fiat Christiani pergo decedente Petro, non debuit perire Pontificatus , qui non fuit pro Petro , sed pro Ecclesia, constitutus; ex fine igitur pontificatus Μ aximi, debet hic durare, donec durabit Ecclesia. Jdem ostend:tur ex Conciliis Generalibus. Conciliun, Constantinopolitanum I. , cui , di Graeci , de Latini interfuerunt , Canone II. statuit, ut Constantinopolitanus habeat Primatus honorem, P0st Romanum Episcopum . Adeo stim

139쪽

x11 INsTITUTI NEs TMEOLOGIAE stilicet, tum Giaecis spiritu arrogantiae nonduin afflatis, persu aium erat, Romanum Pontificem in tota Ecclesia Pr malum habere . In Concilio Ephesino protestantur Patres, se deponere Nestorium ex mandato literarum Coelestini Papae Romani , ut refert Evagrius lib. l. historiarum Cap. q. idem Concilium in Epistola ad praeinum Coelestinum scribit, se non aut uni fuisse judicare caussam Johannis Patriarchae An tiocheni , quae magis dubia erat , quam caussam Nestorii; sed eam reservasse iudicio ipsius Coelestini . Concilium Chalcedonense passim vocat Papam Leonem, Universalem Ecclesiae Pontificem , & in Epistola ad eundem , haec habet :Coutra ipsum , cui Vineae custodiam a Salvatore comunga es , onen2it insaniam , idest contra tuam quoque Apostolicam sanctitatena . Ubi sub Nomine vineae , cuius custodia ab ipso Chii so Romano Pontifici credita est , non aliud.

Praeter Eceles ae regimen universae , intelligitur . Concilium Constantinopolitanum II. actione 6. Nos Apsolicam Sedem sequimur , ct ob -

imus , ct ipsius communicatoribus communicamus, condemnatos ab ipsa , condemnamus . Septi mpS nCdus p ct cne I l. recerit Epistolam Hadria ψpapae ad Iara sum , ubi dicitur: cmus Sedes perisitum terrarum Oibem Primatum obtinens, lucet, om itimque Ecclesiarum Dei caput eas/t, Multa. alia afferri posscnt C incilia Oecumenica. id in Consimantia, ut Lateranense Quartum , Lugdu- len se , Viennente , Florentinum dec. ἔ ted his abstinemus . quia a Lmheranis parvi penduntur, utpoth nust annum sexcentesmum celebrata.

140쪽

L 1 B E u V. Confirmatur idem ex Patribus, tum Graecis, tum Latinis . S. ignatius Epistolam ad Romanos, ita sci ibit : linatius Ecclesiae sanctificatae , quae praesidet in Regisne Romanorum et praesidere autem est aliis superesse , si vh esse caput Cmnium Ecclesiarum. S. Athanasius in Epistola ad Felicem Papam : Propterea vos , inquit, praedecessoresque vestros , Apostolicos videlicet Praesules , in 1 animitatis arce constituit , omniumque Ecclesiarum curam habere praecepit, ut nobis succurratis , erc. S .Epiphanius haeres 68. quae est Meletianorum, scribit: Urseius θ' Valens poenitentiam agentes, una cum libellis profectis ead Tealtim Julium Romanum Discopum, pro ra tione reddenda de Do errore, ac delicti: Hi autem Episcopi erant : si igitur veniam petebant a Romano Pontifice, hic certh omnium Episcoporum est Judex. Reliqua Graecorum Patrum testimonia, hoc est Basilii, Chrysostomi, Nan-zianetent, Cyi illi, Theodoreti vide apud Bel tarminum lib. II. de Romano Ponti sce Lap. IS.

Ex Latinis prodit primo Hieronymus in Epistola ad Ageruchiam de Monogamia , ubi

testatur, sua aetate a toto O: be terrarum Romanam Ecclesiam consuli consuevisse , & ab ea responsa mitti. Veiba simi : Ante annos plurimos, quum in chartis Ecclesiasticis iuvarem Da

mnsum Tomanae Urbis Episcopum , ct Orientis

atque Occidentis,isnodicis costsulationibtis restonderem,cte. Insuper idem Hieronymus in Eni- sola ad Damasum, adeo Catholicam sentent; sin splendide propugnat, ut iris eius Commentator Erasmus, R0manae Ecclesiae semper in sena

SEARCH

MENU NAVIGATION