Institutiones theologiae dogmaticae, in duos tomos distributae. Opus postumum Nicolai Capassi in Regio Archigymnasio Neapolitano olim juris civilis antecessoris 1. 1

발행: 1754년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

a 4 INsTITUTIONEs, THEOLOGIAEcturum decreverit; requitur, necessitatem exl-sendi in rebus omnibus creatis, ob aeterno

fuisse . Quod si dicas, esse contingates , quia

Deus potuit aliter decernere; respondebit ad- vetorius, quod quum in aeternitate non detur quando, nec ante , nec post , neque ulla af cito temporis ; sequitur, Deum nunquam extitisse. ante illa Decreta, ut potuerit aliud de-

Cernere.

Tertia ratio , quae manifesZior dicitur a Sancto Thoma I. parie , quaest. IL arti c. 3. sa-rnitur ex ratione motus . Quidquid enim movetur, ab alio movetur, &. hoc rursus ab alio; igitur ne procedatur in infinitum, nece illa est pervenire ad aliquod primum movens , quod nullo moveatur a & hoc omnes intelligunt

Deum a

Sed hoc argumentum motu desumptum, Philosophorum disputationibus, ac Scholis ma gis congruit, quam instituto a nobis operi, ut notat Petavius : Praesertim quum ad illud perpoliendum nonnulla requirantur, quae ex Naditurae , philosophiaeque principiis arcessendasiant; quae reapse demonstrationi , nequaquam nituntur . Praeterea cum Atheis res agitur, qui ponunt materiam aeternam , & infinitam et quod etsi impium sit dicere, tamen dicunt . Igitur ad argumentum reponere possunt .' vel per motum intellegitur quaecunque mutatio , eliam quae animae contingit, & cum Molinistis, hoe esse falsum, blaterabunt i quia humana voluntas se ipsam movet ad actus sibi proprios et vel

intelligitur motus corporum , & omisso quod

162쪽

Lin ER II. 14 argumentum sumitur h rebus in demonstiatis; supponit enim existetitiam subitantiae corporeae , & modorum ipsius; d cet Atheus , qui

Ponit materiam aeternam, & inlinitam et id quod movetur, ab alio moveri, li loquamur de partibus materiae,' ea enim est naturae lex, ut

quidquid quiescit semper qui et cat , donec ab

alio ad motum impellatur ; non autem si Io, quamur de materia ; haec enim quum ivppOnitur aeterna , non potuit ab alio moveri, neque agnoicit primum motorem , quum in aeter-Ditate non sit primum , & ultimum, adeoque motus materiae est innatus . Particularia vero Corpora , quum moventur . ab alio quidem moventur , sed indδ non sit , perveniendum esse ad Primum Movens Immobile ; possunt enim unum ab alio moveri in infinitum : nam quum vacuum nusquam si, nis in capite Epicureorum , quumque corpora se tangant ;sequitur, in omni motu integrum circulum corporum simul moveri, quod in Physicis est demonstratu Et haec quidem sunt argumenta, quotquot videre licuit, selectiora , quibus nituntur Theo logi probare existentiam Dei; superest igitur, ut ad Metaphyscos recurramus, qui certas, ac firmas suggerere nobis poterunt deinonstra tiones ad assirmandam Dei existentiam . Uerum, antequam ad haec sermonem Convertamus, erit operae pretium dissicultatem amovere , quam ex sacris literis , adversiis nostrum Consilium intorquent.

Aiunt, Dei existentiam, posse demonstrari ex ereaturis ξ, atque hanc propositionem adeo

x esse

163쪽

146 INsTITUTIONEs THEOLOGIAE esse certam , ut e recentioribus, Gaipar Juveni nus absolute pronunciet sententi. am negan tem . aliqua Centura notandam esse e propterea quod ex preisd advers,tur Sacrae Paginae. Di icitur enim Sapientiae XIlI. Vanos esse homines, qui Deum ex ipsius operibus non potuerunt intelligere Quoniam a magnitudine speciei, de creaturae cognoscibiliter, poterit Creator etiam videri . Et lobi XUD. haec habentur et Iute roga yιmenta , ct docebunt te , er volatilia Coeli, o indicabunt tibi , loquere terrae , respondebit tib , ct narrabunt pises maris ; quis Usurat, quod omnia haec mu nus Domini fecerit 3 Cap. XXX. eiusdem libri: omnes homines vident eum, sinusquisque intuetur procul. Denique Apostolus, Cap. I. ad Romanos ahi : Invisibilia ipsis a Creatura Mundi per ea, quae facta snt intellecta

consist riuntur ; sempiterna quoque virtus ejus , & Divinitas ; ita ut sint inexcusabiles , quia quum cognovissent Deum , non sicut Drum

glorificax erunt. Respondeo . nos non negare per opificium Mundi posse argui Creatorem ; sed dicimus, id gemas argumenti satis esse ad probandam, non

autem ad demonstrandam Dei existentiam rPraeterea stat etiam Scripturae sensus , si monstretur Deus ex creatura, scilicet ex mentis humanae existentia : Hinc pro comerio habemus, iisdem creatarum rerum vestigiis & ipsos

Gentiles Philosopbos a 'Dei notitiam pervenisse, ut ex Apost. in Epist. ad Romanos, demonstrat, Petavius lib. I. de Deo Cap. I. g. 9'.

164쪽

PROPOSITIO PRIMA. 'Deus existit.

TSrti gen eris, sunt argumenta Metapbyllincorum, inter quos eminet Carthesus Primum autem est thujusmodi. Quod de aliqua re veruis est, potest alfirmari de 1pia , id continetur in natura, leu conceptu illius rei, quod ex se est evidens; sed in idea, sed con-ςeptu cujusque rei cononetur existentia , vel Possibilis, Vel necessivia , quandoquidem nihil c0h pqxe possumus ,. nisi sub ratione existen' tis ergo in natura, si v E conceptu Entis sum- persecti continetar existentia neςessaria: nam alias conciperetur impersectum , contra quod supponitur concipi est enim existentia radix omnium persectionunx; immo ipsae persectiones nihil aliud sunt, nisi modi existendi. . Et si vero. haec demonstratio non admo dum videbitur e*ςax iis, qui solent eas tantum res contemplari , quae producuntur a causess , α ita iudicant ea, quae cito existunt, seu quae paucis indigent ad existendum , cito perire, ea vero, ad quorum. existentiam pima requiruntur ,. non it facilh existere . Tamen ani-madverIere deberent, nos hic non loqui de rebus , quae , caussis enernis fiunt ,. sed de pri mo Ente persectissimo, cuius ideam habemus,qnum habeamust ide4m pexsectionum , ut summae scientiae , malast potentiae, &c. hoc autem

165쪽

x48 INsTi TUTIONEs THEOLOGIAE nulla caussa externa Procluci poteti: nam quae fiunt a caussis externis, ii vh pauca , sise multa ad ea requirantur , quidquid habent realitatis , sive pei fictionis, id omne debetur virtuti caussae externae ; ideoque eorum existentia non oritur ex perfectione sua , sed ex perfectione

tantum caussae eX te inae. At vero Ens, quod

Perfectissimum concipitur , quidquid persectionis habet, nulli caussae externae debet, ideoque ejus existentia, s equitur ex sola ipsius natura; hoc est , eius existentia nihil aliud est, nisi eiusdem essentia . Persectio igitur rei non tollit eius exilientiam , sed contri ponit : imperfectio vero tollit existentiam ; itaque de nul- Iius rei existentia certiores esse postimus, quam

de existentia Entis summe periecti , hoc est

Dei; nam si eius essentia excludit omnem imis persectionem , & absolutam perfect . Onem involvit , eo ipso tollit omnem caussam dubitandi de ipsius existentia , & summam ejus Certitudinem exhibet, quod meditanti fiet perspiacuum . Vide eundem Carthesium meditatione

V., & in fine responsionis adirimas objectio

nes a

Secundum argumentum. Habemus ideam

De I : nam per Deum nihil aliud intelligimus , nisi substantiam summE persectam , in qua nihil planh eoncipimus, quod defectum aliquem,

vel limitationem perfectionis involvat . Ideae autem nomine, non intelsigitur imago in phantas a corporea depicta, hoc est in aliqua parte cerebri essicta, sed intelligitur forma illa cogitationis , per cujus immediatam Perceptionem sum

166쪽

L I a E R II. 14ssum conscius ejusdem cogitationis; ita ut nihil possin ea priniere intelligendo id, quod dico. quin ex hoc ipso certum lit, in me esse ideam ejus , quod verbis illis significatur . blis positis,

quum ego expertus cognoverim, me multis im-Perscctionibus premi, conicius enim mihi sum, me des derare , dubitare, timere , dolere, quihus equidem carerem , si undique perfectus es lem; constat igitur in me esse ideas pellectionum .' nam idea privationis dependet ab idea

Positivi, quum non possit in aliquo esse idea tenebrarum, nifi ex idea lucis ; ideoque si rem propius inspiciamus . prior est in nobis idea Entis persectissimi , quam idea propriae existentiae.

Nunc ita proce t demonstratio . Habinmus ideam Dei: Sed realitas objestiva cuiusque ex nostris id eis, hoc est ipsa entitas res repraesentatae per ideam, quatenus est in idea, Tequirit caussam , in qua eadem ipta realitas Contineatur , non tantum obiecti vh , ut est ita idea, sed , vel larmalit)e, quando scilicet obiectum ideae tale est, quale illud percipimus , vel eminent)r quando scilicet obiectum non quidem cst tale, sed tantum , ut possit illius vicem supplere . Quod ut clarius percipiatur, exemplo utendum est . Unde scimus v. gr. Coelum existere ; an quia illud videmus 3 At vi fio NUD tangit mentem . nisi quatenus est in ides. hoc est non tamquam imago in phantasia depicta . sed qu tenus inhaeret menti , & informat mentem ipsam , conversam in illam cere'

bri partem . Sed neque ob hanc ideam possiW

167쪽

x so INsTITUTIONEs Tu voLcGIAamua 1udicare Coelum existere, nisi quia omnis idea debet habere causam suae realitatis objectivae realiter existentem , quam cauillam judicamus esse ipsun. Coelum. At veto realitas objectiva ideae Dei , nec sermalithr, nec eminenter continetur m/Nobis: Neque enim N Os tales sumus , vel persectius , hoc est eminenthr , vel aequa pei sectE , seu forma litem continemus realitatem Entis perfectissimi , seu omnium perfectionum quae in id ea Dei obiecti vh continentur , quae eadem ratio secit, ne possit contineri in aliquo alio, praeterquam in ipso Deo : si enim supponatur, nihil vul minus esse in caussa , quam in effectu, iam nihil in caussia, erit caussa effectus,: nulla autem res, nec ulla rei Perfectio actu existens, potest habere nihil , sub rem non existenteni Pro caussae suae existentiae, quod est evidens; agitur haec idea Dei, quae in nobis est, quum moti possit habere nihil pro caussa , non nosmetipsos, non aliquid aliud , quod sit ipso Deo minus persectum ι sequitur debere habero Deum ipsum pro caussa οῦ itaque Deus exissit. Tertia verb Carthesi demonstratio, quoniam dissicultates illi quot pati posse videbatur; ideo ad removendum omne offendiculum, consentaneum visum est, primum duas alias propo, stiones demonstrare , ex quibus vis illius d monstrationis ' pendet . Prima autem haec est. Quanto resi est perfectior ex natura sua , tal magis existentiam involvit necessariam ; M'. contrario , quo magis itecessariam . involvit

168쪽

Lia an II. Is existentiam , eo est persectior . Probatur . Quia in idea , seu concepta Euiuscumque rei continetur existentia, ut supra dictum est; si igitur ponamus A eiserem. quae habet decem gradus persectionis, ejus Conceptus involvit plus existentiae , quam ii supponamus habere quinque gradus perfectionis: nam quum de nihilo nullam possimus assi mare existentiam , quo magis cogitatione detrahimus ejus perscct Oni, tantum negamus de possibilitate ejus existentiae: tanto magis enim de nihilo Parrac: pare concipimus ; igitur si concipimus gradus pei fectionis ipsius diminui utq; ad ciphram , sive Zeruin , nullam continebit existemiam, hoc est impossibilem existentiam: Si vero concipimus persectionis gradus augeri in infinitum , continebit summam existentiam, Iluc est maxinad necessariam ; Quum autem haeo duo separari non pUssint ; sequitur rem , quo magis natura sua involvit necessariam existentiam, eo esse perfectiorem, quod erat primum. Secunda propositio est. Qui habci potentiam se conservandi, ejus natura involvit existentiam necessariam. Probatur: Qui habet viri

se conservandi habet vim se creandi; ex eo enim, quo ego nunc cogito, non sequitur necessarici me esse cogitaturum postea,Conceptus enim, quem habeo meae cogitationis , non continet necessa

riam existentiam cogitationis; nam post uincla rh,5d distincth concipere cogitionem , quamvis suppom

latra,eam non existere . aum autem omnis caussa

debeat continere persectionem effectus; sequitur dari aliquid , vel in nobis , vel extra nos,

169쪽

rsa INsTITUTio ζEs πuEOLOGIAE quod nondum intelleximus , cujus natura in volvit existentiam, & sit caussa, cur nostra CO gitatio incoepit, & pergat existere et nam quam vis nostra cogitatio incoepit existere , no ideo ejus natura, sed essentia necessariam existentiam magis involvit, qutim antequam existeret 8, igitur indiget eadem vi, ut peis Veret

in existen- , qua indiget , ut incipiat existere . a

Nune sc : Qui habet vim se conservandi, habet vim se creandi, hoc est, non indiget ulla causs1 externa ad existendum , sed sola ipsius natura erit caussa sufficiens, ut existat, vel possibilithr, vel necessario ; at non possibilithr e nam ut proximh demonstratum est , tunc ex eo, quod iam existeret, non sequeretur ipsum postea extiturum , quod est contra hypothesm ; ergo ejus natura erit caussa suos ciens, ut existat, non possibilithr , sed necessario, hoc est, eius natura necessariam involvit existentiam , quo demonstrata est secunda propositio. Venio nunc ad demonstrationem principalem , qua probatur existentia Dei ex eo, quod nos ipsi habentes ejus ideam, existimus . Si ha herem vim conservandi me ipsum, talis essem

Naturae , ut necessariam involverem existentiam, ex probatis r sed ex probatis etiam , id quod involvit absoluth necessariam existentiam,

est quid absoluth perfectissimum ; ergo mea natura continere debet omnes perfemones: sed ego quatenus sum res cogitans, sum certus habere multas imperfectiones, ut quod dubito,

170쪽

L I x E R II. as 3 timeo , desidero , tic.; ergo non habeo vim conservandi me ipsum; neque dici potest, quod ego careo illis persectionibus , quia eas mihi sponth de nego: nam hoc est omni luce Harius, quod si res cogitans novit aliquas persectiones, quibus ipsa car eat , si possit , statim eas sita dabit. Procedit modo demonstratis. Ego existo, neque quandiu existo, possum existere , quin conserver; sed non habeo vim conservandi meipsum; ergo conservor ab alio; sed non ab alio,

qui non habet vim se conservandi propter eandem rationem, qua ego me ipsum conservare non possum ; ergo conservor ab alio, qui habet vim se conservandi; ergo cuius natura involvit existentiam necessariam ; ergo quae continet omnes persectiones , quas intelligo pertinere ad Ens infinith persectum , qui est Devi;

igitur Deus existis. δε

PROPOSITIO SECUNDA .

Deus unus est. ΡRobatur: omnis persectio, quae in Deo est, est ab ipso Deo , alioqui si esset ab alio ,

iam non conciperetur Deus esse summh per se in ctus. quod ejus definitioni repugnat ; ergo Deus est unus. Quod si negas , finge per hypote sm plures esse Deos, v. gr. A. & B., iam uterque erit summε intelligens, quandoquidem est infinit. perfectus; ergo A intelliget Umisia,

hoc est se ipsum, & B., & pariter B. intelliget

SEARCH

MENU NAVIGATION