Institutiones theologiae dogmaticae, in duos tomos distributae. Opus postumum Nicolai Capassi in Regio Archigymnasio Neapolitano olim juris civilis antecessoris 1. 1

발행: 1754년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

is 4 INsTITUTIONEs THEOLOGIAE ipium, &,A.: Ied A. Ec B. ne cellario exi stulit: nam Dei existentia ex demonstratis est ipsa ejus essentia; ergo .cauin veritatis, & necessitatis ideae, quam habet A. ipsius B., erit ipse B:; dc h contrirrio causa veritatis, de neces-

statis ideae, qua u. habet B. ipsius A., erit ipse R; ergo dabitur aliqua perfectio in A. , quae non est ab A. , di aliqua persectio in B., quae Non est a B., ergo A., & B. non sunt summδPerfecti, adeoque nec Dii; nam perfectio in istellectus unuscuiusque partim a se , partim ab alio deper.deret .

PROPOSITIO TERTIA.

tres sunt Divinae Personae.

HAbenus cum Meta teis ratiocinati su

mus ad demonstrandam Dei existentiam iv unitatem ; Nunc ad Christianae Re igionis Mysteria abstrusiora gradum facimus , ubi Omnis humana ratio caligat,& ad solumUcrbam Dei,qua scriptum qua traditum recurrendum est et und. Hilarius inqui h lib. v III. de Trinitate Ecclesia intelligi , hoe Θnagoga non credic , P ἰων, ia non sapis . Solet autem haec disputatio, it, vulgo a Theologis institui, ut parum

laborent adversus Judaeos , ut evincant, Posse Triadem probori ex Veteli Testamento et quorum ego laborem, etsi commendatione digia sim censeam, quum plura adducantur , quae ad Propositam rem faciunt, ut inter alia illud Genestos X HII., ubi de Abraham dicitur : Tres vidi

172쪽

, F.L I B E R II. assutiat, O unum M aiat , sub qua speete , in quit Auguitinus lib. II. de Trinit. Cap. 31. suit Trinitas tunc adumbrata et tamen quia nolitis Deus mysterium Iudaeis aperire , ne Gens maxime in idolatriam prona , statim Aegyptio- rum more plures Deos adorare coepisset: dici etiam posset , nihil adversus ineffabile hoc Mν- sterium facere , si in Veteri Τestamento Pa eius, Asturiusque, personarum fuerit commen

Partim vero adversus haereticos agunt, tum veteres , tum recentiores . Fx veterib Trinitatem opugnarunt , Arius, Sabellius, Ee nomius, Paulus Samosatenus, Macedonius, aliique . Proximioribus autem nostio saeculis, Anestrinitariorum emersi Princeps , MichaEl Se vetus Hispanus, editis quibusdam libris , qu os inscripsit de Erroribus Trinitatis ubi Trinitatem, imaginariam esse contendit, ιι cum 'nius Dei professione pugnare ; ac propterea Trini, tarios esse Atheos .. Hic autem, Genevae comprehensus ,autore Calvino , vivus combustus est anno 1sss. Hunc sectati sunt Valentinus Gen-' tilis Consentinus , Faustus mcinus Senensis quo Secta haec Socinianorum nomen traxit et dicuntur etiam Unitarii , & Fratres Poloni, quippe in Polonia , & Trans uania haec Pelii mirh grassatur. l. Ceterum, si ex novo Testamento cinnis de Promere vellaemu s argumenta; nihil aliud esset, inquit Petavius, nisi integrum illud transcribonire; ndeo nulla est pagina , ex qua non aliquo argumentum delata PLilit . Erit igitur nostea Iabor

173쪽

Is6 INsτιτυTIONEs THEOLOGIAE. labor selectiores quosdam locos expendere . Primum est initio Evangelii Iohann s et In priue ιo erat Verbum , Verbum erat apud Deum , εχ Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, ctc. Verbum caro factum os , c, Hunc locum urget Tortullianus adversus Plaxeam, tu Athanasius in Oratione contra Sabellii gregales: Ibi enim, Verbum , aperthdistinguitur a Deo, quum dicatur fuit se apud Deum et si autem Verbum illud Dei, fuisset in corde Patris, necesset hypostasi ab eo diversum, non diceretur Deus apud Deum, quemadmodum Verbum, seu termo hummis, non dicitur esse homo apud hominem, quum neque vivat , neque subsistat, sed sit viventis, ac subsistentis animi motus . Si igitur Uerbum est apud Patrem , est a Patre distinctum, at non natura , quum dica tur esse Deus ἰ ergo Persona . Secundus est evidens locus Iohannis XIV ..ubi ait Christus : Phι line , qui videt me, videt O Patrem: Non creditis , quia Ego in Patre. O Pater io ue est ' Ego rogabo fatrem , ct alium Paraclitum dabit vobis . Hic observandum , quod ne sordi quis putasset, Filium esse 'Patrem , & Patrem esse Filium , ac tantum numina diversa, una vero Persona . ob eam rem dicis Dominus: Ego in Patre, dr Pater in me e p. hoc en in absurdi , ει insulsh de una, & iiugulari Ρeribita diceretur. Praeterha, ut aeq Iallta tem cum Patre ostenderet, ait : Iui vides me

videt θ Patrem Si:enim aliquid est in proto- po, quod non est in imagine , falso quis diceret, qui videt prototypum, videt imaginem,

174쪽

de hoc quidem in creatis . In Deo autem , cu ius natura simplicissima est, non liceret ita pro nunciare , qui videt unam personam, V1det ει. alteram , nisi essent adeo similes, ut in nihilo. Prorsus natura differrent, vel aliqua eiset Per sectio in una, quae in altera desideraretur. Ita

Chrysostomus Homilia 74. in Johannem et uui, creaturam videt, non ideb videt Dei fbstantiam; itaque s Mersae essent substantiae, nunquam il- Iud dices eι : Nemo quid si aurum nesciens , po rest in argento , auri videre subsaηtiam, vin eηimalia per aliam natura viisetur.

Tertio probatur ex Cap. III. Matthaei,ubi expressa reperitur Personarum distinctio in Baptismo Christi in Iordane . Primo enim Pater de Coelis loquitur . me est Filius meus diis-ctus, in quo mihi complacui. Habetur igitur distinctio Filii , patre . Se ςundo de Spiritu Sancto dicitur di Vidit Spiritom Dei descendentem sicut Columbam , ct venienum super se . Ita que Spiritus Sanctus, qui descendit neque Pater erat, qui locutus est, neque Filius qui baptizabatur , diversa igitur ab utroque Per

sona.

Respondet,e Soeiniani t Filium , de quo

Matthaeus loquitur, non esse Filium naturalem, seu conlubstantialem Patris sed esse personam Christi , quae licet sit mera Creatura , tam ea ratione unionis, quam habet cum Deo per caritatem, dicitur Deus . Per Spiritum Sanctum vero, non intelligitur persona aliqua 1 Patre

distincta , sed ipsa Divinitatis Virtus, qua Chri stus abundε in Baptismo cumulatus fuit. Eadem

175쪽

as 3 INsTiTuTIONEs TnEOLOGIAE igitur sentiunt hodie Socini ni, quae olim Pra- eas,APauliani; negabant enim Trinitatem , Christum purum hominem esse , docebant . unde appellati sunt secundi ludaei, autore Epiphanio haeresi 6 s. et aiebant enim , unum esse Deum , & in ipsio esse Verbum, & Spilitum Sanctum, ut in corde hominis verbum est: unde in Concilio Nicaeno statutum legimus, ut rebaptizarentur, qui a Paulianis baptizati fue-

xant .

Sed impugnatur praecedens. responsio; tum quia Chrillus verus est Deus , ut inserius proinhabitur contra Nestoriumitum etiam quia Christus, loco citato, non dicitur Filius simplicit)r, sed per emphasim quandam , qua distinguitur ab iis, qui per adoptionem tantum dicuntur Filii Dei ; me es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui . De Spiritu Sancto vero, quis neget, in Evangelio non innificare virtutem Dei, sed Personam Divinam a Patre, & Vesebo distinctam 3 en quid ait Lucas Cap. II. Et defendit Spiritus Saritus corporali ecie sent Co- Iumba M. De scensus autem est ructio personalis; nec in sacris literis dicitur usquam Dei virtus, aut Dei proprietas descendere . Quarto id. probatur ex forma , qua Baptismus administratur ex institutione Christi. Matthaei XXVIII. Docete omites Gentes , hut Eantes eos in nomine patris, is Filii, o Spiria rus Sancti . et enim dices, Fil um , & Spiritum Ssnctum ella Creaturasi & hoc absurdum est , quόm nulla res creata, Deo que inferier, adsci ci debuerit in eo ortium Dei . S. Ambrosius

176쪽

tas melioris. offensa est , & injuria eius , qu verh Deu est, si ei non verus alius compa retur . Hinc impium esset aliquem baptizare in nona ne Dei , & cujuscunque etiam. prae statuissimae creaturae ; quamobre n Paulus ita. Corinthios increpat Epith. l. Cap. I. Vers' 13. .

ἰ eunquid Paulas erucifixus est pro vobis , aut imnomine Pauli baptizati estis p Ratio autem est quia nomen, essi autoritas. Virgilius II. Aeneidos.

. . . . . Et magnum Reginae nomen obumbrat.

Autor autem dicitur ab Iurisponῖuliis, a quinius in nos triansit. L. IV. D. de Evictionibus. Et Johannis U. Ego veni in nomine Patris mei ,&c. Divide ι e autem autoritatem in Baptisimo inter Deum ,& Creaturas, plusquam impium est. Vel dicers: in solius Dei nomine baptizari, sed illa tria , esse tantum nomina diversa, rem vero eandem; & tunc magna , & istolerabili esset futilitas, eandem rem per Plura nomina designare ; immo quum nomina sint accipienda

in significatione propris , si est Pater, & est Filius,. iam Parer non est Filius: nam si Deus esset una Persona ; qua tandem ratione dici pos set, quod eadem Persona sit Pater , & sit Filius; quod enim generat, & quot generatur, quod mittit, quod mittitur, quod spiror, & quod spiratur di stinguitur realithr Medur Pater, Verbum . Spiritus Sanctus, sunt Persona distinctae.

Ita Tertullianus Cap. XI. adversius 'Pris X eam t

i Filium , inquit , nominat, Filius sutem nos aliis

177쪽

xiso INsTIτυTioNEs THEOLOGIAE alius erit , quam qui ex ipso prodiit et sermo autem prodiit ex ins, bis erit Filius . non ipse, de quo prodiit, non enim ipse prodiit ex semetipso .

Tandem, ut cetera mittam, si excutian tur quotquot sunt loci Theologici , ex singu- Iis, argumentum erui pote st ad hanc veritatem demonstrandam; nam praeter scripturas, quibus nihil apertius , Traditio est in hoc, prae aliis Articulo certissima , sive loquamur de Conciliis Oecumenicis ; Primum Generale Nicaenum damnavit Arium ; & quotcumque deinde iecuta sunt, omnia Antii rinitarios diris devoverunt: Sancti Patres, Pontifices, qui extiterunt, Postquam erupit Achero ais ille abortus, Arius, omnes in eum, eiulque Sectarios stylum exa Cuerunt, ita ut nullus omnino Christ anus usque ad Servetum, & Socinum , pestiferum hoc dogma jamdiu consopitum, excitare aulus sit . Si igitur Traditione didicimus, quid si Ecclesia Chrisi, & Traditione Christiani sumus t ex Traditiois ne quoque hoc debemus tueri, Divinas Perlb-nas esse tres , & pessimos istos Unitarios execrari, & ad corvos mittere. Contra Personarum Triadem,opponunt Sociniani, primo : Ubi est pluralitas, si vh Naturarum , sive Personarum , ibi unitas esse non potest et Sed Seriptura docet, Deum esse unum,&sorum; ergo Personae istae sunt commentitiae. Ita enim Iohannes Cap.XUII.Evangelii: Haec est vita aeterea , ut eornoseant te solum Deum verum . di quem Jesum Christum . Primae Corinthiorum VIII. ait Apostolus t Nobis unus Deus Pater, ex quo Omnia , ct nos in ilium, er

178쪽

LIBER I. I si unus Domi uus Iesus sibi tylus , per quem omnia, ct nos per ipsuω . Idem III.ad Ephesios : Unus Deus, ct Pater o mutum, qui super omnes , ct

per omnia , Cr in omxibus nobis. Respondeo, textus Scripturae, qui docent, Deum eise unum, non Pugnare cum Trinitate Personarum : ibi enim Scriptura confutare vult Deos Gentilium. & stabilire unam Dei essentiam, &naturam ἔ quum autem Personae unam habeant naturam Divinam . sequitur unum, ac 1blum Deum esse . Verba autem citata ex Evangelio Iohannis, ita sunt disponenda, autore S. Augustino Tractatu CXU. in eundem ; mee es vita aeterna , ut te , ct quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum Deum vertim. Confirmatur hoc ex S. Athanasio Oratione IV. in Arianos, ubi ait: uuum Pater solus Deus, ct verus appellatur , nou ad exautorationem ejus appellatur , qui dicit, Ego sum veritas ;sed ad demolitionem eorum , qui ex natura tales non sunt . Sic quum dicit Paulus,Patrem esse unum Deum, eodem modo

id dicit, quo ait, Christum se unum Dominum; quemadmodum igitur ciristus ita es Dominus,

si tamen nou excludat a dominata Patrem, ita

Pater sic Deus es, ut non exeludat is Divinitate silium. Secundo opponitur. Deus es Ens a se, laper hoc a creaturis differt, quae sunt ab alio: sed pluralitas Personarum in Deo, supponit unam ab alia procedere, & ab ea accipere suum esse, quod idem est, ac esse ab alio; quum igitur hoc repugnet Divinitati, repugnat quoque Perib-

179쪽

non esse ab ali Atanquam, caussa , sed tanquam, principio ; Ens, quod dat esse alteri per modum caussae , non dat illi proprium suum esse, sed tantum smile, ut homo generat hominem: At vero Ens, quod dat esse alteri per modum principii, communicat ipsi proprium suum em; atque ideo, si esse principii est independens, etiam eise illius, qui oritur 1 principio, erit independens ; unde constat, Filium in Divinis non esse minus persectum, quam principium ex quo generatur, sub Pater; in utroque enim est unum, atque idem esse.

Tertio opponitur . Si ex illis verbis Johannis I.: In principio erat Verbum , colligi posse

aeternitas, adeoque Divinitas Filii r etiam ex Capite I. Genesis : In principio creavit Deus coelum , ct Terram , inferri posset aeternitas Coeli, de Terrae .' Atqui haec non demonstratur ex Genesi, ergo nec illa ex Johanne . Respondeo, quod idcirco Coeli, Terraeque aeternitas ex illo Genesis non infertur , quia

Moyses non dicit, in principio fuisse , sed iii

principio creata fuisse , quod autem creatum est , aeternum esse nequit: Johannes contra, non dicit Verbum in principio factum , Vel creatum,

sed simpliciter fuisse : imo omnia quae facta sunt, per ipstim facta suisse , quod manifeste 4ndicat aeternitatem Verbi, te Mundi in tempore creationem . Quod sic probo argumento S. Augustini , Tractatu I. in Iohannem. Creare solius est Dei . nihilo enim ad Ens, est distantia infinita , seu qua major excogitari non Potest s

180쪽

LIBER I. I 63test, adeoque ad id requnitur virtus infinita . sed omnia lunt creata per Uerbum , ergo Verrhum est Deus . Praeterea id, per qaod omnia creata sunt, creatum esse non potest: si enim

omnia sunt facta per Veibum, oc Verbum ipsum est factum, iam Uerbum factum erit per aliud Veibum, seu per Vectum Verbi, atque rursus; vel hoc factum est per aliud Verbum , & sic in infinitum nugatoriἡ ibitur: vel non; ct illud ipsum , inquit Augustinus, dies ego unicum Fi-hom Dei; si verb Verbum illud, per quod omnia 'facta sunt , non es creatum, erit ipse Deus.

Quarto: opponitur et Haec vox Dein potest

de Filio praedicati; sed ita, ut non sit summus ille Deus, qui unus est , sed sensa aliquo tro- 'pologico , ut quum dicitur Exodi VII. quod

Moyses vocatus est Deus Pbaraonis. Respondeo , hoc Arianorum effugium praeclusum fuisse χb Hilario ; quia Scriptura non dicit, Moysem absoluth Deum , sed Deum Pha raonis, hoc est a Deo, Pharaoni datas , dum

timetur, dum Oratur, dum Punit, dum medetur , unde ait Dominus: Ecce constitui te Deum

Pharao uis . Aliud es , inquit Hilarius , Deum dari, aliud Deum esse : M. ipso quod dicitur consitutus Devi , non naturalis , sed sit lilius Deus signiscatur . Erat igitur Deus Pharaonis , booesi in opinione Pharaonis . Adde quod ibi

non legit ut nomen Adonai , quod apud Hebraeos erat propriam Dei nomen , sed Eubim, quod Rabbi Abraham Chaldaeus, interpretatur Nuntium, & Legatum ad Pharaonem . Sic Psal

ino VIII. 6. inuissi eum paulo minus ab L a, Elobim.

SEARCH

MENU NAVIGATION