Institutiones theologiae dogmaticae, in duos tomos distributae. Opus postumum Nicolai Capassi in Regio Archigymnasio Neapolitano olim juris civilis antecessoris 1. 1

발행: 1754년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Christi Joannis XIV. 29. Nuno dixi sobis priusquam fiat . ut quum fodium tuerist credatis. Quum au em hic labor a plurimis iam susceptumst, & res egregi h ostensae, ad alia contenda

mus.

Libros Machabaeorum totis viribus adortus est Calvinus in Antidoto Concilii , & alibi; quum enim instituisset preces pro mortuis , &purgatorium igitem poenitus evertere ἱ sentiebat se vehementer urgeri cap.XII. lib.II. Machabaeorum ; igitur qui mos est desperantium, ipsis libris autoritatem eripuit. Nihil autem contra nos facit , quod in Canone Hebraeorum non sint xecepti ; hoc enim argumentum a nobis superitis resolutum est. Sufficit, eouabitos fuisse pro Canonicis ab antiquis Ecclesiae Doctoribus Cypriano, Nagianzeno, Ambroso, Isidoro . aliisque: undE Sanctus Augustinus XVIII .de Civitate cap. 3 6.ait:Libros achabaeorum non Iudaei, sed Ecclesia pro Canonicis habet. Ex quo colligit optima

Bellarminus, tantum interesse inter spiritum Austini MCalvini, ut Augustinus quia credit , libros Machabaeorum esse Canonicos, inde i Uerat bonum est e orare Pro mortuis : Calvinus , quod malum existimet orare pro mortuis, indhconficiat libros Machabaeorum non esse Cano nicos ; sed audiamas Sectariorum argumenta, Primum est, quod Auctor capite ultimo libri II. petit veniam erratorum , quod sacris Scriptoribus non convenit, qui non ingenio , & labore suo, sed Spiritu Sancto revelante scripserunt. Respondeo , non petere Veniam errorum

52쪽

L i s E R I. 3squoad veritatem historiae , sed quoad dignitatem , elegantiam styli, ut ex verbis patet.Ita Paulus II. Corinthior.lΙ. ait : Utinam fustineretis modicum quid insipientiae meae, ore. & infra

Nam ct si imperitus sermone , sed non scientia,

Secundum salsum est , quod dicitur II. Machabaeoru in I. Iuum in Persdem captivi dueerentur Patres nostri : Judaei enim non in Persidem , sed in Babylonem abducti fuerunt. Respondeo,Persidem vocari etiam Regiones Persuli finitimas, ut patet ex I. Machabaeo rum VI. , ubi nuncius , qui venit in Baby: nem ad Antiochum, dicitur 'venisse ad eum in Persidem . Ita etiam loquuntur alii Scriptores, ut Chrysostomus , qui homilia VI. in Matthaeum ait, Judaeos ex captivitate Persica liberatos. Tertium salsum est , quod dicitur in principio capitis I. libri I. , Alexandrum Philippi Macedonem primum regnasse in Graecia; coostat entui ante illum multos fuisse in Graecia Reges Macedonum , Corinthiorum , SPartanorum , Atheniensium , ut videre est in Eusebii Chronico. Respondeo , id esse intelligendum , non de quocunque Graecorum Regno, sed de Monarchia Graecorum : sex enim annos insumpsit Alexander ad fundandam Monarchiam, sex reliquis eam rexit, ut testantur bistoriae Diodori, Aria-- ni, Plutarchi , &c. Q artum salsum est, quod dicitur de Romanis cap. V II. lib. I. I 6. Et committunt uia ho-

53쪽

36 rusTITUTIONE . THEOLOGIAE Romae enim tunc temporis duo Consules quotannis creabantur.

Respondeo fieri mentionem unius z quia lichi duo essent, alternis tamen diebus imperium habebant, sic uni videbatur commissa Respublica ; id modo cautum est, inquit Livius principio libri II. . ne si ambo fasces haberent , duplicatus terror videretur , nec tam exacti,quim geminati Reges dici possent. Quintum. Laudantur in his Iibris quidam,qui mortem sibi coniciverunt, ut Eleazar libro I. cap. 6. , & Raetias i bro II. Sed hanc dissicultatem sustulit olim S. Augustinus Epistola 6 i. ad Dulcitium , cujus summa est, horum mortes non laudari , 1 ed narrari, vel certh st laudantur, id fit ex seistentia hominum , qui potant eos viriliter agere , qui se ipsos interimunt , iii xtὲ Lucani essatum libro IX.Pharsaliae Scire mori sors prima viris ded proxima cogi. Et san. ita loquitur historicus de Raetiarquuntiam comprehenderetur , gladio se petiit; et i gens nobiliter mori potius, quam subditus fieri Peccatoribus, & contra natales suos indignis iniuriis agi . Eleazar vero non se ipse occidit, sed ex casu Elephantis periit , ut in textu videre est.

Novi Testamenti.

MOs fuit Haereticorum I. saeeuli , eos libror damnare Novi Testamenti, quos

. causae

54쪽

LIBAERI. 37 causae suae infeltos elle putarent. Ita olim Manichaei quasdam partes repudiabant ; quorum audaciam uos fra aetate imitari sunt Anabaptiliae. Sic Ebionitae probabant, Evangelium secundum Hebraeos, alia asperabantur et Marcion istae quaedam excipiebant ex Evangelio Lucae ν Cerinthus, & Carpocrates totum reiiciebant. Severiani non agnoverunt Acta Apostolorum , neque Epistolas Pauli, ut nec Alogi Evangelium Johannis , in quo Logos, seu V erbum 'raedicatur. Hoc autem magnum argumentum est auctoritatis , & fidei eorum librorum , quod quicumque illos OPPugnare tentarunt, ab Ecclesia exterminati sunt.

Videri potest Eusebius in libris historiae E cles asticae , qui rem hanc veluti ex instituto

tractavit. Damnanda autem est Erasmi temeritas, qui in Adnotationibus in Matthaeum scribit , non esse metuendum , ne Scrἰpturae autoritas labefactetur , si levis aliquis error in ea deprehendatur, praeserrim quum Augustinus lib.III .de consensu Evangelistarum cap. Ull. sateatur,Evan

gelistas interdum memoria lapsos; quod ει res ipsa indicat legitur enim Matthaei XX Uimpletum ea quod dictum est per Ieremiam Prophetam , dicentem Et acceperunt exiginta argenteos , pretium appretiati, cte. ; quod vaticiniam non debuit Ieremiae tribui, quum sit Zachariaeca P. XI. I 24, en memoriae lapsum.

Sed antequam obiectioni satisfaciam , quo niam Erasmus utitur Augustinἱ testimonio , videamus quid de hac re senserit S. Doctor. PIane in lib.lI. de consensu Evangelistarum cap. 11.

i Diuiti od by Cooste

55쪽

scripsit; omne in falsentem abesse ab Evangelisis Aecet, nonsimn eam, quae obliuisceno cte. : &in Epistola VIII. ad S.Hieronymum' adrnis,inquit, in tantum veritatis fastigium aliquo mendacio, nulla particula horum librorum manebit , quae non post in nubitim reuocari. Calumniatur igitur Erasmus, dum sententiam illam imponit Augustino. Venio nunc ad lapsum Matthaei, de quo disserens Augustinus ab Erasmo citatus, Occasio nem ei praebuit mentiendi . Ait enim , secretiori consilio providentiae Dei , qua mentes Evairgelistarum gubernatae fuerunt , permissiam, ut memoriae Matthaei, pro Zacharia occurreret Ieremias, quod tamen vel ipse, vel alii legen tes emendare potui sient; at id noluit Matthaeus, animadvertens omnes Prophetas uno spitii u locutos, & quae Zachariae sunt, eadem esse Je

remiae.

Alii cum Origene , & Eusebio suspicantur,

hoc esse mendum scripturae, maxime quum Li brarii consueverint nomina propria contrahere,& ex breviatura facile potuit Zacharias mutari in Ieremiam , utcstendit Daniel Huetius in Uemonstratione Evangelica propositione lX.c. la ., qui etiam hoc addit in interpretatione Syriaca, Persica, & quibusdam latinis Codicibus , neque Jeremiae, neque Zachariae nomen reperiri, quod & antea observaverat Augustinus lib. IIl.de Conseiisu Evangelistarum cap. VII. Evangelium primus scripsit Matthaeus anno tertio post mortem Christi, ut docet auctor ope 'iti impersecti in Matthaeum, & communem esse opi-

56쪽

Optinonem te statur baronius . Scripsit autem ad Preces Judaeorum conversorunt , ideoque ulus est sermone tum Hebraeis familiari, hoc elimixto ex Chaldaico, & Syriaco, ut Hieronymus indicat lib.III. in Pelagianos cap. l.Feruntur te Atus quidam hebraici, sed omnes a peritioribus Criticis habentur pro suspectiq, ut od textus Syriacus , qui hodie visitur . Secandus, Evangelium scripsit Marcus , & quidem latine , ut Probat Baronius . Tertius Lucas , S. Pauli comes Peregrinationis, cujus laus est in Evangelio, per omnes

Ecclesias , ut idem Apostolus ait II. ad Corin- ωos VIII.; idque a Paulo significari volunt illis Verbis, duae laeph usurpat in Epistolis: See -- dum Evangelium meum . Is Graece scripsit, ut di postremus Iohannes, cujus Evangelium Origenes, primitias Evangcliorum appellat Acta Apostolorum idem scripsit Lucas , qui sie eorum auctorem prodit in prooemio ad eundem Theophilum , quem principio sui compellat; ita ut hi libri alter altei i, sibi auctoritatem concilient. Vocatur a Chrysostomo hic liber Dumatum de Spiritu Sancto : a Sytis dicitur hisoria Apo solorum . Hieronymi ad Paulinum testimonium est, eius libri verba omnia. languentis

animae esse medicinam.

Ex Epistolis Pauli una ad Hebraeos , gra Vem palla est controversiam . Marcion , &Arius dixerunt , neque Pauli esse , neque faciam . Hos sequutus est Lutherus in Prolugo ad eundem , Brentius in Consessione Wicembet-

57쪽

4o IN STt TUTIONEs THEOLOGIAE nus esse Apostolicam, sed dubitat an sit Pauli. Quae opinio fuit multorum etiam Catholicorum, ut testantur Fusebius, & S. Hieronymus in libro de Uiris illii liribus; adscripta enim fuit Barnabae. Lucae , CIδmenti Romano Pontifici, & Tertulliano οῦ quum autem Tertullianus libro de pudicitia cap. XX. ejus Epistolae meminerit, eamque tribuerit Barnabae. Sed & superiori aevo Erassemus, Caietanus in Adnotationibus ad eandem Epistolom , litem olim sopitam iterum suscitarunt. Suadetur aulcm , hanc Epistolam eisse Pauli, quia, demptis paucissimis, omnes antiqui Patres ejus esse agnoverunt, inter quos C mens Primus , Pauli coaetaneus , Origenes , Clemens Alexandrinus, Eusebiua , Hieronymus in epistola ad Dardanum , ubi de consensu Omnium Ecclesiarum testis catur: & quamvis dicat, sua aetate , non dum fuisse relatam in Canoncm;

ipse tamen veterum autoritatem sequitur 3 ne

glecta temporis sus consuetudine ; sortasse enim tunc non Blebat . in Ecclesia legi, quod ab haer iacis deprav'a esset , & multis stlditamentis ' vitiata, ut notat Philastrius haeresi 88. Praeterea idem hoc argumento prohature certum est, Petrum primam suam Epistolam ad Hebraeos' scripssse inter gentes dispersos , ut ex ipso titulo apparet . Certum quoque est, secundam Epistolam ad eosdem scripsisse, ut patet ex principio capitis III. eiusdem : mve pete

vobis, Fratres earismi, secundam scribo 'solam. Atqui ibidem fatetur Petrus, Paulum' ad eos scripssse ; ergo Petro teste , Phulus scripsit ad Hebraeos. Verba autem sunt versu Is.: Π-

58쪽

datum Abi sapientiam scripsis vobis , sicut O iu

omnibus 'solis , in quibus suur quaeiam dijic dia intelleisu, quae indocti, O instabiles depravant , ficut O ceteras scripturas , ad suam ipsο-rtim perditionem . Ex quibus duo conficiuntur a primum, Paulum ad Hebraeos Epistolam seripssse i secundum, quod proximὲ innuimus , Pauli Epistolas obnoxias suisse aliorum temeritati , corruptioni. Argumenrum, quod potissimum ad vessarii ostendant, sumitur ex capite I l. ejusdem Epist lae illis verbis : Iuomodo nos e=ugiemus , s tantam neglexerimus selutem ρ quae quum initio accepisses narrari per Dominum ab eis , qui audierunt, confirmata es in nos, consante Deo Anis , er virtutibus , cte. At Paulus ad Galatas I. fatetur, se non per homines, sed , Christo per revelationem didicisse Evangelium: ergo hujus Epistolae scriptor alius est a Paulo. Respondet Bellarminus, Paulum haec proserre ex persona non sua , sed hominum suae aetatis , quemadmodum Isaias cap. LXIV. ex persona populi ait facti sumus ut mmundi omnes nos , ct quasi pannus menstruatae uoiversae iustiatiae noνae: non est qui invocet nomen tuum , Quod quum dicat ipse Deum invocans , non loquitur ex sua , sed ex populi persona. Inse per non est absurdum , quod Paulus inter eos recenseat se, qui ab Apostolis fuere confirmatio ibi enim non agit de eonfirmatione per dCctrinam, sed per miracula. ibi sgnis, & virtutibus. Est

autem vero proximum, Paulum jam conversum, etsi

59쪽

, 4a INsTITUTIONEs THEOLOGIAE etsi Evangelium per revelationem plenissim)didicisset, confirmatum tamen suisse in fide, auditis miraculis Petri, aliorumque Apostolorum, Praesertim vero eo miraculo , quo Ananias ei Limen oculorum restituit , de quo Actorum

IX a Reliquas Apostolorum Epistolas , Jacobi, Petri, Iudae, & johannis, Calvinus admisit . De Epistola Jacobi Ersimus dubitavit , contempsit

L liberus sed una omnium ratio est , aequo enim omnes in cathalogo Sacrarum Scripturarum, am a primis aeculis numerantur, ut constat ex

Concilio Laodicensi, & Carthaginensi III. . Illii vero Iacobi utitur ad probandunt. dogma Ecelesiasticum,Concilium Mile vitanum Can.UlI.Ex Pa

tribus insigniores, eam admittunt , ac citant, Sanctus Dionysius, Origeties , Cyprianus , EPiph nius, Athanasius , Hieroi mus, Augustinus; quorum loca apud Bellaminum reperies lib. I. de Verbo Dei cap. I 8. 'Quin & Tertullianus unus ex antiquioribus in libro de Praescriptionibus testatur, in quibus--dam Ecclesis Apostolicis sua aetate licii consuevisse literas, ipsis Apostolorum manibus scriptas. qui mos inois vir ab ipso tempore Apostolorum. Ita Paulus ad Colossenses in fine: Iuum Iecta fuerit apud vos Epistola haee , facite, ut in Laodicen Fum Ecclesia legatur, quae Laodicensium est ,

vos legatis . Evangelium quoque Johannis, manu ipsi as scriptum . Ephesi servatum est usqauad tenip ora Honorii Imperatoris; atque ex fide illorum exemplarium primogenitorum, quae castodiebantur in Archiviis Ecclesiarum , com-

60쪽

L 1 8 E R' I. 43 ponebantur controvet si ae , & dubia tollebantur; unde quum hoc in nimiam superstitionem venisses. t, & quidam nollent quidquam admittere, quod in illis non extaret ; merito de hoc conqueritur Sanctus Martyr ignatius in Epistola ad Philadelphienses, quum ex eo perimeretur Traditio , & fidei meritum tolleretur. Denique Apocalypsis Beati Iohannis Apostoli , lichi ab Alogis adscripta fuerit Corintho Haeresarchae, hanc tamen dementiam itidh confutavit Epiphanius. Lutherus, ait, librum nerque Propheticum esse , neque Apostolicum, sed similem prorsus libro IV. Esdrae . Esse tamen Cauonicam scripturam , & esse Johannis ostoli, constans est Catholicae Ecclesiae sentcntia; nam praeter alia Concilium Ancyranum, quod est unum ex vetustissimis , in Canone ultimo ,- etiam Stat homen Johannis, ut taceam

de Concilio Camhaginens III., Romano sub Gelasio I., Toletano IV.,& aliis, ex quo ait Sul- pitius Severus lib. a. Sacrae Historiae , librum

Apocabbis a plerisque aut stulte, aut impie non

reeipi. Tum vero Sancti Patres proximi temporibus Apostolicis , eam talem esse agnUVerunt, qualem nos prcfitemur . S. Dionysus lib. de Eccles astica Hierarchia caP. 3. eam Vocat, arcanam, 'o m sticam isonem dilecti Discipuli.

in dialogo cum Tryphone idem assirmat; imo teste Hieronymo, Apocalyps m commentariis illustravit, idem fecit S. Irenaeus, qui ait, Apocalypsim quasi suo saeculo scriptam fuisse, hoc est sub finem Imperii Domitiani . Alios numerare ins

SEARCH

MENU NAVIGATION