장음표시 사용
71쪽
s4 INsTi TUTIONEs THEOLOGIAE mores . Rejectus olim Montanus autor Sectae Cataphrygum, qui se Paracletum esse jactabat duasque Prophetissas sui inspiratione factas Priscain , di Maximillam , earumque revelationes venditabat, ut narrat Eusebius lib. V. historiae Ecclesiasticae cap. XU. Alios , brevitati studens , omitto . Ex quo citatus Vincentius Lirinentis lib. I. Commonitorii cap. VI. scripsit : Mos i letu Ecclesia semper viguit , ut quo quisque foret
religiosior, eb pri/mpitas novellis adinventionibtis contrairet. Hinc Summi Pontifices, & Concilia summo studio id unum adverius haereticos curarunt , ut defenderent susceptae semel Religionis integritatem . itaque Traditiones, quarum initium reperitur apud homines, non iunt a Deo communicatae, quod erat probandum. Q aam igitur consensus Universae Ecclesiae non sit errori obnoxius in recipiendis Traditionibus . ut demonstratum est propositione II. ; consequens est nec in aliis pertinentibus ad Fidem , vel mores eam errare posse , potissimum vero in Interpretatione Sacrae Scripturae ; si enim Ecclesia decipi nequit in congnoscendis Divinis scripturis, neque falli poterit in adgnoscendo sensu Scripturarum: parum enim prode rat admittere verum Evangelium, & nescire verum sensum Evanoelli , secundum illud Sancti . . Hieronymi in Commentario ad Galatas r Non putemus in verbis scripturarum esse Evangelium
sed in sensu , non in superficie , sed in medulla , non in sermonum foliis sed in radice rationis . Qua
igitur lege credimus Ecclesiae dicenti hanc, non illam esse Scripturam Canonicam , eadem cre i s de re
72쪽
LIBER I l. sdere debemus dicenti hunc , non illum esse Scri .Pturae sensum, quod sanE Pluiquam manifestum est. Illud modo inquirendam, an ad probandum
Ecclesiae consensum, sit idoneum argumentum petitum ab autoritate Conciliorum , Sanctorum Patrum, ac Summorum Pontificum . De his igitur agendum.
Oncilia in Ecclesia idem sunt, quod Comitia in Regno .' quemadmodum enim Regni Comitia non aliud sunt , quani Conventus Principum, Procerum, Magistratuum in unum locum; ita Concilia sunt Congregatio Praetulam Christianorum , ut de rebus agant, quae ad Ecclesiam pertinent. Sunt autem vel ex toto or-' he coacta , & dicuntur Oecumenica , seu Gene ratia , vel ex uno aliquo Regno, vel Natione, ut Africana, Hispanica , & dicuntur Νationalia, vel ex una tantum Provincia convocatis Episcopis, qui sub eodem Metropolitano constituti sunt,& dicuntur Prox incialia, vel ex una Dioeysia Presbyteris , qui ab eodem reguntur Episcopo, & dicuntur Dioece sana . Horum autem, ut dispar est convocandi ratio, ith & dispar auto ritas , de quo infra . Mos autem suit omnium sermὲ haereticorum, ut quisque gravem in se Concilii sententiam ex pertus est , ipsi autoritatem abiudicare . Hoc ergo Arius; quum enim damnatus suisset in Coi
73쪽
s6 INsTITUTIONEs THEOLOGIAE cilio Nicaeno, nolens eius definitioni acquiesce in re, pronunciavit, Co ilium errasse Idem Nestorius, qui Concilii Eplietini Decretum , quo fuerat proscriptus, opinioni suae posthabuit.Idem Diosco ius, & Euthyches egerunt cum Concilio Chalcedonensi : iu Johannes Hus Boliemus, errasi edixit Constanti ense Concilium in condemnatione Wiclem praeceptoris sui. Postremus omnium Lutherus , quum a principio Pseudo- Apostolatus, de praedicationis suae appellas et ad Concilium, for
midans tamen ne congregato Concilio, veneno
sa sua dogmata damnarentur , docuit in libro de Conciliis, nullam prorsus esse SI nodum,quae Divinae si autoritatis . Luthero subscribit Calvinus IV. institutionum , non eadem calliditate; Praesenserat enim convocatum a Paulo III.Concilium , &conscius erat, complura ex Dogmat
bus , quibus portentosa illa Reformationis machina substructa erat, i m pridem Oecumenicis Conciliis profligata sui sie . At nos Catholicam
Concilia Generalia legitime congregata Divinae sunt Autoritatis I. Itaque argumentum ex iis desumptum in materia Fidei, aut Morum certissimum est.
ΡRobatur primo . Ecclesia Universa non potest errare in rebus Fidei ex probatis et a
74쪽
qui Conciliam Oecunaenicum repraesentat Ecclesiam Universalem, ut docet S. Augustinas lib. de I aptismo cap. I 8.: unde Marcinus V. in calce Concilii Constantientis jubet, ut iuspecti de haeresi interrogentur , an, non credant, CUncilium Generale Universam Eccletiam lepra elencare . igitur non potest Concilium ei rare, eiusque dem finitiones erunt Divinae autor latis.
Secundo ex promissione Chri tu . Idem constat Matthaei XVIII. Ubi sunt duo , vel tres cou gregati in nomine meo , ibi sum in medio eorum. Si igitur Dominus pollicitus est veritatis cognitionem duobus , aut tribus , qui in unum locum COnVeniunt, & ab eo petunt velitatis doctritiam; quanto magis docebit veritatem Episcopos Universos ejus autoritate in unum coactos λ Ex Tra ditione autem hahemus , illa Evangelii verba, exponi consuevisse de Conciliorum in fallibilitate in rebus Fidei , vel Morum . Ita Concilium Chalcedonense in Epist. ad Leonem Papam a Synodus VI. Generalis actione II. . Caelestinus in Epistola ad Concilium Ephesinum,&c. Id confirmant praecedentia Christi verba in eodem Capite ; ait enim, si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut etbnicus , ct publicanus . Nomine autem Ecclesiae intellexit corpus Pastorum, ut patet ex verbis proxime sequentibus: auaecunque ligaveritis super Terram , erunt ligata orin Coelo , o quaecunque flveritis super Terram erunt soluta ct in Coeis . Quum autem quaere re potui sient Apostoli quomodo scire possent, se congregatos in Concilio semper a Deo verit tem docendos ; occurrit eis Dominus argumen-
75쪽
38 INsTITUTIONEs THEOLOGiAEto a minore ad majus, si enim ubi duo , vel tres, Oci quid ubi tota Ecclesia in unum convenit Tertio non minoris autoritatis esse debet Concilium . quod habuerunt Apostoli in cap.XU. Actorum, ac quodvis aliud Generale Concilium, iuxta illam normam celebratum: quamvis enim defecerint Apostoli, non tamen defecit, nec unquam deficiet Ecclesia ex verbis Christi: vobiscum sum usque ad consummatione aeculi; uno de Chrysostomus in homilia IV. in Esa jam inquit 'facilius est extingui Solem , quam Ecelisam obscurari. Atqui Concilium illud Apostolicum, Divinae fuit autoritatis, Scriptura enim esus desinitionem Spiritui Santo tribuit , dum ait: Visum est Spiritui Sancto , o nobis ; ergo cetera Concilia Uecumenica, sunt Divinae autoritatis. Quarto : quia haereses fermh omnes ex eo Crtae sunt, quod non obtemperatum est legitimis Ecclesiae Pastoribus. S. Cyprianus libro I. Epistola 3. Neque enim aliunde haereses obortae sunt, aut natasbismata, quam inde quam Sacerdoti Dei non obtemperatur . At in iis maximhobedire debent, quae pertinent ad tensum Scripturae , iuxta illud: Labia Sacerdotis esstodiunt scientiam ,.legem Domini requirent de ore ejus: Malachiae II. Et Matthaei XXIII. βιper Cathedrans os sederunt Scribae , ct Pbarisaei, quae cunquσdixerint vobis servate ; itaque obediendum est
Pastoribus, tunc maximE quum nomine Ecclesiae Generalis loquuntur in Concilio ; ergo tunc errare non possunt, alioqui nec eo casu tenerentur Fideles iis obedire.
Opponitur primo , qaud possunt errare
76쪽
omnes Episcopi et am in unum coacti, ut patet ex illis Jeremiae verbis cap. VI. : A Propheta que ad Sacerdotem quisque sectatur mendacium; si igitur Concilium nihil aliud est, quam coetus Plurimum ex universo Oibe convenientium Episcoporum , iam semper poterit errare, etiamsi fuerit legitimum, Respondeo , Pastores singulos errori subie -- ctos esse , non autem dum omnes simul congregantur, tunc enim reserunt Universam, cui Christus suum semper propitium , ac Praesens nu- , men promisit. Nec adversatur cit Mus textus JE-remiae ; nam Scriptura interdum solet Omnes a guere propter improbos aliquot, ut quum inquit Apostolus I l. ad Philippenses : Omnes quae-- νοπς , quae sua sunt, non quae Iesu Grilsi.
Secundo, opponitur Naziangeni locus in Epis. ad Procopium, ubi ait, se nullius Concilii exitum felicem observasse.
Respondeo , Nazianet enum loqui de Synodis, quae habitae fuerint sub Constantio imperatore Ariano, quae vel non fuerunt oecum e nicae, ut plurimae tempore Naalangeni , in quibus orientales convenerunt, dissentientibus occidentalibus ; vel suffragiorum libertas in iis allimebatur , ut contigit in Concilio Ariminensi , quod congregatum fuit anno 339., quodque er rasse, & Arianis in specie saltim favisse, testatur Hieronymus in Dialogo adversus Luciarianos. Tertio opponitur Augustinus lib. II l. contra Maximinum, cap. XIV. , ubi concedit, Se non debere laudare Concilium Nicaenum contra Ma
Siminum, sed neque posse Maximinam adserre
77쪽
6o INsTiTUT1ONEs THEOLOGIAE adversus ipsu in Concilium Ariminense. Idem que S. Doctor lib. II. de Baptismo cap. 3. asserit: hsa Concilia Pienoria priora a poserroribus emendari , quum aliquo exprimesto i aperitur ,
quod clausum erat , ct cognoscitur , quod latebat.
At nemo fidelior, erit interpres Augustini, quam ipse Augustinus. En ejus verba in Maximinium Arianorum Episcopum citato cap. XIV. Aise ego Nicaenum tibi , nec tu debes Ariminesse mihi , tanquam proedicaturus proferre Concilium;
nec ego brius autoritate, nec tu illius detineris: scripturarum autoritatibus, non quorumcumque propriis, sed utrique commvnibus testibus es cum re alio cum ratione concertet . Non quasi Augustinus non habeat fidem Nicaeno, 1 ed ex abundanti eius autoritatem omittit, ne disputare cum haeretico, teneatur de utriusque Concilii vi, & ostendere unum esse Concilium legitimum , alterum verbCcnciliabulum. Ad alterum Augustini testimonium, respondent quidam, per Plenaria Concilia intelligere Augustinum Concilia Nationalia , non autem Oecumenica , ut Concilium Arelatense I., quod licet non sit Oecumenicum , dieitur tamen Plenarium ab eodem Sancto Doctore , ubi direpta est controversia illa de rebaptizandis iis , qui ab haereticis baptizantur, qua Ecclesialaotopere vexata fuit.
Alii respondent, Concilia priora emendaria posterioribus iii rebus facti, ut quae ad Disci-Pl i nam pcrtinent, non de rebus Fidei, aut mo-ιum , quod ex ipsa Augustini ratione convincitur
78쪽
citur: nam in illis, non m istis veris catur.
experimento aperiri potes , quod clausum es , ct
quod latet cogn0ci . SAE in Concilio Claromo tano , cui praesedit Urbanus II. Can. XXVIII. prohibita est Communio sub una tantum specie Sacramenti contrarium vero definitum est in Concilio Constantiensi Sessione XIII., ubi sub Excommunicatione prohibitum est, ne Populus sub
Opponitur quarto. In Concilio Nicaeno II., quod est Generale VII. , definitum fuit de- heri Sacris Imaginibus cultum Religiosum. In .
Concilio vero Francosuriensi anno 794. , ubi convenerunt tercentum Episcopi Occidentales,
praesidentibus quoque Legatis Apostolicis, damnatum fuit Decretnm de pio imaginum cultu, la tum in Concilio Nicaeno II. ; ergo vel erravit Nicaenum probando , vel Francolariense improbando Imagines . Respondeo, ex duobus illis Conciliis, Nicaenum fuisse Oecumenicum , quippe in eo , non tantum Orientales, sed etiam Occidentales Convocati fuerunt, adstiteruntque Romanae Ecclesiae Legati : Francosariense vero non fuit Generale ; in eo enim nemo interfuit ex Orientalibus Episcopis et potuit igitur oberrare in vertenda sententia Nicaenorum Patrum . Generalibus enim dumtaxat Conciliis infallibilitatem vindicamus, non etiam reliquis . At quid si dicamus, errasite Francolariensem Synodum in quoessione secti , non autem in articulo Fidei 8 ira planh videbitur, si inspiciamus, caput IL , elundem concilii , ubi haec habentur : allata ε st
79쪽
6a IN set i TUTIONEs THEOLOGIAE in medium quaestio de nova Graeco tum Synodo, quam de adorandis Imaginibus Costantinopoliribi enim primum, deinde Nicaeae secerunt, in qua scriptum habebatur, ut qui Imagines Sanctorum, ita ut Deificam Ttinitatem servitio, aut adoratione non impenderent, anathema judica rentur, quam omnes, qui supra Sanctissimi Pa tres nostri omnimodis tu adorationem , & servitium respuentes contempserunt, atque Con . sentientes condemnaverunt; itaque visum fuerat Patribus Francosuriensibus , quod Synodus illa Nicaena definiisset , Sanctorum Imaginibus eundem cultum deberi, qui Sacrosanctae Triadi exhibetur; erravit igitur in quaestione facti. Ex his autem constat falli Binium, qui in Titulo Notis ad Concilium Francosuriense , ait, in eo confirmatam fuisse Nicaeni sententiam .
Iure, potestas convocandi Synodum per tinet ad Ecclesiam, prout continet Animarum Pastores. FST contra Lutherum libro de Conciliis, Calvinum lib. IV. Institutionum , & Centuriatores Magdeburgenses Centuria IV. , Putan tes, ius convocandi Concilia pertinere ad Eccle-sam, non prout animarum Pastores, sed prout Imperatores, Reges, & Magistratus complectitur : unde colligunt, Imperatoris esse convocare Concilium Generale , Regis Nationale, Magistra-
80쪽
. LIBER III. 63gistratuum ea , quae in subiectis sibi Regionibus
Probatur nostra assertio . Quod pertinet ad spirituale animarum regimen , est omnino ex iure Ecclesiis , prout continet earum Pastores: hujusmodi autem sunt Concilia, in quibus vel agitur de rebus Fidei, vel Morum, vel Ecclesiasticae Disciplinae, quae omnia pertinent ad Ec- .cIesae Pastores. Hoc autem vel ipsi Imperatores agnoverunt: resert enim SozOmenus lib. VI. Historiae Eccles asticae cap. 7. , qaod peteit . tibus Episcopis a Valentiniano Imperatore facultatem cogendae Synodi, respondit ille r Sibi, qui h Laicorum numero erat, non licere , se
ejusmodi negotiis interponere ς & ideo Sacerdotes , & Episcopi , quibus haec curae sunt seorsum per se , via, cunque ipsi libitum fuerit
in uixum conveniant. Adde quae Hosus Cor-hu densis Episcopus ad Constantinum scripsit apud Athanasium in Epistola ad Solitarios : Neque nobis in hoc genere praecipe , sed potius ea a nobis asce , ct quemadmodum qui tuum Imperium casepit , contradicit ordinationi Divinae, ita ct tu es ve, ne , que fune Ecclesiae ad te trabens , magno crimini obnoxius fias. Opponitur , quod octo prsma Concilia Generalia suere per Imperatores conVocata e nam Nicaenum I. coegit Constantinus , ut narrat Eusebius in eius vita lib. III. 2. Constantinopolitanum I. convocavit Theodosius Senior, teste Socrate lib. V. Historiae Ecclesiasticae cap. VIII. . Ephesinum, Theodosius Iunior, ut tradit Evagrius historiar. lib. VI. cap. Chalcedonense