Institutiones theologiae dogmaticae, in duos tomos distributae. Opus postumum Nicolai Capassi in Regio Archigymnasio Neapolitano olim juris civilis antecessoris 1. 1

발행: 1754년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

74 INsT 'UTIONEs THEOLOGIAE aliquo iniuriam sibi factam ostendere posset,ipse

Paratus erat convocare Reges , Praelatos , Principes , Sc. , ut publice ei satisfaceret , dc latam excommunicationis sententiam revocaret;

non igitur ibi Concilium , sed potius Conventus politicus , in quo & Laici , & Clerici iudicarenti uter esset in iure suo laesus, Ecclesia de , an Ina. Perator; adeoque nihil haec ad Concilia Ecclesiastica, de quibus agimus, ubi Fidei capita firmanda sunt, & ab haereticorum machinationibus vindicanda ι

CAPUT QUARTUM'

. De Autoritate Sanctorum Patrum . QVod attinet ad Patrum autoritatem, PrReter ea, quae Protestantes effutierunt, dei quibus mox ι duo fiunt extrema vitanda ι quae etiam Catholici frequentarunt: primum est. sententias Patrum paris fermh ponderis esse , ac Divinas Scripturas , eorum dicia aequari quoad autoritatem Conciliorum statutis , & Pontificum Romanorum decretis . Ita Glossa in Can. Noli' distinit .p., inconsiderate pronunciat: Scripta Parrum hodie jubentur teneri usque ag uisimumjota. Et merito reprehenditur a Melchiore Cano lib. VI l .deLocis Theologicis cap. Vii. num. 4. , RAlphonso de Castro lib. i. adversus haereses cap. q. Novistinah Alexander Offavus similem castigavit ineptiam in propositione damnata 3 o. dicente: Ubi quis iuvenerit doctriclam in Augu-

sino clare fundatam , illam absolute potest teηerei

92쪽

L I a E a IV. 7sre, O docere , non respi iendo ad ullam Ponti ιis Bullam. Hoc autem tum ficto ipso refellitur , quum deprehendamus, Patres ferd singulcs erra ise , cquosdam etiam In materia Fidei , homines enim fuere , adeoque humana omnia ipsis contingere poterant, ut facilh eorum scripta legendo potest quisque animadvertere . Tum quia in nonnullis sibi controd; cunt, & ita quum una sit veritas. necesse est aliqvcs h veritate aberrare . Tum deniquh; nam ipsi Patres alii r de se judicant, dein specie S. Augustinus Retrictationuni librcs scripsi, & in libro I v. de origine animae caP. I., inquit . Negare non possum , nec debeo fleue in ipsis majoribus , ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possint justo judicio, ct nulla temeritate damnari . Egregium etiam est Hiero nue mi iudicium Epistbla XIX. sed quia longiusculum est, describere omitto. Ex oppositio alii liber. In sanctos Patres

invecti, eorum errata non reverenter, ut Par

fuisset, excusarun , sed acriter perstrinxerunt, quo nomine math audiunt Caietanus Praelatione in Pentateuchum, Petavius in Notis ad Epipha nium, Maldonatus Commentario in Evangelia, &alii, quod sanis neque modessi hominis est . Patrum enim nostrorum pudenda non detegere,aut deridere debemus, imstati Cham, qui merito fuit a patre Noe maledictus; sed potius, ut mori geri filii Sem , & Japhee pallio operire , eorumque honestati consulere. Ita S. Augustinus lib. vi I. de Baptismo contra Donatistas cap. a. errorem s Cypriani de Rebaptizagione recensens, ita loquiis

93쪽

6 INsTITUTIONEs THEOLOGIAEquitur: Reddens debitam reverentiam , dignumque bonorem , quuntum valeo , persolvens pacifieo Epy copo, ct glorios Mart ri C priano ; auueo tamen Zicere , eum aliιer senisse de si hymaticis, vel δε refreticivi baptizandis , quam postea veritas proiit. Sanctus etiam Thomas modestissimh semper de Patribus loquitur, etiam quum errores minus sunt excusabiles, ut III. parte, quaest. 27. artic. q. α alibi. At vero Calvinistae , rem eo perduxerunt, ut pend omnis autoritas sit Ecclesiae Patribus derogata. Andreas Rivetus , & Iohannes Dallaeus Minister Chareia tonenis in libris editis de usu, ct autρritate Patrum , conati sunt ostendere , nolitantum singulos magno livore excutientes, omnia

ipsorum errata, sive in hist Uria , ii vh in grammatica , sive in Philolbphia , ii vh in aliis disci- Plinis , prodiderunt, praesertim Augustini, Irenaei, Hilarii , Epiphanii, Athanasi, Hieronymi, ne quid dicam de Origene , de quo olim,

dictum t ubi bene nemo melius , ubi male, nemo pejas ; vel de Lactantio. cuius errores supra sexaginta recensuit Antonius Raudensiς, quum esiet magis librorum Ciceronis, quam Sanctarum Scripturarnm eruditus , inquit Bellarmi- .nus . Sed quod rei caput est, nituntur evince re praefati Protestantes , omnes etiam coniunctim potui sic errare , & reipsa cunctos simul Pa tres aliquo saeculo in Fide lapsos fuisse . Quum

autem improbus eorum labor advertendos complures Catholicae Religionis Articulos vehemen- . ter contendat; magnum erit operae pretium , si

94쪽

Letalla IV. 7 eum irritum reddamus, de inanem . Quam bis

igitur congrediamur.

PROPOSITIO UNICA.

Et si Patres seorsurn singuli errare po tuerunt in rebus Fidei , non tamen Omnes conjunctim. ΡRobatur : multa sunt ad Fidem pertirientia , quae plebs ignorat , adeoque eo rum cogniti O , ac certitudo manet penes Patres , Doctores Ecclesiae r si igitur Patres , Doctores Ecclesiae universi potuiisent in his Fidei capitibus errare, iam tota errare potuisset Eccles a , quod est salsum ex supra traditis . At ponamus iam Patres in aliqua Fidei articulo ctrasse , is certi error, non ex alia causa oriri potuisset , n si ex erronea in terpretatione Scripturae : Sed non possunt Omnes Ecclesiae Doctores decipi in falsa expositione Scs Pturae ; ergo nec errare in articulo . Assiimptio probatur firmissimo argument Melchioris Cani lib. VII. de locis conclusione s. Duo sunt quae Christus Ecclesiae promisit, eique nunquam deerunt , spiritus scilicet, & Ver bum : per Isaiam Deus iis verbis praenunciat Spiritus meus, qui ea in te , cr v rba meo, quae posui in ore tuo , non recedent δε ore tuo , b de ore semiuis tui amodis usque in sempiternum.Con stat autem apud omnes, qui vel mediocriter sacris literis sunt imbuti, seminis nomine, Clii c-

95쪽

τ8 INsT1TUTioNEs THEOLOGIAE su Ecclesiam Fidelium intelligi ; igitur ambo in Ecclesia semper conjuncta erunt, Verbum D ei h6c est Sacra Scriptura , & spiritus , hoc elisensus ejusdem; ergo quemadmodum non potueriant omnes Salicti Patrcs admittere aliquem

librum apocryphum pro Canonico, vel Canoni- Cum velut apocrγphum rei j cere, quia sic defecisset in Ecclesia Verbum Dei ; ita non po tuit spiritus , 1 eu vela interpretatio deficere: nihil enim prodest Uerbum conservari , nisi recta eius habeatur expositio . Quum autem hujusmodi facultas in Ecclesia non sit apud Omnes, sed apud Patres tantum, & Doctores; sequitur si hi potuerunt errare , totam simul Ecclesiam errare potuisse , quod eli impossibile.

Praeterea ubicumque est Ecclesiae corpus, ibi est spiribus xoritatis , ut Christus ait Johannis XIV. : Do rogabo Patrem , ct alium

Parae itum dabit vobis , ut maneat vobisum in a ternum spiritum verre tis': Spiritus autem in corpore non easdem tribuit functiones omnibus corporis partibus, ut eleganthr disserit Apostolus ad Romanos XII. , & I. ad Corinthius

XII. Aliis dator per spiritum sermo sapientiae,

eliis Propbetia , aliis interpretatio I ermonum, erc. Certum autem est , quod Sacrarum Literarum

intelligentia, s quibus data est, ea Sanctis Doctoribus per spiritum data credenda est ; qui

igitur spiritum veritatis in interpretatione Scripturae negat Spnoes onmibus , idem manifestEsniritum veritatis sufert ab Ecclesia, quemad-nvidum munus videndi Cculis tollit, qui reliquas etiam omnes corporis Partes obscurat , Nam

96쪽

L I u E 3 In 79Nam si oculus , ut Christus inquit, non suerit

lucidus, totum corpus tenebrosum erit. Hin . S. Auguilinus, cuius autolitate maximh Dallaeus abutitur, libro I. contra Julianum cap. 6. intelligens, Pelagiano. abuti testimonio S. Jobannis Chryibsto mi , negat PO-tuisse tantum Ecclesiae Doctorem diversa ab pliis sentire, negat aliam esse potui sie mente prpb Hilario , Cγpriano , basilio , Nagianaeno, Ambrosio , Innocentio , subiicitque haec verba:

alia snt , in quibus inter se aliqtii etiam doctis

Ami, atque optimi regulae Catholicae defenseres, salva Fidei compage non consonant, ct alitis alio de una re melius aliquid dicit , ct verius : holoautem unde nunc agimus, ad ipsa Fidei pertinet

fundamenta.

opponit Dallaeus . Patres , imo Patrum 'principes in nonnullis Fidei capitibus defecerun Augustinus censuit Eucharistiam esse necessariam infantibus: Templa Angelis non esse C struenda et omnia Peccatorum, aut Infidelium opera esse peccata : mortuo nescire quid hic agatur , dum agitur, sed audire postea ab iis, qui hinc ad eos pergunt : negavit simulacram Dei posse in Templo collocari: dubitavit an Sol, &, Luna essent animata. & pertinerent ad F clesiam,&c. Athanasius putavit adorari esse solius Dei, expunxit a Sacrorum Librorum Ca- .none Sapientiam, Ecclesiasticum, ludith Esther,di Tobiam , quod di fecit Cyrilius . Hilarius existimavit, corpus Christi non sensisse dolores, animas esse corporeas, sensit quoque cum Chi-haistis, ut &. Irenaeus. Hieronimus negat Dei

97쪽

ηα INsTi-TIONEs THEOLOGIAE providentiam curare inanimata , & insecta et ne g t christianorum in peccato morientium Poenas fore aeternas .' animis Sanctorum tribuit omni praesentiam: ait, Petrum simulasse, quum fuit S Paulo reprehensus ; Paulum vero' interdum erroris coarguit,&c. Errores Epiphanii. Peta

, ius ejus interpres passim detegit , & refellit, di sic de aliis. Quum igitur erraverint singuli in Articulis Fidei , quid ni potuerunt in uno .

eodemque articulo universi alucinari Z Si vetustiores , dc celebriores lapsi sunt in rebus Religionis , quid est a ceteris expectandum quorum longh minor est autoritas, vel fama pineptum autem est, quod Romanenses Theo .logi respondent. aliam esse rationem singulo rum Patium, aliam uni Versiorum , errare Potuerant singuli, non autem omnes: Nam idem hoc est, ac si quis postquam concessit sngulos Senatores aegri tare. negaret tamen de natum posse communi quodam . Respondeo nos concedere . aliquos ia Sanctis Patribus errores deprehendi poste , 1icet non tam multos, quam vult Dallaeus ; quidam enim, quos eis assanst , vel errores non sunt,uel sunt errores non in Fide,sed vel in philosophia , vel in Metaphysica: undh merito arguitur, ipsum studio partium a breptum , plura in Sanctis Patribus notasse , quam oportebat , ut quibus moibus incidit regius, Omnia Lutea videntur, nec tam Patrum errores, quam Patres ipsos allatrare voluisse putandum est . Prosecto

ad id, quod de Augustino obiicit; S. Doch. n

98쪽

L i u E R IV. atquinquam actualem Eucharistiae sumptionem parvulis baptizatis, ad salutem esse necessariam, ait eruit; sed tantum contra Pelagian S , parVulos absque Baptilmo decedentes, a Vita aeterna alienos esse, probavit ex veritate Christi:

Nisi manducaveritis carnem Alii buminis , ct biberitis ejus Sanguinem , nou babebitis vitam in vobis . Ex quibus Servatoris, verbis Optime colligebat Augustinus , absurdum esse illud Pelagianorum commentum, quo vitam felicem Par--lis .ndebant extra Regnum Coelorum . Ad id quod additur ex Augustino de Angelis disserente : idem Pater ostendit, Templa non Angelis proprie consecranda , sed Deo tius in memoriam , honoremque Angelorum . Vide Pelavium de Angelis lib. l I. cap. 9. g. 6. Quod inde Dallaeus Augustino imputat demortuis , falsum est : Audiatur ii quidem ipse Aug. ita lib. de Cura pro mortuis gerenda Cap XV.& XVI. , ubi dicit mortuos ex sese nescire ,

quid bic agatur ; sed vel ab Angelis audire posse, vel revelante spiritu Dei: quod idtim est , ut Gregorius lib. XII. Moralliam Cap. 34. explicat, ac eos nostrarum rerum notitiam ex Dei Claritate capere . Deinde.etiam falsum convincitur . Augustinum dubitasse , an Sol & Luna essent animata; quum in lib.XIII. de Civitate Dei in illud propendes , quod sideribus animam neget ;& lib. II. Retractat, cap. I. recensens ii bros contra Fastum ait : Iu Aecimo quarto de Solo, ct Luna talia dictasunt , tanquam sentiant, ct ideo tolerent vanos adoratores suos e quamui

99쪽

31 INsTITUTIONEs THEOLOG AED translata modo locutionis , qui vocatur graece metaphora . Quod de simulacro Dei subdit γDallaeus, illud negavit Augustinus , posse in Templo collocari ad exprimendam Dei naturam, quo sensa quidem nefas est : siquidem summae. dementiae est, Deum velle figura corporea exprimere . Tandem Augustinum calumniatur Dallaeus, quum dicit, a S. Doctore doceri,omni peccaturum, aut infidelium opera esse peccata : quandoquidem idem Aug. suam mentem explicat lib. V. de Civit. Cap. 11. ubi ae voto bus Romanis inquit: Unde intelligi potes quemfnem volebant esse virtutis , quo eam referohant , qui boni erant, ad honorem sulcet . Illud igitur bonum carpit in infidelibus, quod pravo fine turpatur . Usque modo a calumniis Dallaei Augustinum Vindicavimus ἰ restat, ut aliquos Patres in ver' sensu explicemus. Athanasius putavis 'dorari solius Dei esse, si cuntηm Lat lao emus soli Deo debitum e de quoad Scripturae libros, quos Adversarius expunxisse dicit a Canone , ut & fecit Cyrillus , legendus est Melchior Canus lib. II. de loc.

De S. Hilario dicimus, eum de Christi Dixi initate agentem adversus Arianos, sensum do loris ab ipsa Divinitate tantum removisse , ut patet e X Cap. XXXI. in Matthaeum contra Arianos , & ex lib. X. de Tr nitate . Nec idem S. D ictor. Animam eorpoream putavit , ut sal .so a DP in it Da laeus; nam ex Tractatu in ΡΩ

100쪽

sis antia primum quod ad imaginem Dei I. Ium

est . Itaqxie neque i Pl e neque Irenaeus cum Chiliasus lensit. Demum perperam Calumniator,varios Hieronymo affingit errores : iram ubi in Commcnt.

inH ibacuc Cap. i. de propria individui cu jusquam providentia agit, eam Deo non negat,1 ed curam dumtaxat benevolam illam adhiberi brutis , & inanimis , quae bominib.:s a Deci adhibetur . Q aoad poenas attinet damna torum , eas aeternas esse si missim E credidit Hieronymus in Cap. XXV. Mati ubi aperte s cribit. Prudens lector attende , quod o suppficia aeterna sint, ἐν vita perpetuam tum delaceps non babeat ruinarum . Et haec satis modo sint ad Hieronymum vindicandam et Legantur reliqua, quae restant in Panopia adversus Haereses li. saeculi

Differt Ι 8. Ar. I. Natal. Alex. . dc in Hii .saeculi g. cap. 6. n. m Io. us'. ad I 3. Interim pro restionsione, negamus potuisse universos P P errare in aliquo Articulo Fidei: & qvod calumniatur de Senatu , qui potest aegrotare totas, squidem posse hi aegrotare singuli, hoc pachod nobis diluitur , si Deus huiusmodi Senatui immunitatem a morbo pollicitus esset, quando Deus verax est , possent ; quia igitur proinisit

Ecclesiae spiritum veritatis, adeoque immunitatem ab errore, poterunt Patres,per quos Spiritus Dei docet Ecclesiam suam omnem veritatem , er rare singuli, sed non poterunt simul universi. Urget Dallaeus, non tantum unus, da O, vel plures, sed etiam omnes eiusdem saeculi Doctores errarunt unum, eundemque Fidei erro-F a rem a

SEARCH

MENU NAVIGATION