Angelomi monachi ordinis D. Benedicti Enarrationes in libros Regum

발행: 1565년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ANGELO MI STROMATA

culpam trahit, & dum plus percutit, inde eum que ceperat,amittit: atque unde imus uicisse cernitur, inde s setur. Considerare libet inter munitum gratiae sinum, quanto Deus misericordiae seu laeno tinet. Ecce qui de uirtute se extulit , per uitium ad humilitatem redit us Occeptis uirtutibus extollitur, non gladio sed ut ita dixerim in medicamento uulneratur. Quid enim est ui . tus, nisi medicamelitum Θ Et quid est uitium, nisi uulnus quia ergo nos de me

amento uulnus facimus,sacit ille de uulnere medicamentum: Vt qui uirtute Percutimur, uitio curemur Sed inter haec sciendum quod plerique hominum, qui in multis corruunt,arctius ligantur. Cumq. eos antiquus hostis ex uno uitio Percutit ut concidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consderet itaque limmo , cum quo aduersatio bellum gerat, & si iam se in aliquo deliquisse perpendit, salte ad culpam protrahi ex culpa pertimescat: ut stuaiose uitentur uulnera, quibus frequenter interficit: quia ualde rarum est, quod hostis noster electorum saluti, etiam uulneribus seruit. Erudiendos enim licut diximus) electos suos Dominus sepe tentatori subiicit, sicut post paradisi claustra, post tertii caeli secre ta, ne reuelationum magnitudine Paulus extolli potuissent, ei satanae angelus datus. Sed ut prasiti sumusὶ ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire Poterani,humiliati a perditione seruetur. Secreto ergo dispensationis ordine, inde saeuire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei: quia

aduersarius noster , ideo obtemperat nutibus supernae pratiae, unde exercet iram

nequissimae uoluntatissuae. Sed notandum est, quia ad hoc in scriptura craui- I- rorum talium, id est David de Petri, peccata sunt indita, ut cautela minorum M' sit ruina maiorum. Ad hoc uero utrorumque ilico,& paenitentia insinuaturi pereuntium, sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo, Dacis cadente, nemo superbiat: de lapsu etiam suo, Dauid cadente, nemo desperet. Ecce quam mirabiliter scriptura facta eodem uerbo superbos premit,quo uerbo humiles leuat: unamq. rem gestam retulit,' diuerso modo superbos quidem ad humilitatis fortitudinem, humiles uero ad spei fiduciam, reuocauit. O inaestimabile noui generis medicamentum, quod uno eodemq. ordine positum, & pr mendo tumentia exiccat, & subleuando arentia infundit. De maiorum nos i

psu terruit, sed de reparatione roborauit. Sic quippe semper se nos diuina mi-- icordia, superbientes reprimit, & ne ad desperationem corruamus filicit. Sed requirendum est, si peccatum Dauid tam detestabile Dominus transtulit, quid est quod omnia quae de eodem peccato per prophetam ei a Domino dicti sunt, postmodum toleravit Θ Sed proculdubio Dominus delet illud, sed sine ultione . non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se paenitentem punit, aut hoc Deus cum homine uindicans percutit. Nequaquam igitur peccatum parcitur, quod nullatenus sine uindicta laxatur. Sic enim David audire post conuersonem in ruit: Dominus transtulit peccatum tuum,&tamen multis post cruciatibus asili , ctus fugiens, reatum culpae quam perpetrauerat exoluit. Sic nos salutis uin- dista, a culpa primi parentis exoluimur, sed tame reatum eiusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus: 'uia delicta nostra, siue per nos seu per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali assii mone tergere, quas in eis in perpetuum non uulthidere. ET ieiunavit David ieiunio&ingressus seorium iacuit super te ram &αὶ David septem diebus recubans pro Acinore suo donec inlans morer tur , periectam gessit paenitudinem, cunctis uidelicet delinquentibus, formam relinquens paenitentiae: ut quoties quispiam nostrorum in quolibet labitur facinore , tamdiu fletu insistere debeat, donec peccati desiderium in uoluntate ni

112쪽

IN LIB. REGUM II. 93

stra sitnditias aboleatur Sentem uero diebus,septiformem sancti spiritus gratiam significasse non dubium est, sine euius dono, nullus paenitens indulgentiam peccotoriam consequi potest. E T consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusq. ad eam dormiuit cum ea, quae genuit filium, & uocauit nomen eius Salomon, & Dominus dilexiteli. Misitq. eum in manu Nathan prophetae,& uocauit nomen eius amabilis Domino, eo quod dilig. & reliq. γ In Hebraeo habetur, Et uocauit nomen eius Dida, idest, dilectus Domini. Propter Dominum dicitur dilectus, propter suam scilicet misericordiam gratuitam: qua eum diligere dignatus est. Cum utique eius dilectione & misericordia indign us existeret, quem constabat mamreresse. IGITUR pugnabat Ioab contra Rabath Liorum Ammon , & reliq.ὶ Notandum quod in Hebraeo quando cu adiectione ponitur nominum, Rabath scribitur, sicut est hic . Quando uero sine adiectione nominum non Rabath, sed Raba stabitur. C Ο N G R E G A VITitaque David omnem populum &profectus est aduersum Rabath. Cumq. dimicasset, cepit eam de tulit aiadema is eorum de capite eius, pondo auri talentum , &αὶ In Paralipomenon libro ita habetur: Tulit, inquit, Dauid coronam Melchom de capite eius, & inuenit in ea auri pondo talentum, & pretiosissimas gemmas, fecitq. diadema inde. Melchom quippe non est nomen proprium regis, sed idolum fuit: & interpretatur rex eorum . Cuius diadematis, aurum &gemmas conflasse&purgasse dicitur David secundum legem: fecisse sibi diadema, quod hic positum super caput eius dicitur. SED & praedam ciuitatis asportauit multam ualde. Populum quoque eius adducens serrauit,& circumegit super eos serrata carpenta. Diuisitq. cultris & transduxit in typo laterum. γIdest, serrauit serratis carpentis corpora hominum, & diuisit cultris serreis , sicut lateres diuidi solent, qui ex paleis & luto conficiuntur. Victoria autem haec David in Ammonitis, quam dux suus bellando inchoauit, sed rex ipse perfecit: quid siqnificat nisi regis nostri uictoriam in cunctis gentibusὸ Dux enim David

contra nostes bellum agit, cum ordo sanctorum praedicatorum, contra mundi

potentes, scutum fidei opponit. Sed finis certaminis & triumphus belli ad regem Christum solummodo desertur; q uia ipsi omnis potestas,& potentia regni adscribitur. Deus est enim secundum Apostolum qui operatur in nobis, de uelle de perficere, & ipse triumphat nos semper in Christo Iesu. Coronam ergo regis populi hostilis, Dauid de capite tulit, & sibi diadema inde sormauit: cum

redemptor noster ex contraria potestate r num auferens, sbimet insigne dec rum parauit. Quae autem melius corona Dauid intelligitur, quam conuentus

populi catholici quae caput nostrum, regem uidelicet Christu m, corde credulo nobiliter ambit, de digne conuersans decenter coronat Omnis enim sanctorum labor, & certamen atque uictoria, ad honorε caelestis regis refertur: quia ipse est cui omne genu flectitur, caelestium,&terrestrium , atque infernorum r& omnis lingua confitetur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris Rabath ergo ciuitas est regni Ammon, quae nunc Philadelphia uocatur, cuius meminit&Hieremias propheta . interpretatur ergo Rabath, multi:& siluator in euangesto dicit: Quia multi uenient ab oriente&occidente, &recumbent cum Abraam de Isaac de Iacob in rmo caelorum. Verum iuxta historiam hinc uerba dierum ita narrant: Manubias quoque urbis plurimas tulit, populum autem qui erat in ea eduxit, & secit super eos tribulas & trahas, de serrata carpenta tranum: ita ut dissecarentur, de contererentur. Sic secit David cunctis urbibus

filiorum Ammon, & reuersus est cum omni populo in Hierusidem. Iccirco ista subnectere curaui, ut historiam lucidius propalarem. C Α-

113쪽

ANGELO MI STROMATA

CAPUT XIII.

EINDE sequi ut, qualiter exosam habuit Amnon forossi suam Nuta

D mar, post peccatum, magno odio nimis,&c. Amnon Thamar sororem

suam causa offensionis David patris sui, incestauit: hoc enim fuit initium scandali domui eius. Quod autem post perpetrato scelere, exosam eam habuisse legitur, eorum personam expressit, qui post admissum quodlibet facinus, maius odio habent quam ante perpetrationem illud dilexeranti&ob hoc citius' ueniam consequuntur, quam illi qui faciunt de diligunt: si tamen in aliud inata - denuo non offendunt. Sicut Amnon, qui post admissum stuprum in sorore sua

ς ob hoc mortem non euasit: quia ebrietatem, quae semes est luxuriae, non uitauit. Moraliter uero monemur hoc iacto, ut semper caute ac prudenter agamus,

ne sorte dominentur in nobis uitia,& princeps peccati, qui sellam pacem peruo cli tantibus spondet, nos imparatos inueniens atque improuisos, trucidet: sicut /A . Abulom Amnon fratrem suum, propter stuprum Thamar incaut si necauit. A sidoni pater Dcis, sue patris pax, interpretatur: Amnon donans ,& Thamar amaritudo. qui enim membra sua donat libidini,& semet ipsum tradit seruire iniquitati ad iniquitatε, in peccati amaritudine cadit: licet inimicus se quas mire pacis ostentet,&prospera pro talibus Actis prouenire falso promittat. Necesse est enim ut cito ad paenitentiam post scelus nedeamus, ne sorte diabolus,si adhue ebrietati inseruierimus, & in luxum saeculi resoluamur, per obtemperantes sibi malignos spiritus, in necem nostram conspiret, ac morti perpetuae tradat.

PORRO Abs om segiens, abiit ad Tholomai filium Ammiud regem GAEsar&ciusquequo ait: Cestauit q. David rex persequi Ablalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. Tradunt enim Hebraei, sicut a quibusdam didici, quod Tholomai pater Hii Maacha matris Abialom, quam David in proelio cepit: & Caesareae, ut inquiunt nguibus praecisis secundum issem, accepit uxorem, de ex ea genuit Thamar, de Ab lom : de ideo ad eum segisse perhibent. Nam quod sequitur: Cessauitq. David persequi Abialom, in Hebraeo,ut iidem

Hebraei serunt, legitur: Cessauit itaque rex exire, idest uoluisse idem Dauid exire ut reduceret Ablalom, sed pertractans in corde lao, quod quoties eum uid ret, toties dolorem mortis Amnon ei ad memoriam reduceret, iccirco cessasse dicitur exire post Ablalom: subauditur, ut eum ad propria reuocaret. Illud etiaquod sub insertur: Consolatus est David seper Amnon interitu: ita intelligi u Iunt: uidelicet postquam noluit exire post Abulom, ut reduceret eum de uideretur ab eo, coepit consolari seper morte Amnon. Quamdiu enim putabatur reduci Absalom, ut uideretur a David, semper mors Amnon filii siti animo eius o currebat. Sive consolatus est seper eius interitu, sicut nobis uidetur, eo quod no uerit eum flagitiosum de dignum morte, meritoq. perisse.

CAPUT XIIII, de XV.

NTELLIGENS autem Ioab filius Sarviae, quod cor regis uersem I esset ad Absalom, misit Thecuam, detulit inde mulierem sapientem, dixitq. ad eam: Lugere te simula, & induere ueste lugubri, de ne ung iis oleo, ut sis quas mulier plurimo iam tempore lugens mortuum. Cor regis uersum esse ad Abialom, uidisse dicitur Ioab, eo quod uiderit eum per Absalom suspirare,de in eo intellexit quod cor eius uersum esset ad Absom.Misit Thecuam detulit

114쪽

&tulit inde mulierem sapientem. Thecua ciuitas est, de qua sitit Amos propheta. Putatur aute eadem uidua auia fuisse eiusdem Amos prophetae.Quae respondit: H E V mulier uidua ego sum: Mortuus est autem uir meus, & ancillaetitae erant duo filii, qui rixati sunt aduersus se in agro, nullusq. erat, qui eos prohibere posset, & percussit at ter alterum & interfecit. Et ecce consurgens uniuersa cognatio aduersus ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum. in ueritate autem, ut Hebraei tradunt, haec mulier uidua, duos filios habere poterat : qui rixati sunt in agro super hereditate patris sui, & alterum ab altero interemptum. Sed se ipsa tamen eadem uidua in persona Dauid posuit,&duos filios tuos in persona Amnon & Absalom. Cognationem uero quae consurrexit aduersus filium suum, in persona ceterorum filiorum David. Dixitq. m lier: INime Domine mi rex iniquitas & in domo patris mei, rex autem &domus eius sit innocens. ac si diceret, Pro eo quod alter filius in alterum consurrexerit, in me sit iniquitas, quia absque culpa es , in eo quod illi duo fratres inter se confiixerant. Et sicut ergo absque culpa sum, pro eo quod duo filii mei consurrexerunt aduersum se, & interimus est alter ab Ptero, ita di tu absque culpa es, pro eo quod Absalom Amnon dignum morte interfecit . QV A Est: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum,& nequaquam interficient filium meum) Recordatio hic pro iuramento posita est, ac si aperte diceretur : Recordetur rex promissionis suae, immo iuramenti, quo mihi per dominum Deum suum pollicitus est, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum. DIXIT QE mulier, qu re cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei, & locutus est rex uerbsi imidui peccet, & non reducat eiectum suum. Ex hoc loco demon stratur illud quod superius dictum est: Cessavit David rex exire post Absalom, idest, cessauit ut non exiretur ab aliquo, & non reduceret Absalom. inde ait mulieri Et locutus est rex uerbum istud, ut peccet, & non reducat eiectum suum λ Quod uero ait, Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei Z Populum Dei uocat eu

dem Absalom, siue eos qui cu illo erant: qui quasi captiui & eiecti erant, & quod

non reducerentur ad hereditatem Dei, ne sorte coacti diis alienis in terra aliena seruirent. NEC uult perire Deus animam, sed retractat cogitans ne pereat penitus qui abiectus est.) ac si diceret, Deus peccatores quia diabolo captiui detin entur, ut ad se conuertantur, uocati & tu qui eum imitari debes, cur non eo modo agis ET quando tondebat capillum t semel autem in anno tondebatur . In Hebraeo ita legitur: Et quando tondebatur caput eius, statuto tempore tondebatur. dereliq. Non enim semel in anno ut Latini codices habent tondebatur, sed statuto tempore, idest, in triginta diebus. Sed nos hanc opitinionem aliquom omittentes, simpliciter,sicut apud nos legitur, uidelicet quando tondebat caput semel autem in anno tondebatur in legere decrevimus: quia hanc translationem ex Hebraico sente haustam credimus. Porro autem quod ait, NAM licut Absalom uir n6 erat pulcher in omni Israel dedecorus nimis. a uestigio pedis usque ad uerticem, non erat in eo ulla macula. qui etiam postea fecit sibi currus & equites, qui de iudicium patris, stans in porta, reprehendebat . Potest figuraliter intelligi: Absalom ipse filius David qui interpretatur patris pax: de qua interpretatione dicturi sumus in seq. figuram gestauit populi Iudaeorum: qui bene decorus esse dicitur, quod ad eundem populum figuraliter refertur, propter regnum & sacerdotium, atque cetera dona, quae olim ei a Deo collata fuerant. Qui pacem cum nostro David, Domino scilicet saluatore habere noluit. Ait enim idem Absalom, Q V IS me constituat iudicem super te

115쪽

,6 ANGELO MI STROMATA

tam M. Simulata humilitas in Absalom demonstrata est. Nihil enim est des. aerius, quam per hypocrium falsas uirtutes quempiam exaggerare, & per elationem cordis maiorum acta, & fortia reprehendendo diffimare. Sicut & Absalom

patris siti iusta iudieri ausu temerario coram omni populo reprehendere non timuit. POST quadraginta aute annos dixit Absalom ad regem: Vadam, de reddam uota mea quae uoci Domino in Hebron. Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore, quo Saul Nobe ciuitatem cum sacerdotibus L X X X Vpropter David interemit :& iccirco hic idem quadragesimus annus ponitur, ut monstretur diuinam ultionem suscitari super David, eo quod Ahimelech sacerdotem fefellerit. de propter eum sacerdotum caedes ficta fuerit. Caue lecto imrosque mendosos codices, in ovibus scriptum inuenitur, post quattuor, non post X L, annos i in uetustiori s uero codicibus, & in hebraica ueritate, non quattuor, sed X L si tibuntur anni. Si uero quis contentiosus eosdem quattuor annos astruere uoluerit, ab eo tempore quo Absalom Amnon statrem uium intersecit, usque ad illud tempus quo patri dixit: Vadam,& reddam uota mea, quae uoci Domino in Hebron: perspicue se errare, si diligenter perscrutatus seerit, inueniet: cu utique Amnon interfecto, Absalom ingressus apud Tholomai regem tribus annis, de in Hierusalem inde reuocatus, non uiso patre duobus moratus annis, suerit, dc sexto anno seciem patris uiderit, de contra eu perduellionem praeparauit. Votum namque se uouisse mentiendo dixit, idest, orati nem iacturus in loco, quo requiescunt Abram, Isaae, de Iacob. VENIT autem de Sadoc de uniuersi leuitae cum eo, portantes arcam foederis Dominii de deposuerunt arcam Dei. et ascendit Abiathar donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de ciuitate .) Ideo arcam Dei deposuisse dicuntur, ut Dominus ab Abiathar sacerdote cosuleretur, quo uersus David ire deberet. Asem disse autem Abiathar dicitur, idest, orasse: de quia oraculum diuinum no ei r sponsum est, lacu in subsequentibus dixit David, ut r retaretur arca Dei

in urbem.

T uenit David usque Bahurim. Et ecce Wrediebatur inde uir de cognaE tione Saul nomine Semei, filius Geta, dc maledicebat David. Abisu autem dixit: Vadam dc amputabo caput eius, de reliq. usquequo ait: Quid mihi de uobis filii Sarviae dimittite ut maledicat. Hebraeus non habet, dimittite ut maledicat, sed tantum male. Abisai lus dixerat: Vadam & amputabo caput eius. dc David ad Abisai dc Ioab respondit, dicens: Quid mihi de uobis filii Sarviat ac si dicereti Numquid uultis interficere istum, licut intersecussis Abner DOMI NVS enim praecepit ei, ut malediceret David. Et quis est qui dicat, quare sciscerit λ subauditur: Mese secerit, non Domitinus sed Semei Semei. qui maledixit David, ipse est ut Hebrati dicunt Nabath pater Ieroboam i qui filius Iemini dicitur, do in zeso domus Saul maledicebat David. Nomen uero aut eius Semei fuit,& ipse Semei ex tribu Ephraim filii Ioseph extitit. Vnde de idem Semei ad Dauid dixit: Primus quoque ueni hodie de mmni tribu Ioseph. CVM autem uenisset Chusai Arachites amicus David ad Abialom, locutus est ad eum: Salve rex. Ad quem Absuom: Haec est, im it , gratia ad amicu tuum o In Hebraeo legitur, Haec est, inquit, misericordia D amicum tuum, quod non affirmando , sed negethndo pronunciandum est: de est sus, Misericordia est aut dici debet, quod Dauid amicum tuum dimis--sti, dc cum eo non isti. CA-

116쪽

IN LIB. REGUM II.

I X I T igitur Achitophes ad Absalom: Eligam mihi duodecim

D millia uirorum, di consurgens persequar David nocte: & irruam super eum, quippe qui lassus est, de resolutis manibus percutiam eum . Cumq. fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum;& reducam uniuersum populum quo modo omnes reuerti solent. γ Scilicet sicut reuerti solent hi qui amisso in proelio rege reuertuntur: sic uniuersus p

pes is Israel reuertetur ad te. ET , CVM ceciderit unus quilibet in principio , audiat, quicumque audierit de dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. Et sortissimus quisque, cuius cor est quas leonis, paum, re soluetur. In Hebraeo ita habetur, Et sortissimus ipse, cuius cor eius est quas leonis, pauore soluetur. Quod non affrmando, sed negando,pronuncianaum est. Fortissimus iste David intelligendus est, quod di sequentia declarant. SCIT enim omnis Israel sortem esse patrem tuum,& robustos omnes, qui cum eo sunt: Sed, quid iste Achitophes significet, dicemus in posterum. IONATHAS autem de Achimaas stabant iuxta fontem Rogel. Abiit anciuia de nuciauit eis, de illi proiecti sunt. Haec ancilla quas lauandi gratia cum pannis ad sontem Rogel ierat, ut penitus res non deprehenderetur. Puer autem,qui

rem indicat Absalom , filius eiusdem ancillae parmulus dicitur filisse. Prius enim paulatim historiam continuando hic tangere decrevimus, ut postmodum, quid mystice continuat, indagando propalemus. Sed quia de Absalom historia praetergreditur, secundum allegoriam consderare libet, quid illud significet, quod parricida filius, patrem insequitur. Primo, pater eius declinans iugit a te faciem eius, securus de uictoria: quia sciebat impium perire, quem etiam fi uit maeno luctu, dc defleuit exitum parricidae. Scribitur enim iugisse David a iacie bellantis aduersum se filii. Et alibi talptum est de populo Hierusalem, D mino dicentei Filios enutrivi & exaltavi, ire autem spreuerunt me. Filius ergo eius impius, tropice accipi potest populus Iudaicus, qui eum tradidit. Absalom autem sicut ante iam dictum est intelligitur patris pax. Quod mirum uidetur in historia, patris pax quemadmodum possit intelligi, qui patrem bello est persecutus. Sed,qui diligenter allegoriam intendunt, inspiciunt Absalom esse Hisrusalem: quae etiam &ipsa pax interpretatur. A cuius ficie in Galilaeam sinis Christus uidelicet, qui eam patiendo deserens, in gentibus per fidem secessit.

Alii Absalom, Iudam traditorem accipiunt, quem non bonum tanta etiam muranda patientia, Christus pertulit, tam am bonum, cum eius craitationes

non ignoraret. Cum adhibuit, conuiui in quo corporis &sanguinis sui Gguram discipulis commendauit, & tradita: quod denique in ipsa traditione deosculum accepit. ne intelligitur pacem Christum e hibuisse traditori suo, qua uis ille sceleratae cogitationis interno bello uastaretur . Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit. Hanc enim post riorem sententiam non commentando protulimus, sed de dictis beati Augustini ex titulo uidelicet tertii psalmi: in quibus tamquam clarissima tuba disputando resbnans edisserit, decerpsimus. Achitophel igitur, qui recedens a Dauid ad Absilom transmigrauerat, haereticos significat, qui, recedentes a tramite ueritatis, se sociant hosti antiquo, & subsequuntur errorem: Interpretatur autem, Frater meus cadens, Giloni rus uero transmigratos. Contra quos propheta increpans , dicit: In Domino confido, quo modo dicitis animae meae, transmigra in Psalm. to I montem I al

117쪽

montem sicut passer Et merito tales laqueo diaboli, atque malitiae suae uitam propriam finiunt: qui alienam prauis suasionibus comi pere satagunt. Sicut ipse in propria domo suspendio interiit, qui alienae uitae, hoc est David insidiatu, migr- 6 est. Unde scriptum est ; Qui sedit Bueam, incidet in illam. Sed, quid aliter signi

E - Q , dicemus in posterum . Venit autem & Sadoc & uniuers leuitae cum eo, portantes arcam foederis Dei, de deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar. donec expletus est omnis populus, qui egressus hierat de ciuitate. Ex dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem. Si inuenero gratiam in oculis Domini, reducet me, & ostendet mihi eam, & tabernaculum suum. Si autem dixerit, Non places. Et reliqua .itam enim quod secundum historiam ista significent incul cauimus. Ceterum, quantum ad altiorem intelligentiam pertinet, Sadoc sacerdos qui interpretatur iustus qui arcam Domini reportauit in urbem, persona gestauit sanctorum: & eorum uidelicet, qui tempore passionis Domini, licet cor pore in breui ab eo discesserunt, fide tamen&dilectione minime separati sunt. ET dixit David ad Chusai Arachiten: Si ueneris mecum, eris mihi oneri. M. Nam & iste etiam Chusai amicus David qui interpretatur festinanς, qui &abeo in Hierusalem reuertens, consilium Achitophel dissipauit personam gestauit eorum, qui occulte erant ex populo Iudaeorum discipuli Domini, sicut sitit Nicodemus & Ioseph ab Arimathaea, uel ceteri huiusmodi. Potest etia significare credentes ex gentibus, qui, licet cum Absalom aliquando fuisse uis sunt, inmε prauis eius operibus n5 erant communicantes, nec Achitophel inquis suggestionibus umquam consentientes: sed cum David fideliter permniserunt. Interpretatur autem Chusai, Aethiops; Arachites, longitudo mea. Hinc quo- Ierem. 3 que in propheta si riptum est: Mutauit Aethiops pellem suam. Et illud: Aethi pia, inquit, sestinet manus dare Deo. Quia gentilis populus postquam se nigro. dine peccatorum exuit, numquam a tergo Domini recessit:& qui erat longe,

sectus est prope in sanguine Christi.

EINDE sequitur, qualiter occurrit David Siba puer Miphiboseth, D cum duobus asinis oneratis,& mξtitus est de Domino suo; & propterea γ ei David, TU A snt omnia, quae fuerunt Miphi seth. γ Hinc enim demons iratur, quia spiritus prophetiae sicut superius diximus) prophetis non

semper adest, nec e proximo tanguntur. Na David serusi Miphiboseth, Siba uidelicet, si contra Dominia suum mentientem non intellexit, & ideo omnia mimini sui ei cocessit. Cui si spiritus prophetiae adesset, mentientε deprehenderet.. Verum e proximo tactus non fuerat, cum superius Amasae promiserat, dicens: Haec iaciat mihi, & haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab, uidelicet quid sequeretur ignorans. Quia Amasa idem no solum: principatum militiae pro boab no susciperet, sed etia post Ioab paululum uitam fi

niret. Et cutemplum Deo c5struere uoluit, quod euicino sequeretur nesciens, prophetam alterum requisiuit. VENIT ergo rex David usque Bahurim. . Et ecce egrediebatur inde uir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius

. Gera, ct maledicebat David &e. usquequo ait, Quid mihi & uobis filii Samiae, cur efficimini mihi hodie in satan Dimittite G.ὶ Perfecta patientia illa est,eum talibenter sustinere, cui facile quis reddere talionem potest: sicut in David oste'. sa est, qui blasphemantem se Semei magis studuit patienter serre, quam ulcisci ro cum eum tot uitiis urgeret, dc armati proceres ulcuci contenderent, ait:

118쪽

- QVID mihi&uobis filii Sarviae Dimittite eum ut maledicat iuxta praeco plum Domini, si Arte respiciat Dominus ad assi ictionem meam, & reddat multi bonum pro maledictione hac hodierna. Quibus profecto uerbis indicat,

ouia pro puerirato Bethsib scelere, exi enim contra se filium fugiens, roduxit ad animum malum ouod perpetrauit, & aequanimiter pertulit quod a diuit: & contumeliosa uerba non tam conuicia quam adiutoria credidit, quibus se purgari, sibiq. misereri posse indicauit. Tunc enim illata conuicia bene tolem ramus , cum in secreto mentis ad male perpetrata recurrimus. Leve quippe ui- debitur quod iniuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia peius cst quod meremur. Sicq. fit ut contumeliis gratiae potius, qua irae reddi i Maritur, quarum interuentu Deo iudice pinna grauior declinari posse confidia,tur. Et ait David, Cur ericimini mihi hodie in satan Huic simile Petrus aposto A in lus, licet infirmitate mentis, non tumore cordis, sicut Abisai, audita sutura passione Domini ipse respondisse in euangelio imitur, dicens: Absit a te Domine, non fiet istud. Cui Dominus e contrario, sicut & David Abisai, increpando Marc. respondit: Vade post me satana, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum. E T ait Achitophel ad Absaloin: Ingredere ad concubinas patris tui . Concubinas David quas Absalom filius eius nenirie polluit, figuram h buisse Iudaicae plebis non dubium est: quas magistri erroris, scribae uidelicet &pharisaei, uanis superstitionibus suis, atque per pravam do nam corrumpentes, a domino Iesu Christo eam alienam secerunt: scut & hmetici crebro facere non uerentur: dum apostata angelus quosdam qui uidentur regere & custodire populum Dei, tamquam concubinas domum David, haeretica prauitate seducendo, decipit per eos. Ad quas tamen David ultra non ingreditur, sed in custodia positis o limenta praebet: ipsae inuiduitate uiuentes, clausae sunt usque ad diem mortis suae : quia dum decepti ab haereticis a uia ueritatis aberrantes, d nuo ad eam redire dissimulant, non sunt digni cohabitatione Christi, sed claus, idest separati, & a consortio eius alieni permanent. Sed clemens ille, qui solem suum oriri secit super bonos malos, non renuit beneficiis suis pastum talibus in hoc mundo praebere, ut per collata beneficia occasonem tribuat couertendi. I

CAPUT XVII.

IXIT igitur Achitophel ad Absilom: Eligam mihi duodecim milli iD uirorum, & consurgens persequar David hac nocte. Achitophel qui aduersus David pessimum dedit consilium, Iudae proditoris gestauit peribnam , qui Iuda is aduolus Christum dedit consilium proditionis. Achitophel quippe interpretatur ruina fiatris, quod ipsi Iudae proditori proculdubio com gruit : qui ruina extitit illius, qui dignatus est dicere, Narrabo nomen tuum sauibus meis. Qui & disiposita domo sua, postea suspendio interiit. Hoc & Iudas in euangelio similiter, ut Achitophel, fecisse i itur. Hinc sequitur qualiter Ionathas & Achimaas ad explorandum consitum Absalom,& David renunciandum derelicti sunt, & fugientes declinauerunt in domum cuiusdam uiri in Bahurim: qui habebat puteum in uestibulo suo, & descenderunt in eum. Tulit autem mulier & expandit uelamen superos putei quasi siccans pessimas, & sc res latuit. Significant autem isti duo iuuenes, Ionathas uidelicet, qui interpretatur columbae donum: & Achimaas, frater meus: eos qui per gratiam sancti spiritus renati, & in numero stati sunt adscripti. Mi recedentes ab Abialom fui unt, cinn malignos spiritus euadae quaerunt. Hi ergo stabant tum santem Rogel,

119쪽

oo ANGELO MI STROMA, TA

qui interpretatur tristis uel deorsum: cum tristitiam de despectum in hoe mundo appetunt habere, propter caelestis regni desiderium. Declinant ergo concito gradu fugientes in domum cuiusdam uiri in Bahurim: qui locus interpretatur es eius inie iuuenis, cum adolesceritiae tempora in memoriam reducunt. Descendunt in puteum qui erat in uestibulo, cu patientiae se humiliter subiiciunt: quae cunctis neces est, ante finem scilicet praesentis uitae. Expandit mulier uel men super os putes, cum Ecclesia precum assiduitate desim iuuentutis & igii rantiae tuorum filiorum abscondere certat, quasi siccans ptisanas; cum carnis lasciuiam per continentiae rigorem constringit. Sic&res latet transgressionis uide, licet humanae uitae, quia per assiduitatem precum in compunctione lacrymarsi κ. . di per castigationem corporis omnia delicta absconduntur, ac homines a pol

tione antiqui hostis protecti liberantur. CVM in uenisset David inc - stra Sobi filius Nahas de Rabath filioruAmm5,&Machir filius Amilies de Lod bar, di Berzellai Galaadites de Rogesim, obtulerunt ei stratoria de tapetia, deci Cas ra ubi Dauid ueni hebraice Manaim l ntur scut supra innuimus. hic est locus ubi obvii fuerunt Iacob angeli Dei, sicut in Genes legitur . unde ibi scri---ptum est: Vocavit Iacob nomen loci Manaim, idea, castra. Sobi namque quieuit ibi cum muneribus ad David, filius suit Nahas regis, cum quo pugnauit S ul: quo mortuo, dicit David: Faciam misericordiam csi Ammon sicut fecit pater eius Nabas mecum. Interempto uero a Dauid Ammon, qui ei inde cauandisseruis suis iniurias secerat, constitutus est ab eodem David, in loco fiat is sui, Sobi. Ceterum spiritaliter obsequium eius, uel ceterorum Galilaeorum Dauid delatum, fidem pinendebat populi gentium in dominum Iesum Christum. Nam sicut David persecutionem declinans filii sui, ab Hierusalem recessit, a que a Galilaeis benigne susceptus est: sic nimirum dominus Iesus Christus ob impietatem Iudaeos diarens, a populo gentium susceptus est: qui multos fidelium

uarietate uirtutum & doctrinarum ornatos, contulit Domino.

CAPUT X III.

T praecepit rex Ioab & Abisai & Ethai, dicens: Sermate mihi puersi A

E salom. Quod autem Absalom pater eius David puerum appellat, non utique aetate carnis, sed paruitate sensus, hoc est stultitia, non mole corporis, dicit. FUIT autem ibi proclium dispersum superficiem omnis terrae, & multo plures erant, quos saltus consumpserat te populo, quam hi, quos uorauerat gladius in bello Saltus hic qui plures consumosisse dicitur,quam gladius uorasse, bestias ferocissimas, quae in Liltu erant, Hebraei autumant: a quisbus plures consumpti, quam gladio uorati fuerunt. ACCIDIT autemat occurreret Absalom seruis David, sedens mulo &αὶ Absalom mulo cui ins derat pertranseunte, ipse quercui inhaetens, inter canum & terram suspensus est. Sic nimirum scribae & pharilai principes Iudae eoru , in ligno crucis, in quo dominum lesum Christum assigentes suspenderunt, occulto iudicio in eodem ilia pno damnati sunt: atque eundem populum Iuditorum qui carnali sensui, uelut irrationabili mulo praesidere uidebantur, in dispersonem gentium pertranseuntes, ipsi principatum pariter&populum amiserunt. Dicamus & manifestius: quod Absalom mulo rugiens in quercu per cae ε capitis sui suspensus est, hoc significabat quod Iuda istultitiae carnalis sensus incum uentes, propter superilibtiositatem pharisaicam legem corrumpentes, per ipsam, quam ad correctionem uitae perceperant, mortis occasionem habuerant. Vnde&saluator in evang. di

120쪽

IN LIB. REGUM II.

Hi ad eos: Nolite arbitrari quod Noaccusaturus sim uos apud patrem meum. D sMoyses enim, in quem uos confiditis,ille uos accusat. Ioab vero in cor Absalom tres lanceas infigit: cum antiquus hostis superbiam, auaritiam, de inuidiam, seu perfidiam in eor Iudaici populi immisit, quae illis maxime perditionis causierant. Superbi suerunt, qui in contemptu De idola fabricauerunt. Cupidi susrunt, qui res trans torias uirtutum deliciis praeponebant. Perfidi uero&inuidi, qui non solum dictis legis & prophctarum repi abant, sed etiam ipsius salu roris praesentiam spernebant, de ueneficiis eius ingrati extiterant. Hinc di in prusione sua blasphema uoce ad Pilatum dicesianti dilan habemus regem nis

rem. Ingrati extiterant, dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Ab I missalom quoque post interitum in Buram grandem missus est: cum iniquus quicque post obitum carnis in lacum inferni mergitur. Super quem aceruus lapicum congeritur: cum duritia mentis suae illi exprobratur. David extinctum quidem plorauit: cum interitum populi Iudaici Dominus fleuit, sicut in euangelio legia tici, tur: Videns ciuitatem Hierusalem, fleuit seper illam. Cuius miseriar intantum compassus est, ut etiam usque ad mortem crucis, in eruditione esus de cura sal tis suae permanserit. CVRRENS ergo Achimaas per uiam compendii,

transuit Chus. in Achimaas filius Sadoch, qui posterior coepit dc prior ipse praecucurrit: alacritatem quorundam sanctorum praefigurasse non dubium est. Qui eum sint conuersione nouissimi, plurimos tamen ex eis, qui illos praeire uidebantur , fide de dilectione atque feruore spiritus antecedunt.

CAPUT XIX.

ENITQ uniuersus populus coram rege. Ille uidelicet, qui eum Dita V uid permanserat. Quod uero ait, IS R A E L flagit in tabernacula sua. Hi intelligendi sunt,qui cum Absalom perduellionem rebelles extiterant. MIPHIBO SETH quoque filius Ionathae, descendit in occur- isum regis illotis pedibus. In Hebraeo non, lotis, sed insectis legitur pedibus. Fecerat namque sibi ut Hebraei tradunt) ligneos pedes, quibus uti quasi pro naturalibus solebat: sicut Alent sicere claudi, quemadmodum & ille erat. AIT autem rex ad Miphibolath: Quid ultra loqueris ξ Fixum est quod locutus sum. Tu de Siba diuidite possessiones. In hebraeo, agrum, legitur. Quia in hoc loco David immemor amicitiae fidit & fhederis, immo iuramenti quia habuit csi I nathan: de tam crudese dedit iudicium, dicens: Tu dc Siba diuidite agrum: i circo Roboam de Ieroboam ut aiunt diuiserunt eius regnum. Miphi selli enim in Samuelis libro legitur, id est, Mi phiboseth interpretatur litigans cum altissimo. Litigans enim cum altissimo, idest, Deo fuisse dicitur, eo quod reduxisset David cum pace. Unde quod ait regi: ETIAM cunti accipat postquam reuersus est Dominus meus rex in domum suam pacifico Non hoc dixisse suspiacatur gratulanti animo, sed insultanti, de quas contra Deum murmuranti, eo quod Dominus David in pace reduxisset. E T ait Berzellai ad r emi Est

autem Chamaam seruus tuus, ipse ascendat tecum. Chamaam interpretatur sit spirans. quamdiu enim cum patre permansit, suspirans uocatus est. postquam

uero in doctrinam Dauid transiit,non Chamaam, sed Clima quod interpret tur fidelis appellatus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION