Angelomi monachi ordinis D. Benedicti Enarrationes in libros Regum

발행: 1565년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ANGELO MI STROMATA

Nabal ebrio, culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto uino tam

dabiture dixit. Iccirco enim mcium quod secerat cognoscere potuit, quia hoc ebrius non audivit. Porro iuxta historiam quod ait Abigail ad Dauid , CUM ergo fecerit tibi Dominus Domino meo omnia quae locutus est bona de te, di constituerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in singultum & in scrupulum cordis. ita intelligitiir, Non erit tibi hoc in singultum, idest, ut modo inundas si nem Nabal, & propter hoc fiendum tibi sit, & paenitendum. S A V L autem dedit Michol filia suam uxore David, Phalti filio Lais, qui erat de Callim. Vt Hebraei tradunt, non cognouit eam Phalti: quoniam si cognouisset , numquam Dauid sibi eam postea sociasset: quia in t e penitus huiuscemodi prohibetur coitus. Phalti inquit de Gallina, idest de inundatione: Inundatio lex intelligitur. Legis enim doctor erat de Baurim, idest de electis. Quando enim a Saule Michol ei datur, Phalti euadens interpretatur: quando uero ipsi aufertur, Phalti hel, idest, euadens a Deo dicitur: uidelicet quia custodiuit eu, ne tangeret eam: ne fieret transgressor legis. Vnde,licet in sequentibus legatur, Quod ibat Phalti, cum reduceretur ipsa ad David, plorans: postea tamen, in quiunt, prae gaudio, eo quod liberasset eum Deus, ne tangeret eam, exultauit. od quia assertio Iudaeorum uidetur, non in omnibus approbamus eam, sed iudicio lectoris relinquimus.

CAPUT XXVI.

E N E R V NT Ziphei ad Saul dicentes: Ecce Dauid latet apud nos. V Sed quid significent, abunde superius dictum est. Nam iter demonstratum est, quando idem Dauid fugiens a lacie Saul, ingressiis est in castra regis, cum dormientem inuenisset, non percussit, non occidit, sed solam lanceam , quae erat ad caput eius, & scyphum sustulit, dormientibus cunctis. EGRESSUS de castris transiuit in cacumen montis. in Quid ergo est hoc Sequebantur namoue Christum Iudaei, sed per uendo dormiebant: quianduigilabant eorde: duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in uita ueteri,n6 euigilant in nouam. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit ab eis scyphaaquae, idest gratiam legis. Tulit sceptrum regale, r i scilicet potestatem qua pro magno habebant, & unde se protegebant temporaliter: & quam aduersus Deum per incredulitatem gerebant. Deinde ingressus victor David noster, in castris eor n. Et regressus transcendit in altitudinem montis caelorum.

CAPUT XXVII. T ASCENDIT Dauid diuiti eius & agebant predas de Gessuri,&E de Gerri, & de Amalechitis. Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus .) Hi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra dicuntur antiquitus, quia quieti & securi habitati fuerant, & nullius hostis deprae dationes perpessi.

CAPUT XX III. XXIX. XXX. INTEREA sigiens David, dum pergeret cum Achis rege Phillei norum

in proelium aduersus Israes: insurgentes Amalectitat irruerunt in Siceleg. Et succendentes eam, captiuauerunt omnia, quae erant David, & puerorum eius. M

uersia ergo David ad persequendos Amalechitas, inuenit Aegyptium puerum

82쪽

IN LIB. REGUM I.

lassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant. Hune autem David inuentu, cibo resecit, ducemq. sui itineris secit. Sicq. Amalechitas persequitur, epulantesq. reperit, & funditus extinxit . in Amalechitae quippe popuIus lambens uocantur,quibus mentes saecularium designantur: quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambens praedam fecit, dum terrena diligetes, lucra de alienis damnis e regerant. Sed quid est quod Aegyptius Amalechitae puer in itinere lassatur enisi quod amator praesentis saeculi, peccati sui nigredine opertus, saepe ab e si

saeculo infirmus despectusq. relinquitur, ut cum eo nequaquam currere ualeat, sed frictus aduersitate torpescat. Sed hunc David inuenit: quia redemptor noster ueraciter manu sortis, nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, suo amore conuertit: cibo pascit, quia uerbi scientia reficit: ducem itineris eligit, quia suum etia praedicatorem iacit: Et quia Amalechitas sequi non ualuit, dux Dauid efficitur: quia is quem indignum mundus deseruit, non solum conuersus in sua Deum mente recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo uidelicet duce David Amalechitam coutuantem inuenit, ct extinguiti quia ipsis Christum praedicantibus, mundi laetitiam destruit, eora scilicet, quos comites habere despexit. Ducenti illi uiri,qui ad torrentem lassi casu cinis sunt relicti, significant quosdam infirmos ecclesae, qui cum ceteris spiritalibus uiris, in uia Dei currere nequeunt, sed ueram fidem retinendo, atque peractivam uitam opus bonum seruando, a clementi sis. David, hocesi Christo domino, beatitudinis praemium cum reliquis perfectis percipiunt. S A M V E L mortuus est, fleuitq. eum omnis Israel, & sepelierunt eum in Rama urbe sua.) Superius namque dicitur sepultus fuisse in domo sua in Rama. In domo sua in familia uidelicet & cognatione sua. Quod enim hic mortuus iterum dicitur ut Hebraei uolunt resuscitationis suae causa repetitur, ut & damnatio Saulis, qui peccatis mortuus erat, & relicto Deo contra legem philonem cosulebat, iusta esse manifestaretur. Sequitur, POST mortem autem S muelis, congregati Philistim contra Israel, consuluntq. Dominum & non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes. Hebraeus habet, Neque per doctrinam,neque per prophetas. Respondebat Dominus per somnia, sicut Hebraei asserunt in eo quod ieiunando & orando poscebant oraculum sbi fieri diuinum, & Deus illis per somnia reuelabat ea,quae sutura erant: Quod in hoc loco minime Saul secisse legitur. Perdoctrinam, per ephod scilicet , ouod sacerdos in pectore portabat. Neque per prophetas, quia illis consulentibus, Dominus nequaquam respondebat. Hi prophetae dicuntur fuisse discipuli Samuelis, quibus prophetantibus iunxit se Saul&prophetavit. QUAESIVIT autem Saul phitonissam, quae suscitaret illi Samuelem: Statimq. suscitatus, ait ad eum: Quare inquietasti me ut suscitarer&c.ὶ Quaeritur secundum historiam, utrum phitonissa ipsum prophetam de inferno euocauerit, an aliquam imaginariam illusonem ullacia daemonum factam Sauli exhibuerit. De qua quaesti ne, beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano Mediolanensi episcopo, ita scribit: Inquiris inquam, utrum potuerit malignus spiritus excitare animam iusti, & tamquam de abditis mortuorum receptaculis reuocare, & ut uideretur & loqueretur cum Saulinonne maius mirandum sit, quod satan ipsum Dominum assumpsit, & conliituit super pinnam templi olibet enim modo fecerit, factum est, ita ut Samuel excitaretur similiter latet. Nisi sorte quis dixerit iaciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum uiuum, unde uoluit assumendum,&ubi uoluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum. F a e suis

83쪽

ει ANGELO MI STROMA ΤΑ

e suis sedibus excitatu. Quod si illud in euangelio nos ideo non conturbat, quia Deus uoluit atque permisit, nulla diminutione suae potestatis & diuinitatis id fieri : sicut ab ipsis Iudaeis, quamquam peruersis atque immundis & facta diabolimentibus, & teneri sectu inciri&illudi de crucifigi atque interfici passus est.

Et non est absurdum credere ex aliqua dispensatione diuinae uoluntatis permissium fuisse, ut non inuitus nec dominante magica potentia, sed uolens atque obtemperans occulta dispensatione Dei, quae phitonissam illam Saulemq. lattabant, spiritus proferret sancti Samuelis, seq. ostenderet aspectibus regis diuina sententia perituri. Quanquam in hoc facto potest adesse alius ficilior intellectus, ut no uere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquid Phantasma&imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam ' propterea scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum

rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur, earu rerum, quam imagines sunt, nominibus appellantur. Sicut hominis pictura cum cernitur, proprium quodque nomen incunctanter

dhibetur. Et dicitur, ille Cicero est, ille Salustius, ille Achilles, iste Hector, hoc flumen Simois, illa Roma: cum aliud nihil sint, quam pictae imagines.

Vnde&Cherubim cum sint caelestes uirtutes, ficti tamen ex metallo, quo imperauit Deus poni super arcam testamenti, magnae rei significandae gratia, non

aliud quam Cherubim, illa quoque figmenta, uocabantur. Iterum q. dum quisque uidet somnium, non dicit, uidi imaginem Augustini, sed uidi Augustinui

cum eo tempore, quo aliquid tale aliquis uidit, ignoraret hoc Augustinus. VLqueadeo manifestum est, non ipsos homines, sed imagines eorum uideri. Et i. i Pharao spicasse dixit uidisse intimniis&boues, non spicarum aut boum im gines. Si igitur constat liquido, nominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari: non mirum est quod scriptura dicit Samuelem uisum: etiam si sorte imago Samuelis apparuit, per ficta machinamenta, eius a. m.it transfigurans se uelut angelum lucis, & ministros suos subornat uelut ministros iustitiae. Iam uero si illud, inquit, uos mouet, quo modo a maligno spiritu Sauli praedicta sunt i potest & illud mirum uideri, quo modo daemones agnou runt Christum, quem Iudaei non agnoscebant. Cum enim uult Deus etiam infit nos spiritus est qua uera cognoscere, temporalia dumtaxat, ad i stam mortalitatem pertinentia: facile est& non incongruum, ut omnipotens &iustus ad e rum poenam, quibus ista praedicantur, ut malum quod eis imminet, antequam ueniat, praenoscendo patiantur occulto apparatu mysteriorum suorum , etiam

spiritibus talibus aliquid diuinationis impertiat;& quod audiunt ab angelis,p nuncient hominibus. Tantum ainem audiunt,quantum omnium Dominus

.atque moderator i ubet uel sinit. Vnde etiam phitonissa in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo,&euangelista conatur esse. Miscent tamen isti talacias, & uerum quod nosse potuerunt, non docendi magis,quam decipiendi fine pronunciant: & sorte hoc est, quod cu illa imago Samuelis Saulem praedicaret moriturum, dixit etiam secum esse futurum. Quod utique falsum est: Magno Luc.is quippe interuallo post mortem separari bonos in euangelio legimus: cum intersit perbum illum diuitem,cum iam apud inferos tormenta pateretur, & illum qui ad eius ianuam hulcerosus iacebat, iam in requiem constitutum, magnum chaos interie in esse restatur. Aut si propterea Samuel ei dixit, mecum eris, ut non ad qualitatem felicitatis,sed ad parem condicionem mortis reseratur c quod uterque homo fuerit, & uterque mori potuerit, iamq. mortuus, mortem uiuo

praenunciabat . iacundum utrumque igitur intiuinum babere exitum haec I

84쪽

IN LIB. REGUM I.

ctio potest,qui non sit contra fidem J Nisi sorte profundiori inquisitione inueniatur ad liquidum, uel posse uel n6 posse anima humanam, cu ex hac uita migrauerit, magicis carminibus , euocari, & uiuorsi apparere conspectibus, etiam corporis liniamenta gestantem: ut non solum uideri ualeat, sed etiam agnoscit et si potest, utrum etiam iusti anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi, occultioribus mysteriis summae legis obtemperans: ut si fieri non posse claruerit, ut non uterque sensus huius scripturae traelatione admittatur, sed illo excluso imaginaria similitudo Samuelis, diabolico ritu facta intelligatur. Sed quonia siue illud fieri possit siue n6 possit, tame fallacia satanae atque imaginum simulandaru callida operatio decipiendis sensibus humanis multiformis inuigilat. Tacendum nunc quide ne inquistionibus diligetioribus praescribamus, sed potius existimemus tale aliquid factum maligno spiritu phithynissa illius ministerio, qua diu nobis aliquid amplius excogitare, atque explicare non datur. Haec sunt quae tunc de phitonissa, & Samuele scripsit beatissimus Augustinus. Sed quia hoc genus magicae phantasiae crebro in hoc libro legitur, dicendum est unde nomen acceperit. Nonnulli enim ab Apolline Pythio repertum atque ab eius cognomine sic dicunt esse uocatum. Sed & Hebraeum nomen inquiunt c5gruit iqui phitonaabis dicunt, unde&phitonissam&phitones legendum putant. quod & nos diligenter inuestigates, sc in antiquis, immo & modernis uoluminibus scriptum reperimus. Alii uero a serpente, qui phyton dictus est, de cuius pelle diuinabant, dictum asserunt. unde de phytonissam &phytones legunt. Quod nos arbitrio prudentis lectoris derelinquimus, quid magis Higere placue

rit. haecenim sententia iuxta historiam superiori sententiae postposita est. Quod nos ideo fecimus, ut totum de Saule & phitonissa pariter negotium compre

hendamus.

CAPUT XXXI.

. e GIT V R exorto proelio, percusserunt Philistim Israel plaga magna, I corruerutq. in proelio Saul & Ionathas &c. usquequo ait,& armiger eius ipse corruit super gladium suum,&mortuus est cum eo. Armigerum istum Hebrari Doeg Idumaeum dicunt fuisse, qui cernens Saul mortuum, se ipsum ob metum David interemit. MORTUUS est Saul & tres filii eius di armiger illius& uniuersi uiri eius. 3 Viri isti, pueri domestici eius intelligendi sunt. Hi tres filii Saul cum eo intersecti sunt, Ionathas, Abinadab, qui, & Iesuidi Melchisua. Isbqseth autem domi erat, qui anno quo saul rex constitutus est, Natus suisse dicitur. qui etiam XL anno fuisse legitur cu regnare coepisset: unde colligitur Saul XL annis regnasse. Quaerendum cur sibi legatur Iesui,&alibi Abinadab: Iesui enim interpretatur aequalis. Aequalis ideo dicitur, quia ae

qualis meriti suisse cum patre filii memorantur. Abinadab interpretatur pater meus sponte: sponte etenim sua pater eius Saul male agendo acquisuit, ut i liter una cum filiis perimeretur.

85쪽

ANGELO MI LEXOVIENSIS .

IN LIBRI SECUNDI REGUM STROMATA, PRAEFATIO.

E R V M quoniam fluente diuina gratia, qua quam fortassis indocte, primum librum huius hulloriae digessimus: & quasi unione spiritalis intelligentiae, quodammodo in conchulis maris, huius uidelicet uoluminis latitantem, uelut alta pelagi, lyntre nostrae in uestigationis, immergendo, ad lucem produximus: in quo quidem, euidentissime utpote praelibauimus immutatio sacerdotii Iudaeorum, ac repulsio synagogae, in uerum Christi sacerdotiu, & collectio sanctae Ecclesiae ex gen- tibus, aliaq. plurima sacramenta, quae sub allego riarum figuris contineri pro Dauimus. Nunc ipso inspirante, in quo sunt omnesiit esse; ri rapientiae & scientiae reconditi, secundum lib. praefatae historiae aggredi- ω:&lympida christi Ecclesiaeq. pandere sacramenta conabimur: et fiextanta profunditate aurum producere ad lucem non possumus optimum: aut car-.bunculum ex Phison fluuio, non quimus abstrahere lapidem magnificum, sal item quoque m rgyritum fulgens, possimus exhaurire de gurgiter aut si etiam ex gemmis renitentibus, non ualemus optimam fabricare colonam, quodammodo ex floribus, amoenitatis diuinarum scripturarum, tentabimus componere serta, ne ex paupertate ingenii, ingratus uidear a Domino, sed potius sua clementia, dum cernit studium, adaugeat uires in pondere, ne fractus inueniar pressusq. mole tantae magnitudinis. Nam sequitur.

ACTUM est autem postquam mortuus est Saul, ut David reuerter F tur a caede Amalec,& maneret in Sicelec duos dies . In die autem tertio, apparuit homo Amalectites, ueniens de castris Saul, & reliq. Homo iste qui ad Dauid ueniens, mortem Saulis nunclauerat, qui etiam mentiens,

Saul interfecisse se dixerati praesertim csi superius legatur irruisse Saul super gi Flium suum, & mortuus esse, ipse & armiger eius, in mole Gelboe. i propterea a Dauid interfici iussus est, eo quod dixerit se interfecisse, & no timuisse mi, tere manum sua in Christu dominii qui & Amalechites dictus est. Hebraei, prout in quoda uolumine legi filium Doeg Idumaei tradunt suisse. Amalechites enim s de Idumaeus, unii sunt, sicut reperi,quia filius primogenitus Esau qui & Edo, Eliphag fuit, ct huius filius Amalec extitit. Unde diadema & armilla quae Dauid

detulit, a patre Doeg commendata filio suisse, nonulli Hebraeorum perhibent. Vnde inquiunt non esse credendum, ut Saul ea in proelium detulisset,sed D amico suo commendauerat, a quo ipse acceperat. At uero, si cui credibile uidetur, quod Saul in proelium detulisset,&a capite eius, eo mortuo,& a brachiis abstulisset, & Dauid causa adulationis & gratiae detulisset, no restagamus ac inhibemus, sed potius suo arbitrio derelinquimus. Sed altiori intellectu repetam us quid est quqd ille Amalechites,qui se nnxit coram David Saul regem interfecisse,

86쪽

IN LIB. REGUM II. 6

terfecisse, ab eo ultionis poenam multatus accepit, nisi quod omnis qui proximo suo machinatur malum, uel de eius gaudet interitu, iustae retributionis poenam, a superno iudice rςcipiet Iuxta illud quod scriptum est: Omnis enim qui 'dit foueam, incidet in illam. Et qui percusserit gladio, gladio peribit. Et ite- umerixεrum: Os quod mentitur, occidit animam. His expletis, sequitur historia quid Mess. io David egerit. Ait enim. PLANXIT autem Dauid planctum huiusce- Maudi smodi super Saul & super Ionathan filium eius. Et praecepit ut docerent filios Iuda carmen, sicut scriptum est in libro iustorum &c. In Hebraeo di in ueris exemplaribus no habetur carmen, sed arcum: quod nostris doctoribus item melius uidetur. Nam quod scriptum est, quando plangebat interfectos Saul & Ionathan: et praecepit ut docerent filios Iuda arcumr hoc ideo secit,quia Philista os sagittariis abundare, iam nouerat. Aliter: Praecepit David ut docerent filios Iuda amcum , hoc est ut reges Iuda docerent sortitudinem: scilicet, ut series & intenti essent in timore Domini, & in praeceptis Dei: ne per inobedientiam, a sertitudine& timore Domini sicut Saul recederent: & eo modo quo ille perierat, perurent;&unde Saul maxime horum ictibus perierat, eandem bellandi artem & sui milites ad reuincendos eos discerent. Quod uero sequitur: Sicut scriptum est in libro iustorum : ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipses Hebraeos an ueniri posse, asseuerant: sicut nec librum belloru Domini, cuius in libro Nu lmerorum mentio est, neque carmina Salomonis, neque disputationes eius rupientissimas de lignorum natura, herbarum'. omnium, totum q. iumentorum, suolucrum, reptilium, & piscium. Vi quod in libro uerborum dicitur. Reliqua uero operum Salomonis priorum &ι nouissimorum, scripta sunt in uerbis Na- 'iban prophetae, & in libris Ahiae Silonitis, in uisione quoque Iaddo uidentis e6tra Ieroboam filium Nabat, & multa huiusmodi uolumina, quae scriptura quidefuisse probat, sed hodie constat n6 esse. Vastata namque a Chaldaeis Iudaea, etiabibliotheca quae est antiquitus c6gregata, inter alias prouinciae opes hostili igne consuinpta est, ex qua pauci qui nunc in sancta scriptura continentur libri, pommodum Ezrae pontificis, & prophetae sunt industria restaurati. Vnde scripta est de eo: Ascendit EZras de Babylone, & ipse scriba uelox in lege Moysi. Veloxu idelicςt, quia promptiores litterarum figuras, qua eatenus Hebraei habebant,rrperit. Et in epistola regis Persarum legitur: Artaxerxes rex regum Earae face

d oti, scribae legis Dei caeli doctissimo, Salutem. Sunt tamen qui dicunt, hunc librum iustoru intelligi debere ipsum librum Regum, ubi continentur prophetae iusti, Samuel uidelicet, Gad&Nathan, in quo scriptum est, qualiter Saul recedens a timore Dei per inobedientiam suam periit. INCLYTI tui Israel super montes tuos intersecti sunt. γ in Hebraeo habetur, super excelsa tua. & est sensus: O Saul super excelsa tua, gloriosi Israel intersiui sunt: quia in peccato inobedientiae tuae, una tecum perierunt. Inobedientia namque pro idolis, idest / flexcelsis, reputata est, sicut est illud in libro Samuelis: Melior est enim obediem 'tia, quam uictimae , de auscultare magis, quam offerre adipe arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, &quas scelus idololatriae,nolle acqui scere. Sed quod ait. NOLITE annunciare in Geth, neque annuncietis in compitis Ascalonis &c. Obstupescens propheta, ingemit subitanesi casum prin: cipum populi sui, & prohibet ne ullus lactetur in tali casu, neque fima hoc diuulget in ciuitates inimicorum. Geth enim & Ascalon, urbes sunt Allophylorum . Hactenus historiam, nunc quid allegorice sisnificet, subiungamus. Ait namque. ET praecepit David ut docerent filios Iuda. et reliq. Filii Iuda intelliguntur

fideles in Eccles Christum Deli confitentes: de quibus uecias David, idest ma

87쪽

68 ANGELO MI STROMATA

nu sortis, Dominus praecepit, ut arcu diuinae intelligEtiae sint munitit ne aut ignorantiae caecitate decepti, in impietate ruant, aut certe ignaui ac dissoluti in con spectu hostium suorsi, hoc est immundorum spirituum, per quodlibet uitium decepti, succumbant: & in perpetuo in mortem animae irreparabiliter cadam. NOLITE an nunciare in Geth &c.ὶ Geth quae interpretatur torcular, signi Matib. xi cat terrena Hierusalem ciuitate, quae occidit prophetas,&lapidauit eos qui ad ipsam in iis suerant. Cuius ciuibus, idest, Iudaeis incredulis, mors Domini atque sanetorsi apostolora in derisum suit: & ob hoc praecipitur a uero David, Christo uidelicet Domino, ut passio eius per euangelicos praedicatores eis minime debeat annunciari, qui insultatores crucis Christi maluersit esse,qua ueneratores. Sequituri E T ait David: Montes Gelboe, nec ros, nec pluuia ueniat super vos. & reliq.) Propter casum sortium, de ruinam populi sui, quasi indignans loouitur ad ipsum locum inter stionis, abominans factsi quod in eo fuerat gestu, sicut cuidam uidetur, tamen non sine mysterio praesagandi sicut paulo post ostendetur, beato papa Gregorio propalante. SAGITTA Ionathae numquam abiit retrorsum,& gladius Saul no est reuersus inanis. Hoc uult insinuare, quod lonathas &Saul temporibus suis bellicosissimi & sertissimi fuerint in proeliis. SAUL & Ionathas amabiles&decori in uita sua, in morte quoque no sunt diuisi. Aquilis uelociores, leonibus sortiores. Laudat decorε Armae, laudat de constantiam animi: adiungens per hyperbolen tropu, similitudinem aquilae ata 'ue leonis. FILIAE I srael, super Saul stete, qui uestiebat uos coccino in ideliciis, qui praebebat ornamenta aurea culmi uestro. uidelicet de de praedis hostium quas agebat. QUO MODO ceciderunt sortes in proeliori Subauditur in peccato suo. IONATHAS &Saul, inci celsis tuis occisus es. sicut superius diximus. Ideo o Saul & Ionathan in excelsis tuis, hocest, in peccato inobedientiae tuae occisus, subauditur es. Ecce historiam. Cetersi spiritaliter quid est, quod Dauid qui retribuentibus mala n5 reddidit, eu Saul & Ionatha -bello occumberent, Gelboe montibus maledicit, dicens: MONTES Gel. e, inquit, nec ros, nec pluuia, ueniant super vos. Neque sint agri primiti .rum, quia ibi abiectus est clypeus sortium, Uypeus Saul, quas no esset unctus inleo. in Quid ergo montes Ges e, Saul moriente, deliquerunt, quatenus in eis nec ros nec pluuia caderet, & ab omni eos uiriditatis germine sententiae sermo siccaret Sed quia Gelboe interpraetatur decursus, per Saul aute unctum & mortuum mors nostri mediatoris exprimitur Ino immerito per Gelboe montes, superba Iudaeoru corda, signantur: quae dum in huius mundi desideriis defi uunt, in Christi, idest uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex, corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiae rore siccatur. De quibus & bene dicitur: A primitiarum esse non possunt. Superbae quippe Hebraeorum mentes , primitiuos sevctus non serunt i quia in redemptoris aduentu, ex parte maxima, in per-4idia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Sancta naque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentiu foecundata, uix in mundi fine Iud quos in--uenerit suscipit:& extrema colligens, eos quasi pro reliquiis frugestonit. De quibus nimiru reliquiis Isaias dicit: Si silerit numerus filiorum Israes quas arena maris, reliquiae saluae fient. Possunt namque iccirco Gelboe m6tes ore prophetae maledici, ut, dum fiuctus exarescente terra moritur, possessores terrae isterilitatis .damno seriantur: quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere , iniquitate sua exigente, meruissent. Aliter uero David in persona sanctorum deplorat quosdam de Ecclesia, qui per superbiain ruentes, atque cum labentibus, uitae praesentis stadium decurrentes, ab spiritali ui luce

88쪽

' IN LIB. REGUM II. 69

Iuce seclusi, lubricati, idest, excaecati sunt: qui repugnantes daemonibus, labuntur in saeculo: quod est lubricum, Gelboe enim montes, lubrici interpreta tur, secundum hanc intelligentiam, & spem recuperationis suae omittentes, proprio mucrone, desperatione uidelicet pernitiosa euadendi hostem antiquu, semet ipsos interficiunt: sicut Saul irruens super gladium suum mortuus est. Cuius rei, Philist ei, hoc est maligni spiritus, de intersectis spolia uirtutum auferentes, propriae sortitudini adscribunt uictoriam: quae iusta permissione Dei, in talibus euenit. Sed Dauid noster, in membris, hocest in eletas & sanctis uiris corruentium casum gemit: nec laetatur in perditione morientium , sed contradicit,

ne urbibus Allophylorum talis sema praedicetur: hocest, praecipit fidelibus, ut caute se custodian i, & scuto fidei undique se muniant, induti lorica iustitiae, habentes galea salutis, & gladium spiritus, hocest uerbum Dei, aduersariis suis resistant, ne forte ulterius ignominiose superati, gaudium inimicis suis iaciant.

S C E N DIT ergo David & duae uxores eius, Achinoem Ioraelites,

A &Abigail uxor Nabal Carmeli, sed&uiros, qui erant cum eo, duxit Dauid singulos cum domo sua, & manserunt in opidis Hebron. Ascensus iste David O duabus uxoribus suis in Hebron, significat couocationes duarum plebium in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interprctatur coniugium, & bene sola sancta Ecclesia c6iugium nominatur. Sola & una est sponsa uidelicet caelestis regis, de qua in Canticis canticorum dicitur: Sexaginta sunt reginae, &octoginta cocubinae, & adolescentularum quam n6 est numerus. Vna est columba mea, persecta mea, una est matris suae, electa genitrici suae. Illuc duxit David singulos uiros cu domo sua: quia unusquisque fideliu in illam societate per praedicatione euangelii, c5uocatur. Non est ibi distinctio Iudaei & Graeci, barbari &Scythae, serui & liberi, sed omnia & in omnibus Christus. VENERUNT

uiri luda,& unxerunt ibi David, ut regnaret super domu Iuda. Vngunt uiri Iuda Dauid in rege, ut regnet super domum Iuda,quia superbis ac cotemptoribus sp ernetibusq. gratia Dei abolitis, electi quique bona fima sacrae praedicationis;&uirtutum studio, rite confitentur Christum esse regem in uniuerso populo, ac ipsum esse, cui omnis potestas a patre data est in caelo & in terra, ut in nomine IE S V omne genu flectati ir, caelestium, terrestrium, & intanorum. Aliter : Post mortem Saulis ungitur David, & regnat, transfer . arcam testamenti in ciuitatem suam: sicut in sequentibus legitur, de qua in suo loco dicturi sumus. Simili quoque modo post abolitionem resni Iudaeorum ,&sacerdotii ces, sationem,uerus David, idest Christus, in Ecclesia sua, q uam ex gentibus elegit, regnum accepit, & arcam testamenti: hocest, sacram scripturam in Ecclesiam, quae eius est domus, transtulit. ET nunciatum est David quod uiri Iabes Galaad, sepelissent Saul,& reliq. Hoc plenius in Paralipomenon lib. quo modo gestum sit, narratur. Cum audissent, inquit, uiri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philistim secerant super Saul, consurrexerunt singuli uirorum fortium i &tulerunt cadauera Saul & filiorum eius, attuleruntq. ea in Iabes ,& sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, & ieiunaverunt septem diebus. Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praeuaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat,& non custodierit illud: sed insuper etiam philonissam consuluerit, nec sperauerat in Domino: propter quod interfecit eum,&traustulit retnum eiusad Dauid filium Isai. Quid est quod uiris Iabes Galatii David

89쪽

Dassid gratias Mert, eo ouod sepelierunt ossa Saul & filiorum eius λ nisi quod se

deptori nostro multum placet,quando quis praua opera malorum, qui in peccatis suis mortui sunt, obliuioni damnando tradit: nec ea actione imitatur, quae

scit Deo displicuisse: sed magis ea eligit lacienda, quae recordatur Dominum in mandatis dedisse. A B N E R autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, & circumduxit eum per castra, regemq. constituit super Galaad,&super Gessuri ,&super Ieetrael, & super Epitraim, & super Beni, min,& super Israel uniuersum. In Hebraeo habetur, Tran auxit eum in dis naim, quae interpretatur castra. Transduxit eum, intelligendum est ultra Iord nem: & in Manaim regem eum constituisset, super Galaad, & super Gessuri. Hebraeis Assuri, idest super tribum Aser. SOLA autem domus Iuda seqvshatur David. Quid autem est quod filius Saul Isboseth, qui interpretatur uir

confusionis; Abner auxiliante, qui interpretatur patris lucerna ,rex constituitur

super Israel uniuersum: & domus Iuda sola sequenatur Dauid ξ nisi quod solis

credentibus,&uere Deum confitentibus, ex priori populo, Dauid nostrum Dominum uidelicet & saluatorem sequentibus, in ceteris adhuc error confusonis regnat , diabolo instigante: qui saepe se transfigurat in angelum lucis. ET suit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Iuda, septem annorum & sex mensum. γ Et bene David septem annis & sex mensibus regnauit in Hebron: quae interpretatur coniugium, ut si pra diximus,aut uisio sempiterna: quia saluator noster in Ecclesia catholica,quae ct sponsa eius est, per omne tempus istius uitae, quod senario dierum numero decurrit, regnat: secundum illud, Ecce ego, inquit, uobiscum sum omnibus diebus usque ad cosummationem taeculi. Et post expletione senarii numeri, hoc est, persectionem boni operis, omnes electos suos ad sabbat si uerum, id est, ad requiem sempiternam, perducet: ubi & perstuentur Dei uisione perpetua. Est autem Hebron ciuitas in tribu Iuda, quae quondam uocabatur Arbae, licet mule in Graecis codicibus habetur Arboe. Corrupte igitur in nostris codicibus, Arboe scribitur, cum in Hebraeis legatur Arbae, idest quattuor: ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraam, Isaac,&Iacob sepulti sunt,&Adam magnus, ut in Genes libro scriptum est. Licet eum quidam conditum in loco Caluariae suspicentur, quod salsum est. Haec est autem eadem Hebron olim metropolis Philistinorum, &habitaculum gygantum, regnumq. postea Dauid in tribu Iuda, ciuitas sacerdotalis,&fugitiuorum. Distat ad meridianam plagam ab Elia millibus circiter uiginti duobus: ubi de quercus Abinam, quae& Mambrae, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, de mausoleum eius inpraesentiarum cernitur. Cumq; a nostris ibidem Ecclesia iam extrum sit, in circuitu a cunctis gentibus, Therebinthi locus, superstitione colitur, eo quod sub ea Abinam angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbae, postea Hebron ab uno filiorum Chaleb sortita uocabulum est. Lege uerba dierum. Condita est autem ante septem annos, quam Tamnes urbs Aegypti conderetur.

EGRESSUS est Abner filius Ner, & pueri Isboseth filii Saul, de castris in

Gabaon. Porro Ioab filius Sarviae,&pueri Dauid egressi sunt:& occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum conuenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae, ct illi ex altera. Dixitq. Abner ab Ioab: Surgant pueri,& ludant coram nobis. Et respondit Ioab: Surgant. Surrexerunt ergo & transerunt numero duodecim de Beniamin, ex patre Isboseth filii Saul: & duodecim de pueris David. Apprehensoq. unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii: & ceciderunt simul. Vocatum q. est nomen loci

illius

90쪽

IN LIB. REGUM II. Ir

illius, ager robustorum in Gabaon. Et ortum est bellum durum satis in die illa.&Miq. , Hune locum Iosephus ita exponit: Abner autem promouit electum nimis exercitum, ut congrederetur cu tribu Iuda. Irascebatur enim aduersus eos, a quibus rex David suerat ordinatus. Huic aptem occurrit missus a David Ioab, filius Sarviae sororis eius, de patre Sar natus. Hic autem erat contra Abner, constitutus militiae princeps. Cum quo etiam suerunt sui fici tres. Abisai, Asiael,&omnes armati David. Itaque ueniens ad quendam fortem in ciuitate Gabaa , aciem constituit ad pugnandum . Dicente uero Abner ad eum, ueste se probare, quis eorum robustiorem exercitum haberet: conuenit inter utrosque, ut duodecim uiros pugnatores mitterent,&procedentes inter medias acies,

qui ex utraque parte procul fuerunt a certamine, relictisq. gladiis uiri David; &tenentes capita hostium, eoru lumbos & latera,suis gladiis perforarunt: donec omnes, quasi ex uno constituto, perimerent. His autem cadentibus, etiam reliquus direptus est exercitus: & dimicatione sortissima procedente, Abner populus uictus in fugam uertitur: Fugientes autem Ioab persequi non cessabat: praecipiens armatis, ut post eorum uestigia sestinarent, & nequaquam occidendo de ncerent: cuius etiam stat res detestati sunt pronissime. Inter quos clarior fuit praecipue iunior Asiel, qui tantam gloriam habuit in pedum uelocitate, ut non s Ium homines, sed etiam equos ad currendum superaret. Is igitur persequebatur Abner recto gressu, in neutramq. partem declinans. cum q. respexisset Aianer, & coiisderasset impetu sequentis & dixisset ut, unius militis arma sumens, ab eius persecutione quiesceret: & rursus ille nequaquam a suo conamine pentiatus abstineret: monente illo denuo, ut recederet, ne coactus eum percuteret, &ante eius fiatrem ulterius fiduciam non haberet; uerba eius illo despiciente, fugiens post tergum lanceam emisit coactus, eumq. repente mortali uulnero penetrauit. Mystice, Abner de tribu Beniamin, princeps exercitus regis Saulis, pueros David,qui erant cum Ioab principe exercitus Iuda ad proelium scribitur prouocasset & Asaelem fratrem Ioab percussum in inguine interfecisse, sic quidem intelligi uolunt. Saulus, inquiunt, necdum adhuc apostolus, de tribu Beniamin, priusquam fuisset correptus a Domino, apostolos ad certamen legitur prouocasse, ac neci interfuisse Stephani. Ceterum, quod locutus est Abner ad Asel, dicensi RECEDE, noli me sequi, ne forte compellar confodere te in terram, & leuare non potero ficiem meam ad Ioab fratrem tuum. Qui a dire contempsit, & noluit declinare. Percussit ergo eu Abner auersa hasta in inguine, & transfodit, & mortuus est in eodem loco; omnesq. qui transibant per Iocum illum, in quo ceciderat Asael, & mortuus erat, subsistebant. Moraliter, cuius idem Asael typum tenuit, nisi eorum quos uehementer arripit furor, dein praeceps ducit Z Qui in eodem furoris impetu, tanto cautius declinantur, quanto &insanius rapiuntur. Vnde& Abner qui .sermone nostro, patris lucerna, licitur, fugit, quia doctorum lingua, quae supernum Dei lumen indicat, csi per abrupta furoris, mentem cuiuspiam ferri conspicit, cumq. contra irascentem, dissimulat uerborum iacula reddere, quasi persequentem non uult serire. Sed cum iracundi, nulla consideratione se mitigant, & quasi Asael, persequi&i sanire non cessant: necesse est, ut ii, qui furentes reprimere conantur, nequaqua se in furorem erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendanti quaedam uero subtiliter proserant, in quibus ex obliquo serentis animum purgent. Vnde&Abner, cu contra persequente substitit, non eum recta, sed auersa hasta trans rauit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu aperte increpationis obviare,

Auersa uero hasta persequentem icti re, est furemE intranquille, ex quibusdam

angere,

SEARCH

MENU NAVIGATION