Angelomi monachi ordinis D. Benedicti Enarrationes in libros Regum

발행: 1565년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

non solum corpore, sed de mente sertassis defecerat, ubi sunt oculi interioris hominis: Et ideo cum gustasset gustum mellis, illuminatus dicitur: quia non is

tum oculi ex resectione corporis inquiunt clarius uidere coeperant, sed de in terius mens clarior cosortata dulcedine mellis, ac promptior resumptis uiribus

ad persequendum aduersarios extitit. Vnde & ipse ait: T V R B A VIT pater meus terram. Vidistis ipsi, quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustauerim paululum de melle isto, quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam ceperat λὶ Nam quod ait, Turoauit pater meus terram ; de ροtrata uictoria intumuit, & ideo de indicto ieiunio patrem suum reprehendit. Denique quod sequitur: ET uersus ad praedam defatigatus popuIus, tulit ouesct boues&uitulos,&mactauerunt in terra: comeditq. populus cum sanguine. non fecit populus irritum iuramentum. Quod enim Saul adiurauerat, dicens: MALEDICTUS uir qui comederit pane usque adus speram , donec ulciscar de inimicis meis ) ideo dixit, quia uictoria iam potiti erant: sed peccasse Domino, & cum sanguine comedisse dicitur, quia contra legis praeceptum, antequam sacrificium uespertinum perageretur, comederunt. Sic itaque usus erat, ut, quando homicidium ab eis aut in suis, aut in exteris fiebat, non comederent antequam sacrificium uespertinum pro eis fieret. Aliter, peccasse Domino & comedisse cum sanguine dicuntur, quia, mactatis uidiimis, non obtulerunt ad sanctuarium sacerdotibus, iuxta legis praeceptum , adipem&sanguinem, cum uidelicet sanctuarium secum haberent. Quando locus sanctuarii procul erat, iubetur sanguis uictimarum in terram fundi, de iis uidelicet uictimis quas ad suos esus praeparabant: quando uero sanctuarium praesens erat,

sanguis hostiarum super altare Domini iubetur iandi. Sicut est illud in lib. Deu teron. Sanguinem hostiarum tuarum sun des in altari, carnibus autem ipse uesceris. Quod quia praefatus populus non fecit, peccasse dicitur Domino, & iccirco dicitur cum sanguine comedisse. Sive quia retro olim per legem mystice praec pium fuerat, ut nequis de filiis Israel ouem uel bouem aut capram, uel quodlinoet animal, quod Domino offerebatur, in castris immolarent, sed ad ostium tabernaculi uniuersa ducerent, & ibi omnia occiderent. quod quia non fecerant, comedisse passim occidendo referuntur cusanguine. Licet iste sensus posterior quibusdam placere uideatur: superiores uero, quos posuimus, magis ut nobis uidetur historiae congruunt. Non ideo dicimus, ut istum refragemus , aut inhibeamus sensum, cum maxime spiritali sensui de quo in sequentibus, Domino duce, dicturi sumus conuenit: sed prudenti lectori derelinquimus sensum nostrum insinuando, ut, si placuerit, mihi consentiendo faueat: quia hic,ut annui ad radicem historiae pertinet. Ecce fundamentum historiae innuimus,nunc si1iritalem significationem pandamus. Sed prius quid significat quod lonathas filius Saul pergentis ad pindium, & ieiunium indicentis, uidens super faciem agri mel, extenditq. summitatem uirgae, & intinxit in fluum mellis,& gustauit,& illuminati sunt oculi eius, propalabimus: ut postmodum cetera coniunctim insinuare ualeamus. Verum quod ad gustu mellis oculi Ionathae illuminati sunt, sicu i diximus non ad uidendum, quia antea uidebat, sed ad discernendum, quia uetita tetigerat: tunc enim casus ille, sicut Adam fecit illum attentum, reddidit q. confusum: quid aliud exprimitur, nisi hoc facto admonetur, Omnes illecebras uoluptatum in saeculo debere contemnere, is qui Deo nititur milit . re ξ non enim potest contra Allophylos spiritales, idest, ad uersus principes t nebrarum, uiribus animi concurrere, qui adhuc huiusmodi negligit dulcedinZPraueris declinare. Mel enim distillans si aquil scii plura labia meretricis, quod est dormi lectatio

62쪽

lectatio uoluptatis carnalis. De quo putatur,iuxta mysticos intellectus,hunc gustasse Ionathan, & sorte deprehensem, uix precibus populi liberatum. Illud uero quod superius descripsimus, quia posto uam Domini opitulante auxilio,Philistim coturbati, dispersq. & in fugam uerti sunt, quicumque de filiis Israel adhaeserant, rursum ad suos Israeliticos reuersi sunt &c. hanc intelligentiam mystice habere dignoscitur, quod postquam harieticorum conuentus, Domino cooperante, per ecalesiasticos uiros uictus atoue dispersus & in fugam uersus, in tholicis cesserit; eos uero qui de ecclesia ab ipsis haereticis ui uel peruersione subtracti fuerant, rursum ad ecclesam, a qua discesserant, redeuntes; plerique sacerdotes, adhuc diuersa sentientes, ct in uariis sectis seducti,aut illos quos de ipsis haereticis, quasi oves aut boues, ad Ecclesiam reducere potuerint, bapti tandos denuo decernunt: sicut quibusdam sacerdotibus olim uisum suerat, ut 4 -- ab haeresi ad Ecclesiam conuersi, iterum baptizarentur, sicut faciunt Donatistae

haeretici: quod utique illicitum est, eos qui semel abluti sunt, denuo baptizare, aut certe conuersis ex gentilitate , nequaquam secundum ecclesiastica regulam, rectum baptismum tradere. Quos tamen Christus dominus uelut Saul per eccle fasticos uiros, ad unitatem fidei reuocans in fide sua, cuius figuram lapis ille grandis praetendebat, qui omnes credentes, baptizari praecepit. Nam quod praeceptum erat, ut ouem uel bouem uel quodlibet animal, quod Domino offer batur, non in castris immolarent, sed ad ostiu tabernaculi uniuersa adducerent, prout superius ostendimus,&ibi omnia occiderenti typos adumbrabat fui ros. Quod enim in lege ostium, hoc hic ingens saxum, hoc unitas fidei in Christo fignificat. Nam sicut per oues & boues&uitulos&arietes, diuersos homunes ad fidem uenientes fgnificat: ita per occisionem animalium, lauacrum regenerationis insinuat .In quo baptismo uelut quodlibet animal, uetus homo moritur,&nouus restigit. Illi enim eosde credentes quasi diuersa animalia ut dicta est occidentes, super terram cum sanguine comedunt, qui in uarias sectas diuisi, in unitate fidei, sicut oportet, nequaquam baptietant. Quos utique quasi cum sanguine comedunt, dum illos absque persecta purificatione peccatorumsbi aggregant. ouos uelut comedunt, dum se cum illis unum corpus efficiunt. Sequitur: AEDIFICAVIT autem Saul altare Domino. tuncq. primum coepit aedificare altare Domino. Hebraeus non habet, Primum, sicut in quibusdam codicibus legimus. Vnde quaerendum cum ante legatur aedificasse altare, quando a Samuele increpatus est,ὶ cur hic dicitur, Tunc coepit aedificare primum altare Domino. Sed sciendum est aedificasse illum altaret laed quia inobedienter illud aedificauit, non Domino aedificasse intelligitur. Hic aute, quia obedienter&recte illud aedificauit, Domino aedificasse perhibetur. DIXIT Q. Saul ad populum: Applicate huc uniuersos angulos populi. Angulos popili, principes populi uocat, quibus idem populus, tamquam lapidibus hincinde parietes inhaererent, adhaerebat. Deinde sequitur , qualiter sortem mittendo deprehensus est Ionathas . Vnde & ait Saul: HAEC B-ciat mihi Deus, &haec addat, quia morte morieris Ionatha. Dixitq. populus ad Saul: Ergo ne Ionathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel ξHoc nefas est. Liberauit ergo populus Ionatham ut non moreretur.) Nota quantum prosint transacta bona contra quaelibet minima offensa. nisi enim Iona tham praeterita adiuvissent, imminentia mala nequaquam euadere potuisset. Non enim iniustus est Deus, ut obliviscatur bonorum cuiuspiam operum.

63쪽

IXIT Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem D super populum eius Israel. Nunc autem audi vocem Domini, Haec dicit Dominus exercituum : Recesui quaecumque secit Amalec Israel Σαusquequo ait, Non parcas ei & non cocupitas ex rebus ipsius aliquid. sed interfice a uiro usque ad muliere, & paruulum atque lactentem, bouem & ouem, camelum & asinum. Recensere dicitur Deus mala Amalecitar si, sicut per Moysen olim in lege pra nunciatum fuerat. Vnde ideo iumenta Amalec Israel Domianus demoliri iubet, ut nec in iumentis memoria fieret. Dominus enim dixerat se deseturum memoriam Amalec de sub caelo: iccirco praecipitur Sauli, ut earn penitus ab homine usque ad iumenta deleret. Et quia eius memoria penitus deleta non sitit, Saulis peccatum &inobedientia in causa extitit, sicut tequens hi-o M. is storia ostendit. De quo Amalec ita in libro Deuteronomii dicitur: Memento quod secerit tibi Amalec in uia quando egrediebaris ex Aegypto, quomodo occurrerit & extremos agminis tui, qui lassi residebant, caeciderit. Lastas hic Hebraei immundos secundum legem, extra castra manentes intelligunt. Quos cricidisse Amalecitae dicuntur, quia, sicut ipsi tradunt, eorum circumcisonem amputauerunt,&in subsannationem Dei in caelum prolacerunt. DIXIT in Saul Cinaeo: Abite, recedite, atque discedite ab Amalec, ne sorte inuoluam tecum eo, & reliq. Cinaeus ipse est Iethro cognatus Moys, de cuius genere erant Num. 3r Cinaei, qui descenderant ad Amalec, ct habitabant cum eo, qui utique eorum consanguineus erat ,&hereditatem in eius terra habebant. Misericordiam us M. 1. 3 ro Cinaeus cu filiis Israel secisse dicitur, siue quia Moysen fouit in terra Madian, siue quia consilium dedit Moysi, qualiter multitudinem populi gubernaret. NVNCIATVM est Samueli eo quod uenisset Saul in Carmelum, & er xisset sbi fornicem triumphalem. Consuetudo erat regum, ut, quando uictoria potiebantur, facerent arcum, hocest, fornicem de myrtetis & palmis & oliuis, obsignum uictoriae, prout quibusdam uidetur. Ceterum si quis arcum ex lapidibus intelligere uoluerit, in quo uictoriam suam more regum depinx rat: non inhibemus, sed potissimum consentimus, quia in Salomone legimus i Dissipabit impios rex sapiens, & curvabit super eos fornicem . Quod alia tran latio, rotam molarem, dicit. In quo ad aeternam memoriam laudes ac uietoria suas reges describebant. AIT aute Samuel ad Saul: Sine me,&indicabo tibi quae locutus si Dominus ad me nocte. Dixitq. ei: Loquere. Et ait Samuel: Nonne cum paruulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel fictus es ) id per increpationem hanc, nisi superbia elati regis, obiciitur Quod ad correctionem suam poterit quisque qui praelatus est conuertere. Paruulum se Saul in suis prius oculis uiderat, sed sultus temporali potentia, iam se paruulum non uidebat. Ceterorum namque coparationi se praeserens: quia plus cunctis poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. Miro autem modo,cum apud se paruulus, apud Dominum magnus ; cum uero apud se magnus apparuit, apud Deum paruulus fuit. Plerumque ergo, dum ex subiectorum asiluentia animus inflatur, hi luxum superbiae ipso potentiae fastigio lenocinante corrumpitur. Quod Sauli contigisse dicitur. Cui & dicitur, NONNE cum paruulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel Leius es Acsi diceretur, cum tu te paruulum conspiceres, ego te prae ceteris magnum feci. Quia uero tu te magnum conspicis, a me paruulus aestimaris. Vnde,cum a Samuele increparetur, quare uoce Domini

64쪽

IN LIB. REGUM I ue

non audierit, cit ipso Astu superbiae respondit, dicens: Immo audiui uocem Domini,&ambulaui in uia perquam misit me Dominus. Malum enim supra malum adiecit, quia culpam suam non solum agnoscere dignatus est, sed etiaam superbiendo defendere studuit, ac per hoc defendendo accumulavit. D nique in hoc quod subiungit, TULIT autem populus depraeda, oues &boues primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis Primitiae hic ea quae potiora&meliora erant, intelligendae sunt. Sequitur. E T ait Samuel: Numquid uult Dominus holocausta & uictimas, ct non potius ut obediatur voci Domini λ Melior est enim obedientia, quam uictimae: &auscultare magis, quam offerre adipem arietum . quoniam quasi peccatu ari landi, est repugnare, de quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Hic enim non aliud dicere possumus, nisi sententiam summi tractitoris papae Gregorii,

quam in libris moralium moraliter exponens, dum de bono obedientiae tradi ietur, inseruit: ait enim: Obedientia uictimis iure praeponitur, quia per uictimas aliena caro, per obedientiam uero uoluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque citius Deum placat, quanto ante eius oculos repressa arbitrii sui sum bia, gladio praecepti se immolat. Quo contrario, iolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit uirtus obedientiae demonstretur. Exaduerso ergo m

lius ostenditur, quid de eius laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi, est repugnare, & quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere: Bla est obedientia quae fidei meritum possidet, qua sine quisque infidelis uideatur. Hinc per Salo- - .a Imonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur uictorias. Vir quippe obedies uictorias loquitur: quia, dum alienae uoci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Qui senim prodest indiscrete Deo aliquid offerre uelle, & eius contraire praeceptis Θ quia nequaquam quis ualet de oblatis muneribus Dominum sibi placare, qui negligit obtemperare iussis. Quia enim bonorum nostrorum non indiget, nostra datione minime pascitur. Et ob hoc melior est obedientia quam uictimae. de qua plenius in libris moralium legere

quis poterit. DIXIT in Saul ad Samuel. Peccaui quia praeuaricatus sum

sermonem Domini, &reliq. usquequo ait, Et proiecit te Dominusne sis rex super Israel, in Corripit propheta regem pro inobedientia, quia mandatum explere non curauit, praedixitq. ei regnum dimissurum , quia rectitudinem mandatorum Dei sequi noluitia Et merito ille de potestatis culmine abiicitur, qui rite regimen tenere nescit. Ipse enim regimen rite tenet, qui se superiori per humilitatem ad obediendum subiicit,&inferiori per auctoritatem ad docendum anteponit. Si enim Saul Dei mandatis obediret, rite populo praeesset. E T conuersus est Samuel ut abiret. Ille autem apprehendit summitatem pallii eius,quae ct scissa est , & ait ad eum Samuel, Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, ω tradidit illud proximo tuo, meliori te. Nota mysterium, quod sicut in passione Domini pontifex uestimentum suum scidit, ita rex Saul uestem prophetae Marib. 16 nunc scindere describitur. Per utramque enim potestatem, & regalem uidelicet& sacerdotalem, scisso uestimentorum facta est, ut demon siretur stabilitatem regni & sacerdotii in populo Iudaeorum fieri non posse, qui uerum regem & sacerdotem ad se uenientem, Dominum uidelicet Christum recipere noluerunt. PORRO triumphator in Israel, non parcet de paenitudine non flectetur,n que enim homo est, ut agat paenitentia. In Hebraeo legitur: Porro triumphator Israel no mentietur. Tritiphator iste Deus est, cui omnis uictoria recte adscribitur. N6 mentietur, quia ea, quae promittit sibi famulantibus, largitur. Paenitudine non nectitur, quia non paenitet est de bonis quae largitus est, quia mutabilis

65쪽

6 ANGELO MI STROMATA

, non est, sed secundum iustitiam & ueritate, uniuersa diiudicat. DIXIT

'Saul, Peccaui. Sed nunc honora me cora senioribus populi mei, & coram Ist ei.) Ac si dixisset, Honora me sicut rege, ut ego praecedam sicut rex, & tu se quaris, ut adorem dominum Deum tuum. Senes autem populi sui, suam tribum t&coram Israel, ceteras tribus Israel dicit. Sed in hoc quod ait, HON cuRA me coram senioribus populi mei, uerecundiam passus, ac superbia deten aus locutus est, quia timebat honores amittere,& ideo non obtinuit quod petiit, dicens : Peccaui & reliq. Quisquis enim sub specie cossessionis humanos a huc honores amittere timet, iste indulgentiam, quam fidia humilitate postulat, a Deo adipisci non ualet. Neque enim potest in consessione paenitentiae ala equi ueniam, ubi praeit elatio mentis. Nam quid aliud est, de reatu iacinoris in conspectu hominum reprehendi refugere, nisi superbia cordis, per quam peccato dum displicere hominibus refugit, ueniam, quam a Deo accipere poterat, a si met ipso excludit Ficta enim humilitas ueniam a Deo cosequi non ualet. Sed notandum quod alia editio habet: NON reuertar tecu inquit Samuel, quia spreuisti uerbum Domini ,&spernit te Dominus ne sis rex super Israel. Et conuertit Samuel faciem sua ut abiret: Et tenuit Saul penulam diploidis,& disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel i Disrupit Dominus regnum lsrael de manu tua hodie, & dabit proximo tuo bono super te,& diuidetur Israel in duo, de non

auertetur neque paenitebit eum, quoniam non est sicut homo ut paeniteat eum.

Ipse minatur & non permanet. lite cui dicitur, SPERNIT te Dominus ne sis rex super Israel; quadraginta regnauit annis super Israel, tanto scilicet temporis spatio, quanto & ipse David, & audiuit hoc primo tempore regni sui. Intelligamus ideo dictum, quia nullus de eius stirpe fuerat regnaturus, ct respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem Dominus, mediator Dei & hominum, homo Christus telasi prout beatus Augustinus ait, Et in Graecis exemplaribus legitur, Disrupit Dominus regnu Israel de manu tua : ut hoc intelligatur: De manu tua quod est ab Israel. Ipsus namque populi gerebat personam figurate homo iste, qui populus regnum fuerat amimarus, Christo domino nostro spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur , Et dabitur illud proximo tuo, ad carnis agnatione id refertur. Ex Israel Christus secundum carnem, unde de Saul. Quod uero additum est, B O N O super te. Potest quiadem intelligi: meliori te. ac si dicatur, Vt quia ille bonus in, ideo sit super te . Iuxta illud aliud propheticum : Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis . in quibus est & Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus.

Vnde&dicitur, ET diuidetur Israel induo. In Israel scilicet inimicum Christo, ct Israel adhaerentem Christo. In Israel ad ancillam, & Israel ad liberam

pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, donec sterilis, per gratiam Christi foecunda, eliceret ancillam ct filium eius. Propter peccatu quidem Salomonis , regnante filio eius Roboam , scimus Israel in duo fuisse diuisum ,&ita perseuerasse donec a Chaldaeis captiuaretur. Sed hoc quid ad Saulem cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fiterit potius comminandum cui erat filius Salomon. Postremo inter se Hebraea diuisa non est, sed indifferenter in eiusdem erroris societate dispersa per terras. Diuiso uero illa, quam Deus sub persona Saulis illius regni, & populi figuram gerentis, eidem regno popul M.

minatus est: Quoniam non est scut homo ut paeniteat eum. Ipse minatur & non permanet. Idest, homo minatur de non permanet. Non est autem Deus, quem paenitet scut hominem. Vbi enim legitur quod paeniteat eum, mutatio rerii intelligitur, immutabili praescientia manente diuina. Vbi ergo non paenitere dicitiar,

66쪽

IN LIB. REGUM I. 47

ω, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem videmus per tae uerba prola' tam diuinitus suisse sententiam de ista diuisione populi Israel:& omnino perpetua quaecumque transierunt, aut transibunt ad Christum, numquam erunt

cum Israesiticis, qui eius inimici usque in finem uitae huius esse pessistunt λ sed in diuisone, quae luc praenunciata est, perpetuo permanebunt. DIXIT Q. Samuel. Adducite ad me Agag rege Amaleci Et oblatus est ei. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. -do legitur quidem in scripturis, quod sania nulli hostium parcunt, essiciunt, ut humanum sanguinem sitientes dicuntur, quia & iusti ita percusserunt hostes, ut non relinqueretur ab his qui saluus fieret. Et no intelligunt sab his uerbis adumbrari mysteria, & hoc magis nobis indicari, quod impugnantes aduersus uitia, nullum penitus reli quere debeamus, sed omnia interimere, ne, si pepercerimus, reputetur nobis in culpam . Sicut scriptum est de Saul, qui uiuum seruauerat r gem Amalec. modo enim quisque iustus manebit, si adhuc aliquid peccati in semet ipso seruauerit,sicut Saul At uero sancti, in figura Samuelis, ita Leuiuut super hostes suos, idest, super uitia peccatorum, ut non permittant relinqui aliquod peccatum impunitum. VERUMTAMEN lugebat Samuel Saul. Quoniam Dominum paenitebat, quod constituisset regem Saul super Israel. ὶ Hic enim benignitas perfecta saniarum in Samuele propheta erga Saul praeostensa est, qui dum sciret Saul peccasse, ex affectu benignitatis Iugebat eum. Sic etiam Paulus lugebat illos, qui post fornicationem & immunditiem non egerunt paenitentiam.

IXITQ, Dominus ad Samuel: Imple cornu tuum oleo, &ueni ut D mittam te ad Isai Bethlehemitem, prouidi enim in filiis eius regem multi . Fecit Samuel prout Dominus imperauit, & unxit David pascentem oves patris sui in medio fratrum suorum, qui erat russis, & pulcher aspectu, d coraq. facie. Sed uideamus eundem David, quo modo Christum prophetice significauerit. David enim interpretatur manu sortis, sue desiderabilis.Et quid λrtius leone illo de tribu Iuda, qui uicit mundum et quid desiderabilius illo

de quo dicituri Veniet desideratus cunctis gentibus. Vngitur iste David in rogem futurum, denuncians per unctionem illam Christum. Christus enim a chrismate appellatur. Reprobatis septem filiis Isai maioribus, minimus aetate electus est ad regnum i quia spreto Iudaico sacerdotio, & regno prioris populi,qui sabbatismum secundum legem seruabant, Christus dominus noster, caput minoris populi,sacerdotio perpetuo iunctus est: & in regem unctus, cuius regnum non habet finem, & cui omnes gentes, tribus, & linguae seruient. Quod autem in medio fiatrum suorum unctus esse dicitur, hoc est quod Propheta de Domino ait, Vnxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. David ab

ossicio pastorali pecorum ad hominum regnum transfertur: noster autem David ipse Iesus, ab ovibus Iudaicae plebis ablatus, in regnu gentium transtatus est. In iudaea enim plebe n5 est modo Christus, ablatus est inde, nunc gentiu grcges pascit. S V R G E N S Samuel, abiit in Ramatha.Spiritus autem Domini recessit a Saule, & exagitabat eum spiritus nequam a Domino. Quaeritur de hoc spiritu nequam, Si Domini, cur malus λ Si malus,cur Domini Sed duobus uerbis comprehensa est haec sententia. Et in Domino potestas iusta, & in diabolo potestas iniusta. Nam idem spiritus, malus, per nequissimam uoluntate; & idem

spiritus, Domini, per acceptam iustissimam potestatem. Inde ergo spiritus Domini

67쪽

Domini appellatus est diabolus, propter ministerisi, quia omnibus etia splestalibus malis bene uti dicitur, uel ad damnationEquorundam, uel emendatione ,: uel ad probationem. Et licet astilictione seni per appetat, tamen si ab auctore nostro potestatsi non accipit, idem malignus spiritus ad tentationis articuluin nul- latenus conualescit. Vnde & omnis uoluntas diaboli iniusta est, ct tamen, pe mittente Deo, omnis potestas iusta. Bene ergo dicitur, spiritus Domini malus exagitabat eum. Domini uidelicet per licentiam potestatis iustae, malus aute, per desiderium uoluntatis iniustis. Et quamuis malignitas a Domino non sit, potestas nisi a Deo non est. Sic de alibi dictum est etiam, Sopor Domini, qui occupauerat millites eiusdem Saul, cum David hastam & scyphum abstulisset, a capite dormientis. Non quia sopor tunc in Domino erat, ut ipse dormiret ; sed quia illa sopor, qui tunc homines apprehenderat, nutu Dei erat insusus: ne Dauida seruis eius in eo loco praesentia sentiretur. Dicitur ergo spiritus malus, Domini, hoc est minister Dei, ad saciendum in Saul quod eum pati debere omnipotentissimus iudicabat. Quoniam spiritus ille ut dictu est) uoluntate, qua malus erat, non erat Dei; creatura uero, qua conditus erat, ' potestate, qua non suam,sed Domini omnium aequitate acceperat, Domini erat. Hoc secundum historiam dictum est. Tropologice uero per Saul, populus praefigurabatur Iudaeorum, qui in aduentu saluatoris, ob impietatem suam a Deo derelictus est. Spiritum sanctum , quem olim acceperat, amisit: atque ab spiritu nequam, hoc est diaboli mendacio , usque nunc agitatur. IGITUR quandocumque spiritus Domini arripiebat Saul, tollebat David citharam & percutiebat manu tua, & refocillabatur Saul, & leuius habebat, Recedebat enim ab eo spiritus malus. Pendet enim exsuperioribus. Hic etiam prout supra. Typum tenuit saluatoris. David in canticis musicis eruditus erat, & dominus Iesus Christus in ecclesae unitate uariis concentibus in expositione sanctarum scripturarum quotidie resonat, &suauitate mystica modulatur. David in cithara canens malignum spiritum fugabat, & Christus per uirtutem crucis suae daemones oppressit, atque de corde credentium sugauit. Non enim in cithara illius tanta uirtus erat, sed mysterili crucis Christi, per lignum extensione neruorum , mystice gerebatur: in qua etiam passio Christi cantabatur. David octauus & minimus stater in regno eligitur, &dominus Iesus Christus semetipsum exinanivit, formamq. serui accipiens, per gloriam resurrectionis suae ,& euangelicam praedicationem hoc enim sacramenti octaui numeri obtinet arcanum regnum in gentibus adeptus est. David pulchra facie esse describitur, quia & Dominus Iesus Christus speciosus forma est , prae filiis hominum. David rusus esse narratur, & de saluatore nostro propheta canit: Quis est iste q ui uenit de Edom & reliqua. quod interpretatur rubetis,

siue sanguineus. Ceterum moraliter nos instruit, quod, cum Saulem spiritus immundus inuaderet, apprehensa Dauid cithara eius, uesaniam sedabat. Plerumq. superbus, diues, exhortationis blandimento placandus est, quia & plerumq. dura uulnera,per lenia sementa mollescunt,& furor insanorum saepe ad salutem, medico blandiente, reducitur. Cumq. ab eis in dulcedinem condescenditur,l guor inseniae mitigatur. Neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem spiritus aduersus inuaderet, apprehensa Dauid cithara, eius uesaniam

sedabat. Quid enim per Saulem,nisi elatio potentium λ Et quid per David innuitur, nisi humilis uita sanctorum Z Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, Dauid canente, eius uesania temperatur, quia cum sensus potentium per elationem in furorem uertitur, dignum est ut ad salutem mentis, quasi dulcedine emtharae, locutionis nostrae tranquillitate reuocetur.

68쪽

IN LIB. REGUM L

ONGREGANTES uero Philissim agmina sinin Himn conum C nerunt in Sochoth. & reliq.ὶ Sochoth in opidum in tribu Iuda, ut in

libris locorum legitur. Sunt autem usque hodie uiculi duo pergentibus Aeliam de Eleuteropoli in nono milliario uiae publicae, unus in monte, & alter in campo, postea qui Sochoth nuncupantur. Interpretatur uero ramus uel humilitas , Azeca ciuitas Chananaeorsi in parte tribus Iudae, ad qua usque persec tus est Iesus quinque reges. Sed & hodie uocatur uilla Azeca, inter vi tempolim & Aeliam,& interpretatur sertitudo, siue decipula. Domu siue domim in tribu Iuda uicus grandis est, in Daroma,hocest, ad australem plaga in finibus Eleuteropoleos, decem & sepia ab ea milliaribus distans, &interpretatur silientiu sue gaudium. PORRO Saul & uiri Istis, cogregati sunt in ualle Therebinthi γTherebinthus est in Sichimis , sub qua abscondit Iacob idola iuxta Neapolim. Hinc refert Iosephus, quod Palaestini castrametati sunt inter Sochom & Areca

Contra quos denuo Saul perduxit exercitum, & super quendam montem castra ponens, coegit Palaestinos priora quidem castra relinquere, & exaduerse momtis, que Saul apprehenderat, aduenire. Diuisitq. corii exercitus medius mons ,

qui erat positus inter eos. ET egressus est uir spurius de castris Philistin rum, nomine Goliath. & reliq. Igitur quemadmodum in exordio polliciti si mus , paulatim historiam tangere cupimus , ut postmodum culmen spiritalis intestigentiae deponamus. Spurius dicitur, quia ex patre gigante, matre uero Gethaea natus erat. David autem erat filius uiri Ephrataei de Bethlehem Iuda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios. Quaeritur, cur hic octo filios habere dicatur, cum in Paralipomenon non amplius quam septem leguntur Quod ita

siluitur, Nathan itaque prophetam, filium Samaa filii sui, que in loco filii educauerat&nutrierat, inter filios numerat. Nam& coram Samuele septem eius

filii leguntur adducit,&octauus esse in pascuis. Inter quos Nathan adductum fuisse manifestum est, qui dolonathan uocatur. De quo in extrema parte Samuelis dicitur. Percussit autem eum Ionathan filius Samaa fi atris David. Et nota dum , quod ubicumque propheta uocatur, Nathan scribitur, non Ionatham.

DIXIT ad David pater suus, Vade ad fratres tuos, ut stabis s recte agant, ct cum quibus ordinati sunt disce. In Hebraeo ita habetur, Et satres tuos uim tabis si recte agant, & pignora eorum tolles. Pignora in hoc loco, Hebraei libel- Ium repudii intelligunt. Secundum usum gentis illius secerunt, ut quando ibatur ab ess in pugnam, libellos repudii uxoribus suis darent, ut, si contigisset utra in proelio capi, & in captiuitatem duci, mulier eius experitis tribus annis, si uir eius non redisset, alium duxisset vita. Eligat prudens lector quid sibi placuerit: nos simplicitate historiae nostra tenere decrevimus. DIXIT in ei stater suus: Quare uenisti & quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto λ Ego noui si perbiam tua, Et reliq.) Nosse se dicit illius superbiam & nequitiam cordis, quia

putabat eum tumore cordis eleuari, eo quod Samuel illum unxissiet in r Mem.

ASSUMENS autem Dauid caput Philistaei, attulit illud in Hierusalem. Ar

ma uero posuit in tabernaculo. Quod dicit attulisse David caput Philistaei in Hierusalem, anticipatio est. quod postea fecit. Arma uero eius, idest Philistaei, non est intelligendum quod in suo posuerit tabernaculo, sed in tabernaculo Domini, de quo tabernaculo postea ab Ahimelech sacerdote accepit, ideoq. supe suo additum est, suo. DIXIT Abner , uiuit anima tua rex,si noui. E Secundum

69쪽

ANGELO MI STROMATA

Secundum illud locutipnis genus hoc dictum est, quod alibi legimus, Benedixit Nabath Deo de regi. Ac si diceret, Npn uiuat anima tua rex, si noui. Aliter. Videam mortem tuam, si noui. Seu etiam, ut quidam uolunt, si, positum est ἰαρι pro, non, adverbio, ut est illud Psalmistis: Si introibunt in requiem meam. id est, non introibunt. Si noui dicit, ac si diceret, non noui. Vtitur enim modo iurandi per uitam riciis, & assirmat se non nosse unde sit David. Hoc etiam modo usu est Ioseph, quando ait fratribus suis; Per salutem Pharaonis, non rine diemini hinc, donec ueniat frater uester minimus. Ecce historiam sicut spopondimus summatim tetigimus: nunc figuras spiritalium rerum subiungamus. Ait enim sacra descriptio, CONGREGANTES uero Philistim agmina sita, & reliq.) Sid per Philistaeos, nisi a suersarias potestates ξ Et quid per Goliath Gethaeum, nisi caput omnium mal rum diabolus praefiguratus est qui aduersus populum Dei, cum satellitibus suis ab origine mundi dimicauit, sed ante aduentii ueri David, hocest humani s neris redoptoris, a nullo si perari poterat. Geth uero ciuitas est eius de Goliath, quae interpretatur torcular, praesentis mundi seu inferni praetendebat similitudianem , in quo mundo atque inferno, diabolus humanum genus peccatis obnoxium , velut in torculari, conculcabat. Enormitas, siue altitudo ipsius Goliath, diaboli designabat superbiam. Septenarius nanque numerus, supernae quietis obtinet sacramentum ex qua idem diabolus ob superbiae suae meritum exclusus, in hunc mundum, qui sex diebus factus esse narratur, lapsus est. Et quia super desin uentem creaturam, propter peccati meritum , in hunc mundo principatum out inuit,quas palmam super ipsius mundi creaturam superbiendo extunt. Arma uero Goliath, & operimentum eius, totius diaboli impietatem atque nequitiam demonstrabant, per quae humanum genus debellando graui pondere peccatorum depresserat: quae arma impietatis, dominus Iesus Christus igne spiet aeri ios sancti, sicut Psalmographus canit, combussit,& ad nihilum usque redogit. PROCEDEBAT uero Philistaeus mane de uespere per quadraginta dies, et reliq. Quadraginta dies, quibus Goliath aduersus populum Israel stetisse narratur, omne tempus uitae praesentis, propter denarii numeri persectionem, atque mundi quattuor partes, sue quattuor clementa, e quibus uisibilis creatura constat, figuram habuisse non dubium est, Dauid a patre suo ad uisitandum Mob. i, satres missus est: similiter&Christus Dominus, a Deo patre ad oves quae perierant domus Israel, se destinatum dicit. David ephipolentae, hoc est trium modiorum mensuram, fratribus suis detulit, & Christus per nouam doctrinam, quam Ecclesiae suae tradidit, mysterium sanctae trinitatis cunctis credentibus c mendauit. David decem 'rmellas casei tribuno detulit, di dominus Iesus Christus decalogum legis populo Iudaeorum tradidit. Goliath Gethaeus, personam diaboli gestabat, qui de altitudine superbiae sitae se iactans, per omne tempus quod ante aduentum saluatoris decursum est, aduersus populum Dei dimicans, in imo huius mundi, uelut in ualle, a nullo poterat superari. Eliab stater D uid maior, qui interpretatur, Deus meus pater, typum gestasse Iudaeorum non dubium est, qui, licet Alsa opinione, se Domini patrem habere mentiuntur; per hoc uero quod dominum Iesum Christum filium eius aemulati sunt, ab hereditate filiorum Dei degeneraueriint,&primogenita quae illis iure debebantur, culpae meritum, perdiderunt. Dauid leonem pariter & ursum necauit, & Dominus Iesus Christus diabolum hominibus latenter insidiantem, & ante Christum in posterum manifestissime sevientem, in iudicio puniturus est. David arma Saulis deposuit, quia& Christus corporalia sacramenta lUis, atque carnaliati billa,

70쪽

bella, qtrae non sunt imposita gentibus, repulit. Onera namque legis legimus, sed carnaliter non obseruamiis. Quinque limpidissimos lapides de torrente elegit, de in peram pastoralem misit,& Christus dominus quinque libros Mosaica legis, defluuio saeculi huius assumpsit. Labitur enim mortale saeculum, & pra terssuit quidquid uenit in mundum. Erat enim in flumine tamquam in populo illo: Et in peram pastoralem misit. Nam ipse est Deus uerus pastor animarum. Vas quoque pastorale, quo lac ut nonnulli dicunti mulgere consueuerat, diuinam significat gratiam, quae legi coniungitur, quae intellisitur in quinque lapidibus , sine qua no impletur. David rusus & pulcher sitisse narratur, quia de domino Iesu Christo in Canticis canticoru ecclesia dicit, Dilectus meus candidus s& rubicundus, electus ex millibus. De cuius pulchritudine superius praelibauimus, Goliath Dauid ad pugnam prouocauit, similiter&elatio diaboli Christi humilitatem parvipendeus, ab ipso prostratus est. Baculus David a diabolo despcctus, my sterium gestauit dominicae crucis. David ex quinque lapidibus una iecit, quia & Christus qui ex lNe nunciabatur, singulari potentia, per unitatem fidei & gratiam suam, diaboli superbiam prostrauit. Funda uero ecclesiam praefigurauit, quae per uolumina temporum, uelut in circuitu, uoluitur. David Goliath in fronte percussum prostrauit, similiter & Christus deuicto diabolo, qui ei haeserant se inuens, ab eius societate secernens, fidei suae subdidit: hoc enim indicabat, quod idem Goliath percussus in seciem ruit. David Goliath percusso, gladium eius tulit. hoc fecit noster David, qui eiectum diabolum de suis , quando credunt magnitudinem eius, quos ille in potestate habebat, & de quibus tetras animas trucidabat, conuertunt linguas suas contra diabolum,& si e

Goliath de gladio suo caput inciditur. David gladium Goliath in Ierusalem de tulit: similiter & Christus eos,quos de potestate diaboli rapuit, ad defensionem altaris fidei in Ecclesiam suam transtulit. Saul de David Abner, uelut pro inc gnito requirit, de qua stirpe descenderit, uel cuius esset filius, cum iamdudum ipse Dauid ei ministrasset, atque in conspeetu eius ad repellendum nequam spiritum assisteret. Sic nimirum caecitas Iudaeorum dominum Iesum Christum per legem & prophetas, uenturum esse nouerunt: & que in praesentia corporali per administrationem uirtutum , filium Dei esse approbare poterant, tamqua ignorantes, dicunt ei: Tu quis es ubi est pater tuus Moraliter uero David typa Io .stenuit Domini, quia uidelicet manu sortis interpretatur. Goliath quidem haereticorum superbiam signans, qui cu gladio ratione dominicae fidei superati sunt David uero cum pera pastorali uenit ad proelium: sed eundem Goliath Dauid superans, suo gladio occidit: quod senti quoque agunt, qui praemissi Dauid

membra ex eius fieri dignatione meruerunt. nam cum superbientes haereticos

ct sacrae scripturae sententias deserentes, eisdem uerbis atque sententiis, quas proserunt, uincunt, quasi elatum Goliath gladio suo detruncant.

CAPUT XVIII.

T FAC TVM est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathae col-E ligata est animae David,&dilexit euintonathas quasi animam suam ,&reliq. Ionathas filius Saul, cuius anima Dauid colligata est, illos sanctos significasse uidetur, qui domino Iesu Christo ex populo Iudaeoru per fidem adhaeserunt, qui,accepta Spiritus sancti gratia, pro Christi amore relictis omnibus , ipsum secuti sunt, sicut fuerunt apostoli. et illi qui in actibus apostolorum M. x uendebant omnia, & pretii afferebant ad pedes apostolorum. Quod aute idem E a Ionathas

SEARCH

MENU NAVIGATION