Angelomi monachi ordinis D. Benedicti Enarrationes in libros Regum

발행: 1565년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

, atquearmis se nudavit, & Dauid uestiuit, hoe indi

aei. D. ἡόό.: 'ς φ spoliata, hocin sacerdotium atquepta serendi sis Me ως t, ad Christi Ecclesiam traii, heum omnζ-, bene a tunica usque ad lati Λα-saul in tympanis

Saul milia Hr, ludentes atque dicentes: Percussi

inuidia exarsit sim i , ς Saul aduersus David hiuili αλ μ li pQpulus Iudaeorum aduersus Christum dominumae dicati in Et dum audiebant Christum dirae liquum iesu fis ' ς did unt: & de uictoria eius qui hostem an

rearreotitiorem RV qm dicit Invasit spiritus Dei malus Saul; iub iud intellistendum in hoc loco non est E T . ha; L .m ' βα ς' retulisse. Quod uero sequitur de David.

ra tho C . Di L E XIT autem Michol filia Saul

ria ne leoenori praecedentia& subsequen desis bi Sauli praeputia Philistinorum

melius intelle oris contradicinius , sed simus nrout , et' decrevimus. Ceterum diea

delicti Oh;, --: ' η 'ς x in duabus rebus gener meus eris hodie. Vi tutis.uthenes his S'M' p xx v it,& in hoc dignus erat tantae uted Altera uero ouam ei Propop aeputia Allopbylorum decet, qui no solum centum,

72쪽

. IN LIB. REGUM I. 13

uerumetiam ducenta attulit. Et unde creditur regio perire uoto, inde actus est gloriosiori trophaeo. Ecce historia. Ceterum tropice, quod Saul callide simulat David offerre discrimini,&unde creditus est regio perire uoto, inde actus gloriosiori trophaeo, intelligitur, quod Iudaei dum cotra uoluntatem Dei, Christum interficere nisi sunt, per id salutem gentium merunt, per quod crediderunt extinguere. Quod enim Dauid alienigenam praeputia attulit, &sic denuo filiae Saul nuptiis haesi, significabat quod Christus hon prius synagogam connubio suo sponderet, nisi gloriosus in gentibus fieret. Prius enim in nationibus resecauit carnis pollutionem in utroque sexu, & postea copulatus est synagogae. Postquam enim sicut scriptum est in introierit plenitudo, tunc omnis Israel saluus fiet. Dupla autem, idest ducenta praeputia attulit, siue pro Iudaeis& genti- 3bus acquisitis, siue quia maior est numerus acquisitionis populi gentium, quam credentium Iudaeorum . Deinde odium Saul aduersiis Dauid in tantum auxit, ut rex ob medelam sui spiritus, Dauid more psallentem, iaculo conaretur configere . Quid est quod dum Saulem spiritus aduersus inuaderet, apprehensa Dauid cithara, eius uesaniam mitigabat ξ Per Saulem enim, Iudaeorum elatio; per Dauid autem, humilitas Christisgnificatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu

arripitur, Dauid canente, eius uesania temperatur: quia cum senius Iudaeorum per blasphemiam in furorem uertitur, dignum est, ut ad salutem mentes eorum, quasi dulcedine citharae, locutionis euangelicae tranquillitate, reuocentur.

Nam quod nisus est Saul configere Dauid lancea in pariete,& Dauid declin uit, & lancea cata uulnere perlata est in parietem, possumus iuxta quosdam ita intelligere, quod, praedicante Christo euangelium, Iudaei meditati sunt ei moriatem inserre, sed dum ille ab eis ad Lalutem gentium uiuus secessit, solam durutiam mentis illorum, malitia sua laesit.

CAPUT XIX.

IXIT in Ionathas ad David: Ego autem egrediens stabo iuxta patia

D meum in agro ubicumque fuerit, & ego loquar de te ad patrem meum, dc quodcumque uidero, nunciabo tibi. et reliqua. In hoc agro consitandi caula Saul venire consueuerat, ubi etiam condictum fuerat, ut occideretur David, quod & Ionathas David indicauerat. MITTIT Saul custodes ad domum David, ut custodirent eu, & interficeretur mane. Quod cum annunciasset David Michol uxor sua dices, Nisi saluaueris te nocte hac,cras morieris: deposuit eum per senestram. Porro ille abiit, defugit, atque saluatus est. Cum muenissent nuncii Saul, inuenerunt statuam in lecto David positam, & pellem pilosam caprarum ad caput eius.) Audiamus ergo quid hoc sgnificet, quod miserit Saul ad custodienda domum David, ut eum interficerent. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem eius pertinet. Crucifixus enim Christus,& mortuus, & sepultus est. Erat ergo illa sepultura tamquam domus, ad quam custodiendam misit regnum Iudaeorum, quando custodes adhibuit sepulchro Christi. Quomodo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur: dum non sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus R fertur ergo hoc ad corpus Christi: quia interficere Christum, erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praeualeret cust dum, qui corrupti sunt ut dicerent: Quia dormientibus nobis, uenerunt discipuli eius, & abstulerunt eum. Hoc est itaque uelle Christum interficere,nomen resurrectionis eius extinguere, ut mendacium euangelio prassiciretur. Sed sicut

73쪽

s ANGELO MI STROMATA

illud non ualuit Saul, ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Iudaeora escere, ut memoriam Christi deleret. Illi autem qui de uirtute Saul, idest, de regno Iudaeorum in Christo praesumere uoluerunt, offenderunt in Iapidem o sensionis, tamquam in statuam, & haedus cis uisus est agnus: Quia in que peccatum non inuenerunt,quasi peccatorem persecuti sunt. NUNCIATVM est Sauli a dicentibus: Ecce David in Naioth in Rama. Naioth locus est in Rama, ubi sedit Dauid . Rama uero in tribu Beniamin ciuitas est Saulis, in sexto milliario, ab Helia ad septemtrionalem plagam contra Bethel. Alia est autem in tribu Aser. Naioth interpretatur pulchritudo, & Rama excelsum. Bene ergo coueniunt haec nomina locorum, rebus in his expletis, qui prophetarum dici, dicelsitudinem habent scientiae ac uenustatem locutionis. ET expoliauit sectiam ipse uestimentis suis, & prophetauit cum ceteris coram Samuel, & cecinit nudus tota die illa & nocte. Vnde exivit prouerbi uini Num & Saul inter prophetas ξὶ Quaestio magna hic oritur, cum in praecedentibus legaturi Et non uidit Samuel Saulem, usque in diem mortis suae, & hic prophetasse coram S mucle dicatur. Quam quaestionem duobus modis Hebraei soluunt: Aut non uidit eum, quia quando iunctus est Saul cuneo prophetatu, abscondit se Samuel ne uideretur ab eo: aut non uidit indutus habitu regio, quo indutus erat, ideoq. dictum est. Non uidit eum usque in diem mortis suae: subauditur, indutus habitu regio. Expoliasse uero se non omnibus uestimentis, sed regalibus tantum intelligendum est . Idem quaeritur, quo modo & illi qui missi essent ad tenendum hominem, & ad necem ducendum, tales Dci spiritu essici digni meruerunt. Et Saul ipse qui miserat, ueniens& ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum & prophetare . Quantum enim ad litteram attinet , non est mirum hominem reprobum ad momenta transitoria prophetasse, dum etiam multi similes prcis hetiae donum legantur habuisse: sicut Balaam ille reprobus, quem non tacet scriptura iudicio diuino esse damnatum , sed tamen prophetiam habebat. Nec illa uerba parum attestantur huic sententiae, quae in euangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die, Domine domine , in tuo uomine manducauimus& bibimus, & in nomine tuo prophetavimus, &in nomine tuo uirtutes multas secimus. Quibus dicturus est: Non noui uos, discedi te a me operarii iniquitatis. Mystice autem exemplum huius Saul nuncioroq.

eius, in hac sententia qui prophetare coeperunt, qui ad persequendum David missi sunt, quid aliud significabant, nisi quosdam haereticos, qui aliquid boni de munere Spiritus sancti habent, sicut testamenta legis & euangelii, sicut baptismi sacramentum, sed Christum in membris suis persequuntur ξ Qui enim

ad Ecclesiam catholicam ueniunt, no est in eis ullo modo uiolandum, aut quasi non habeant tradendum, sed tamen eos non ideo debere salutem confidere, quia non improbamus quod illos accepisse credimus, sed oportet eos cognoscere unitatem & societatem uinculo caritatis, sine qua omnino quidquid habuerint , quamuis sanctum atque uenerandum, ipsi tamen nihil sunt. Qui tanto indigniores effecti praemio uitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in uita, quae transitoria est, acceperunt. Possunt etiam in hoc loco Iudaeorum non incongrue gestare personam, qui, dum aduersa cupiunt Christo,habent in

Ore sacramenta legis, & prophetarum ad testimonium Christi, & cum Ecclesa, quasi cum prophetis,de scripturis disputant,sicut illi cum prophetis uaticinabantur. Quem, Saul persequens&prophetans, praefigurauit, nisi scribas& pharissaeos Iudaeorum, qui sacramenta legis & prophetarum, quae de Christo sunt pranunciata, ad testimonium eius in ore portantes, cum emesasticis uiris de sat pluris

74쪽

IN LIB. REGUM I. Is

pluris sanctis disputant λ Quod autem Saul se spolians, nudus uaticinatus esse dicitur, hoc praefigurasse non est ambiguum, quod populus Iudaeorum, cuius personam idem Saul gestauit, ab indumento fidei atque sacerdotii dignitate nudatus, & gloria regni spoliatus , uerba legis & prophetarum, quae de Christo testimonium perhibent, in ore portans, eundem Christum dominum, de quo non intelligens prophetat, malitiae siue liuore excaecatus, persequitur.

CAPUT XX.

Τ ait Ionathan ad Dauid di sit Dominus tecum, sicut sitit eum patre E meo. Et si uixero, facies mihi misericordiam Domini ) Quod enim ait iSit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo, Mihi uidetur ita posse intelligi, ac si aperte diceret: Permaneat spiritus Domini tecum, sicut filii prius in patre meo: Et sic sublime sectat regnum tuum, sicut sublime secit patris mei regnum. ET, SI uixero, facies mihi misericordiam Domini, ut scilicet

secundus sim in regno tuo. SIN uero mortuus fuero, non auferes miserincordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, Quod uero subiungitur, Quando eradicauerit Dominus inimicos David unumquemque de terra. Et post pauca subiunxit, E T requisiuit Dominus de manu inimicorum David. Per anticipationem utique fecit, prius historiam interserendo, quia multo post tempore factum est, cum intersebo Saule, regnum ad domum. David translatum est. Et qui innocentem eum iniuste persequebantur, iusta sunt di

nitus ultione multati. Tunc enim requisiuit Dominus de manu inimicorum, quare uirum sanctum afflixerint. tunc cogebantur rationem reddere odiorum ,

quibus contra illum tanto tempore seruierant, quae& de Absalom & de Siba filio Bochri, & de ceteris hostibus David potest intelligi. Aliter i Si scire uis quod de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest nisi sellor a superiori sententia, qua dictum est, quia foedus pepiserit Ionathas cum domo David,intelligi. quia hoc de manu inimicorum David requisierit. Id est, quare

non & ipsi scedus cum eo pacis inire uoluerint, cum quo esse Dominum uid riint. Iccirco autem scriptura hic sententiam hanc praeoccupando interponere uidetur, ut testimonium Ionathae quod dixerat, quando erauicauerit inimicos David unumquemque de terra, uerum esse comprobaret, quia uidelicet eradicati sunt inimici Dauid de terra, non ipso David se de aduersariis ulciscente, sed iudicante Domino pro illo. Bene autem subiungitur: ET addidit Ionathas deierare David, eo quod diligeret illum. Sicut enim animam suam, ita dilisebat eum. Vt ille nimirum, qui tam perfecto iuxta legem Dei amore complectebatur David, a perditione inimicorum eius ostenderetur immunis. Qui etsi ista morte praeuentus, regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequiuit commune , absque ulla tamen contradictione , regni caelestis consortium cum

eo quem gloria uirtutum tantisper dilexit, cum esset & ipse uirtutum amator accepit. VENIT Ionathas in agrum iuxta placitum David, & reliqua. Quid est quod Ionathas David seruare uolens, cum ille lateret in agro, iuxta lapidem ad signum duas iecit sagittas, quas puer paruulus, ignorans quid sec rit, coli it, & in ciuitatem retulit, nisi quod Deus pater filium suum unigeni. tum , quem ad salutem humani generis mittendum decreuerat, in littera legis , Iudaeis nescientibus, absconditu habuerat λ Dauid ergo absconditus est in agro, Christus celatus est in mundo. In mundo inquit Ioannec erat, & mundus eum

non cognossit. Iuxta lapidem sedebat, quia in tabulis legis scriptus erat. Nam

75쪽

ANGELO ML STROMATA

Saul odio habens, & inter epulas sedens, filium mortis eu iudicabat: & Iudaiaca plebs, in paschae epulis conuiuans, de nece Christi tractabat. C V M ergo illuxisset mane, uenit Ionathas in agrum iuxta placitum David, & puer paruu- Ius cum eo. Iecit unam sagittam , iecit& aliam: & Deus pater illucescente mane crudelitatis, primum testimonium legis de Christo protulit, deinde prophetas misit, qui de aduentu eius testificarentur. Vnde Hadacuc ait, In lumine laucula tua ibunt, & reliq. Collegit autem puer Ionathae sagittas, & attulit ad Do minii suum : & quid ageretur penitus ignorabat. Sic & Iudaicus populus,libros legis, & prcishetarum portans, quasi diuinitus conscriptos ignorabat, sed eum quem Moyses & prophetae figurauerant, praesentialiter inter se manentem non

cognouerat.

CAPUT XXI. 4E NI T autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem, & obstupuitu Ahimelech eo quod uenisset David solus,&reliq. Ahimelech ipse est Aia filius Achitob, filii Phinees, filii Heli. Ahimelech interrogat, utra

David, num pueri sui, quos in illum illum locum condixisse dixerat, mundi essent Dauid uero aenigmatice pluraliter de seipso respondit, dicens: ET suerunt uasa puerorum sancta scilicet a concubitu coniugali. Quod uero ait, P O R R O uia haec polluta est in Et in Hebraeo legitur, Porro uia laica est: sic intelligendum est, ac si diceret: In lege praeceptum est ut extraneus non comedat ex eis; & tu interrogas utrum mundi sint pueri Qui etiam si mundi essent, nequaqua eis uesci deberent. Iccirco uia est laica, quia tu laicaliter interrogas . S E D & ipsa hodie sanctificabitur in uasis. Ipsa utique in uasis, idest, mente sua, sanctificari dicit, quia nisi necessitate corporis & periculo uitae urgente, nequaquam uesceretur eis. Non tamen aperte eosdem legitur David panes c medisse, sicut Hebrari tradunt. Sed lege euangelium, ubi Dominus de hac sententia Iudaeis loquitur, dicens: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, & clariit ipse, & qui cum eo erant, quo modo introiit d mum Domini sub Abiathar principe sacerdotum,&panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus,& dedit eis, qui cum eo

erant Sed requirendum , quid est quod hic Ahimelech sacerdos legitur, a quo David panes accepit, & Dominus in euagelio Abiathar nominat Quod enim Dominus Abiathar principem sacerdotum pro Ahimelech appellat, nihil habet

dissonantiae . Ambo etenim fuerunt illic, cum ueniens David panes petiit & a cepit , Ahimelech uidelicet princeps sacerdotum & Abiathar filius eius. Occiso autem Ahimelech a Saule cum uiris domus sitae generis sacerdotalis L X X X V, fugit Abiathar ad David, & comes factus totius exilii eius. Postea, regnante eo, summi sacerdotii & ipse gradum accepit, ac toto tempore regni illius in ponti,ficatu perseverans, multo maioris eaecellentiae, quam pater suus, effectus est. Ideoq. dignus suit cuius memoriam Dominus, etiam uiuente patre, quasi summi sacerdotis, faceret. Sed hoc quod ait superius, Via haee polluta est,sed sanctificabitur in uasis, ita nonnulli edisserunt. Mentiendo enim iter polluitur, dum a rege missum me fingo, & hoc necessitate mortis, sed sanctificabitur in illis, quorum causa etiam fugio, quia illorum, non solum mei periculi,causa mentior: naips huius rei causa saluabuntur. Hactenus historiam. Nunc spiritalem intelligentiam tangamus: Dauid fugiens Saul ad Ahimelech sacerdotem, qui interpretatur, stater meus rex uenit: similiter Christus Iudaeoru persecutione declinans,

quorum

76쪽

IN LIB. REGUM I. 1

quorum typum Saul tenuit, ad apostolos transiens: quibus interpretatio nominis Ahimelech congruit, quos Dominus, rex rmum, fratres uocare dignatus est, dicens: Ite nunciate fratribus meis, cum quibus & desideratum cibum sum Marib.,apsit: Desiderio enim desideraui hoc pascha manducare. David ad Ahimelech 11 solus uenit,&Christus in passione sua, solus relictus est. Quod autem ait David, Illo de illo in loco condixi pueris meis: hoc indicabat, quod Dominus apostolos suos ante passionem suam informans ait: Postquam resurrexero, praecedam uos in Galilaeam. David ad Ahimelech quinque panes quaesiuit, sed unum amisi. saccepit c quia in quinque libris Mosaicae legis unitas retinetur. David Goliath gladiu sustulit, quia & Christus dominus diaboli arma abstulit: Fortis enim spo Mai . ialia ipse diripuit. David per uiam polluta se uenisse ad Ahimelech prosessus est, quia &Christus dominus inter immundas Iudaeorum actiones, impollutus pertransiuit. Quod autem ait, S E D & ipsa hodie sanctificabitur in uasis meis hoc indicabat quod sancti apostoli, qui Domini uasa erant, a contagione I

daeorum , fide purgante, corda sanctificarentur. INTERE A David cum fugeret Saul, latere uoluit apud regem quendam Geth, nomine Achis. Sed cum gloria eius fuisset commemorata, ne per liuorem, ad quem confugerat, aliquid ad eum machinaretur, finxit insaniam:&quasi furore correptus, mutauit ossuum, defluebantq. saliuae in barbam eius, collabebaturq. in manibus eorum,& procidebat ad ostia portae. Et dixit Achis rexi Quid huc mihi adduxistis ictu ξNumquid deerant nobis suriosi Et sic eum dimisit. γ Achis interpretatur, quomodo est, per quod significatur ignorantia,& uerbum mirantis & non agnoscentis, quod in gente Iudaeorum impletum est: qui dum uiderunt Christum, non agnouerunt, coram quibus mutauit os suum&abiit. Erant enim ibi praecepta legis carnalia, erat& sacrificium secundum ordinem Aaron: & postea ipse de corpore &sanguine suo instituit sacrificium, secundum ordinem Melchisedech. Mutauit ergo os suum in sacerdotio, mutauit in praeceptis, dans aliud testamentum, euacuata carnali operatione, atque inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt :& procidebat ad ostium portae rhoc est, humiliavit se thocest, procidereusque ad ostium fidei nostraei ostium enim portae, initium fidei. inde incipit Ecclesia, & peruenit usque ad speciem .

Ut cum credit ea quae non uidet, mereatur perfrui, cum eum uidere facie ad faciem coeperit. Quod enim in illo quasi furore saliuae decurrebant super barbam eius, Apostolus haec aperit, dicens: Iudaei signa petunt, δe Graeci sapientiam i. m. iquaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis uero uocatis Iudaeis& Graecis, Christum dei uirtutem & Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus:&quod infirmum est Dei, tortius est hominibus. non tamquam saliuam attende, sed attende, quia super barbam decurrunt. quo modo enim in saliuis infirmitas, sic in barba uirtus ostenditur. Texit ergo uirtutem suam, corpore infirmitatis suae: & quod forinsecus infirmabatur, tamquam saliua appareuat. Intus autem diuina uirtus, tamquam barba tegebatur.

CAPUT XXII.

V GIT Dauid in speluneam Odollam, ubi eum omnes fratres eius, &F omnis domus patris eius uisitauerunt: et conuenerunt ad eum Omnes ,

qui erant in angustia constituti, & oppressi aere alieno, & amaro animo,&Actus cit eorum princeps. Quid est quod, manente David in spelunca, ue

nerunt

77쪽

nerunt ad eum omnes fratres eius, & omnis domus patris eius, nisi quod redemptor noster, peracta passione sua, ac redemptione humani generis,de plebe Israelitica in Iudaea primum Ecclesiam collocauit,&de gente in qua carnem assumere dignatus est Vbi fratres eius , idest, apostoli,& domum patris eius, idest, illi qui ex synagoga in eum crediderant, uenerunt ad illum , & conuenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti& oppressi a re alieno, hocest quod dati. ii ipse ad se uenire inuitans dixit: Venite ad me omnes, qui laboratis, deonerati estis; & ego reficiam uos. Ceterum omnes, qui se agnoscunt in angustia constitutos uitiorum, nec habent latitudine charitatis, & oppressi sunt aere alieno, hocirum. 6 est, censu peccatorum, que exoluebant diabolo, quando exhibuerunt membra sua seruire iniquitati ad iniquitatem: necesse est, ut amaro sint animo, ii est, ut digne paenitentiam gerant a delictis suis praeteritis,&uenient ad Dauid , aὸ desideratum uidelicet nostrum , quatenus fiat eorum princeps, quia ipse est qui . to constitutus est a Deo iudex uiuorum demortuorum. Deus sertis, pater fit turisu 9 saeculi, princeps pacis, cuius regni non erit finis, de dominabitura mari usque

ad mare potestas eius, potestas aeterna, regnum eius alteri non dabitur.

DIXIT in Gad propheta ad David: Ne moreris in praesidio sed uade in terram Iuda. Miro modo hic introducitur Gad propheta, cum in praecedentibus eius nulla facta fuerit mentio. Sic itaque hic introducitur, sicut Elias propheta in loco ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad. Ex ore itaque Domini Gad propheta Dauid dixit, ut non moraretur inter gentes, dc in terra polluta , sed in terram Iudam rediret, de ibi, iuxta uoluntatem Domini, persecutionem inimicorum ferret. DIXIT Doeg Idumaeus ad Saul: Vidi David filium Isai in Noba, di reliq. Quantum ad spiritalem intelligentiam pertinet, in Doeg Idumaeo, qui uoto se obligauerat sicut in Hebraeo legitur, prout Iudaei tradunt in ut aliquantisper in tabernaculo Domini immoraretur ,& orationi uacaret, Iudaeproditoris persona consistit, quem ista operatus est Zabulus, ut eius proditione Lumi in CHRISTO, postea persecutionem ecclesia pateretur, de occiderentur quam plurimi discipuli

Christi de sacerdotes, de pro nomine eius persecutiones grauissimas perferrent. His ergo, quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus do mom,aimo. 3 tem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie uolunt uiuere, persecuravit. Is tionem patiuntur. Et Dominus ait: Si me persecuti sunt, de uos persequentur. Potest enim Doeg, qui interpretatur motus, de Idumaeus terrenus, siue sanguineus, quod nomen in praefiguratione futurorum accipiens, eorum uidelicet persenam significare, qui terrena sapientes, atque carnaliter uiuentes, Christum in suis membris pertequuntur.

CAPUT XXIII.

O R R Ο eo tempore, quo fugerat Abiathar filius Aimelech ad David, P in die illa ephod secum habens descenderat &αὶ Ephod illud erat quod

Moyses, iubente Domino, secerat, sicut de rationale, in quo erat doctrina de ueritas, in quo etiam consuluit David Dominum, de ait: SI tradent me uiri Ceilae in manus Saul, de si descendet ipse sicut audiuit seruus tuus ξ Et ait Dominus: Descendet, ac s diceret, Si hic steteris, descendet Saul, dc tradent te uiri Ceilae in manus eius, eorum uoluntatem ei indicabat. Et merito uiri Ceilae, sicut qui ingrati beneficiis Dauid extiterant, cum eos ipse de manibus Philistim cruent, significabant infidelitatem seu inconstantiam Iudaeorum, qui, redemptoris

78쪽

IN LIB. REGUM I. 19

redemptoris nostri semper pietati ingrati existentes, apud seculi potestates contra eum insidiando meditantur. Interpretatur autem Ceila,ad fundam iam sue excellens sibimet. Et in psalmo scriptu est: In circuitu impii ambulanti Et alibi: NE .r istultus ut luna mutatur. Vnde& sequitur de Zipheis: PORRO Dauid erat in deserto Ziph in silua&ciusque, Et uenerunt Ziphei ad Saul, dicentes: Ecce Dauid latitat apud nos. Ziph mons squalidus uel caligans, siue nebul sus, in quo sedit David propter Carmelium . qui in scripturis Carmelus appetilatur. Sic enim appellatur uicus hodie ludaeorum: unde fuit Nabal Carmelus. Sed & unus de posteris Chaleb dictus est Ziph. lege Paralipomenon. Ergo ut dictum est sit perius de uiris Ceilae, sic&Ziphaei, qui Dauid prodiderunt Saul,&

cum eo mortem eius meditati sunt, qui interpretantur gemmanicis seu forescentes. Significant Iudaeos,qui, cum in regno terreno germinare appetebant, apud

principes suos tractabant de nece saluatoris: qualiter eum per discipulum suum proditum apprehenderent, &praesidi ad interliciendum traderent. Significant etiam & perfusos quosque, qui, dum prospera requirunt, & prosperatur eis prae sens saeculum. Vnde bene interpretantur florescentes, quando dominum Christum, in membris suis degentem, apud potestates saeculi huius produn .

CAPUT XXIIII.

E HIN C sequitur: Quod in eremo Engaddi cum persequendum Da D uid Saul appeteret ingressus est David in speluncam, & ibi latebat.

Sed rex, improuisis exceptus insidii in hoc,quod innocuo moliebatur, inciderat. Scriptum est enim : si fodit Queam proximo suo, ipse incidet in Prciser. 1ε in. David autem, bona pro malis retribuens, inimicum no occidens, sed pro Eoo. io testimonio fidit, oram chlamydis regiae abstulit: cum Acilius esset exceptum insidiis aduersarium perdere magis, qua fallere. Quid ergo est, quod iste, fugiensa iacie Saul, in spelunca latuit Quare autem latuit λ nisi ut occultaretur& non inueniretur. Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra Qui enim in spelun

ca est, a terra tegitur, ne uideatur. Portabat autem terram Iesus, carnem scilicet, quam acceperat de terra: &in ca se occultabat , ne a Iudaeis inueniretur

Deus. Si enim cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Qua i.comis., re ergo Dominum gloriae non inuenerunt Quia spelunca se texerat, idest, camnis infirmitatem, oculis obiiciebat: & maiestate diuinitatis, corporis in tegmine tamqua speluncae abdito, contegebat . illi ergo, non cognoscentes Des, per secuti sunt hominem: nec mori potuit, nisi in homine: nec crucifigi potuit, nisi in homine: quia nec teneri potuit, nisi in homine. Opposuit ergo male quaerentibus terram, seruauit male quaerentibus Deum. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est: usqueadeo se occultans Iudaei Lut moreretur. Sed quare usque ad mortem uoluit esse patiens, ut segeret a facie Saul in speluncam Etenim spelunca inferior pars terrae potest accipi, & ceste quod manifestum & notum est omnibus, corpus eius in monumento posita est,quia erat excisum in petra. Hoc autem monumentum, spelunca erat, quo segit noster David a facie Saul: Tamdiu enim persecuti sunt illum Iudaei, quoadusque poneretur in speluncam. Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum uentrem speluncam ingredituse nisi quod Iudaei in Christum conceptam mentis malitiam, quasi odorem foetidum emiserunt: &cogitata apud se noxia, factis det rioribus dum Christum perimunt) ostenderunt. Sed tamen David Saulem oe cidere noluit. α cum in abdito occultatus antro haberetin potestatem, seruare potius, qua occidere, maluit. Ita & Christus, dum essetinspelunca carnis, perse

cutorem

79쪽

cutorem populum in potestite habuit, & non occidit . Scriptu enim erat de eis' per prophetam,Ne occideris eos. Tantum denique David summitatem chlamydis 1 lenter abscidit: ut ostenderet, per prIhetiam Christum Iudaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse. Chlamydis enim abscissio, regni est a utatio. Hoc etiam alio loco idem Saul, cum per inobedientiam pec&set, ouendit. Nam cum ueniam precaretur, & rogaret Samuelem ut reuertere

tur cum illo ad placandum Deum, &noluisset, atque conuertens faciem suam abiret, renuit Saul penulam uestimenti eius,&disrupit eam. Et dixit ades Sa inuel: Distia pit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, & dabit illud proximo tuo, &diuidetur Israel in duos populos. Ergo Israelis per nam figuratim gerebat rex iste: quia 'opulus amissurus erat regnum, dum persequitur Chri- sum. Sed quia hanc sententiam diffuse superius, prout doctores exposuerunt, , digessimus, nunc breuiter replicabimus. David periculionem Saulis declinans in spelunca latuit: similiter&Christus dominus diuinitatem suam sub spelunca carnis celans, a Iudaeorum cordibus recessit. Saul cum uentrem purgaret, abscissa chlamyde dehonestatus est. Similiter & populus Iuda orum, postquam nequitiam Pam mente conceperunt, in Christum dominum e derunt, clamantes: Crucifige, crucifiget ab indumento fidei& regali dignitate, atque sacerdotio expoliati sunt :&tamen occis non sunt: sed et eruati pro eis, qui de illo popula in fine mundi credituri sunt Christo. Aliter iuxta moralem fgnificantiam:

quid per Saulem, nis mali rectores Θ quid uero per David, nisi boni subditi de-Dgnantur ξ Sauli enim uentrem purgare, est prauos praepositos coceptam in cor hi de malitiam, usque ad operam miseri odoris extendere: & cogitata apud se noxia, sectis exterioribus exequendo, monstrare. Quorum ficta licet sint teterritima, ab humilibus subditis, oris glaaeo ferienda non sunt: etiam cum recte reprehendenda iudicantur. Vnde Dauid ferire metuit: quia ipsae subditorum mentes, ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepostorum uitam, nullo linguae gladio percutiunt: etia cum de imperfectione reprehendunt. Qui & s quando propter infirmitatem se abstinere uix possimi, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala reprehendanti sed tamen humiliter colloquuntur,

quasi oram chlamydis silenter incidunt: qui uidelicet, dum praelatae dignitati saltem innoxie & latenter derogant, quasi regis superpositi uestem foedant. Sed tamen ad semet ipsos redeunt, seq. uehementissime, uel de tenuissima uerbi laceratione, reprehendunt. Vnde&bene illic scriptum est i POST haec Dauid percussit cor suum M. in Facta quippe praepositorum, oris gladio ferienda

non sunt, etiam cum reprehendenda recte iudicantur. Si quid uero contra eos uel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem paenitentiae comprimatur, quatenus ad semet ipsum redeat. Et cum praepositae potestati detraxerit, contra se iudicium eius, oui illi praelatus est, perhorrescat: nam cum in praepost ' iis delinquimus, eius ordinationi, qui eos nobis praetulerit, obuiamus. Vnde Moyses quoque, cum contra se & Aaron conqueri populum cognouisset, ait: Exsilio Nos enim quid sumus Θ nec contra nos est murmur uestru, sed contra Dominii.

R A T autem uir quispiam in solitudine Maon, & possessio eius in ca E melo, &c. Historia haec mysticum ut quibusdam uidetur potest habere intelle m. Nabal enim uir durus & pessimus & malitiosus, potest tenere figuram populi Iudaeorum: quorum nonnulli uua talis atque amaritudinis botro inebriati, ceruice duri atque incircumcisi cordibus, uel beatus Stepha

80쪽

' IN LIB. REGUM I. A si

mis ali semper spiritui sancto resistentes, durum & carnalem sensem in lege Ma. rsequentes, stolidi iacti sunt: quibus bene interpretatio nominis Nabal conu nit qui interpretatur demens uel insipiens ut Abigail ait ad David. Quia nimirum Christum uenientem, & per apostolos ab eis refectionem fidei & boanae operationis expetentem, respuerunt, dicentes: Hunc autem nescimus unde sit. Nos autem discipuli Moysi sumus. Abigail uero, mulier prudentissima& speciosa, typum habuit plebis illius, qui ex Iudaeis ad fidem conuersi, Deo

placere meruerunt. Interpretatur namque, patris mei exultatio. Vnde& Doc Matth. ix

minus: Confiteor tibi pater caeli & terrae, quia abscondisti haec a sapientibus &. D c. io prudentibus, de reuelasti ea paruulis. Et illud: Gaudium erit in caelo super:uno peccatore paenitentiam agente, & reliq. Haec saepius in prophetis & in apostolis Τ . pro salute populi Iudaeorum deprecans David, uidelicet dominus noster, acceptabilem bonorum operum oblationem,& piae deuotionis obtulit: qua ille post mortem uiri sui, qui demens in stultitia sua periit, asciuit in coniugium: & exhibuit sibi sponsam non habentem maculam aut rugam. Quod autem idem Nabal stultus transactis diebus decem , ex quo David exprobratus suerat, mortuus narratur : hoc intelligi datur: quia populus Iudaeorum, cui dictum est , Au- rdi popule stulte, postquam Dominum a se repulit, decalogum legis transgrediendo, in euangelio lapsus est, atque in peccato suo mortuus est. Sequitur: . AIT Abigail ad Dauid i Si enim surrexerit homo aliquando peisequens

te&c. Pulcherrima comparatione , statum iustorum , ac reproborum serte discernit. Horum quippe animas, idest iustorum, appellat uiuentes: ut reproborum econtrario spiritali morte priroccupatas insinuet. Hos fasciculo. illos lapide fundae assimulat. Fasciculus enim constringitur, ut intuer maneat & conseruetur . Lapis in landa expeditus ponitur, ut abiiciatur: sic etenim, sic in hoc saeculo electi pressuris tribulationum coangultantur: ut his admoniti, arctius ad inuicem mutua caritate connectantur,&coadunati ad inuice manu sui redemptoris in perpetuum conseruentur. At uero reprobi, quanto latius in hac uita uoluptatibus propriis, uelut liberi dimittuntur: tanto longius in futuro a diuinae uitionis gloria proiiciuntur: ut de eis merito dicatur: Et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt. Mire autem omnipotentem prouidentiam describit superni pectoris, cum dicit, Animam uiri sancti quasi in Asciculo uiuentium apud Deum esse custoditam . Sicut enim facillimum est cuilibet fasciculum herbae, uel seni sua manu retentu conseruare: ita uirtus Domini & saluatoris nostri, omnes per orbem electos, ab initio usque ad fine saeculi, ne quis ex eis ulla ratione pereat. sne labore conseruat. Iuxta quod ipse in euangelio, sub figura ovium, de eis loquens: Et sequuntur me inquit &ego uitam aeternam do eis, & non peribunt

in aeternum. Non rapiet eas quisqua de manu mea. Sicut fasciculus unus, quibuslibet uinculis alligatur: ita omnis sanctorum coetus, una eademq. fide, spe, Scaritate ad inuicem constringitur, uno diuinae protectionis munimine imcundatur. Patet sane sensus: quia anima Dauid a persequentibus licet hostibus custodita semper suit in sorte uiuentiu . Porro inimici eius ins stentibus sibi aduersitatibus, sicut lapis funda circsi actus, sic instabili motu perturbandi, & suis essent expellendi de finibus, uel etiam ab humanis rebus auferendi. Moraliter uero, quid nobis Abigail renunciationis suae dispelatione innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa irae suae commotione declinamus 3 Perturbati quippe quid audiant, ignorant: sed ad se reducti, tanto libentius exhorta tionis uerba recipiunt, quanto se tranquillius tolerati erubescunt. Menti autem furore ebriae, omne rectum quod dicitur, peruetium uidetur. Vnde & recte

F Nabal

SEARCH

MENU NAVIGATION