De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

via,ac munere,& Ecclesiasticis beneficiis, ac carietis priuilegiis spoliatur ; habitu exuitur clericali ; nequit manu gestare crucem,ut Abassinis facerdotibus nam jessitempli ingressu prohibetur: seculari subiicitur po- testati:denique ad laicorum orditiem ita redigitur, ri spes nulla sit ad pristinum statum, a quo adulterij cvl- 'pa cecidit , amplius redeundi. Haec de coniugatis sacerdotibus auctor ille. 6ddit insuper Gregorium XIII. missis in AEthiopiam apostolicis literis statuis.

se,ut sacerdotes virgines abrasa, aut detonsa orbic latim superiori capitis parte, quadrato uterentur pi leo, demissa ad talos tunica,albo desuper indusio, ob- longo pallio, habitu denique eodem , atque eodem Vestitus genere, quo Romani uti sacerdotes consue- uere Cauisse quoque,ne coniugati aut vestitu incede-

rent virginibus simili, aut umqua ad ullam siue Epi- scopi , siue canonici dignitatem assumi possent; sed eumdem simplicis sacerdotij gradum perpetub reti-

nerent.Quanta in his sint a vero dissita,nemo non vi det. Quod ait Episcopos nunc conferre ordines, & in iis conserendis Romanas caeremonias seruari, falsum

esse ex dictis constat. Cum praeter Abunam Epi- scopi apud Abassinos nulli sint ; neque ipsi veteres

Alexandrinae Ecclesiae ritus cum Romanis umquam commutarint. Adeo verb hac in parte a Romano usu,rituque abhorrent, ut Oviedus Patriarcha quam- diu in AEthiopia vixit,valde semper,& magna de cau- 'sa dubitarit, essentne Abassini Acerdotes rite ac legi time initiati,quod eae sacrandi formae , quibus Abuna utitur,adeo essent incertae,ut corrupi et viderentur Ob hanc causam in iis, quae sunt ordinum propria, & verum in ministro exigunt characterem , numquam ii ducere in animum potuit,ut eorum uteretur opera,ne

252쪽

Liber L Cap. XXXVI. 22s

sorte irrita fierent sacramenta.Vnde etiam sietiim,ut cum Teclamaria cuius supra mentionem feciserathio ex ordine sancti Antonij monachus & apud suos sacerdos) ad tractanda quaedam Christianae religionis negotia anno Christi millesimo quingentesimo nonagesimo tertio,ex AEthiopia Romam venisici,in domestico sacello illustrissimi Cardinalis sanctae Seue rinae,ab Episcopo Sydoniae more Romano, Omnibus iterum ordinibus suerit initiatus , eo quod summus pontifex,cui Patriarchae dubitatio exposita suerat, reptius cum Cardinalibus & viris doctissimis consultata ita faciendum itidicauit.Testes sunt praeter alios, duo ex Societate Iesu integerrimae viri fidei,qui nunc Iustaniam incolunt,tunc Romae degebant, Ioannes Aluarias, & Sebastianus Rodericus. Prior Generaliptae posito pro Lusitanicis prouinciis assistebat. Posterior eidem Generali pro iisdem prouinciis erat a secretis.Thomas a Iesu,quem supra laudaui, rem cam-dem illo, tuo dixi loco, legendam exhibet. Commentitia quoque est illa de Virginibus, & coniugatis sacerdotibus distinctio , ut constat ex literis nostrorum,

qui in Abassia sunt. Praeterea, qui apud nos Abassini

vivunt,discrimen tale non agnoscunt. Quid hac de rescripserit Antonius Fernandius , paulo post reseram. Quare tota illa, ac tam apposite ficta coniugatorum,

ὸc virginum sacerdotum per parochias distributio, α quae ex his pendent,inania plane sunt, sicut & reli

qua nuper a me commemorata. Matrimonium re

stat.Non reseram modum,quo nouus ille auctor scribit, hoc sacramentum apud Abassi nos celebrari; vi im parum est modestus,ita probabile a veritate abhorrere. De reliquis sic ait. Incusant aliqui AEthiopes,

253쪽

11 6 De Abas oruin rebus

& calumniae plena. Nulla enim gens seuerius punit adulteriairreque ipsis regibus parcitur. Si princeps inpellicatu esse cognoscatur,actutum graui ab Ecdlesia

ligatur anathemate;nec prius soluitur,quam vere te-spiscat. Vnum ab antiquis temporibus ignorantia

magis,quam pertinacia habuerunt errorem. Is talis fuit,ut alteruter coniugum repudiato eo, quem haberet, libere, ii luberet ad alterum transiret. Solis id coniugatis sacerdotibus vetitum. Aded etior inualue rat,ut matrimonia passim dissoluerentur;quod ne L-cile fieret in contrahendis connubiis poena illi apponebatur , qui primus coniugem repudiaret. Creditur error a Graecis & Armeniis habuisse originem , & aucontagione quadam , ut fit, ad ipsos defiexisse. Non ideo tamen cum haereticis numerandi, clim defecerit pertii iacia sine qua haeresis non est. Ipsi te errasse, ingenue fatemur nec eos tantum peiuerse consuetudinis parisitet, sed etiam pudet;& cum primum a Romana Ecclesia moniti sunt , dicto citius eam deseruete; nee iam ulla serὲ, ne minima quidem , extat rei me- radmoria. Hec nouus auctor. rocis aliis scribit, quod riam tetigi, morem es Ie apud Abassinos peruetustum, ut regum si ij ab Imperatore , nobiles a suis regibus, ciues a nobilibus , plebei a ciuibus potestatem obtineant matrimonij contrahendi; aliter vetitum ipsis contrahere.Caeterum ex his,quae retuli,nihil fere non falsum est. Constat pro suo quemque albitrio absque ulla siue Imperatoris,sive alterius cuiusquam facultate coniugia inire; δί singulos etiamnunc quot lubet, uxores ducere,easque vel leuibus de causis repudiare. Testes sunt Societatis religiosi in iis,quas ad nos misere,literis,ut sepe a me traditum est. Verum quae de

sacerdotibus scribit Antonius, ista sunt. Qui sacris

sunt

254쪽

sunt initiati ordinibus, uxores habent. Siquis primam amittit, suspensionis poena vetatur accipere secundam, propter bigam iam Caeterum quoniam summa est in omnibus vitae licentia, neque ullo supplicij deterrentur metu,alia se in loca conserunt, ibique orginum officia non secus exercent, quam si nulla essent lege prohibiti. Ex eadem oritur vivendi libertate, ut multi Laici sacerdotium simulantes in locis, ubi cogniti non sunt, sacrorum ordinum fungantur ministeriis. Monachos a clericiwucullus,hos a caetero populo distinguit crux quam quisque ex ligno vel metallica materia manu portat. Qui volunt sacris initiari, multos ante per dies ad Abunae domum se coserunt, ubi stantes ad ostium voce contenta& lugubri identidem clamant, Domine miserere mari. Vbi id sepius secerunt , admittuntur ad ordines, quibus susceptis unam singuli salis petram reddunt conserenti : ea laboris pretium est,& in his locis pecunia. Haec Anto-tonius, ex quibus apertissime constat, abesse a vero quae nouus auctor scripsit. Sed de his hactenus.Nunc id Patriarchas.

Libri primi finis.

255쪽

IO AN NE NONIO BAM

RETO PATRIARCHA

LIBER SECUN D V S.

A P.VTI x i , quae de Abastinorum rebus dicere in praesentia habui. Duos hoe eorum Patriarchas, loannem& An-s dream,duo curissima olbis decora, una,ut aiunt, manu ex abditis obliuionis recessibus foras promam, de veluti e tenebris erutos ponam in propatulo. Quos ortyn idem vitae institutum. eadem dignitatis ratio, scinam a morum similitudo singularis quaedam in iucundissima non exigui temporis consuetudine animorum voluntatumque consensio , plurimaeque aliae studiorum simul& ossiciorum necessitudines a te in terris devinxere; quosque insuper gloriosa facinor i& inprita. quantum mortali coniectare ses est apud Deum

Vbi es quibus parentibus natus.Ioanne rivomo do a pueritia inuitutus. . et .

256쪽

De LNon. Barri P. Lib. II. Cap. I. 229

Dcum P. aene paria , perque eosdem rerum turbines& varietates quaesita inseruerunt coelo; eos historia disiunge te, atque uno quasi ex corpore discerpere, piaculum duco. Iungam igitur utrumque; S de illo dicam prius,qui & auctoritate muneris, de felici ad superos abitione antecessit. Hie est Ioannes Nonius

Patretus, patria Lusitanus, mo Portuentis. Est autem Portus urbs apprime nobilis, ad veteris Lusitaniae terminos,Septetrionem versus,sensim acclivi ac peram no constituta loco. Durio imminet, qui hic amnis non modico auctiis numero fluminum minorum,ingentem aquarum copiam a Peleiadonibu per Are iacos de vacc os,perqtie alios complures Hispaniae populos,longo terrarum tractu collectam,patente non procul ostio in Oceanum insert. Dulci fruitur coeli solique te inperie:institoribus Jc populo si eques; .

ciuiumque elegantia de comitate inter Lusitaniae primas. Ea quoque rati0ne non incelebris,qubd nascenti regno nomen fecerit. Ab hac urbe Portugaliam dici,indubitatum est. Constat etiam,sic eamdem aliquando vocatam,sive quod iactatos olim tempestate Gallos, aut deductas eorum in Lusitaniam colonias

tuto portu exceperit; siue ob quaedam talia spatia in vulgus,quae fictis magis speciosa fabulis, quam v re. traduntur: nue quia,ccut periti narrant, & propius

vero est,ad communem portus appellationem vicini

pagi,qui Caledictus, Vocabulum sibi addidit, causa discriminis; primumquς portus Cale,immutatis dein paululum literis Portu galiam euasit. Hoc tamen ipsa

nomen surgenti quondam regno cuius tunc erat caput,sertur libens reliquisse,sola Porciis nuncupatione contenta. In hac igitur urbe nonnihil momenti ha bet,quo quis loco primam ccipiat lucis usuram na

P 3 talis

257쪽

z3o De Io. Nonio Barreto Fare.

talis dies & incunabula Ioannis suere. Parentes h buit locupletes,& familiae nobilitate per Lulitaniam claros. Primam pueritiae aetatem quo pacto domi egerit,non accepi. Honestissimis ut opinor imbutum moribus facile mihi suadent parentum inprimis pie- tas hisce adhuc temporibus grata recordatione apud iPortuenses commendata; ipsius deinde Nonij adolescentia inter inquietos ac turbidos Salmanticensis Academiae tumultas tam pura a labe, tam grauiter pieque instituta,ut cum summa omnium ,quibus erat notus , beneuolentia & admiratione sanctiis vulgo praedicaretur. Illud tandem me valde mouet , quod cum odio ellent germani fiat res,quatuor mare totidem foemiive, uno excepto,cui conseruandae samiliae relicta cura,caeteri,qudd paretum industria,ut promptum ess credere,egregie essent educati, & ad piet tem exculti, Deo vocanti dociles aures praebuere, eiusque affatu incertis caducae vitae rebus remitten tes nuntium,religiosis coetibus se aggregarunt. Tales este fructus solent, quos a bene culta pueritia colligit posterior aetas;nec nisi rard fit, ut insignes ad virium tem accessus derepente continganti Ipsos tres mares una complexa est Societas Iesu; isque,vt splendidissimis ornata gemmis, natiuitatis suae primordia mi

rifice decorauit.

Melchior Nonius Barretus in Societatem a Deo praemittitur, ut Ioanni fratri viam

aperiat,

I' Rior ad societatem venit Melchior Nonius Bar- retus,anno a partu Virginis is s.ut locum Ioanni

258쪽

Liber II. Cap. I. 23

ni pararet. Coluerat Melchior ab ineunte aetate in Conimbricensi Academia studia literarum;nec minori fiuctu quam labore ebiam peruenerat, ut praeter externa Doctoratus ornameta,nihil ipsi in eo genere superestet. Cum verb supremus hic literarum gradustum propter diuturnas grauεsque molestias, quas serre illos oportet,qui in ca Academia ad ipsum aspirat; siquidem multos primum annos impendunt studio,& repetito saepius scientiae periculo dure aspereque probantur tum quia necessum est non modicum fieri sumptum,quem non cuiusque facultas serre potest;

tum propter alias causas partim communes omnibus,partim cuique peculiares,nec facile,nec a multis

obtineatui, ideoque magno apud Lusitanos in pretio& existimatione iit:Melchior diuino iam actus impul- ad sublimiota intendens animum , coepit hosce apud se honores despicere,ac subinde statuit Doch

ratus laurea supersedere. Ergo in collegium Societatis,cuius ad institutum per insignia sociorum exempla, perque intimas animi motiones a Deo vocab tur,consert sese,&cum Simone Roderico viro ex primis Ignatij Loiolae sociis, penes quem prouineiae ad ministratio tunc erat,negotium serio pertractat.Tantum Simon virum non libenter modδ & hilare excipit ; sed facile ostendit, velle se quam primum voti ipsum compotem efficere. Rogat tamen,ut ante ingressum vel inuitus patiatur, ad illud efferri se spretum iam,&prius fastiditum,quam obtentum Doctoratus fastigiunticui erat proximus: id enim λ Societatis re esse. Paret dicto Melchior; atque ut Conimbricae fictanta celebritate,tantoque apparatu, quanto nullibi exhiberi solet in re simili maior , non iam sua,sed societatis causa in illum conspicuum Docto-P rum

259쪽

Q r. De D. Nonis Barreto Patri

Ium ordinem cooptatur. His peractis eodem ipso die,grauissiimo septus Academicorum comitatu redit

ad collegium. Dumque ibi paululum subsistit, ecce tibi simul ut leues deprimantur sumi, siqui ex collato

honore in hominis caput ascenderant ; simul ut eius constantia & suscepti consilij firmitas tentetur, ex obedientiae praeseripto decernitur, ut exutus pallio. vilique ac detrito amictus indumento, mediam per urbem sublatum humeris vervecem dono sera Mat-co Romςo,Theologico prosesibri,itteris & fima valde commedato cuius,opinor,patrocinio,in ipse Doctoratus actu,ut fieri mos est,ssierat usus. Tam duro Melchior imperio nihil absterritus, prompte obtemperat. Animal dorse imponit ; eo oneratus baiuli in morem domo egreditur;spectante ac stupente populo pergit ad Romaei, ipsique importatum munus os- sert. Marcus ad hanc nouae rei formam attonito similis, demittere prae verecundia oculos; irrisum se potius,quam munere aflectum credere;ne verbum quidem mutire; tantum apud se,quaenam ista sit inusitati spectaculi species, cogitabundus quaerere. Tum Melchior turbatae menti & rei novitate consus e libsce verbis pacem, lucemque restituit. Qui nobilioribus,inquit in Academiis mos est,clarissime Doctor, ut Theologici Doctoratus laurea decorandi amarulentis primum vexentur scommatis , & veris quasi conuitiis proscindantur,ut quanto magis alieno a fastu & ambitione animo, tanto ad eum honorem dignitis accedant; eumdem ista, cui me modb addixi, Societas usurpat,ut ad alium euehat gradum dignit

iis longe sublimiorem; ad eosque praeparet honor , . qui ubi vera ac selida animi submissio, suique contemptio non est,esse ipsi non possent. Optime nosti,

260쪽

l Liber IL Cap. II. 233

1 vir sapientissime, quam sit ab istis vestris gymnasiis schola Christi dissimilis,quas in ea disci literas, quos litis ambiit gradus oporteat. Nec te etiam latet,quod in maiorum scriptis saepe legisti , illud ante omnia con-l stitutum esse debere religioso homini, ut cum se semel Deo dediderit, nihil sibi prorsus retineat sui ; sed, i ab eorum nutu totus pendeat, quos diuinae sibi elege- rit nuntios & interpretes voluntatis. Haec est illa sita morum magistri vocant Abnegatio sui quam reli-iui giose vitae, quamdiu vita superest, ducem simul & mitem esse , necesse est. Ab hac igitur istum cu sum, quem nunc auctore Numine , decurrere inciis pio,mea me Societas inchoare iubet. Quare si quid ctum secus,ac placitum tibi,ignoscas, vir prudentis-- sinae,& boni consulas. Non enim tua hic tentata est auctoritas,sed animi mei explorata constantia,& stu-

. dium excitatum. Mirum quantam ex hoc uno faci- , note Marcus de Melchiore opinionem concepit;qua- timque iam tunc in spem venit,sore ut ex eius labo- libus & rebus gestis, ubicumque terrarum viveret,. i'gens Iostea incrementum atque eximios fructus Res Christiana esset perceptura. Nec euentus seselo sit. Primum enim in Lusitania, deinde in India , inlaponia, in aliis orbis regionibus per summas rerum dissicultates,& innumera vitae pericula,longe malo. rem,quam ut breuiter dici queat,Christi Reipublicae operam na*auit. Sed haec de Melchiore,Ioannis gra-

tu aris mihi sit,breuiter attigisse:caetera, quae gessit, scriptores alij copiosius persequuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION