De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

gregem tuum,non quidem numero,sed fide magnu, qui ne tuas caulas desereret,ad has redactus est,quas vides,& animi & corporis angustias. Huc homines istos non aliqua egit voluptatis illecebra, non honoris aut gloriae studium, non opum rerumve humanarum vita cupiditas; d tuarum legum defensio, honoris tui propugnatio, tuae veritatis confessio ades sunt. Noli igitur,amantissime hominum parens, Slios tuos penitus deserere. Quos a Tyranni gladio liberasti ne eos patere in hac solitudine fame interire. His dictis, extemplo flumen ingens, praeter quod lucerat exulibus iter , sicut olim ad illius mysticae Arcadiconspectum Iordani contigit, qua parte rapidior serebatur,cursum continens, siccum alueum reliquit,

tantamque in eo piscium multitudinem, ut stati m quibusdam partim assis, partim elixis, famem omnes depulerint:& ex iis,qui superseere, ad suturum commeatum multos mulos onerarint.Vbi recepti pisces, reductae iterum ad propriam naturam aquae, atque in alueum effusae, mirabili celeritate solitum cursiim instaurauere. Milites,qui erant in comitatu, tanti mi raculi nouitate attoniti, in partes varias versabant animum. Quidam vix oculis credebant, & videbantur sibi somniare magis, quam reprellum amnem de

reuolutos liquores re ipsa videre. Alij vim diuinam

extollebant,exulum causam & pietatem probabant; de Andreae ac sociorum conquerebantur iniuriis; Adamae tyrannidem & nequitiam execraban uri, Romanae Ecclesiae concedebant primas. Exules in fide crescebant,ac Ermius roborabantur; summo Deo decantabant laudes ; immensisque agebant gratias,

quod opem tulerit laborantibus; quZd a letlii saucibus perpuntes e puerit;qubd nominis sui gloriam ce-

402쪽

Liber III. Cap. IX. 3 3

labrarit; luod denique tam insigni portento & sanam atholicorii indoctisnam stabilierit, & AEthiopicam

fallitatem confutarit. At res ipsa tunc statim in regiam curiam & Imperatoris aulam delata, perque uniuersam late regionem breui diffica, grandi stupore omnium aures animosque occupauit, & Barbarorum mentibus adeo haesit, ut quo tempore de rebus ab Andrea gestis Sylvius quaerebat, fuerit nemo, qui non illam summa cum admiratione in medium protulerit. Et tunc etiam reperti duo, qui praesentes adfuere,cum patratum miraculum est. Unus ex iis erat, qui pro veritatis desensione in exilium ibant alter ex numero militum, quibus fuerat exulum custodia a Tyranno demandata. Hic eo tunc ostento permotus ad partes transiit Catholicorum. Tam portentosi autem euentus fama, simulque multa & praeclara Andreae in quosdam optimates promerita, eosdem adegere,ut de ipso ac sociis restituendis enixe agerent cum Imperatore;a quo tandem, ut redeundi facult tem concederet,impetrarunt. Accepto exules de libertate nuntio,in domos quisque suas rediere.

Tertium Andreas cum Catholicis exilio mulcta- tur,o variis modis affligitur.

ANdreas ab exilio reuocatus,antequam oppidum ingrederetur, obuios habuit quotquot in eo Ca holici erant; qui acceptis de reditu eius nuntiis exultantes ac gestiontes foras exeunt,in agrosque effusi non minori alacritate, redeuntem excipiunt, quam

A a s prio

403쪽

prioribus olim saeculis Athanasium, Chrysostomum aliosque satietissimos Antistites ab exilio reuertentes ab A lexandria, Byzantio, & urbibus aliis, exceptos,

literarum monumentis traditum est.Intei caeteras vir'

tutes,quas in Andrea sumas este nemo dubitabat,illa inprimis inaudita patietia qua tot labores,totque non dubia vitae peticula tam frequenter,timque intrepide α animose subibat , praecipua quadam commendatione per omnium ora ferebatur. Et verb hqc una virtus squae sicut optima parens alluxque probitatis est, ita admirationis δc beneuolentiae est egregia conci liatrix in tantopere Barbaris illis hunc hominem commendabat, ut variis e locis hac unam ob causam magnus ad eum fieret Abassinorum concursus. Aderant cum reliquis monachi non pauci, quos partim tanti viri videndi & audiendi cupiditas, partim etiam indagandae veritatis studium concitabat. Nulli Andreas in re ulla deerat:cunctos ad timorem Numinis atque ad omnem hortabatur iustitiam. Monebat potissimi , ut Romanam Ecclesiam agnoscerent, eius fidem sequerentur,& ad Catholicos mores vitam institueret, Dei magis quὶm Adamae, vel alterius Tyranni iram formidarent uire homines posse in corpora: Deum neglectum & corpora torquere & animos: humana: crudelitatis vim,& tempore breuem este, & potestate infirmam; at vindictam Numinis , quae scelestos apud inferos torquet,nec taculorum terminis claudi,nec ulla ex parte imminui: oblatam sbi salutis suae occasionem ne incassum abire sinant 3 Dei inuisentisse ac vocantis agnoscant beneficium hoc sibi tempulad pacem dati; metuant merito ne frustra elapsi bellum exurgat magis animis, quam corporibus exitiale:

Hierosolymae meminerint . Christi monita & praedi-

404쪽

ctiones respuentis ; intelligant nullam esse causam, cur magis ipsi,quam veteres Hebraei serti de expectari debeant a diuitia benignitate. Haec & talia quaedam

cum Andreas non minori tunc libertate, maiori prope ardore, quam antea Abassinis inculcaret, multosque eoru veritatis luce perfunderet,ac Romani Pontificis iugo subiicerei,desertur ad Imperatorem; quiescere non posse Europaeos Sacerdotes; minus quietum reliquis eorum Episcopum Andream, qui hominum eorda solicitaret, permisceret omnia , AEthiopicos ritus danaret,Romanos Hirabiliter esserret, multos deciperet,atque ad suam traheret factionem. Ni adhibeantur extrema,breui futurum,ut in Romanam religionem AEthiopica vertatur. His Imperatot stimulis maiorem in modum commotus , venire ad se Andream iubet,cuius aspectu in rabiem actus, Quod exilium, inquit, repetitum non essicit,ferrum efiiciet, hoc tuae imponet finem pertinaciae. Nescis mortaliupessime, truncandi tui mihi elle potestatem Quid tam impudenter meam abuteris & laedis clementiam Tibi ne in regnis meis,an mihi parudumZNihilini filius,quam specie religionis Imperatoriam violore maiestatem. An non multo maxima religionis pars est,revereri principes, iisque dicto essit audientem Quid agis)Quid a me atque a sanctissimis maiorum meorum legibus gentem meam auertis Z Hoccine s rendum' Quin ego tibi hoc ense vitam eripio ' Haec dicensi enim amens liberat e vagina, furiose petit immium collum , quod Andreas, brachiis prius in Hodum crucis ad pectus x sermatis,tantisper inse-xbra ,&percutere tenta es aptarat. Verum ictu strito cadit ferrum e manu Tyranni omnibus, qui aderant; vehementer stupentibu . Solus Adamas nihil euem A a 4 motus

405쪽

motus adeo furentis animus taecus est arrepto rut sum gladio innocentis collum denuo impetit. Tum Aususta,quae & ipsa praesens erat, tam attonita succestu,quam Andreae commiseratione concus ,ictu exceptura mediam se inter utrumque inseri,& horribilem attollens vocem acriter Imperatorem increpat,manumque sceleratam & conatum cohibet:Non te pudet, inquit,cum Imperator sis,carnificem agere Hoc tu facinus regia dextra dignum putas Hanc Lusitanis quibus tot nominibus deuinctus es, pro acceptis beneficiis rependis gratiam ZQuid ageres, si quis

ex tuis simili correptus insania talem virum,tantis illustrem virtutibus, tanta decoratum dignitate , non consideret destricto serro, sed leuiter dumtaxat m nu percuteret ZQuod tu in nullo tuorum,ne. amantissimo quidem pateretis id propriis manibus per summum seelus efficere conarisZPudeat te sine causa si rere,& virtuti elle iniurium. Haec Augusta.Alia pro

Andrea alij viri primarij, sed mitius & precantium

more Imperatori subiecere;interque reljqua summopere conati sunt eius animum a caede avocare. Tunc

ille indignationem corde premens, vultuque simi lans lenitatem, ab se Oviedum dimisi ; & quosdam secreto monuit,ut illum qua posIent arte, e vivis at ferrent. sed Imperatoris nequitia cognita,ab iis lem illis optimatibus curatum sedulb,ut eius monita fierent irrita Cum igitur videret, valde sibi esse dissicile, optimo Pontifici vitam eripere , nec suum aduersus ipsum odium satis posset exsuturare, ab se,eoque ab

loco quam longi lime ablegare statuit. Tertio igitur Andream mulctat exilio; & socios illi adiungit Lusiaranos omnes;atque hos sine uxoribus ac liberis iubet

proficisci, asserens liberos ipsos seruitutis iure sibi eme

406쪽

Liber III. Cap. IX. 377

, esse addictos,& mancipio ac nexu proprios;quamuis P ad eam diem palliis sit, usu& fluctu parentum fuisse. Cuc verb uxoribus vetuerit viros sequi, incertum. E Forth qudd Abassinorum de genere essent;vel ut mi- α'. seris hominibus diriorem eniceret exiiij poenam.TPQ ranni imperium adeo urgebat, ut nec tergiversandi e daretur locus, nec tutum esset, paululum cunctari.

Omnes quamprimum se viae committunt. Andreas, b re qui ab eius latere numquam discedebat, Franciscuse Lupius, quia nihil habebat carius,quam ut pro Chri a sti iide vexarentur, ibant admodum laeti, & hilares. 9 Caeteri etsi per summum nefas a charissimis uxori, bus liberisque abduci morte grauius ferebant; mce- , Iorem tamen suum Andr e praesentia & conspectit lenientes , eo exiiij calamixatem amplectabantur liij bentias, quod se viderint in tanti viri societate, Dei A causa male mulctari. Illos igitur pius Antistes ut quoia animo aerumnas tolerarent, atque ad eos casus , quiis bus humana vita subiecta est, firmis conscientiae prae, sidiis munirentur,omnusque Tyranni iniurias & crum ciatus spernerent,ut firmam denique atque stabilem i. in uno Deo spem ponerent, eique agerent gratias, , qudd ipsos vellet este de numero eorum , qui ab hostibus fidei religionis causa aliquid patiuntur, graui- bus & enicacibus verbis hortabatur. Nec vero, inquit, uxoriam vestrarum de liberorum cura vos ni- mium torqueat, eo in militones mei & optimi Christi

milites, praesto aderit & optatum vobis ab diuina, misericordia remedium , & debitum Tyranno a diui- . na iustitia supplicium. Pergite alacres & erecti ;exiguum post tempus in domos vestras reuersuri. ubi ad exiiij locum peruentum, miles quidam,cui credia tus Andreas cum praeciso mandato, ut curaret dili-

407쪽

gc:nter,ne alid se ferret, ipsum aggreditur, postulit que ut pro suscepto tam longinquae tamque asperae viae labore meritam persoluat mercedem. Ego, fili mi, inquit,operam tuam non conduxi ; ecquam tibi debeo siue itinetis , siue custodiae mercedem Z quamquam verb nihil me tibi ob hanc operam debere, sentio, illustrissimi Martyris Cypriani exemplo, qui viginti nummis aureis tortorem situm donauit diibAter tibi darem, siquid haberem;sed habeo nihil quod dare queam Nihil ille his verbis nabitis,instat & vrget; atque aliquod sibi laboris sui extorquere praemium oti hino istatuit. Videns autem perdere se petendo tempus, manus iniicit, & sicrum linteum ac stolam vi rapit. Animo Andreas hihilo secius tranquillo ac sedato, ne vertis quidem raptorem perstringit;oculos tamen ad coelum tollens , has ab imo pectore te mel & iterum voces profert: Ah Domine Deus, ah Domine Deus, vix iniquus raptor duo confecerat' palluum millia, cli subitb aliena vi correptus, refert e via pedem cursuque praecipiti ac volat ii magis, quam currenti similis, Andream repetit;pr piusque accedens nescio quid mussitarido,ad eius pedes quae ab Hilerat,proiicit. Tum pernicitate pari ebse proripiens, unde venerat,sic evanuit, ut visus amplius . ruillo sit. Quadraginta' i' ope agebantur anni , quando Michael Sylvius rem a testibus accepit, qui non solum iureiurando assir malunt, miserum limminem a sui expectatum & disi genter quaesitum numquam detriceps apparuisset, vertis netiam locum

sectile dicto. quin apud Abastinos hodieqrie prouὸ 'bij vice perilliba plagam v surpatur, hemo' ab inuito Lusit 6 iistimenti quidpiam abripiat,nisi velit ipse

408쪽

Liber I II. Cap. X.

Graui bello scelerum suorum poenas luit Impe- '

rator Adamas, Andreas cumsociis diiu

C AP vT X. . 'la Anto Adamas. Romanam fidem insequebatur odio, ut cum certd sciret plurimis secum exte nis,tum domesticis hostibus esse undique circum s pium, nullam tamen in rem incumberet diligentius, quam ut Catholicos miris modis & immaniter divexatos ad unum omnes deleret. Quare quam eius frater Claudius concesserat facultatem , ut Abassinae foeminae Lusitanis nuptae Romanis vivere pollentligibus, eam ipse conciliud reuocauit,poenis etiam acerbissimis vetuit,ne quis Abassinus , cuiuscumque sexus & conditionis ellet, Catholicam profiteretur religionem,neve Lusitanorum adiret templa. Ex quo factum,ut aliqui eo de genere , quod secus fecistent, in vincula suerint coniecti, & flagellis haesi. Fuere etiam, qui mortis metu compulsi a suscepta fide defecerunt. Nec in suos tantdm, sed etiam in externos ob eam dein causam impius Imperator furorem effudit. Armenii erant cx Schismaticis Catholici, quos, quia ad pristinos redire errores recusabant, partim exilio, partim mortis poena mulctauit. Dum ergo in omnem nequitiam ac seniliam effraenate raperetur,eMtque cum aliis in exilio Andreas summus ille rerum moderator,qui neque umquam pios omnino deserit,neque patitur malos diutius florere ; & afflictis succurrere exulibus, de meritas perfidiae ac scelerum

409쪽

poenas ab Adama repetere,iustissime decreuit. Ita te habet. Barnagassiis Isiacus,& plurimi alij principes viri, insanam pessimi Imperatoris crudelitatem moresque intractabiles exoti,communi consensu in eius pernitiem conspirantes, Belancum Zarcarum fratris natu maioris vita iam suncti, ex illegitimo thoro filium Imperatorem crearunt. Adamas coniuratione cognita,quamocyssime delectum habet,collectisque viribus exercitum parat, ut tempus fert, copiosum. Quo verδ Lusitanorum sibi conciliet voluntates, eosque habeat in bello socios, Andream cum reliquis acciri iubet ab exilio,& in castra venire. Ter reperio inter aduersas factiones acie seisse decretum. Primo praelio Adamas victus e campo recessit. Altero Zarcarum vivum cepit & obtruncavit. Tertio Baria gasius IlIacus alium legitimum Zamari fratrem Imperatorem nominans, vocatisque in auxilium Turcis irruentem Adamam vi tormentorum territavit, castris exuit,cum toto exercitu vertit in fugam,& quidquid aduersum aut obuium fuit, igni serroque absumpsit. Patres,qui cum Adama erant,ut cuique c6- modum, in diuersa effusi loca, praesenti se periculo eripuere. Solus Andreas cum Lupio,& quodam alio ex familiaribus,patente in campo relictus, sum miliataris ad li ac furor saeuiret, praedaeque & caedi victor

exercitus incumberet, manus ac mentem ad Deum

erigens , inter media Turcarum & Abassinorum si rentium tela cum utroque socio saluus & incolumis permansit.Vim ibi diuinam agnouere socij dc se A dreae precibus a nece liberatos confessi sunt. Haud dubitarim,renouatum in hoc euentu vetus portet tum,cum Elisaeo deprecante Syrij regis milites caeciat te perculsi,quae ante oculos & in conspectu erant,

410쪽

non conspexere.Huc illuc hostes cruoris auidi ferebantur; non sexui, non aetati, non conditioni parcebant. In medio Andreas cum duobus illis erat, non abditus in tenebris, non ullo in recellu aut latebra

clausus, sed obuius serentibus, & hostili crudelitati palam expositus; non minus tamen ab omni belli periculo & iniuria liber intcgerque euasit, quam si leditissimo tutissimoque ex loco specta set pugna Simul atque precandi finem secit,Lupiu intuitus, Laudetur, inquit, Deus immortalis; reliqui Patres in potestate hoitium sunt:sed nihil timendum; propitio Numineres prospere cedent: nostris interim obsecrationibus

ipsos iuvemus. Haud dubia praedictio suit. Erant

tunc Patres caeteri a Turcis capti, spoliati, iniuriis affecti , perinique tractati; sed non multo post nobili

Abastino petente, donati libertate ad Andream rediere. Rebus paene compositis cum se ad Lusitanorum uicum socij reciperent,occurrit in via ex factione contraria Abassinus miles. Hic turbido adhuc ex dimicatione animo,Andream verbis asperis & minacibus lacessit, ade6que rabide serit, ut parum absit. quin sancto viro manus iniiciat,& caedem faciat. Mula Androas vehebatur; ex ea ut statim desiliat, trux homo imperat. Paret ille sne mora, nec impatiens, nec queribundus, & quod itineris reliquum est,pedibus conficit. Miles praeda laetus mulam ascenditim lique ignarus suturi, mortem miser domum desere. vix limen tangit,cum subito δe uxor & duo liberi exanimati cadunt unumque rapinae scelus triplici soluit interitu infelix raptor. Agnoscit tamen ultorem Deum,grauique dolore pressus,quaerit Andream;la se lacrymans ad eius se abiicit pedes, mulam resti-xuit, veniam rogat,& obnixe petit, ut precibus suis

SEARCH

MENU NAVIGATION