De Abassinorum rebus, déque Aethiopiae patriarchis Ioanne Nonio Barreto, & Andrea Ouiedo, libri tres P. Nicolao Godigno Societatis Iesu auctore

발행: 1615년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 r. De s. Nonio Sarreto Patri

strum mirabili obseruatia reuerebatiar;sed etiam dimesticarum rerum adiutorem quemdam , quod proministro eiIet,quoties videndi occurrebat occasio,ipsi asturgere, caput aperire, & aliis externis intimae domissionis signis ita ossicio se colere,ut homo ille, ne verecundari toties cogeretur, Patriarchae cospectum, quoad pollet, deuitaret. Otiosa, & superflua, quae ad animi utilitatem non conducerent, aut dixille auti fecille , a nullo umquam animaduersum. Neminem ipse nec iocose umqua perstringebat, neque ut qui Lquam coram se quem uis alium iniue praesentem, siue absentem vel leuissime perstringeret,ulla ratione patiebatur, ex Hieronymo dicens, detractoris & detractionem probantis parem esse culpam. Quamquam erat a Societatis magistratibus statutum, ut habitai ratione dignitatis, in victu & cultu a caeteris distingueretur; ipse tamen nulla umquam in re quidquam usurpabat in quo vel a minimo quouis domestico videretur differre. Quidquid habebat ex annuis reddit,bus,totum id, itulla sibi parte retenta,ad bleuandos pauperes atque ad alia pietatis opera conserebat. Externa illi oris ac totius corporis compositio rara fuit. Vix umquam visus est alicuius vultum.recta aspicere. Cum loquebatur cum aliquo, quisquis is esset, oculos tenebat moderate depressos,& ad omnem modestiam religiose compositos. Talis Ioannes Patriarcha fuit. Neque de eo quidquam a nobis dictum, quod ab aliquo acceperimus incertet fidei auctore, sed ab iis ipsis qui probe hominem nouere,eiusque amicitia & familiaritate in Lusitania & in India multum diuque usi sunt. Aderat tempus, cum summo Imperatori placitum transferre militem sutim de laboriosi mortalis vitae statione ad aeternam requietem. Sive

igitur

372쪽

Liber II. Cap. XXII. 343

igitur Patriarcha a Deo fuerit praemonitus , extremutibi inflare diem sue id arcano aliquo instinctu praesenserit humanus enim animus euentuum sibi suo. rum certus este vates aliquando selet hue,ut immemsas, quibus assidue angebatur, Ecclesiae suae solicitudines aliqua ex parte releuaret,secretius agens cu Deo;

transmisib Goano fluuio in Chioranum , vicinam insulam,ubi Societatis templum est, solitarius secessit. Eo loco cum se totum ac penitus ad contemplatione rerum coelestium atque ad preces & supplicationes conserreismagisque gemitibus & lacrymis,quam cibo alio pasceretur,ex mala assecto iecinore acutissimam sebrim morbumque lethalem breui contraxi: Medicorum iudicio ad Goanum collegium reductus, paulatim viribus & vitali vigore coepit destitui. Tum consessionis Eucharistiae,& extremς unctionis munitus sacramentis, a Melchiore Carnerio Nicaeno Episcopo rite ministratis; verbis suauissimis compellans Christum,ab e6quὸ peccatorum venia Sc m i sericordiam implorans,inter circustantium sociorum fletus dc singultus, relictis in medio corporis exuu iis , liber in coelum euolauit decimotertio Calendas Ianuarias,

anno a paxtu virginis millesimo quingeritςsimo sex,

gesimo secundo. Funeris exequias magno Omnium ordinum concursu & dolore prosecutus est Goanus Antistes apparatu pontificio:lignea capsi ila serim G- tecta stragulo cadauer excepit iidque in Goano Societatis templo conseruat ad extremum mundi diem glorioso animo fideliter redditura.

Libri secundis Ni s.

373쪽

PATRIARCHA AND REA

Ov IEDO, ET SOCIIS,

EAs Ouiedus patria Ca-ltellanus suit, Ileschar natus, quod oppidum est in agro Toletano ab ipla Toleti urbe quindecim prope, & a Mantua Carpetanorum, quae nunc Mailritium dicitur, totidem tere militarinus distans. Adolescens Louanij in Belgio Philosophicis & Theologicis literis accuratὶ operam dedit,& egregie profecit. Cum Petrus Faber a Paulo III. Pontifice maximo ad Alemanicos conuentus cum Mutinensi Episcopo missus Louanto transiret, hunc Andream reperit, quem cum octo Belgis in re literaria bene instructis, atque ad nego

374쪽

. cia Christianae religionis idoneis, in Societatem re- cepit & ad Simonem Rodericum in Lusitaniam mi sit. Belgarum nomina haec sunt: Hermes,Leonardus, Iacobus, Daniel,Cornelius, Thomas, Maximilianus Capella, Ioannes Couillonius, is quem postea serenissimus Boicorum Dux ad Concilium Tridentinum

Theologum suum delegauit. Ad eos additi in super, i Hispani duo, Moses Ioannes Aragonius , & Franciscus Strada Castellanus. Hunc Neapolim ex Hispania euntem, ut aulicam disciplinam, quam deseruerat, cum bellica csmmutaret, B. Ignatius ex Cassinate monte Romam rediens,obuiam habuit in itinere;&breui quidem, sed efficaci mollitum sermone translu-

lit ad militiam Christi. Illum Faber ipse ex itineris

socio,instituti quoque sui socium effecit. Cum enim ex ospido Ocagna Toletum proficisceretur , Matia &'Ioanna Caroli V. Imperatoris filiae , quarum prior Maximiliano Caesari II. posterior Ioanni Lusitaniae Principi, Ioannis III. filio, in matrimonium postea ocatae sunt, Mosi Ioanni mandarunt,ut se F bro Toletum usque comitem daret. Ille mandatao exequens, ita suauissima Fabri consuetudine captus est, ut clim ab eo diuelli non posset, a principibus is steminis, quibus de a sacris erat,& valde carus,sacul-

tatem impetrarit in Germaniam Fabriim comitandi,

de eius vivendi rationem suscipiendi. Omnes igitur hi,de quibus Ouiedi causa memini, anno salutis mil-

lesimo quingentesimo quadragesimo quarto fuere ais Fabro missi Coninabricam, qud tunc,uti in commu- ne quoddam sociorum receptaculum, ex omnibus i fere Europae partibus plurimi concurrebant, ut lite- Iis & virtutibus aucti, in varia orbis totius loca inde postea diuiderentur. Ita inter caeteros Andreas e -

375쪽

nebat, ut submissione animi,odio sui,corporis mac

ratione, humanarum rerum contemptu , cederet ne

mini. Eius sanctitatis fama non Lusitanis conclusa limitibus eri Romam breui peruatit,& Ignatij Loiolae impleuit aures. Hinc factum,ut clim B. Pater viiii quaereret idoneum, qui Gandiensis Collegij prima iaceret fundamenta, Andi eam ad ici munus destinarit; ius & assignatione iussuque Fabri , qui tunc in Hispania erat,anno insequente Gadiam petit,Collegium inchoat, primus eius rector instituitur. Inter Caetera Virtutum opera quil, his in ea vine rem Christianam magnopere iuuit, illud unum fuit, quod est

omni mortalium generi valde salutare, ut non seculares Iaurum personas,verumetiam religiosas,& potio sinum moniales, sumpto ab iis, quae praeerant, exor dio, coelestium rerum meditationibus diligenter e ercuerit Quam uberes vero animorum fructus hac ex re collecti sint, inde notum ,quod alioquin bene morata ac bene instituta ciuitas in aliam transmutata vix seipsam agnosceret. Tale autem tamque ad reparam dis & augendas animi vires opportunum remedium,

quod aliis Andreas adhibebat, haud patiebatur deesse sibi. Frequenter igitur cum paucis tantum panibus, de simplicis aquae amphora , abdebat se in cubiculo; ibique dum vigiliis,flagris , ieiuniis extenuabat corpus diuinis epulis animum saginabat. Ferre hoc, hi mani generis hostis, qui bona semper opera inique

fert, nulla ratione poterat. Saepius hominem inuadebat diuina meditantem,eo immanius,quo magis erat contemplationis captus dulcedine; ignominiosis in crepabat verbis,tundebat pugnis,arrepto flagello duriter verberabat, tantaque atrocitate in eum saeuiebat, ut clamores aliquando ab inuito e torqueret.

376쪽

Qui prope erant.& ipse furentis daemonis strepitu.& patientis hominis vocibus excitati, accurrebant non tauquam ad cubiculum , operam illi suam, quacumque in re opus seret,pollicentes; quos ipse vultu blando & grato animo excipiens , ita ab se remittebat,ut facile significaret eo sibi cum hoste certamen esse, qui sola vi coelesti superari posset. Quae ad ista Ouiedus addebat, ut corpus animo persectissime subiiceret, etsi erant admiranda, ere tamen ipsi per i tam vitam communia nec semel tantum a nobis memoranda erunt. Tamdhi Gandiae fuit, donec Frat ciscus Borgia Gandiensium dux ut sociorum numero ab B. Ignatio adscriberetur, ipso comite Romam petiit. Eo ubi cum Duce Andreas peruenit, statim ab eodem Ignatio Neapolitani Collegii rcctor creatus, paucos intra dies urbe relicta Neapolim discessit.

Creatus Andreas Episeopus es Patrian

chae successor mira praebet submissonis

animi exempla.C A p v T II.

ΡΞr id tempus, quo Andreas Neapolitanum Collegium Rector administrabat, Ioannes III. inuictissimus Lusitaniae rex , renouata AEthiopicae expeditionis solicitudine,viros ex Societate quaerebat,uitae sanctimonia & literis praecelletes, quos in AbaLsiam cum fructu mitteret. Potestatem a summo Pontifice acceperat, AEthiopiae Patriarcham delige 'di,& unum insuper,vel alterum,qui esset Patriarchae,dum vive

377쪽

viveret . adiutor,quique mortuo in eadem dignitate& procuratione succederet.Re cum Ignatio Loyola per literas communicata , rex ipse in Lusitania Ioannem Nonium Barretum,quem ex Mauritanica missisione de aliunde probe norat, Patriarcham creat, su cellorem nominandi curam Ignatio relinquit. Is cum Andreae Oesedi virtutem multis iam in rebus explo.

ratam perspectamque haberet, nec dubitaret, quin talis ellet vir, cuius neque sumissio in dignitate periclitaretur, nec laborum magnitudini animus se cumberet,eum ad Episcopatum legit, & socium ac succellorem Patriarchae Nonio adiunxit. Ne verboblatum recusaret honorem, pro imperio& potestate mandauit. Andreas, etsi ipsum dignitatis titulum nimis quidem grauate, quae tamen cum eo munere c5hincta esse mala praeuidebat,iabores,aerumnas, licitudines,pericula,& caetera generis eiusdem libentis

sme amplectens, sine ulla cunctatione Ignatij iussis obtemperauit. Neapoli igitur in Lusitaniam quamprimum prosectus Olisponem peruenit. Ibi simul

cum Patriarcha flatreto,anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto, in eo , cuius supra memini,sanctissimae Trinitatis templo, Hierapolis titulo insignitus ad potificiam evehitur dignitatem Quae supra Barretum diximus post gradum Patriarchatus ad hominum exemplum & utilitatem,domi forisque praestitisse ,eadem prorsus post honorem Pontificium

praestitit Andreas ; tanto uterque ardore & alacritate, ut de caritate in Deum &homines de submissione' animi,de virtutibus caeteris inter se contendere viderentur. Itaque poenitentiae sacramentum & in templo valentibus,& aegris in sua cuique domo,locisque aliis frequentissime Oviedus ministrabat. Clim ire

seras

378쪽

Liber I II. Cap. II. 349

ras opus,non secus ac quiuis alius de Societate p6tificiis insignibus communi pallio tectis, uno tantum secto ibat comitatus. In triclinio cibos accumbentibus apponebat,ut reliqui;coquinae ossicia obibat tanta facilitate,quanta vix alius ; sternebat aegrotis lectu; verrebat domum ,caetera domestica ministeria, quae erant natura aut aestimatione viliora, maiori studio

prosequebatur. Aliorum pedes abluere magno habebat in pretio, eo quod munus illud Christus optimus maximus, summus Pontifex, tum maxime praestitit, cum Apostolos suos creauit Episcopos; exemplo docens episcopalem dignitatem ex re tali decolom capere,non turpitudinem. Adeb verd abluendorum pedum ministerio & delectabatur simul & honorab tur,vix ut ullus aliunde ex sociis adueniret,cui id οὐ ficium ab alio exhiberi pateretur.Carebat eo tempore Olisponensis domus aqua ad potum ususque alios hecessaria:eam ipsi religiosi foras quaesitum ibant ad vicinum puteues,ex quo ferreis haustam situlis, in fictiles deinde amphoras inlasam, dorsoque imposita, onerati asportabant. hoc se in opere cum reliquis si diis Hieropolitanum Antistitem, cum ad abluendos hospitum pedes indigeret aqua , iterum & sepius exqrcuisse, multoque ex eo magnificentius ac studio. filia ab omnibus habitum,nobis compertum est. Ad-ed metitis submissio in dignitatibus eminens conciliat animos tqub se magis demittit dignitas,maiorissimul in honore & amore habeatur.

la ull

Andreas

379쪽

Andreas Eborensem dioecesim, Henriciprincipis rogatu , cum fructu es exem

Vm illo ipso anno millesimo qliingentesimo

.s quinquagesimo quinto nondum in Disitania parata essent illa, quae ad AZthiopicam expeditioncm censebantur necestaria, Patriarchae S: Epit copi prose ctio regis imperio in annum insequentem reiecta est. Hinc Henrico Cardinali, regis statri, principi aeterna digno memoria,qui tunc Eborensis erat Archiepisco pus, data occasio ab Andrea postulandi, ut Eboren sem dioecesim lustrare vellet,& eos,quibus esset opus, sacro confirmationis Chrismate inungere. Cognita ille tanti principis voluntate nihil est cuctatus. OEῆ- pone profectus Eboram venit. Sacris ibi ordinibus multos primum initiat ad caetera deinde dioecesis loca iturus, unum sibi dumtaxat, eumque ex Societate,itineris comitem seligit, & vile accipit iumentum, quo serre libros aliquot & quandoque suam ac socii lassitudinem leuare possit. Valde laboratum ab Henrico est ut mula & equos atque eu acciperet famulantium comitatum, qui videi etur Episcopum decore. Adeb rei utrique firmus restitit, ut mitissimus princeps.lum ne carismum sibi hominem quem obsaimctimoniam vitae summopere suspiciebat , aliqua molestia assiceret, tum ut singulari noui Antistitis e

xemplo memoriam refricaret Potificum eorum, quos

Christi Ecclesia , cum ab ortu suo progrediens felici

380쪽

ter adole eret,sanctissimos habuit & integerrimos, omni cohibita violentia tam pici tandem constantiae cedendum putauerit. Siquis erit, qui sacris lusce dignitatibus adimere velit externum illum rerum apparatum, quo ipsae eminere vulgo solent, credatque pauperes,humiles,opibus & copiis omnique potentia destitutos debere Hle Ecclesiae principes, is sane iniquissime sentiat ; cum ad splendorem ordinis , ad commendationem muneris , ad obseruantiam dignitatis,ad refraenandam impiorum superbiam, audacia, pertinaciam , latque ad omnes surentium impetus de conatus cohibendos, vi saepe opus sit & potentia, qua nisi timeant,& quandoque experiantur improbi,animos manusque ab scelere nequaquam abstineat. Submissi tamen cuiusdam animi, atque haec, quae magna &excelsa putantur Mespicientis ad continendos in os ficio sitbditos vis tanta est, ut quod nonnumquam violentissimis potentiae armis fieri nequit, inermi iubentis principis modestia facile obtineatur. Et vero opus erat Ouiedo,in ea,ad quam fuciat euecbis Episcopi dignitate, huic humili vivendi rationi alluesee- ret, ne ab amplitudine postea deiectus ferre aequo animo non pollet quae ipsum, statim , ubi in AEthiopia vestisium impressit, omnis generis mala cateruatim invasere1Sea de his in loco dicendum. Illum modbper Trans aganam comitemur regionem , p. gos Moppida lustrantem. Cum igitur videret Henriciis Andreae constantiam in admittendo Pontificio apparatu vinci non posse;ne nonnemo esset, qui testilicaretium illum a se ad coserendum Chrisma,quaque consetenti ministraret, unum illi adiunxit Capellanem,cui etiam secreto praecepit,daret diligenter operam , ne

ulla in re Episcopo deesset, neve aliter illi,quam sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION